Leipziger Studien zur classischen Philologie

발행: 1885년

분량: 743페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Conradus Cichoriussimumque uirum simpliciter dixisse Μαρκον Φουριον sic Ι - itur ap. Diod. in rebus reserendis XIV, 93 et 117, atque in iustis

annorum 353, 356, 360 bis, 368, 373 - XIV 44, et 82 et 9T XV 2 et 2b et 48), si in sonte nobilissimum illius suisset scriptum

cognomen 'Camilli'. Neque ulla causa potest asserri, qua permotus in libris inde a decimo tertio sequentibus cognomina addere desierit Diodorus; nam qua erat rerum Romanarum ignorantia et neglegentia, ea quae apud auctores suos inuenit non mutata uidetur repetiisse neque suo arbitrio praeteriisse silentio cognomina. Minorem etiam ueri speciem postremo is haberet, qui iam Diodori auctorem antiquissimae quidem aetatis sere ignotae et obscurae prodidisse statuerit cognomina, posterioris autem, quinti potissimum saeculi, cuius iam certior

exstaret memoria, cognomina tacuisse.

Itaque praeter annalium scriptorem a Diodoro adhibitum esse puto exemplum iustorum consularium, quo ternis singuli consules tribunique consulares legebantur nominibus. Neque tamen id exemplum excerptum puto a Diodoro ex annalium scriptore aliquo, sed reserendum nidetur ad tabulam chronologieam, unde Diodorus praeter consules archontes quoque Athenienses sumpsisse est statuendus. Hac enim ratione, cur tam raro in ea operis Diodorei parte, qua apparent cognomin historicae sint adnexae res, explieatur; nam cum inde ab anno 303 ad 452 undequinquaginta annis res Romanae breuiter enarrentur, ante decemviros inde ab anno 268 quattuor tantum anni sc. 269, 270, 277, 283) notas eas exhibent. Atque

mea quidem sententia ille, quem sequitur Diodorus in enumerandis annis, index chronologicus, cum iam antea annis singulis rettulisset archontes Athenienses, Olympiadas, regum tabulas, inde ab expulsis regibus Romanis consules quoque per singulos annos descripsit atque additis quidem cognominibus. Qui fasti eum haud uideantur res quoque prodidi88e, non potuit sacere Diodorus, quin alium quoque historiae Romanae

adhiberet auctorem, unde sumeret rerum enarrationem. Ex quo auctore primum quidem pauca exscripsit et in fastorum laterculum, quo utebatur duce, suo quaeque anno inseruit; ue-Diuitiam by Cooste

612쪽

De fastis consularibus antiquissimis.

que scio, an ea ipsa re sit factum, ut Saepe alio quo anno bellum gestum e. c. referat Diodorus, quam quo ceteri auctores, nam diuersam uidentur secuti esse chronologiae rationem

fastorum et annalium auctor.

Libro igitur Diodori undecimo prioribusque libri duode-

eimi capitibus ubique sere addita leguntur. cognomina con8ulum t). Quo uero plura in sequentibus adnotat de rebus Romanis Diodorus, eo saepius cognomina omittuntur atque omnes hos annos, ubi in fastis quoque bina exhibentur consulum nomina, ad annales resero a Diodoro exscriptos δ). Casu enim

13 Nonnullis annis alterius quidem consulis edit Diodorus terna. alterius bina nomina; ibi uero quae desunt cognomina neglegentia siue ipgius Diodori siue librariorum perierunt. Nam ut illud quod exstat Diod. XII T: Imroς Koli'ιος Τριγεμνος lin Patmio ιζ' τον Κοίντιον Τριγδει Mori pro Σίροτος κοιντλος Oua ς IIonLoc Κουριατιος Τριγέμνος non potest fuisse in fonte Diodori, sic alia quoque nomina, quae nune desunt apud Diodorum, in fonte eius exstitisse apparet aliis comparatis annis, quibus eidem homines fuerunt consules. Anno enim 283 i Diod. XI 67 Ap. Claudius uocatur idem, qui dicitur Ap. Claudius Regillanus anno 303sDiod. XII 233; T. Quinetius Capitolinus habet cognomen annis 283, 289 sed eo caret anno 286; eadem rationo Q. Fabius Vibulanus primo atque

tertio consulatu cognomen habet, altero non; Q. Seruillus quamquam sine cognomine legitur anno 288, tamen Structus uocatur consul primum anno 286. Ac reuera cognomina et illorum et praeterea singulorum consulum

annis 268, 270, 273, 277, 292, 293, 300, 30 l. 302, 305, 306, 309, 311, at 2

3l4, 318, 3 I9, 325, 326 neglegentia esse omissa, inde efficio, quod omnes isti priore loco in collegiis suis referuntur, ita ut Illis annis singula cognomina eadem ratione uideantur periisse, qua anno 301 tria Sunt praetermissa nomina μαρος Ποπλιος Κουριατιος.

2ὶ Solus Diodorus iXII 3) post anni 297 consules Q. Minucium, M. Horatium i pro quo tamen habet Diodorus XI si Λευκιος Ποστουμος

inserit consulum collegium Λευκιον Κοίντιον Κικιννατον Mαρκον Φαβιονωιβουλανον, quod Nommsen antea quidem Rom. Chron. p. 12bi habuit pro interpolato ex nominibus consulum annorum 294 et 29b, nunc lRom. Forach. II p. 261 ex antiquioris memoriae reliquiis petitum esse putat. Quod cum parum sit probabile propter addita eognomina, equidem dissensisse inter se existimo chronographum et annalium scriptorem, Diodorum autem incertum ueri utriusque fontis recepisse collegium, ita quidem ut prius cuius desunt cognomina ex annalibus, posterius quod habet cognomina ex chronographo sumptum esse coniciam. Praeterea apud solum

613쪽

Conradus Ciehorius

certe non aecidit, ut in eis capitibus, quibus modo desiderantur modo leguntur cognomina, ab anno 304 ad 328 Diod. XII, 24-80ὶ septem annorum, ubi notae historicae sunt ad

scriptae se. 304, 305, 308, 312, 315, 322, 328) quinque exhibe

rent consules tribunosque consulares sine cognominibus. Cum autem parum commodum uideatur suisse Diodoro, ex duobus sontibus sua congerere, mox abiecit fastos auctoris sui chronographi atque totus secutus est annalium quem dixi seriptorem. Ultimi qui gerunt cognomina sunt anni 327 consules, L. Papirius Mugillanus C. Semilius Structus, quos etiam dieo Sumptos esse ex chronographo. Quem tamen paullo post omnino non iam inspexisse uidetur Diodorus, quia ab illo anno continuo ordine bina magistratuum praebent nomina libri Diodorei. Atque cum breui post nouus incipiatur liber, tertius decimus, praecedentis autem libri quinque extremis annis, 331-35, non edantur nomina tribunorum militarium, haud scio an omissi anni cohaereant aliquo modo eum abiecto altero sonte nouoque inducto. Huc usque eum disputationem produxissem iam humanissime Curtius Nachsmuth, praeceptor illustrissimus mihique carissimus, quemnam illum esse chronographum censeat, cui priorem fastorum partem debere Diodorum Ostendi, mecum

communicauit.

Usum enim esse Diodorum auctore chronographo Castore, ad quem redire priorem illam iustorum parti uiam ex chrono-

Diodorum III 77ὶ post T. Quinctium A. Cornelium Cossum consules 326, quorum alteri adscriptum esse cognomen moneo. referuntur consules Ar κιος Κοιγκτιος, ADλος Σεμπρώνιος. Atque hos quoque ex annalibus. T. Quinctium et A. Cornelium Cossum, quorum Uter adiecto cognomine appellatur, ex chronographo Diodorum puto transtulisse, neque eum uidisse. eosdem consules errore tu altero fonte corruptos esse. Nam eidem ess mihi quidem uidentur, cum gentile nomen Quinctii et Auli praenomen alterius consulis in utroque collegio exstet. Simile quid antea quidem Nomm-sen quoque sensit Rom. Chron. p. 122 adn. 226 . - Plane eodem modo decemviros anni 303 DIod. XII 23 , quorum exstant uestigia cognominum chronographo tribuo, annum autem 304, cuius decemviri carent cognominibus copiose tamen enarrantur res, ex annalium auctore petitum arbitror

614쪽

De fastis eonsularibus antiquissimis.

217 logiea Diodori ratione luculenter demonstrauit. Summa liberalitate, ut ea, quae hac de re mihi exposuit, hoc loco ad

confirmandam sententiam meam omnia adscriberem, permisit.

Dicit autem : Es handeli sich darum gu erklkren, Wie es hommi, dass

615쪽

Conradus Clehorius

wie weit sie beretis in seiner chronographi schen Quelle standen oder von thm selbst herrithren; gu essen ist die telatere Ansicht sicher voraugiehen Quibus ego cum totus assentiar, gravissimo eorum quae posui utor adiumento atque chronographum, quem statui fontem Diodori, esse Castorem, iam habeo pro certo. Nam quae de chronicorum Castoris scimus natura ac dispositione ad indicem chronologicum a Diodoro adhibitum optime quadrant. Etiam apud Castorem pleni exstabant fasti consulum h), archontum Atheniensium, regum, additis olympiadibus, neglec-1ὶ Utrum Castor omnibus antiquissimorum saeculorum consulibus cognomina adscripserit, ex fragmentis certo diiudicari nequit. Hoc unum constat, primi liberae reipublicae anni eonsules eum rettulisse additis cognominibus: cf. Euseb. I p. 29o Schoen. . 'seorsum consules disponemus Incipientes a Leukio Iunio Bruto et a Leukio Tarhino Collatino et in Mar-kum Valerium Messaliam et Marcum Pisonem desinentes ... haec C tor'.

616쪽

De fastis consularibus antiquissimis. 219tis autem annis ab urbe condita. Tum eodem anno 60 ante Christum natum) uterque auctor finem ponit operi suo, ut reetissime monent Geleter Nursiares Iahresb. 1873 p. 1064) et Bome. mann De Castoris chronicis Diod. Sic. sonte Lub. 1878 . Quod denique gravissimum est, esse Diodorum usum Castore et in regum Albanorum indice et in aliis enarrandis rebus, comprobauit Coli mann De Diod. Sic. lant. Marb. l869 p. 268qu. . Atque iam brevi post editum opus chronographum Summa Romae Castorem ualuisse auctoritate, inde efficit Nachsmuth, quod libris eius esse usum Varronem comprobarunt Barth De Iubae ὁμοιοτ σιν p. 30 squ.; et Frich die Quellen Augusti im XVIII. Buch von de civ. dei' 18S6 p. 5sq. . Quibus de inusis eam fastorum Diodoreorum partem, qua additis cognominibus reseruntur consules, desumptam e88e credo ex Castoris Chronicis.

De prioribus fastorum recensionibus

Alteram postquam instauraui fastorum recensionem .Licinianam, quam exhibent Idalius, Chronicon Paschale, Liuius, Dionysius: iam alterum consulum indicem - ornatum quidem cognominibus - habemus priorem fastorum Diodoreorum partem, eumque diuersissimum a Macriano. Nam inde ab anuo 26S ad annum 328, quo temporis spatio uterque laterculus est Seruatu8, quadraginta consulum, qui in utroque indice habent cognomen, duodeuiginti diuersa, uiginti duo tantum eadem in utraque recensione gerunt cognomina, quorum tamen octo

269, 270, 287, 291, 295, 311, 312, 314j ea sunt, quae illa quidem aetate sola adhibebantur in gentibus suis. Unde licet concludere, qualis fuerit utriusque indicis natura et indoles. Nam ex hisee nequaquam redire eos apparet ad unam eandemque consenSu omnium receptam cognominum recensionem; quod tum fieri non potuit, ut ubicunque plura in

617쪽

Conradus Cichorius

gente aliqua ex8tabant cognomina, tam saepe inter Se diger

parent.

Sed eum primo capite antiquissimos iustos, quos apud omnes auctores priores inuenimus, omissis cognominibus non nisi praenomina ac nomina gentilia consulum rettulisse ostenderim, primarium eum indicem postea duos auctores diuersos suo utrumque Marte additis cognominibus dico suppleuisse. Quod eo uidentur instituisse consilio, ut eandem iustorum sormam per totam liberae reipublicae aetatem efficerenti Posterioribus enim temporibus cum terna legerent consulum nomina, antiquioribus quoque ut uindicarent cognomina studuerunt et ex eis, quae nouerunt gentis cuiusque, cognominibus singula elegerunt atque illis tribuerunt consulibus qui apparebant insastis antiquissimis. Neque uidentur noua sibi excogitasse nisi eorum hominum, quorum cum esset iam pridem exstincta gens, non tradebantur cognomina. Cum autem uterque auctor suo iudicio cognomina illa adderet, necessario in multis cognominibus inter Se consenserunt ac primum quidem in omnibus eis, quae unica gentis alicuius ex illa aetate innotuerunt. Itaque factum est, ut in utraque fastorum recensione uocentur Macerini Geganii, Eluae

Aebuti, Rutili Nautii, Mamerci uel Mamercini) quicunque apparent ante annum 400 u. c. Aemilii, Vibulani omnes temporis antiquissimi Fabii.

In aliis casu euenit, ut eX compluribus gentis eius cognominibus idem uterque eligeret redactor. Saepe tamen id quoque accidit, ut alter hoc, alter illud cognomen maiore cum

1 Antiquiorem nominis partem in fastis quoque esse nomina gentilia. postea autem ad ea esse addita cognomina, inde efficitur, quod saepissime in rebus aetatis antiquissimae enarrandis inter se confunduntur homines,

qui eodem gentili utuntur nomine, ut Quinctii Cincinnati et Capitolini, Papirii cursores et Mugillani, Seruilii Ahalae et Structi, nunquam autem, ut in saeculis recentioribus saepissime apparet, ei uiri, qui diuersis ex gentibus oriundi eadem geruut cognomina, ut Claudii et Postumii Regillenses

Claudii et Veturii et Papirii Crassi, Manlii et Quinctii Capitolini, Sergii et Seruilii Fidenates. Diuitiaso by Cooste

618쪽

De iustis consularibus antiquissimis.

probabilitate statui putaret=ὶ, atque hac ratione magnam fastorum in eognominibus discrepantiam Ortam e88e censeo.

non dissentiunt, cum continerentur eis prisci, ex quibus uir que fluxit recensio, iusti. Qua ratione sint usi in eligendis cognominibus, optime cognoscitur in eis gentibus, quae, patriciae cum inueniantur in fastis antiquissimae aetatis, mox Sunt exstinctae, quibus tamen cognomines familiae plebeiae - nullo cognationis uinculo eum priscis gentibus coniunctae - extremis liberae reipublicae uigent temporibus. Ubi cum neque exstarent stemmata neque traderentur cognomina, patriciis illis consulibus ea uidentur inditae88e cognomina, quae gerebant eodem nomine gentili fruentes

homines plebeii illius aetatis, qua sunt suppleti fasti. Ut P. Curiatius consul anni 301 appellatur Τrigeminus in recensione Diodorea, quod cognomen in plebeia familia Curiatia floruit

saeculo urbis conditae septimo et scriptum exstat in nummis huius aetatis. Tum Sp. Oppium decemvirum anni 304 Cornicinem dieit Liuius 3, 553, quo utebantur cognomine Oppii temporibus Ciceronis: es. Cic. ad Att. 4, 2, 4. Eadem ratione Aebutiis patriciis cognomen Κluae uidetur adscriptum esse ex M. Aebutio Elua praetore anni 586 Liu. 44, 173. Egregium eius rei exemplum exhibent Cloelii, cuius gentis regem sacrificulum - patricium scit. - dicit Liuius 40, 42) P. Cloelium Siculnm' anno 574 inauguratum atque flaminem P. Cloelium Siculum' Valerius Maximus si, i, 43. Ex quibus illos quoque 'Siculos' puto esse dictos Cloelios, qui consules aut tribuni consulares leguntur annis 256, 310, 376. Nam ipsum

13 Ut T. Quinctium consulem anni 323 In alio sonte inuenit Liuius s4, 26λ eognominatum Cincinnatura, In alio Poenum cl. p. 205 adn. 1.2 Quod praenomina nonnunquam leguntur alia in aliis fastis, non ad diuersam redit memoriam, sed inde plerumque est ortum, quod pra nomina singulis tantum litteris scribebantur, quae lacillime poterant corrumpi. Sic saepe Inter se confunduntur praenomina Marcus Manius Mamercus, Cneus Caius Kaeso, Servius Spurius Sextus, Titus Tiberius, alia.

619쪽

Conradus Cichorius

Siculi cognomen, quod Mommseu Rom. Foraeh. ΙΙ, 293ὶ aliis de cau8is suspectum reddit, non se peruenisse ex priscis iIlis temporibus ad posterioris aetatis homines testatur, quippe quod

tum demum potuerit in usum uenire, cum iam arctiore quadam necessitudine cum Sicilia suit coniuncta respublica Romanorum, i. e. non ante quintum urbis saeculum. Ergo quod fasti seruati iam anno 256 exhibent cognomen illud, non ex antiqua memoria est prosectum, sed serae debetur recensioni. Nam uehementius etiam erraret, qui referret cognomen ad priscos illos Siculos, quos antiquissimos Italiae fuisse incolas credunt auctores ueteres.

Atque in gentibus hisce, minus notis clarisque, eadem aD- parere cognomina in fastis temporis antiquissimi, quae nouimus hominum multo posteriorum, eo mihi uidetur improbabilius, quod accuratius perlustratis cognominibus gentium nobilissimarum, quarum certior exstabat memoria, omnino nou tam diu eadem cognomina teneri videmus. Omnium enim eorum quae reseruntur ante anuum 350

cognominum unum Manliorum cognomen 'Vulgo' uigebat usque ad annum 576, quo consul erat A. Manlius Vulso, atque Postumiorum cognomen 'Albus' forma 'Albinus' ad septimum urbisSReculum permansi Li)Omnes reliquae gentes eaeque notis8imae ac ualidissimae Corneliorum, Valeriorum, Fabiorum, Claudiorum M., illa, quibus utebantur prima liberae reipublicae aetate, cognomina cum aliis commutauerunt et plane diuersa gerunt saeculo semtimo et sequentibus. Augusti demum aetate, cum laete Romae emorescerent studia genealogica, denuo in gentibus eis usu recipiebantur prisca illa cognomina atque aut cognominum aut praenominum ui eo adhibebantur.'

13 Varus, cognomen Quintiliorum, quod est in fastis annis 301 et abi eodem fortasse modo, quo 'Siculus' Cloeliorum, posteriore aetate κdditum est; nam in Μacriana quidem recensione anno 30l non legitur 2 Sunt exempli causa - Cossus et Maluginensis Corneliorum. Camerinus et Peticus Sulpicioriun, Potitus Volusus Coruinus Valeriorum Camillus Furiorum, Atratinus Semproniorum.

620쪽

De iustis consularibus antiquissimis.

Haud maiorem antiquitatis speciem prae se serunt Graeca cognomina, quae tribuuntur quarti saeculi consulibus, ut Chilonis isto Diodorns, uel Philonis sic Idalius et Chronidon Ρasehale) C. Curtii consulis 309 et Philonis Publiliorum annis

354 et 355. Galli denique cognomen, quo appellatur Ρ. Volumnius consul anni 293, in gente Etrusca - nam Etruscos suisse Volumnios certissime constat - iustam mouet dubitationem.

Egregium exemplum cognominis sero orti inditique hominibus eiusdem gentis, qui diu ante fuerant, splendidissime exposuit Mommsen Rom. Forach. I, p. 65-683. Ubi rectissimo cognomen Augurini Minuciorum et Genuciorum in gentibus eis non potuisse usurpari monet ante annum 454, quo M. Minucius et C. Genucius eum tribus aliis primi reseruntur esse creati augures plebeii. Tamen fasti iam inde a tertio saeculo et Genucios et Minucios edunt Augurinos, scit. 257, 262, 263, 296,

297, 303, 304, 309, 355, 449.

Similiter clarissimum Ap. Claudium censorem anni 442, consulem 447 et 458, omnes fere quos habemus consulum laterculi uocant caecum, cum hoc cognomen senex demum post administratos magistratus illos acceperit ses. Frontin. de aquis

I, 5 'aqua Appia inducta est ab Appio Claudio Crasso cen-80re, cui postea Caeco fuit cognomen'). In nonnullis gentibus praenomina salso pro cognominibus habentur, ut 'Mamercus' Aemiliorum, 'Volusus' Valeriorum. Parum autem probabile uidetur, unum idemque nomen eodem tempore et praenominis et cognominis uice esse usurpatum in eadem gente. Mamerci potissimum, uel, ut alii habent auctores, Mamercini cognomen a redactoribus puto esse derivatum et effectum ex gentis Aemiliae praenomine Mamerco. Praeterea qua ratione cognomina posuerint, cognO8euntur diascevastae illi in gentibus nonnullis, quarum singuli tantum in fastis reseruntur consules, eique antiquissimis temporibus, ita ut iam tum exstinctas eas gentes esse eluceat. Quorum eum non potuerint comparando aut coniciendo probare cognomina, suo Marte ab ipsis excogitata tribuerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION