De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicae excerptae e conciliis generalibus, SS. PP. et auctoribus ecclesiasticis

발행: 1770년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

2oo Do Ant; na Ecclesia Disciplina potuit, cuin Ephesinam synodum ab Imperatore convocatam sime ulla translatione fi . nitam esse constet, & Chalcedonensem post

aliquot annos ab Imperatore convocatam alia de causa , quam Ephesinam λ Martinus V. fertur dedisse potestatem legatis suis in Concilio Senensi transserendi Concilium , nulla consensus Concilii ipsius mentione habita at exequebatur Martinus Decretum Frequens Concilii Constantiensis, deinde non excludit consensum Concilii: Et revera trans. 1atio Concilii Senensis Basileam facta est ex consensu deputatorum nationum , ut patet ex Εxordio Concilii Basileensis . Laudantu ddeinde plures Synodi , quae Pontificibus R, manis dicuntur magnam exhibuisse reverentiam , Ephesina Canestino I., Chalcedonensis Leoni I., sexta Generalis Agathoni, septima Hadriano I., octava Nicolao, & Hadriano II. Quid tum Z An inde sequitur unicum Pontificem Romanum auctoritatem super omnia Concilia habentem Concilio. rum indicendorum , transserendorum, ac di Dsolvendorum potestatem habere λ Citantur Damasius Papa , & Occidentales scribentes Per numerum Episcoporum Arimini congre. gatorum praejudicium fieri non potuisse, quandoquidem Romanum Pontificem, cujus expectanda erat imprimis auctoritas, constabat his non praμbuisse eonfensum. Sed non de uno Romano Pontifice id decretum, sed etiam Uincentio,& aliis pluribus. Deinde quis neget , im- Primis expectandam esse Romani Pontificis auctoritatem ὸ sed an inde sequitur id, quod sibi sumit Leo X. Romanum Pontificem ,

ranquam auctoritatem super omnia Concilia ha.

bentem, cte. Citatur denique plures Synodi, mae dicuntur gestorum eonfirmationem a.

212쪽

: Dissertatὼ VT L UD;mas in Pontifice petiisse, atque. inter has Consta tiensis Iaudatur. Quod argumento est , exeonfirmatione seu consensu, & approbationstgestorum m Conciliis ae dicitifice Rona oexequistis non inserri, Pontificem esse suprae

Concilium , cum Synodus Constam tenus , aqua petitam, a Martino gestorum approbationem dicit Leo , diserte contrarium definierit. Sed de hoc argumento jam dia umest supra. Ex his patet, neque ex auctoritate, neque ex rationibus Concilii Later nensis, seu potius Leonis X. in Concilio La texanensi confici, Romanos Pontifices essct

supra Concilia , qua de re jam satis , &abunde a nobis dictum esse arbitror ἀ

213쪽

ANTIQUA ECCLESIAE

DISCIPLINA

In qua probatur, Pontificem , aut Frelasiam utilis iam habere in Reges , eorumque bona auctoriatatem indirectam , nee posse reges ab ipsis uia Iatenus deponi, aut eorum subditos a fide , o obedientia eximi.

IAE sunt inter homines maximae, atque praestantissimae Societates , Civilis, & Ecclesiastica , quae I cet inter eosdem ineantur, ide que saepe videantur inter se confuse, atque permixtae, revera tamen ad di versos fines diversis modis tendunt, potestatemque diversi plane generis obtinent: s cietatis quippe Ecclesasticae finis est vita a terna , societatis vero civilis finis est pax , ac tranquillitas Reipublicae, qui fines cum sint omnino disparati, nihil mirum, si media , quae ad illos fines conducunt, fini Plane diversia. Ad vitam quippe aeternam ne mo pervenit, nifi per eas actiones, quae liberrimo Vesuntatis motu ex amore Dei fiunt: atque

214쪽

Dσενeatio VII. Prauapinum. 2.3atque hinc religionis est fide, & pietate hominum animoS excolere, ut sponte, & libenter praeceptis Christo obtemperent. At econtra nihil ad reipublicae tranquillitatem conducit, utrum Ieges libeati animo , ans cus obferventur, modo eXterius observenturia Atque ideo secietatis civilis hoc munas est, ut ita eas observari Procuret, quod fit suppliciorum, & mortis metu: uno verbo, potestas societatis civilis in corpora extenditur , societatis EccIesiasticae atactoritas tota ad animos spectat; cum ergo corporae cogi possint, eorum est, qui Potestate civiIi potiuntur, noxios suppliciis , & morte assic re : sed cum in. animos nihil omnino possit vix exterius adhibita, nullam hujusinodip testatem habet societas Ecclesiastica, nec alio modo peccantes a vittis revocare potest, quam exhortationibus, & praeceptis, quibuxilii, , si noa obtemperent, nuIIam aliam P nam in eo; statuere valet, PraeteT quam e commutacationis, qua secietate Ecclesiae, &vita aeterna indigni pronuntiantur . Denique Ieges, societatum civilium reipublicς tantum numi, & tranquillitatem res erunt , cum e contra Ecclesiasticarum Iegum nullus. italius. finis, quam doctrinae , ω disciplinae Chrἱstianae sanctitatem, & puritatem ini-hatam, servare . Ex his princimis, quae. evia dentissima & certissima lant ,, sequitur , pintestatem Ecclesiae totam esse' spirituarem , quae se in temporalia sive Regum, Me horum bona minime extenda P , ita ut ne que Reges deponi possint, neque privati uis suis ulla ratione spoliari auctoritate meis re Ecclesiastica . Quod quamvis ita, persisseeuum este videtur, ut nemo eordatus de e inbitare possit,. ad revincendam tamen e di

215쪽

1o4 De Ant qua Eeelesia I Moh a .rum , qui aliter sentiunt, pertinaciam muItis rationibus sacrarum Litterarum, & traditionis auctoritati innixis ostendam, primo potestatem Ecclesiasticam in temporalia nullatenus extendi: secundo, Potestatem Regum temporalem Ecclesiasticae minime subjici . Sed antequam ultra progrediar, praemittenda observatio quaedam plane necessaria , tum ad lucem opinioni nostrae afferendam , tum ad repellenda adversariorum sophismata , quorum omnium futilitas hac una o servatione detegitur. II. Itaque observandum est, magnum esse discrimen inter ipsam potestatem , & eum, qui potestate utitur, ita ut fieri possit ut is, qui potestate utitur, sit subjectus alteri potestati, quamvis potestas illa , quam exercet, nulli potestati subjecta sit: quod ut ad Praesens negotium adaptetur , attendendum est, eundem hominem simul esse membrum societatis civilis , & Ecclesiasticς , ac proinde ipsum ratione portionς siubjectum esse potestati tum Ecclesiastice , tum civili , at inde minime sequitur, potestatem civilem, quam habere potest, subjectam esse potestati Ecclesiasticae , aut vicissim Ecclesiasticam civili, quia scilicet in civilibus tantum civili subjicitur potestati, in spiritualibus Ecclesiasticae. Sic Episcopi subjecti quidem sunt

regiae potestati, sed in civilibus, ita ut potestas Episcoporum non sit subjecta potestati civili: unde non potin Rex aut Imperator Episcopos constituere, aut deponere Vis& auctoritate civili, ita etiam Reges subjecti quidem sunt Episcopis, ac summo PO tifici, & spirituali potestati, sed in spiri

tualibus tantum, ita ut potestas eorum rem

216쪽

subjecta sit potestati spirituali: unde Reges aut institui aut deponi minime possunt auctoritate Ecclesiastica , ita quamvis Reges potestate spirituali , ac vicissim Episcopos temporali subjectos esse, sit e1tra dubium. non propterea dicendum est, potestatem Eoclesiasticam potestati civili subjectam esse , aut civilem Ecclesiasticae: quippe ambae istae potestates sunt penitus disparatae, & a Deo solo, a quo sunt institutae, dependent, ita

ut neutra illarum in alteram quidquam possit, quamvis tamen Diritualis si temporali nobilior. His ita elucidatis, propositumst lim aggredior .

CAPUT L

In quo emonstratur , potestatem Melesia totam usa spiritualem, is in temporalia nullatenus

extendi.

g. I. In quo exponitur prima ratio, Christum scilicet, ut Ecelsa caput est , nullam habuisse , aut exercuisse in temporalia potestatem.

Non aliam potestatem prater eam, quam Christo auctori , & fundatori refert

acceptam, Ecclesiam habere certissimum est, nec minus perspicuum, Christum non aliam ei contulisse prQter eam , quam a Deo Patre , quatenus homo est, accepit : Stetit me insit 'vivens micr inquit Christus Ioannis et . v. et I. ct ego mitto vos; docet se nihil aliud Apostolis contulisse , quam quod ipsi contulerat . Unde Ecclesiae ministri diacuntur a beato Paulo Christi vices implere,& pro ipso legatione fungi. Non potest erem dici aut Apostolos, aeut eorum succest

217쪽

-S M Anthua Erclesia DNe I a . Te, siquam potestatem habuisse, aut habere , quam Christus non habuerit sub ea ratione , qua Ecclesiae caput est: nec enim agitur de potestate Christi, qua Deus est; hane enim ab ipso Ecclesae collatam nemo dieere potest. Quapropter ut ostendamus Ecele sam non habere temporalem ullam potest tem demonstrasse lassiciet , Christum quate. nus inter homines est versatus, quatenus E clesiae caput fuit , & fundator, nullam sibi arrogasse in temporalia Regum auctoritatem, nullam exercuisse temporalem Potestatem , eumque non Regis majestate, sed magistri auctoritate 4nstructum fuisse eumdem non vi, aut armis usum, ut homines sub iugum mitteret, sed rationibus ac miraculis , ut eos ad veritatem, & pietatem adduceret . Quod quidem ut demonstretur, notaest multum laborandum , cum Christus ipse diserte se ad hoc non venisse dicat, aut ullam temporalem potestatem a Patre accepisse. Cum enim Iudaei ipsum apud Pilatum accusassent, quod se Iudaeorum Regem esse dixisset, im. terroganti Pilato , num esset Rex Pudaorum , ita respondet, ut se nullam auctoritatem Regiam in terris habuisse demonstret e R Dum , inquit , meum non est de hoc mundo ,

ex hoc mundo esset regnum meum , ministri meἐώιique decertarent , ut non traderer Iudaἰs, nune autem Regnum meum non est hinc. Urget euiniterum Pilatus, ergo Rex es tu λ reisondet

Iesus, se Regem equidem esse , sed in hoc

tantum, ut testimonium perhiberet veritati. Tu dicis, inquit, quia Rex sum. Ero in Menatus sum, is ad hoc veni in mundum, ut e stimonium perhibeam veritati . Poteratne clarius Christus profiteri se non venisse in mundum , ut temporalem exerceret potestatem ,

218쪽

. Dissertatio VII. Cap. I. L. praecipue vero in Reges λ Audite ergo Judarim Gentes, inquit sanctus Augustinus in hunc locum tract. F. in Joannem, is audi ciro cumcisio, audi Praeputium , audite omis,, ni a regna terrena, non impedio domina- tionem vestram in hoc mundo ......is venite ad Regnum, quod non est de hoe,, mundo, venite credendo, & nolite saevi di, re metuendo: dicit quidem prophetia de ,, Deo Patre , ego autem constitutus sum ,, Rex ab eo super Sion montem sanctum, , ejus; sed Sion illa , & mons ille non est , , de hoc mundo, quod est enim ejus Re- ,, gnum, nisi eredentes in eum, quibus dia . ,, cit: de mundo non estis, sicut & ego non ,, sum de mundo II. Sunt alii Patres, qui Iocum hunc alia ter interpretentur , quorum expositio licet minus ad litteram, nostro tamen Proposito non minus favet. Dicunt illi Christum , licet qua Deus est, Rex sit, & Dominus universi orbis, Restem tamen non esse , aut Dominum eo modo, quo Reges terrae , sed

ea ratione quae nihil obsit Imperio Regum sic Chrysostomus hunc locum explicat Ho- mil. 8a. his verbis: Vult, Christus, ostendera se non purum hominem, sed Deum, is Dci Fialium esse, tollit autem Drannidis suspicionem . An non est mundi hujus Christi Regnum ρ quia-nip Ωuomodo inquit non esse, non quod etiam possideat, sed quod in eoelo habeat Lmperium non humanum , sed Iove majus atque praestantius pitaque seeundum Chrysiostomi mentem Chri stus , ut homo nullam habebat potestatem regiae similem, seu ejusdem generis , licet

ut Deus potestatem in omnia regia majorem, & superiorem haberet.

HI. Eadem est Ambrosii sententia in L

Cana

219쪽

'αo8 De Antiqua voelesia Dyseiplina. eam Iib. 3. Sui dicit, inquit , non esse de hise mundo Regnum suum , ostendit esse supra mundum, ita is erat Reguum ejus, se non erat in faeculo,

nisi justra faculum. Quid hoc aliud sibi vult, uuam clauistum non habuisse potestatem regiam, sed potestatem regia superior em , a1-terius & dignitatis λ unde, ut observat Chrysostomus, nihil erat metuendum Cassari ex isto Christi Imperio, cum id non esset ejusdem conditionis, ac Imperium Caesaris, de

coeterorum Regum, ita ut non possent regna terrena cum isto consistere, quod etiam

clarius observat Cyrillus in hunc locum tTUtravit, inquit, a formidine Pilatum , qui

dignitatem Caesaris in Judaea servare debebat .eredidie enim forsan more hominum rebellionem a Christo rogitatam, Christus autem Pilato re pondens, Regem se esse nou negat, mentiri ex non poterat, sed Regni Caesaris non esse hostiis ostendit, quia principatus ejus mundanus non est,

sed cali, terraque ceteraque rerum omnium. Devinique duplex tantum in Christo Regnum reperiri potest , unum adoptionis, & familiaritatis, ut loquitur Chrysostomus homiI. 39.

in cap. Epist. I. ad Cor. alterum creationis; illud habet ex humana natura assumpta, hoc ex divinitate: neutrum porro ist rum idem est cum dominio Regum in te poralia. Nam quatenus Deus est, habet s premum in omnia imperium , quatenus homo est, regnum ejus totum est spirituale , nec enim homo factus est, ut totum orbem more Regum terrenorum regeret , aut ut

sibi Reges omnes subjiceret, eorrumque Imperium , ac potestatem Ecclesiae aut impe tiretur, aut subjiceret, atque hoc sensu Regnum ejus minime est de hoc mundo. Nec

solum verbis, sed & iactis docuit Christus, se

220쪽

adissertatis VII. ωρ. L. D L. se minime venisse, ut rerum temporalium curam aut regimen susciperet, tum quando aufugit ne a , Iudaeis Rex eligeretur , tum uuando recusavit temporalium rerum judicium. Roganti enim cuidam, ut fratri tuo iuberet haereditatem Partiri , homo , inquit Christus, qu s me constituit iudicem, aut diu forem super vos quasi diceret, non veni iamundum, ut de his iudicarem, illos adite, Quibus hec potestas est commista. Unde Ambrosius in hunc locum: Bene, inquit, terrena declinae, qui propter calestia tantum defenderae, nee dignatur iudex esse litium, , arbiter DeuLeasum & Bonaventura item in hunc locum: quia Deus miserat eum ad spiritualia commini canda , ideo discedere recusabat ad temporalia diamidenda. Uno verbo , Christus non venit in mundum, ut Regnum temporale statueret , vel ut res terrenas regeret, de moderaretur, sed ut mundus per 'sum salvus feret; ut o mum facerer, quod perierat, ut testimonium per-kiberet verisari, in mumdaret sibi populum aece prasilem sectatorem bonorum operum, ut cunctos .

ad veram fidem , dc pietatem adduceret svitaque aeterna dignos redderet. IV. Ad haec autem tanta, tamque sublumia opera perficienda non armis, non co ctione, non imperio usus est , sed mansuetudine , Patientia, documentis, miraculis , ipsa morte: Cum enim is forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aquatim Deo ; hoc

est, cum posset in forma Dei hominibus ap-Parere , . non tribuit sibi divinam gloriam ,

ac majestatem: Non tantum exinanivix semetiamum formam servi aee'iens in similitudinem hominum factus ,, ct habitu iuventus ut homo , sed , humiliavit sema ipsum factus ob diens uis M mortem, mortem a tem crueis. Quid Potest Pin. Tom. II. R. exc

SEARCH

MENU NAVIGATION