Leipziger Studien zur classischen Philologie

발행: 1885년

분량: 743페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

conradus cichoriustum, ut in lastis Capitolinis. Quod enim salsos saepe nominibus legimus adscriptos numeros repetiti magistratus apud chr0nographum, eo uidetur ortum e88e, quod nonnumquam reliqd0squoque eiusdem hominis praeter consulatum magistratus, dieta turam aut magisterium equitum, perperam complectitur numeris. Sio A. Cornelio Cosso, consuli primum anno 41l numerulli

adnotat III ' atque ea quidem de causa, ut opinor, quia ideiu Cossus magister equitum exhibitus erat in sonte Chronographi annis 401 et 405. Certissimum huius errori8 exemplum es Appii Claudii, quem cum fuerit consul annis 283 et 303 illitquidem 'Inreligi ense' et 'Sabino II ', decem uirum autem alles 304 dieit Chronographus 'Sabino ΙΙΙ'. Idem factum est illhisee:

C. Iunius Brutus: consul 437 Bruto' consul 441 'Bruto II 'imagister equitum 442 consul 443' Bruto IIII '. c. Servilius: tribun . cons. 346 i Structo ; ef. 347 et 3b2s magister equitum 346 tribun. cons. 347 'Structo III '. Q. Fabius Maximus Rullianus: consul 432 'Rulliano' dictator 439l consul 444 'Tulliano III '. L. Papirius Cursor: imagister equitum 4l4l consul 428 'Cursore II 'idem postea consul iterum anno 434 'Cursore II 'Imagister equitum 43llconsul 439 'Cursore IIII '.

Alio loeo L. Papirii Crassi et M . Papirii Crassi magistra

tus una continua serie numerat chronographus: L. Papirius Crassus consul 4l8 'Crasso'. M Papirius Crassus dictator 42llL. Papirius Crassus consul 424 'Crasso UI'.

Postremo quam suerint Capitolinorum similes illi fasti, e quibus excerptus est index Chronographi, mirus quem commisit Chronographus in nominibus consulum anni 63I doeet error

Ubi enim quod legitur 'Metello et Appellate' pro 'Metelly

642쪽

De lastis eonsularibus antiquissimis.

et Flaminino' sine dubio ab imperitissimo epitomae auctore corruptum est ex uerbis: 'Q. Caecilius. L. n. Metellus qui postea Balearicus appellat. e.', quales notas multis locis videmus adseriptas nominibus in tabulis Capitolinis. Itaque iam pro certo posse statui puto, quod assirmat Momm8en, eiusdem recensionis, cuius habemus fastos Capitolinos, alterum exemplum esse fastos Chronographi. In eo quoque adstipulor uiro illustrissimo, quod ex ipsis, quae Seruata adhuc sunt, marmoribus fluxisse eos negat, sed petitos esse ex pleniore aliquo exemplo dicit. Cuius rei testes profert cognomina aliquot, quae cum desint in laterculo Capitolino, exhibentur a chronographo ). Eadem ratione quaedam a tabularum Capitolinarum lapicida salso incisa, recte reddit Chronographus; neque enim ca8u accidit, ut, cum in marmore legamus nomen P. Volumnii consulis 293 Amintin , apud Chronographum exstet 'Amentino', quam formam confirmat Diodorus, consulem dicens LDυαLoς Oio- λορμνιος Ἱsιεντῆνος. Descriptos igitur arbitror fastos Chronographi ex ipsarum Capitolinarum tabularum sonte, ita ut, ubi perierunt marmora Capitolina, ex Chronographo, quae illa tradiderint nomina, cog

CAPUT SEPTIMUM

De recensionis Cupitolinae auctore

Cum eis, quae hucu8que disserui, ostenderim qua ratione ort08 esse putem fastos Capitolinos atque a docto homine aetate liberae reipublicae extrema ex duabus, quae circumserebantur, fastorum recensionibus in unum esse coactos statuerim,lὶ Quibus addo cognomen Rufi, quod exstat apud Chronographum eonsulis Ser. Cornelii Lentuli anni 451; nam quamquam Heneten et Momm-sen fC. I. L. I p. 433, 44b, bissin in fragmento Capitolino post LENTULUS supplent 'Rusus tamen in lapide ne unam quidem litteram praeterea scripam fuisse eo loco, et Romae, cum describerem fastos, adnotaui in margine et nunc ex ectypo chartaceo cognOSeo.

643쪽

Conradus Cichori

iam operae uidetur pretium explorare, quisnam ille fuerit m dactor Capitolinus. Priusquam tamen ad ipsam adgrediar quae stionem, paucis, quid de consilio atque genere fastorum Capitolinorum sentiam, iuvabit enarrare. Post egregiam Mommseni disputationem, quae continetur altero uolumine Operis inscripti 'Rom. Forach ' p. 5S-8b, nda iam potest dubitari, quin quos habemus marinorum Capitolis0rum fastos congulares, incisi sint inter annos urbis conditae 7 18 et 724. Neque tamen auctorum ueterum ullus do exstruetis illis quidquam reseri neque omnino mentio fit eorum in libris historicis. Quod eo magis uidetur mirandum, cum suerilli collocatae tabulae in parietibus regiae ad forum sitae loco ire quentissimo, ubi non potuerint latere homines curiosos. Duauix sunt putandi fasti, cum multo pleniora exhiberent consul nomina quam reliqui indices, tam fuisse ignoti aut neglectit ut plane praeterirentur silentio a scriptoribus. Neque nomedillius prorsus potuit sileri, qui composuit opus tam doctum specie

atque diligens, ea potissimum aetate, cuius multa norimus B0'mina auctorum longe leuiorum. Quam fastorum Capitolinor obliuionem aliter expediri nego, nisi statuamus, non eSSe re censionem Capitolinam tum primum institutam, cum regiae ad figerentur tabulae, sed descriptam tantum aut excerptam emein commodiorem ciuium usum ex libro aliquo omnibus notis Simo, praeter quem neminem uidelicet marmoreum illud eI emplar laudare, non sit cur miremur. Quibuscum conuenit, quo supra uidimus non archetypum seruatum esse fastorum Capi tolinorum, Sed ex pleniore exemplo et nostros esse deseripi et eos, quos praebet Chronographus. Praeterea aliunde es ohaustos fastos Capitolinos hac quoque de causa licet conicere, quod nonnullis annis nerbosioris quondam textus apparent de tigia, adnotata bella aliaeque res illustres. Sod cum multa eorum desiderentur, ut bellum Numantinum, bellum ciuile, bel lum Mithridaticum omniaque bella ante sextum urbis 8aeed tum ge8ta, non possunt in his tabulis primum esse adscripta Ut uero librum illum, unde fluxerunt iusti Capitolini, essi ei amus, ea notanda esse existimo, quibus disserunt a ceteris,

644쪽

De fastis eonsularibus antiquissimis.

antea adhibitis fastorum recensionibus, quibusque priores eas Superant. Ac superiore quidem tempore haud dubie innotuerunt fasti consulares, fasti censorii aliique, neque tamen ante Capitolinam recensionem uarios illos magistratus, tempore minime inter se consentientes, in unum esse redactos corpus continua annorum serie, certum exstat indicium. Nam apud omnes auctores antiquiores - Liuium quoque dico et Dionysium Diodorumque, quippe qui integram sere annalium reddant memoriam - constanti ordine soli consules enumerantur, cum censores, dictatores, magistri equitum non appareant nisi praeclare quid ab eis gestum narratur. Contra primi fasti Capitolini ea ratione magistratus ordinauisse uidentur, ut con8ulum indiei dictatores, magistros equitum, censores intexerent, atque cen8ores quidem, quorum magistratus ad binos annos pertinebat, eis annis, quibus inirent magistratus. Deinde multo pleniora singulorum hominum nomina legi in Capitolinil fastis quam in ceteris, binis uel ternis additis cognominibus, iam accuratius exposui. Alterum, quod nouum atque ignotum antiquioribus exhibet Capitolinus laterculus, notae sunt genealogicae, patres et auos magistratuum enuntiantes. Ex quibus quae ad antiquissima tempora pertinent, eas docti alicuius uiri deberi studiis, quinto mihi uideor comprobasse capite. Neque enim studia ea ante Ciceronis aetatem Romae colebantur. Pari modo eae notae, quibus cognomina nonnulla in fastis Capitolinis explicantur aut

significantur, ut 'qui in hoc honore Venox 442), Censorin. 489), Messalla 49 l) appellatus est' et 'qui postea Censorinus 444 et 460), Asriean. 549), Asiaticus 564), Callaicus 615), Felix 666), Isauricus 67b) appellatus est', a docis litterato additae

esse intelleguntur. )Tertium deinde quod proprium sit Capitolinis fastis dico breuiter adscriptas quibusdam annis res, bella potissimum, scilicet 489 'bellum Punicum primum', 528 bellum Gallicum Cisalpinum',1ὶ Illud quoque, quod legitur in sagiis Capitolinis anno b75 'hei fratres germani fuerunt' auctori tribuo, qui gentium nobilium res genealogicas perscrutabatur, neque in fastis primariis exstitisse arbitror. Diuitiaso by Cooste

645쪽

Conradus cichorius

553 'bellum Philippieum', 562 bellum Antiochinum', 582 'bellum Persicum', 604 'bellum Punicum tertium', 663 bellum Marsi eum Ad eius modi adnotatum redire illud quoque puto,

quod habet Chronographns anno 475 'Saberno et Pirrico', pro Saverrione et Mure'. Ubi subesse 'Pyrrhieum' recte animaduertit Brdeher Untersuch. liber d. Glaub . d. altrdm. Gelch 'p. y33), tamen quod ortum esse sibi persuasit errorem occiso altero consule in bello Pyrrhico, n0n probo, sed potius resero ad 'bellum Pyrrhicum' notatum in sonte Chronographi tribus annis ante. in Quae adnotationes cum alienae sint a ueris fastis, qui praeter magistratuum nomina res non exhibent enarratas, non ex simplici nominum indice transscripti sunt fasti Capit lini et Chronographus, sed ad pleniorem librum redeunt. Annales autem aut uberiorem historiam sontem illum suisse nego Immo sorma conci8a, qua singulae reseruntur res, potius indicat tabulam chronologicam, ubi suo quaeque anno breuiter notatae erant res illustres historiae Romanae. Atque ex tabula tali excerptos esse fastos Capitolinos ac Chronographi, comprobant praeter bella adscripta reliqua pauca, quae n0nnullis annis breuiter reseruntur, facta clariora, ut anno 381 dissensionem inter patres et plebem de consulibus plebeiis creandis enarratam legimus sie: ' consules e pl)ebe primum creari coepti', ubi omissum uerbum 'sunt' prorsus tabularum redolet genus scribendi. Eadem breui loquentia ad annum 386 adnotant lasti Capitolini de primo plebeio creato magistro equitum 'primus e plebe' et de primo plebeio consulum collegio ad annum 582 ambo primi de plebe'. Clarissima P. Decii Muris consulis mors duobus uerbis enarratur ad annum 459 s)e deuouit'. Chronologiam uero sequuntur lasti Capitolini eam, quam constituerunt circa annum urbis septingentesimum Atticus atque Tarutius ses prae ceteris Maizat Rom. Chron. I p. 345 , ita ut intra uiginti quinque sere annorum spatium ortam esse recen-1ὶ Secunda colicis Vindobonensis manus ad annum bl 2 adnotat: s. belli p. ' i finis belli Punieli; quod eum desit in reliquis libris manuscriptia, non licet affirmare, fines quoque bellorum in communi Chronographi et fastorum Capitolinorum sonte fuisse relatos.

646쪽

De fastis consularibus antiquissimis.

249sionem Capitolinam possimus affirmare, scilicet post annum

fere 700 u. c. et ante annum 724, quo iam suisse insculptum illud, cuius exstant fragmenta, exemplar Momm8en demon-Strauit.

Atque historica et chronologica illius aetatis perlustrantes OpuScula, unum inuenimus, quod ab auctoribus ueteribus describitur simillimum iustorum Capitolinorum: ipsius Attici librum annalem. Itaque iam Pighius Annal. tom. I pag. 13squ.) ut comperio ex Hullemanni Diatribe in T. Pomponium Atticum Trai. 1838 p. 189 - et Vossius De hist. lat. p. 50ὶ ex Attici annali fluxisse censuerunt fastos Capitolinos. Nuper idem sensit - Pighii et Vossit opinionis ignarus - Maigat Rom. Chron. I p. 353 adn. 2), qui unum eorum, qu0s illi, comparat locum Cornelii Nepotis. Ego quoque iam pridem, priusquam eam apud illos uiros doctos legissem sententiam, in eandem coniecturam indideram atque diligentius disquisita re non solum omnia ea, quae propria indici Capitolino enumeraui, cadere in annalem uidebimus, sed etiam consulto ficta quaedam, quae exstant in iustis Capitolinis, ad Attici redire auctoritatem. Prodit autem de annali illo Nepos Att. cap. 18) haec: ' Atticus) moris etiam maiorum summus imitator suit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam

totam in eo uolumine expo8uerit, quo magistratus ordinauit. Nulla enim lex nulla pax nequo bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo suo tempore Sit notata; et quod difficillimum fuit, sic familiarum originem Subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines possimus cognoscere'. Praeterea conserendi sunt loci Ciceronis, Brut. 3, 14: ' libro) quo iste se. Atticus) omnem rerum memoriam breuiter et, ut mihi quidem uisum est, perdiligenter complexus est.', ibidem 3, ib eam utilitatem . . . ut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omnia uiderem'; denique orat. 34, 120: 'cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae ueteris ordinem, maxime scilicet nostrae ciuitatis, sed etiam imperiosorum populorum et regum illustrium. Quem laborem nobis Attici nostri leuauit lab0r, qui conseruatis notatisque temporibus, nihil cum illustre

647쪽

Conradus Ciehorius

praetermitteret, annorum septingentorum i) memoriam uno Iibro colligauit Quibus locis cunctis et diligens plenitudo et breviloquentia praedicatur, qua res Romanas inde ab urbe condita uno libro rettulit Atticus cuno libro' Cic. orat. - 'liber, quo' id. Bret Quod aliter uix potuit consequi, nisi tam concisis sormulis singulas res significauit, quales hic illic adnotatae sunt in fastis Capitolinis, ut 'bellum Punicum primum', ' consules e pl)ebe primum creari coepti', aliae. Annalem Attici, quem inter annos 700 u. c. et 708 editum esse constat, eum Septingentorum annorum memoriam continuerit, exorsum esse apparet ab urbe condita, id est ex tertio sextae olympiadis anno T 53 a. Chr. n. , quo urbis initium statuisse Atticum scribit Solinus si, 27 . Sed etiam Capitolinitasti, exorsi ex eodem anno R. Chr. n. 753, regum aetatem respexerunt, cum triumphales tabulae exhibeant triumphos Romuli, Tarquinii Prisci, Ser. Tullii, Tarquinii Superbi, et in consularibus quoque lapidibus nomina regum enumerata fuisse ex spatii deperditi ratione comprobauit Hengen C. I. L. I. p. 4203. Summis efferuntur laudibus a ueteribus merita libri illius de rebus chronologicis 'explicatis ordinibus temporum' Cic. Brut.; conseruatis notatisque temporibus' id. orat. . Quod fecisse uidetur Atticu8 compositis Olympiadibus cum annis urbis Romae consulumque collegiis, nam omnes ei anni ex annali proseruntur a scriptoribus, olympias a Solino l. l. , anni urbis conditae a Cicerone Brut. 18, 72 , anni consulares ab eodem Cicerone ad Att. 12, 23, 2) et Cornelio Nepote Hann. 13). Plane eadem ratione iusti Capitolini in indice magistratuum epou- morum decimo quoque anno adscribunt numerum anni ab urbe condita, ut DL, DLX, DLXX, 'notatis temporibus' perinde ab que Attici liber: es. Cic. orat. 120. Denique ut in marmoribus Capitolinis, ita in annali quoque anni cuiusque consulibus suisse adiunctas res gestas, diserte dicit Nepos l. L: 'nulla lex . . .

nulla res . . . quae non in eo suo tempore sit notata

1 Utrum reuera septingenti anni libro eo contenti fuerint, an Praeterpropter dicat Cicero numerum, ex ipsius uerbis non elucet.

648쪽

De fastis consularibus antiquissimis.

Cum igitur compositionem, dispositionem, ordinem eundem comprehenderimus annalis Pomponiani atque fastorum Capito. linorum, omnia illa, quibus, ultra antiquiorum fontium modum progressam demonstraui recensionem Capitolinam, ab Attico quoque in annali suisse posita apparebit. Quorum primum supra dixi uariorum magistratuum fastos in unum redactos corpus. Id ipsum autem ab Attim factu. esse indicat Nepos Att. 18h cum scribat 'in eo libro, quo magistratus Ordinauit'. Neque enim Nepos dicit: 'consules Ordinauit', unde alios quoque magistratus ab Attico enumeratos suisse intellegimus. In quibus non suisse praetores tribunosque

plebis ex duobus Ciceronis locis, ad Att. 13, 30, 3-32, 3 et 16, 3 effecit Mommsen Rom. Chron. p. 14b adn. 274 , atque eos ipsos ne in Capitolinis quidem fastis referri, recto monet Malgati. l. Chron. I p. 353 adn. 2). In Ordinandis magistratibus Atticum praeterea existimo esse amplexum suffectos consules, quos

antiquioris quidem aetatis ignorant annalium 8criptores et qui eos secuti sunt Liuius, Dionysius, Diodorus, tum abdicationes

causasque earum, mortes magistratuum s i. m. m. e.' uel i. pr.

occ. e ), causas dicti dictatoris trei gerundae, comitiorum habendorum, claui figendi, seditionis gedandae causa) alia eiusmodi, quae fere adnotare solent fasti Capitolini. Alterum idque maximum, quo ab omni memoria priore disserunt lasti Capitolini, statui plenos quos exhibent inde ab antiquissimis temporibus consulum indices genealogicos. Quos, cum ex fontibus superioribus non uideantur hausti esse, sero compositos es8e uidimus. Atque his potissimum studiis Atticum prae ceteris operam dedisse locus demonstrat Nepotis iam antea laudatus. Nam singulares libros scripsit de gentibus Iunia,

Claudia, Cornelia 3 es. p. 237 adn. l), Fabia, Aemilia neque in imaginibus neglexisse putandus est genealogiam. Quam diligentissime autem in eam inquisiuit ipso annali, ubi secundum Nepotem l. l. 'quod difficillimum fuit, sic familiarum originem

subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines possimus cogno8cere'. Quodsi quaerimus, quo modo 'subtexuerit' propagines eas Atticus, plena gentis cuiusque stemmata eum exhi-

649쪽

Conradus Ciehorinabuisse neque Nepos gignifieat neque in breui tabula chron0- logica probabiliter stamitur. Acredit quod non omnium gentilillae dicit Nepos cognosci potui8M propagines ex annali, Red clarordia

tantum uirorum, quos consules dictatores aliosque magistrata maiores esse lacile intellegitur. Immo magis artificiosa rationensum esse Atticum, quam per fitemmata enumerando homines

ex uerbis Nepotis apparet 'et quod difficillimn m fuit'. steticum dicat snbtexuit', rationem eam docet; subtexero enim idessi ualet atque innectere, immiscere', neque quo alio modo gellea logicae consulum origines iustis potuerint immiseeri uideo, abi eo, quo in Capitolinis tabulis adduntur uel subtexuntur noni nibus genealogicae adnotationes. Nam ex eis quoque at e annali Attici 'clarornm uirorum propagines possumus do 'scere', nempe compositis comparatisque inter se notis narioruzeiusdem gentis hominum. Itaque Atticum quoquo in chrodsi logico indico notas suspicor adscripsisse ad consulum nomis patrum atque auorum reserentes praenomina. Libros missi

quibus separatim tractauit Attiens genealogiam plano diaerso atque annalem describit Nepos: 'familiam a stirpe ad had aetatem ordine enumerauit; notans qui a quo ortus quos bd nores quibusque temporibus cepisset', ita ut in eis omnes ellemeratos fuisse gentiles, etiam illos, qui non peruenerint 3 magistratus curules, eluceat, cum in annali non nisi clarorassi uirorum fuerit habita ratio. Tertio loco de quibus mihi est disputandum, qnae exstay la fastis Capitolinis adnotata nonnullis loeis bella alia Veres clariores, quam maximam demonstrant similitudinem laus cedentem inter laterculum Capitolinum et annalem Attici. Nassi que apud Atticum enarratas fuisse tradit Nepos: leges, patre,

bella, res illustres populi Romani. Atque hellorum quidem bast ita pauca inueniuntur in Capitolinis fastis nestigia snt f bello*Ρunicum primum', 'bellum Gallieum Cisalpinum' alia). se

etiam res illustres quaedam in fonto suo adscriptas easu ρο tius quam consilio retinuit lapicida marmorum Capitolino R, ut mortem deuotionemque P. Decii Muris, eo ulla 459, pd mum consulem plebeium anno 387 creatum e. e. Res illροπα

650쪽

Do fastis consularibns antiquissimis.

Matetat l. l. putat dici triumphos neque habeo qnod contra hanc uiri doctissimi proseram sententiam. Qua accepta alteram esse epitomam propriamque ex Attici annali postea saetam indices triumphales Capitolinos, statuendum est et explicantur fortasse hac ratione discrimina quaedam, quae inter utrumque Iaterculum intercedunt i). Itaque his quoque consentire uidentur fasti Capitolini cum annali Attici. Latius autem patere cognationem sagiorum Capitolinorum librique Pomponiani certis argumentis probabo. Extrema liberae reipublicae aetate multi originem familiarum suarum referre solebant ad claros antiquissimorum saeculorum uiros, ad reges, ad Aeneae socios Τroianos; ad deos,

ut progeniem Sese putabant Numae Pompilii regis gentes Aemilia Calpurnia Pomponia Pompilia, Anci Marcii gens Marcia, Iuli filii Aeneae gens Iulia. Aliae, plebeiae potissimum

familiae, quae sero commemorantur in sagiis et a scriptoribus, Originem suam reserebant ad cognomines tertii aut quarti saeculi homines patricios, ut Mucii a notissimo Scaevola, qui Porsennam suerat percussurus, oriundos sese gloriantur, Cassii Longini a Sp. Cassio Vecellino. Pari modo ei, quos nouimus plebeios consules inde a quinto urbis saeculo, Iunii Bruti auctorem familiae suae iactant L. Iunium Brutum, a quo expulsos reges constitutamque libertatem populi Romani sabulae ac poetae narrabant. Quod cum e8se uerum Suo iure negarent et ueteres nonnulli ut Cassius Dio 44, 12 atque οἱ τα 'Hὐ- uatiυν σαφεστοαα ελτακοτες Dion. 5, 18) et recentiores plurimi, inde quoque fetum cognoscitur, quod prorsus diuersis

1 Triumphales tabulas anno 742 u. c. incisas e83s eum Μommaenos Rom. Forach. II p. 79ὶ recte demonstratum censeo ab Hirschfeldio immes IX et XI . Praeter litterarum formam, qua ab alio esse insculptos Iapi-eida triumphales, ab alio consulares tastos intellegitur, in mInoribus quibusdam rebus inter so disserunt; L. Anicius L. f. Gallus in consularibus fastis dicitur 'L. n.' anno b94, in triumphalibus 'Μ. n.' b87; P. Licinium Crassum triumphales tabulae anno 661 nominant: 'M. f. P. n.', consulares anno 665 'L. f. P. n. . Tum fasti consulares usque scribunt 'Aimilios', cum in triumphalibus actis bis iannis 443 et 6393 legatur 'Aemilius': cf. Nomm- seu C. I. L. I p. 623.

SEARCH

MENU NAVIGATION