De antiqua Ecclesiae disciplina dissertationes historicae excerptae e conciliis generalibus, SS. PP. et auctoribus ecclesiasticis

발행: 1770년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

18o De Antiqua Eeclesia Discipitas. imperia tyrannica , consentiente populo , fiant justa , & legitima , ad hoc tamen requiritur primo , ut aliquo, si non alio, saltem armo rum jure quis imperium Obtineat . Secundo , ut sat diuturnum tempus possessionis inter fluat . Tertio , ut legitimus haeres vel cor sentiat, vel rem habeac pro derelicta. Quarto , ut consensius Populi sit liber ; at nihil horum ibi occurrit : primo enim Athalia

nullo jure belli , sive alio jure regnum sibi vindicavit, sed turpissimo impetu, & proditione oppressis nepotibus potestatem regiam usurpavit. Secundo, brevi admodum tempore Athalia regno potita erat. Tertio , legitimus haeres adhuc in vivis erat , nec consen ferat, aut consentire potuerat in Quarto , popuIus non consenserat regno Athaliae, nisi quemadmodum populi jugum tyrannorum , quod amoliri non possunt , aliquando satiuntur, ut Syracusani Dioecesiani Dionysios, & Αth nienses resistratum aliquandiu ferre coacti sunt. Unde Athalia mortua , populus omnis stanquam tyranno subiaco tWatus est, inquit scriptura a. Paralipomen. c. 23. & 4. Reg. II. omnis populus terra, urbs quievi. . Ergo nono nisi invitus tyrannidem aliquot annis passus fuerat, non autem proprie consenserat: .adde quod Bellarminus ipse fatetur , conse sum hunc populi prosectum esse ex eo , quod ignoraretur superasse adhue unum e filiis defuncti. Ergo statim atque ea de re constitit jam populi consensus, non poterat Athesia a tyrannide excusari ; itaque ex eo quod Di das Athaliam usurpatricem occidi jusserit , non sequitur , idem licere in Reges lagu

XIII. Tertio Athalia licet idololatriam foverit , non tamen proPter hoc crimen oc

292쪽

DFert atro Vm p. m. I. L 28t eIA est a Iojada, & iis, qui cum eo erant, sed propter solam usurpationem regni , ut scilicet Ibae legitimo haeredi regnum restitueretur : qua Propter inde non sequitiir , R Ees regno ob haeresim, vel peccatum privari posse. sed tantum manifestos usurpatores regni posse , consentientibus optimatibus , a populo solio deturbari.

XIV. Quarto , non secit id solus Jyiada ,

non fecit auctoritate sua, non fecit i l qua- fi summus Sacerdos , sed ut ex optimatibus regni Iudaici praecipuus , ut Regis tutorῖ ac defensor; ubi enim opportunum vidit esse tempus restituendi regni Ioae, Centuriones, Leritas, S alios consilii sui participes fecit:

Iniitque , inquit scriptura , omnis multitudσpactum in domo Dei cum Rege , dixitque ad eo, Joiada et ecce filius Regis regnabis sicut locutus

es Dominus super filios Israel. Non ergo Ioiada Athaliam deposivit , aut Ioam constituit auctoritate summi Sacerdotis , sed tantum populo declaravit , Ioam hunc esse filium

Regis , cili regnum debebatur , populus vero statim eum Regem agnovit: Et eduxerunt, inquit , filium Regis , is imposuerunt ei diadema , ct testimonium , dederuntque is manu ejus renendam Dram , se .constituerunt eum Regem sunxit quoque illum Pontifex , , filii eius , imprecatique sunt ei : Visat Rex . Ergo non a solo

summo sacerdote Ioiada, sed a populi m xima parte Ioas legitimus regni haeres c ronatus est , 3c pro Rege agnitus Ioiadas

vero non ut summus Sacerdos, sed ut tutor

ac defensor Regis , & aequitatis , consilium de expellend1 Athalia , & restituendo Ioainiit, Centurionibus, Levitis , & populo ut id sine mora facerent auctor fuit , ac demum Athalἱam extra templum , non sua snu Pin. Tom. II. N sed

293쪽

Σ8x Da Antiquo Tecus a Di ἰ ina. sed Regis auctoritate gladio iussit Inter XU. Afferuntur praeter haec duo a nonnesia Iu alia exempla, ut Saulis a Samuese des Oi, es Davidis nucti, R. Reg. a s. Roboa- mi G Ahia Propheta regni parte mulctaxi, a. Reg. II. Iehu a Propheta Elisato uncto in Regem Israel in locum impii Ioram, An tiochi a Mathathia expulsi , a. Mac. a. &sequentibus - XVI. Verum hac omnia exempla a sinis proposito aIlana sunt z Primo enim qui hoc secerunt, maximi SacerdDAES hon erant i d inde id non fecerunt aliqu .auctoritate os dinaria , sed ex speciali mandato Dei , &a spiritu prophetico impulsi et sic Samuel ex mandato Dei invidem unxit , Cum cognoviset , quod Deum poeniteret quod unxis.set Saulam Regem super Israel. Α hias haud sua auctoritate Roboamum X ni Parte pra vavit, illamque Ieroboamo tradidit; jamdudum enim praediaerat Deus Salomoni fore , ut maxima Tegni ejus Pars a ditio ejus a serretur, tradereturque 1ervo, 3. Reg. v. Ιχ. Scindam regnum ruum , inquit Deus , is dabo illud semo tuo . .Quare Ahias Ibidem ν. sci.

sed Dei nomine praedic it. Jeroboamo fore ,

ut esset Re1 .decem arib*um. Apprehendens Ahiati pallium suum novum , .vo .coopertus arat sseidis in duodecim partes , O ait ad Ieroboam a ossa tibi duo4ecim scissuriss , his anim incit Do minus Israel : icer ego scindam regnum de ma nu Salomonis , is dabo tibi decem tribus , M.

ritate , ac mandato, & a Spirisu prophetico

ad id saetendum impulsus Iehu Roxit in Re.

294쪽

nisseν stario Vm Cap. III. I. I. 283 Eem non depositit , sed Antiochum saevissi-niam tyrannum , atque Judaei regni invas rem justillimis armis expulit , bc Patriam a tyrannide liberavit. XIX. Mitto , quod plurima In Veteris te

stamenti libris facta leguntur a Prophetis

impulsu divino, quae trahi in exemplum sine scelere non possunt . Sic Elias I. Regum c. I 8. Prophetas Baal ad torrentem Cedion

occidi jussit .. Quis Propterea semniet Sace dotibus Christianis , ac Catholicis idipsumia falsos , & haereticos Sacerdotes dicere Posee fornicariam .duxit uxorem ex mandato Dei: quis ad in aliquo Sacerdote probet δInnumera sunt hujusmodi , ex quibas si quis

aliquis velitaeoncludere, pariter Knferat, Sa-κerdates nostros ignem e caelo posse deduc re , quia Elias deduxit , poste pariter imis bres summovere , quia , Elia jubente ., per triennium minime pluit nihil aergo est a surdius quam ex illis , , quae Prophetae vctidivina virtute , vel prophetico impulsu seincerunt , aut potuerunt inferre velle idem a Sacerdotibus nostras feri aut Foste , aut debere a XX. E novo Testamento nullum aestimonium proferuntadversarii , iquod non in alienum plane sensum non detorqueant , qualia

sunt haec Matth. I 6. zibi dabo intives regia

elorum. Ioan. αλ Passa oves meas . 'Quae Iovi

ca Gregorius VII. Bonifacius VIII. & uilico. laus IV. in suis Decretalibus allegant ad vindicandam sibi in temporalia potestatem Sed haec, ut late probavimus , de spirituali tantum Potestate possitnt intelligi , de ab universae Ecclesia semper intellecta sunt ,

quique aliter ea interpretari nota uerentur ,

ab univerta Ecclesiae Catholicae sinsu rec N x duata

295쪽

184 De Antiqua Eeeum Diseiptina . dunt , ut illicitos conatus quoquo pacto deafendant. 'XXI. Mitto alia quaedam testimonia, quae Marsiilium Patavinus defensi pacis c. 3. a si phistis sui temporis proposita esse ait , ut probarent Ecclesiae potestatem esse in te poralia, qualia sunt haec Matth. D. G Ο- ,, nia mihi tradita sunt a Patre meo. Et e. ,, 28. Data est mihi omnis potestas in coe- ,, Io , & in terra. Item Uiud Marci s. Si eji-

,, cis nos , initte in gregem porcorum . Et D Joan. I 2. Cum exaltatus fuero, omnia tra- ,, ham ad me. Matth. 2I. c. I9. Inve-

,, nietis pullum asinae alligatum, solvite, &,, adducite mihi. Et I. Cor. 6. Nescitis quod ,, Angelos judicabimus, quanto magis saxu- ,, Iaria λ Et cap. 9. Numquid non habemusis potestatem manducandi P Ex quibus inferebant , Christum , & ejus Vicarios potestatem aliquam temporalem habuisse . Uerum , uti diximus de Christo , prout Deus est, nemo dubitat, quin habuerit potestatem

summam in res omnes, atque hoc sensi intelligi illud Matth. II. Omnia mihi tradita, sunt a Patre. Et c. 28. Data es mihi omnis potestas in caelo , in terra . Nisi quis malit ,

id de regno Christi spirituali , & de omniabus iis, qui credituri in eum erant, dictum interpretari : quo certe sensu intelligendum

est illud Joannis Ιχ. Cum exaltatus fueros om nia traham ad meipsum : Id est , omni homi-ι num genere , ex omnibus gentibus homineS adducam ad mei cultum . . 'XXIl. Quod vero ex Paulo profertur ad Praesens negotium, omnino impertinens est quippe secundum eum non solum Apostoli ,

sed & omnes justi judicabunt Angelos, & se cularia , scd ia xesurrectione , non in hoe

296쪽

Dissertatis VII. Cap. III. β. L. ias saeculo. Potestatem vero manducandi, & hi hendi sibi ipse arrogat , non ob ullam auctoritatem temporalem, sed quia dignus est poperarius cibo suo , aequumque est , ut qui . - altari servit, de altari vivat. Superest illud . de porcis , & de asimae pullo , quae si quis, in& alia hujusmodi praesenti in negotio alle- gans , ad illud minime pertinere , probare tentaret , opera sua , & lectoris abuteretur ipatientia. Satius est haec contemnere, quam serio refellere , nam hujusmodi sophismata indigna sunt revinci , ut ne gravitate ado

II. In quo refutantur rationes , en inductionasi Beliarmini. Quantum adversariorum opinio rationibus

vere Theologicis destituta sit, ex eo liquet, quod Bellarminus in comprobanda auctoritate temporali Pontificis solis rationibus , usum se dicat, non Scripturis , Conciliis ;Patribus , quod iis jam usus esset in spiri- ituali Prima tu probando , quo probato, fa-

cile esse arbitrabatur , tamquam ex fonte dia ducere rivulos rationum ad potestatem is tempor

libus comprobandam . Ex ipsius igitur Bella mini confestione, Scriptura, Patres, & Concilia nihil probant, praeter Primatum spiria rualem Pontificis; auctoritas autem illa temporalis etiam indirecta tota rationibus , dc inductionibus innititur , quae si vel minus Certae sint , vel minus evidenter deductae , ruit totum ejus systeina. Quid ergo censendum erit , si illas omnes sophisticas esse as culum demonstraverimus λ, Prima ratio ejusmodi est : ,, Potestas

m civilis i subjecta, est potestati spirituali ,

297쪽

186 Tu Anaiqua Deum dis Ma . is quandoquidem utraque pars, est ejusdeni,, Reipubl*cae Christianae r ergo potest Primm ces spirituaIis. imperare Principibus ten ,, poralibus ,. & disponere de temporalibusa, rebus in ordine ad bonum spirituale; om-s, nis. enim superior imperare, potest infe-

III. Respondeo , antecedens esse falsum nam licet D ut observavimus , Personae civis Ies sint. sitieetie potestati spirituali , potestas tamen temporalis, non est subjecta potestati spirituali , ut a nobis explicatum est supra'. Ratio item hujus antecedentis falsa, nam potestas temporalis non est pars Rei- Publicae, ut Christiana est; sed utraque po-- testas duas constituit Respublicas ,- diversios fines, diversa media , diversas leges habentes & quanqualm iidem homines utriusquct membra sint, munerar duarum RemmpubI

carum sunt diversia IV. Ad probationem eonsequentis a mnis A rior imperare potes infriori, respondeos iuum non esse veram ; non enim superior Potest. imperare in omnibus, sed in iis tan. tum rebus, in quibus est superior. : sic prae , ceptor non potest discipulo, imperare in hae. ditate adeunda, uxore duce da, &c. -- inde plus habetur in consequeoti , quam in

Praemissis; nec enim tantum insertur : Ergo potes Prinreps spiritualis imperare Prineipibus rem poralitas , quod unum ex praemissis 1equitur , ,& verum' est , si recte intelligatur et ted additur et is disponere de temporalibus rebus in ordi οε bonum spiriauale . Hoc autem ex Prae'

missis non sequitur potest enim im rare tantum Princeps, spiritualis temporali ire iis,

ita quibus superior est ,, sed superior est tantum in spiritualibus , ciun ii, tempWalibus

298쪽

quid probarer hoc argumentum , probaretanumquemque PrinciPem spiritualem V unam quamque Ecclesiam posse de rebus temporalibus Principum suorum disponere , cum 'eo superiores sint , quod ipsi nolunt adve sarii, V. Instat Bellarininus et is potestas psiti- ,, ca non solum ut Christiana , sed etiamo ut poIiticae subjecta est Ecclesiasticae , ut ,, talis r. demonstratur eX fini x utrius is que , nam finis temporalis subordinatur ,, fini spirituali , ut patet , quia felicitas,, temporaIis non est absolute ultimus finis, is Se ideo referri debet in felicitatem aeterias, nam et constat autem ex Aristotele Ιib. D Ethic. cap. r. ita subordinari facultates, ,, ut subordinantur fines . VI. Respondeo , alium esse finem opera

tis , aIium artis . Finis Principis Christiani potest esse non tantum felicitas temporalis , sed & aeterna sui , ac suorum , sicut finis Episcopi potest esse non tantum salus alte na hominum suae curae commissorum, sed Seeranquillitas civitatis . Sed finis artis politiaeae quatenus politicae est felicitas tantum temporalis , & quidem finis Mjus ultimus ,

nam potestas poIitica ut talis alio noli refertur ex seipia . De felicitate vero aeternasi Princeps cogitet , non id habet a pol. tiaca, sed ab Ecclesiastica potestate, cujus consiliis adjuvatur ; itaque nec artes istae , nec earum fines proprie subordinantur e requiritur enim ad subordinationem, ut finis artis: subordinatae per se, & ex natura suae inse viat fini subordinantis: sed tranquillitas rei: Publicae per se , & natura sua non inservit ad aeternam salutem , sessi tantam me acci-

299쪽

EII De Anima Eeclesia rese I in . dens , quemadmodum finis medicinae , qui est 1aIus corporis, potest etiam inser vi res La- Iuti animae , & tamen medicinam Ecci siasticae potestati subordinatam esse quis ci

Ecclesiam : sumus enim omnes Anum corpus Rom. I 2. & T. Cor. II . at in omni corpore membra sunt connexa& dependentia unum ab alio, non autem recte aderitarxpiritualia pendere a temporaIibus et eris

temporalia a spiritualibus pendend , illique

subjecta sunt νVIU. Respondeo , haec omnia argumentae eodem laborare vitio , quod personas , &Potestates confundant faciunt quidem Omnes homines unam Ecclesiam seiu non faciunt duae potestates unam rempublicam Ecclesiasticam i sumus omnes unum corpus mHpostoIo , quatenus omnes membra simuSE Iesiasticae reipublicae , licet etiam mem

tua quoque smus civilis reipublicae: non est ergo dicendum temporalia a spiritualibus. Pendere , quia cives , imo dc Reges in spLxitualibus ab Ecclesia pendent , δc similiter Christiani, ae Episcopi in rebus civilibus , ac temporalibus Principibus sunt subditi.

IX. Tertio ad idem confirmandum Bel- Iarminus adjicit hoc argumentum: si temporali. , inquit ,. administratio impedit spirituale bonum , tenetur Princeps temporaliS. Futare tuum modum administrandi etiam eum detrimento temporalis tranquillitatis , quando obviat bona spirituali non praecise.

ut Rex , sed ut Rex Christianus , quia bonum spirituale dignius est , & excellentius,

300쪽

Dssertat;o VII. Cap. m. β. u. 289 bono temporali. At inde non sequitur, iubjectam esse potestatem temporalem spiritua. Ii , ita ut Reges id non facientes deponi possint , aut bonis privari ab Ecclesiastica potestate . Rem exemplo illustro . Coquus tenetur mutare modum condiendi optimum, si sanitati ossiciat , quia sanitas , quae finis est medicinae, est bonum nobilius, quam v luptas gustus , quae est finis artis coquinariae : ergo , inquiet aliquis , res coquinaria subjecta est medicinae , ergo medicus potest coquum officio privare . Quis istud ferat ὸ Similiter licet teneantur Reges bonum M. clesiae procurare etiam cum detrimento temporalis boni , scilicet bonum spirituale nobilius est , atque praestantius , non tamen propterea spiritualis potestas potest eos , si iA non fecerint , poenis temporalibus assicere , sed tantum spiritualibus; potesti scilicebeos admonere , potest increpare ἔ, potest &eos communione Ecclesiastica indignos pronuntiare, ut Theodosium Ambrosius y idquo servato honore , servata reverentia , quam subditus suo Principi debet . At nihil praeterea debeti & si Rex istis non pareat, Deus solus vindex expectandus. X. Urget Bellarminus, ut probet Ecclesiam, Sc regnum non posse constituere duas respublicas : me 'recte , inquit , diceretur si potirica , , Eeeti stica potens eiusdem ordinis

essent, ue fune Passi Helvetiorum: ut ex scripturis divinis Pontimos , is Redis , ' Curisi , , La H in Cisrisso pereneraei uisam rempublieam , imm

SEARCH

MENU NAVIGATION