장음표시 사용
381쪽
plurium hactenus abs nostro legislatore edi. tutionum tarum constitutionum: neque ad Codicem minus quain ad Pandectas pertineret. Qualis μ' qς δωμlit haec ανακεφαλαιDσις, res 3 pia loqVitur nia eupita Non dido omnium, de quibus jam dixi, nova- eomple. rum constitutionum argumenta repetita atque ctuntur. inclusa hic esse. lino vero agnosco, ne quartam
quidem earum partem delibari: & ex ducentis quinquaginta, vix attingi sexaginta. Verum illud dico : ubi res postulabat, & locus patiebatur, & occasio erat Oblata, architectos hujus . . i. epitomes, fuisse memores set Iustiniani: ne.)ue, quam in Pandectis fuerant, tam valde uisse juris novi oblitos. Sed & quarundam ... Constitutionum, quae alioqui interciderunt. ' memoria hic contervata eu : Veluti, de jure pa damtronatus, ct de incertis personis. Credo has qui ineo. Graecas fuisse, quarum vacuae tantum lacunae gniturum. nunc in Codice apparent. Illam de iure patronatus, laudat Iustinianus in hisce institutioni-hus, tribus locis : de legit. agd. suec. de gradib. de success. liberi. atque ita laudat, ut quod ma- ime ex ea reliquum esse optamus, suppedi tet. Neque vero dubito, quin si integra extaret, magis atque magis indicaret, quam multi in ea parte juris loci Pandectarum Vel inter Ghni,
potali vel interpolandi sint. Sed quia quod de a
ea dicere nunc vellem, dixi ad legem Papiam inest, iis de iure patronatus, hic non immoror. Consti- personis tutionen, de incertis personis. Iustinianus Tit. lego
de legat. ait fulgere in suo Codice. Nune ve. p ro non solum obseurata, sed & deleta est: solaque
382쪽
que saperest haec inscriptio, Ad S.C. Trebellianum, S de incertis personis. Audio, in quibusdain antiquis & manu scriptis Codicibus
separatum esse Titulum DE INcERTIS PERη
Nis : sed ipsius legis loco tantum legi hanc amnotationem e iste titulus unam constitutionein habet Iustiniani totam Graecam, quae tenet f lia octo. Reliquiae supersunt nonnullae libro secundo Institutionum, Tit. de legati unde intelligimus, ea conssit utione permissum fuisseis. . legare incertae personae e quod antea non lice-
ntist b t, α non licuisse, Ulpianus in Tit. 24. etiam his istata testatur. Incerta: tinquit personae legari nou
wNl H8REI DATO, cte. Ergo etsi incerta illa persona postea certa fieret, tamen Iegalum non valebat, quod certo judicio non videbatur relictum, sed temere & imprudenter veluti essu sum. Inter vivos, ut in mistilibus, liberalitas incertae personae objici poterat. Sed vete res in testatoribus plus sanae ct compositae men iis requirebant. . Pos humo suo. relinqui pati tantur, non etiam alieno: S licet huic in hereditate adi piscenda praetor adesset, tamen lega torum nullam dabat actionem. Quod certe nimis subtiliter iniquum erat e proptereaque
sistis; ct est a Iustiniano correctum. Ergo & olim pompinbuniis humo non suo, sed alieno legari non poterat taeon 'is,. nunc vero potest. Sed nisis libellust lias mi.s olim tionum id testaretur. intercidisset huius novi iuris memoria. Pauperibus generaliter legare
383쪽
lieuit, etiam ante Iustinianum: & Iustinianus Etli legara peculiari constitutione hoc confirmavit. Id po per 'quod pauperibus inquit Martianus Imp.) relinquitur, non ut incertis persGuis relictum e ' jam itim vanescat , sed omnibus modis ratum fir- licuit. mumque consistat. l. 24. C. de episcop. &Herie. Fuit ergo singularis liaec quaedam exceptio , cum alioqui ius vetus adhuc vigeret. Neque tamen illa essicere poterat, ut eode in exemplo valeret legatum redimendis captivis relictum : sed fuit necesse, ut di Leo Imp. nominatim id confirmaret l. 2 8 .C. de Episc. Rcler. Quem & Iustinianus secutus est l. 37.C. it. lo tit. Sed postea in universum edixit, legari posse incertis personis. Porro etsi extent ejus constitutiones dele. Extat ea, gatis&fideicommissis,l. I.& 2. C. commvn. de dem libeti legat. tamen insigne qisoddam ct singulare D Ui- earum caput, quod in illis non extat. ct desi. deratur, intercidisset, nisi si in Institutionibus pὸρ εγνο.fuisset repetitum: illud dico, delegatis ad pias rem sola.
causas per errorem solutis non repetendis, de iis non re
quo stipra dictum estex ult. de oblig. quae pςim is . quasi ex contrae . nasc. Quid ρ Nisi si hie libellus litem dirimeret, qualem Pandectis antino iniam Tribonianus asperserat e Iustinianu3 in is, . Tit. de legat. Si si iiqiiit indebitor creditori pure Ii ὸν legaverit, quod in diem debebatur. usile est tor eνedia legatum propter repraesentationem Quod si tori pure
vivo testatore dies venerit, vel conditio extiterit, Papinianus scripsit. utile esse nihilomi- et Inus legatam, quia semel eonstitit. Quod S ve-
384쪽
Et tit vaἄDat legatum etiam tum, cum dies vivorsatore venerit.
ut repugnans Pau. lisentem ita Panis dectis inis
rum est. Non enim placuit sententia existi-mqntium extinetum esse legatum, quia in ea in causam pervenerit, a qua incipere non potest. Obsecro, cum haec Tribonianus 'ipse scripserit, ecquid illi mentis fuisse dicemus, cum Pandectis nihilominus illam, quam hic confitetur non placuisse, sententiam ascripsit, quasi placeret Primum magna fuit negligentia, lataque culpa, Pupiniani re adversariorum puguan. tes sententias, quasi non pugnarent, seligere, ct in eundem librum referre. Sed ubi confitetur alteram esse repudiatam, neque tamen eam cum est integrum expungit, ecquam sibi relinquit excusationem Hanc Papiniani sen. tentiam recte describit: Si dies aut conditio legatum fecerit, non utilitatis aestimatio, sed totuin petetur: nec si vivo testatore dies vene. rit, aut conditio fuerit impleia, fiet irritum, quod semel competiit. l. s. Ad leg. Falcid. Imterea vero nihilominus Paulum alio loco pro. ponit, ita loquentem: Debitor decem legavit creditori, quae ei post annum sub pignore des. bebat : non, ut quidam putant, medii temporis tantum commodum ex testamento debetur, sed tota decem peti possunt: nec tollitur peii, tio, si interim annus su pervenit. Nam lassidit, quod utiliter dies cessit. Quod si vivo tesature annus superveniat, dicendum est inutile es. fici legatum: quanquam constiterit ab initio l. 82. de legat. libro 2. Certe non erat attexen. da postrema haec clausula QvoD sa, &c. neque
dicendum est, quod ibi dicitur. Nam ut ius priori
385쪽
priori parte Paulus recte reprehendit quosdam, aliter quam ipse sentiat platantes: ille iahac posteriori erat reprehendendus. Dixit aliquando: Etsi placeat extingui obligationem,
si in eum casum inciderit, a quo incipere non . potest, non tamen hoc in omnibus verum est, .cte. l. I 4o. I. ult. de verbι oblig. Saltem in causa legati etiamagnovisset, non semper esse verum , quod tam confidenter adversus praeceptorem suum Papinianum adfirmat. Sed Triboniani non minor culpa in Pandectis fuit,haee non discernentis. quanquam gratia illi habenisida sit, quod in Institutionibus nos admonuerixit, quid sequi potius debeamus. Atque uti. nam eo exemplo conscripsisset notas in Das Pandectast & quid tot locis dissidentibus facere nos, ct quam potissimum sententiam dea 'ligere oporteat, quaeque Iustiniano magis placuerit, annotasset. Fuisset sane liber talium. annotationum non minus necessarius, quam Institutionum. Quid vero dieam, in Instituritionibus nonnulla esse temere tradita, quae in , Pandectis recte erant repudiata 3 Caute pros st icto ct considerate haec aestimanda sunt, ut ex ire ipsa prudenter statuamus, quid Triboniani ineuriae, R si ita loqui licet stulticiae imputandum sit: nam ejus error, & ut Ciceronis
verbo utar in non curantia. rationem di verita- . tem Iuris evertere non debet. ι
Editae a Iustulano iii Cossi sunt Institila .
tiones xi. Kal. Decemb. pandectae vero pau- γlo post evulgataeo confirmatae, Mn. Kalend. i - , Y uanu .
386쪽
Ianuar. Sed ex hoe etiam primum die Inui. tutiones cum Pandectis valere coeperunt , ex Iustiniani sente*ia. Illud vero observundum est, institutiones, tanquana posteriores, Pandea. istis potius, quam Pandectas institutionibus derogare. Quod nuper latius comprobare fuit necesse,cum ea,quae in Titide ter. divis traduntur de thesauro, committerentur cum iis, quaerit. 3. f. penest. de jure fiso. . Illa ejns. - Porro cum Pandectas, quas iam edito In κἀ- Mi stitutionum libello praedicaveratu ederet, H
niani epi' mul 'quod ad earum Sin scholis lectionem, αμ- φ . issum in soto pertinere videbatur, descri psit δ' M. Estque in primis memorabile, quod ad Ante eandi o in cessores, qui legum doctores erant, seripsit dotisum fo- ratione docendi iuris. Extat ea epniola, quin re se lectorem non contumacem po ius requirit,
γ' 'in quam verbosum interpretem. Titulus Pande jμ - ω ' istaeum sive Digestorum etiam admonet, H eta libro, iuris ut loquitur ) enucleati,eX Q nini vetere Iure collecti. Et alibi Iustinianus eorum consarcinatores simpliciter appellat compositores luris enucleati: l. 4. C. de lib. prael. l. vh. C. de legit. liered. Utinam vero tales fuissent, quakinQ. Mucium inuisum fuisse aecepimus, quein enucleate re polite dixissa Cicero scripsit. Sed ineptum fortasse fuerit. tale quippiam abs Graeculis postulare, praesertim in Romana Iurisprudentia. Certe qui enu. cleatum jus sese nobis dare iactant, dederunt nucleum valde dura nuce in lusum : vel hune potius cum illa ita contesum di commistum.
387쪽
Libeν IV. 339 ut vix discerni possit. Quod vero inscriptio in.
dicat, jus antiquum in Pandectis este colle ctum, sicuti etiam Iustinianus jactavit in praeis fatione ad Institui. quomodo accipiendum sit, jam non est obscurum. Nam di, ut prius dixi. Pandectas ad usum sui temporis & forum ac commodari voluit: ct ita sunt illae interpolatae. ut jus quoddam mixtum, hoc est, partim vetus, partim novum includant. Sic enim utriusisque juris esse quoque videntur. Et vero ipse Iustinianus Pandectas simpliciter appellat compositionem Iuris novi. l. unica. g. ct hoc locum quidem. C. de caduc. toll. Sed satis superquo antea exposui, qua di diligentia & fide Tribo. nianus in iis consuendis usus sit. Λnno sequenti, quo Iustinianus iiii. & pau, Seoris linus v. c. Consules fuerunt, etsi orbis Roma. o mi inus occupatus esset in evolvendia illis nouis sit -
egum libris jam editis, tamen noVis iterum is iοI. constitutionibus oneratur, non multis qui Iendis prodem, sed sinuosis, & lus Civile mirifice iactin. mulauis ctibus. Nam Kalendis Iunii prodiit illa ad Senatum urbis Constantinopolitanae consistutio de caducis tollendis, qua neque longior, neque nobilior. neque ad subtilem de jure disputationem magis comparata ulla est Iustiniani Latina constitntio. Ac videtur quidem . Iustinianus, cum Pandectas ederet, jam tum de illa cogitasse. Nam ct in epistola ad Sena tum dc Omnes Populos de confirmatione Di
388쪽
inquit) nihil de caducis a nobis memoratu est,ne causa, quae in rebus non prospere genis, ct tristis temporibus Romanis increbuit calamitas, bello coalescens civili, nostiis maneat temporibus, quae favor coelestis, pacis vigore
firmavit,&c. Quam verum sit, quod iactat. nihil in Pandectas relatum esse de jure caducorum, paulo post intelligamus. Sed si jam tum cogitabat caduca tollere, cnr Pandectarum eis ditionem non distulit, donee id fecisset 3 Imo vero, si ea sublata diispuncta esse putabat, cur postea tam verbosim de iis abolendis legem tulit 3 Credo equidem 'eum sensisse tandem, multas eorum teliquias esse in Pandectis. Sane Gisi i hujus constitutionis duo summa capita sunt r ς Miom prius caducis tollendis : alterum, de ju- ω δε j. . re ccre endi. Nam ct illa facessere oportuit, arereseo. ut huic iuri locus magis esse posset. Ac Iusti.
H. nianus quidem multis verbis sententiam in utroque suam exposuit, ct antiquum jm caducorum ex lege Papia Poppaea suo more de. scribit. Sed quam necessaria tamen alterius interpretis opera sit. res ipsa ostendet.
ba . . Ostendi alias. plura fuisse capita huius te. 2. his gis Papiae: ct quaenain illa essent; satis, ut opi.
eaduea ti. rior, diligenter docui. Nunc ex iis unum hue num debis revocandum est, quod fuit de caducis. Quod fue t quidem ut exponam. non dubitabo iisdem il- Vt tegis lis iueis Commentariis iterum uti, atque adeo
Poppaea, b Rbuti. Cur enim hoc mihi non liceat in re' mea Ae invitus quidem facio, ut quod alio jam loco scripsi, iterum inculcem. Sed cum
389쪽
res proposita expositionem flagitet, neque aliam frustra comminisci velim, neque tam Ο-cio abundem: neque si abundarem,tam eo valde abuti possitn, ut novum sine causa laborem ambitiose assectem: dabunt mihi veniam aequi Iectores . . si eum de sententia nihil mutarim; verbis rursus ii idem eandem sententiam dicam rogatus, ct quod apud Platonem ait Socrates eadem de iisdem dicam aut repetam. Quae igitur superioribus annis ad antiquam illam legem de caducis. quam Iustinianus nunc abrogare instituit, annotavi, haec sunt. Cornelius Tacitus libro tertio ait. Λugu- saectissum seniorem post Iulias rogationes. inci-ς tandis coelibum poenis augendo adfari ,-- ct sanxisse legem Papiam Poppaeam Deino aq/udo quippiam adjecit, quod hanc legem magis aerario ab poneret : sed locus ille mutilus corruptusque Avufo
est. Illud tamen ait & significat, si neque prae. Ιβης sonatorum neque poenarum metu ad procreaudain sobolem traherentur. Popultim tanquam omnium parentem tenuisse vacantia. Sic itaque hujusce legis Iuliae re Papiae duo fuerunt.
ut ita loquar, principales fines r vel ut civitas liberis, vel ut fiscus pecunia repleretur. Bellaeivilia & illam et hunc exhauserant. Nunc Augustus utrique malo sic mederi statuit, ut sal tem alteri mederetur. Paulus L. ult. dehon. damnat. pit, Adrianum Imp. aliquando rescripsisse, imperium ampliandum hominum adiniectione potius,quam pecuniarum copia. Idem
1ensit etiam Augustus. Sed ubi obtineri prius
390쪽
34et D. Bauubri Iustinianus. illud non posset, saltem alterum procurandum
esse judicavit. Ac jam quidem lege Iulia devicesina de qua postea dicam novam augen. di aerarii rationem prodiderat. Sed cum ea portio aegre extorqueretur , i Multisque etiam remitteretur P minimeque semcoret sumptibus publicis: visa est esse necessaria altera, qua S Zisti o & nilnus odiosa, ct magis tamen esset copiosa. eadem be- sici locupletandi ratio per hanc legem, quaered tales non solum integras subinde hereditates in te. ς legqtμ graqtie legata, jure caduci,a rario deserret: sed
- ἡ 'st' ct subtiliter atq0e ingeniose, ut multa hujussisi . ys. gen*ris caduca essent,esseeret. Iustinianus ait,rehat, jure licte jus nomenque caducorum natum actum. cadum que esse eX populi Rom. hellis civilibus. No. men certe hoc iampridem in libris veterum legum & ore Iurisconsultorum peculiari qua' dam significatione versabatur : ut cum gla
dem caducam, vel aquam caducam vocabant.
Et apud Ciceronem libro tertio de Orat. Crassus vocat possessionem caducam dc va euam : ct Cicero Philippica x. vocat haeredita. tes caducas. Sed in lege Papia,propria quaedam ct singularis hujus verbii vis atque notio est: Id quId. quam quidem Ulpianus noster in Titulis .itanam sit θ descripsit, ut alius interpres nunc quaerendus
desinitμr non sit. Quod quis inquit sibi testamento re- ώI, um, ita ut jure civili capere possit, aliqua
missis. eη causa non ceperit, caducum appellatur, ve.
. luti ceciderit ab eo r verbi gratia, si coelibi vel Latino Iuniano legatum fuerit, nec intra die; centum vel caelebs legi paruerit, vel Latinus L id , jus
