장음표시 사용
631쪽
u. c. in nominibus Pobliliorum tribunorum consularium. borum alterum, Lucium, Liuius, secutus Maerum ut uidetur, n0 minat: 'Volsco nem γ)' anno 3bb, alteri autem Voleroni, allat 356 tribuno, non adscribit cognomen. Quam ob causam fasti Capitolini posteriorem quidem uno Philonis eognomine, qdia in Diodorea recensione exstitisse puto, significat, priorem ad tem uocat Philonem Vulscum, utramque respiciens traditioneae. Atque adhibitam arbitror Macri quidem recensionem iapriore tantum iustorum Capitolinorum parte usque ad quintadurbis saeculum, cuius aetatis in plurimis reliquis sontibus hae cognominibus exstabant consules. Nam inde nonnulla leguntta
apud Idalium et in Chronico cognomina, quae desunt in capitolinis iustis, scilicet 440 Samnis, 492 Albinus, 511 Magdi, 520 et 526 Ruga, 528 Maximus. Videtur igitur Macro usus e anetor Capitolinus non nisi propter plenitudinem, qaa adliquissimorum consulum reserebat Macer cognomina, tum aut , cum ceteri quoque auctores cognomina exhiberent consul iinde ab anno 450 sere, eadem ratione eum abiecisse, qua bi uius Licinium, quem ipse in prima deinde saepe sequitur, bposterioribus omnino neglegit. Haud tamen scio an alia quoque pari, quo cognomia modo ex duabus diuersis illis lastorum recensionibus sint coa suta a redactore Capitolini laterculi. Supra enim eo inter Mdiscrepare exposui Licinianam atque Diodorem fastorum recensionem, quod anni 276 alterum consulem appellant C. Seῖ
gium EsquilinumJ Idatius et Dionysius, C. Seruilium Strat
tum 2J Diodorus et priscus quem Liuius ibi sequitur annaliu*scriptor; contra in Capitolinis fastis Seruilium referri consule*ordinarium, Sergium suffectum. Cum uero antiquissimis illi
temporibus omnino non suisse magistratus suffectos iam γη stet, non possunt e8se uera, quae tradunt marmora Capitolida Quem errorem eo ortum esse existimo, quod auctor nou asi maduertit idem utrique recensioni subesse nomen, deprauaru*tamen in altera. Cum igitur incertus haereret, utri maiore*tribueret fonti fidem, ea de causa, ut solebat disserentibus ini' Se cognominibus, et Sergium et Seruilium rettulit anni ei
632쪽
De fastis consularibus antiquissimis.
consules, et alterum quidem suffectum, cum tres ordinarios non posset edere. Ex quibus quanta sit aestimanda eorum cognominum, quae
in fastis legimus Capitolinis, fides clare elucet. Profecto non dignae sunt qua adhuc florebant auctoritate tabulae Capitolinae,
neque enim propriam integramque fastorum praebent recensionem, sed duas alias ipsas iam auctas et suppletas miscent. Ubi igitur eae sunt seruatae recensione8, ip8is potius utemur, quam derivata ex eis Capitolina. Ubi uero desiderantur aut Diodori aut Idalii fasti, quae apud eos suerint cognomina exhibita, cognoscere poterimus ex marmoribus Capitolinis. Quoties enim in eis singula tantum sunt adscripta cognomina, eadem etiam in utraque priore recensione legebantur, quoties autem geminata exstant in recensione Capitolina, fasti deperditi illud cognomen habuisse sunt putandi, quod non inuenitur
in ea quam habemus recensione. Iam affinitatis quoque apparent causae, quam intercedere
inter fastos Idalianos et Capitolinos ne ipse quidem negaui. Neque enim, ut putat Mommsen, ex Capitolinis fluxere illisasti, quos reddunt Idalius Chroni conque Paschale, sed contra ipsa recensio Liciniana alter est fons indicis Capitolini, isque integrior, quia plane caret cognominibus istis salso geminatis.
Haud maiorem quam cognominum auctoritatem duco notarum genealogicarum, quae antiqui8simorum magistratuum nominibus adscribuntur in fastis Capitolinis patris atque aut enumerantes praenomina. Nam primum quidem tenendum est, in neutro sonte fastorum Capitolinorum, neque in Liciniana neque in Diodorea recensione, exstitisse istas adnotationes, ut manifesto docent quas illarum habemus reliquiae. Neque in antiquissimis, unde utraque recensio fluxit, fastis patres et auos consulum relatos suime, ex multis cognoscimus fragmentis annalium, qui ipsi antiquissimos fastos sine cognominibus receperant. Primum enim, quod inuenerim, exemplum additi praenominis paterni, aediles curules adsero anni 455 Cn. Domi-
633쪽
Conradus Uiehoriustium Cn. s. Caluinum et Sp. Carvilium Q. f. Maximum i). Neque gentium nobilium stemmata commentariosque ex priscis illis temporibus seruata propagines eas suppeditavisse arbitror fastorum Capitolinorum auctori, quamquam non ignoro plerosque uiros doctos aliter hac de re sentire. Alio enim loco plurimas earum gentium, quarum nomina in fastis priorum saeculorum leguntur, diu ante redactoris aetatem exstinctas fuisse ostendi, ita ut de illarum quidem rebus genealogicis nil peruenerit ad scriptores Romanos. Atque haud paucae earum omnino non apparent in iustis nisi ante urbis a Gallis capta incendium, quo periisse uulgo putantur antiquissima monumenta litteraria. Unde igitur earum gentium stemmata - maxime cuius gentis singuli tantum consulatum gesserunt homines - sint hausta, frustra quaeritur. Tamen plenissime a quo quisque ortus sit patre et auo Tarquitius, Tarpeius, Romilius, Sestius, Aternius, Maelius, Geganius, Horatius, Titinius, Lucretius, Menenius, Verginius e. c. traditur in marmoribus Capitolinis, quamquam nullum earum gentium exstat uestigium post annum
Sed ne earum quidem gentium, quae ad extremam usque liberae reipublicae aetatem florebant, commentarii domestiet et genealogici reuera redierunt ad ipsa illa tempora, quorum enarrabant res et homines, sed multo post demum uidentur esse conscripti. Nam qualem eorum describunt indolem auctores ueteres studiumque suarum gentium gloriam salsis triumphis et consulatibus augendi, seram prae se seri Originem. Primum uero Ap. Claudium scilicet Caecum, consulem anui 458: cs. p. 179ὶ Plinius n. h. 35, 12 dicit 'posuisse in Bellonae aede maiores Suos'. Tamen clarissimas gentes patricias Corneliam, Fabiam, Aemiliam ne septimo quidem Saeculo extremo antiquissimorum gentilium suorum habuisse glemmata, ex loco Cornelii Nepotis elucet Att. 183, ubi legimus 'quod difficillimum suit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo cla-1ὶ Haud est praetereundum silentio, inter se eo discrepare Pisonem actaque Capitolina triumphalia f. a. 46l, quod Sp. Carvilii p&ter Quintus dicitur a Pisone, Caius in actis. Diuitiaso by Cooste
634쪽
Da fastis consularibus antiquissimis.
rorum uirorum propagines p0ssimus cogn08cere' et paullo post: pari modo se. familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumerans, notans qui a qu0que ortus, quos honores quibusque
temporibus cepisset'ὶ Marcelli Claudii sse. rogatu) Marcellorum, Seipionis Cornelii CorneliorumJ et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum'. Quod cur secerit nec sine negotio secerit Atticus, si exstitissent in gentibus illis stemmata inde ab antiquissimis consulibus eXorsa, equidem non uideo. Itaque sacere non possum, ut Sinceram Stemmatum memoriam antiquissima aetate in gentibus nobilibus credam exstitisse, quamquam non nego inde ab illis temporibus, quibus emorescere coeperunt litterae atque studium res a maioribus gestas noscendi, diligenter mandatas esse litteris propagines gentilium. Accedit, quod omnino non ab initio sunt soliti Romani praenomen paternum nomini adscribere. Neque enim in illis testimoniis, quae ad antiqui88ima monumenta redeuntia collegi in primo capite dissertationis huius, ullum exstat additum praenomen paternum aut avitum. Antiquissimi qui sunt seruati tituli, tertio sere ante Christum saeculo oriundi, patris tantum produnt nomen. Quod inuenimus iam in duobus prioribus
Scipionum titulis se. I. L. I, 29 et 3 l), in tabula P. Cornelii
L. s. consulis sanni 518, ut probabiliter conicit Mominen ib. p. 22) atque in antiquioribus Furiorum inscriptionibus Tusculanis et saepius 3. Praeter patris aui quoque praenomen noni codices Nepotis ita exhibent locum eum: 'Marcelli Claudii es Mareellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum'. Ubi tamen post 'Cornelii' 'Corneliorum' excidisse puto, nam Scipionem gentis Fabiae atque Aemilias sibi expetivisse enarrationem parum mihi uidetur uerisimile. Fabius autem - l. e. Q. Fabius Maximus consul anni 707 - eum esset pronepos Q. Fabii Aemiliani, abnepos L. Aemilii Paulli ies. Du Rieu de gente Fabia Lugd. 18b6 p. 449 non sino causa utriusque gentis historiae studuit; quid tamen Fabia et Aemilia gentes ad
Scipionem pertinuerint, non intellego; nam unum, qui ortus est e gente Aemilia. Scipionem, minorem Africanum, non reliquisse liberos constat. Certo facillima, ut post uocem 'Cornelii ' nomen excideret 'Corneliorum', apparet fieri potui8se. 2ὶ Patris adseribitur nomen etiam in antiquissimo titulo Falisco, quem eum ipse Romae eontulissem in museo Hrcheriano seruatum, nuper, quai 6.
635쪽
legitur adscriptum in titulis ante sextum medium urbis saeculum ; prima exempla innent in titulis M. Fulvii M. f. Ser. n. cos. ann. 5653 C. I. L. I, 534, in columnis miliariis M. Aemilii . s. M. n. Lepidi cos. 567 sib. 535-537), in uno Furiorum titulo ib. Tl) et in tabula L. Cornelii L. s. P. n. Scipionis, quaestoris anni 587, mortui circa annum 593 sib. ab) Cum igitur tam gero auitum nomen addi coepisset, plane abiciendae et spernendae illae sunt, quas exhibent fasti Capitolini antiquissimorum consulum de maioribus notae, quippe
quae ne ex titulis quidem effectae esse possint existimari. Quoniam autem omnes antiquiorum consulum notae geneal0gicae plane eandem habent naturam eademque sunt confectae ratione, non ex uariarum gentium stemmatibus titulisque pro diisse, sed eodem cunctae ortu generatae e88e sunt arbitras dae. Atque omni eas carere auctoritate clare cognoScemu8, si perlustrauerimus quae ex ipsis emetuntur gentium antiquissi marum Stemmata. Quae quamquam paucarum tantum gensium
integra possunt constitui, maiore tabularum parte deperdita, tamen sussiciunt ad demonstrandum, quanti sint aestimandruΕxempli causa stemma examinabo, quale constituit genu
Seruiliae ex lastis Capitolinis Eduardus Lllbbert de gent. Serv. comm. dom. Κil. 1875 p. 4), ita tamen ut eos solos respiciam, quorum propagines produnt fasti Capitolini. Sunt autem:
P. Servilius t Priscus Id. Pasch. Diou. Structus Chron.l cos. 259. Sp. ServiIius Structus I p. Chron. Diod. Pasch. l cos. 278. P. Servilius Sp. f. P. n. Prisc... Priscus GP. Chr. Id. Pasch. Dio' Structus Diod.l cos. 29l. u. Servilius P. s. Sp. n. Priscus Fidenas dict. 319 et 336. .Q. Servilius Q. f. P. n. Fidenas trib. mil. 352 368. Q. Servilius Q. f. u. n. Ahala cos. 389-412 dict. 394 mag. inu. 403. est comitate, mecum communicauit Eugenius Bormann. edendum in us decimo Corporis inscriptionum uolumine sub numero 308 l. Exstat enim in illo a dextra ad sinistram perscripto uersu stitero: 'LMαὶ Cotem LMrtii
636쪽
De fastis consularibus antiquissimis.
Τum alterius Seruiliorum stirpis idem uir doctissimus in dissertatione De gentis Quinetiae comm. domest. Mil. 1876 p. l6Jeffecit hoc stemma:
C. Servilius Structus Ahala illa Cap. Structus Chron. et Diod. 73 cos. 276. Q. Servilius iStructus Diod. Priscus Cison. Id. Pasch. Dion. C. Servilius Q. f. C. n. Axilla P. Servilius leos. 327 3 Structus i p. Structus Chron. Liu. Chron. Diod. Ahala M. Pasch. Prisci filius Liu.ὶ trib. mit 335 Liu. IC. Servilius P. f. q. n. Ahala sCap. Liu. Structus Chron. trib. mil. t 346-b2 mag. 346. Sp. Servilius C. f. C. n. Structus lCap. Chron.l tr. 386.Qnibus in indicibus genealogicis haec potissimum me offendunt atque auctoritatem originum illarum uidentur imminuere :Primum prorsus in eis neglegitur ratio temporum; nam longe breuiora, quam ex natura et aetate humana consentaneum est, intersunt temporis interualla inter patrum et filiorum magistratus. Vulgo aetatem humanam triginta trium annorum solemus computare, ut centum sere anni intersint inter uiri alicuius proauum atque ipsum. Eundem sere numerum praeclara disputatione ex fastis strategorum Tauromenitarum effecit Engenius Bormann sast. Τaur. reliqu. descr. et ed. Marb. 1881
p. XVIII , qua annis 33, 8 vel 34, 4 post patres filios esse functos magistratibus demonstrat. Ex ipsis dein Capitolinis fastis, eis
quae referuntur certae incorruptaeque notis genealogicis indoab sexto sere saeculo inter se collatis, effeci medios, quos dicimus, annos tricesimum tertium ad quintum. Qua cum ratio-1 Nescio an hic P. Servilius fuerit relatus in fastorum Capitolinorum parte deleta consul anui 327. Ubi cum C. Servilium dicant Diodorus et Liuius, tamen apud Liuium quidem antea scriptum fuisse Publium inde concludo, quod hoc praenomino Seruilium uocat Cassiodorus in epitoma, quam in consulum praenominibus praestantiorem saepe memoriam exhibere constat antiquissimorum codicum Livianorum. Accedit, quod Plinius quoque in. h. 7, 103ὶ P. Servilium magistrum equitum nominat, ceteroquin ignotum, nam apud Liuium non nisi Cati Servilii reseruntur magistri.
637쪽
ei natione quam minime quadrat tabula supra geripta antiquissimorum Seruiliorum, quippe in qua filios legamus consules annis 19 et 13 et 10 et 19 post patres, ita ni minus sit interuallum inter P. Servilium consulem anni 259 et nepotem eius P. Servilium consulem 29l quam quo plerumque distare interge statuimus patres et filios. Neque tamen in sola Seruili ornm gente hoc animaduertimus, sed in multis aliis quoque aut minus aut maius aequo intercedit spatium temporis inter homines parentela coniunctos. Ac quam sit suspectum antiquissimorum Fabiorum stemma iam pridem notarunt uiri docti. Tum Corneliorum ex fastis exscripsit Borghesi s Q r. compl. uol. IX, p. 146ὶ stemma hoc:
eos. 269 Ser. Cornelius I Maluginensis Chron. Id. Pasch.J Tρίκοστος Cossus 33 Diod. isic in Patm. 9MOq. l. L. Cornelius Ser. f. P. n. Maluginensis Uni ulmis stap. Malug. Chr. Id eos. 295 l Pasch. Liu. Curitinus Dio . M. Cornelius ... sSe r. n. Maluginensis top. Liu.J decemuir 304 Α. Cornelius IVossus Chr. Id. Pasch. Liv. Dio Hi eos. 326 trib. rnil. 32S
Cn. Cornelius Α. f. M. n. Cossus icti p. Chr. Id. Pasch. Liu.J trib. 340 eos. 345. . Cornelius A. f. M. n. sCossus P. Chron. Liv. trib. mil. 346. Cn. Cornelius Ρ. f. A. n. Cossus i p. Liu.) trib. mil. 348 353.
Ubi haec inter singulos uiros reseruntur interualla: annorum 26, 9, 22, 14 inde a Ser. Cornelio consule 269 ad abnepotem Cn. Cornelium tribunum consularem anni 340. Anni 22 inter. sunt inter A. Cornelium Cossum consulem 326 eiu8que nepotem Cn. Cornelium Cossum, tribunum inde ab anno 348. Neque aliter sese habet res in gentibus Valeria Aemilia Lucretia Mi nucia Verginia aliisque. Sed grauius etiam alterum offendit in notis genealogicis Capitolinis, nempe quod non reseruntur in indicibus eis nisi illi uiri, qui in fastis quoque exstant aut consules aut tribuni
consulares aut dictatores magistrique equitum aut cen8ores, ut non solum ex eis quae adseripsi stemmatibus Seruiliorum et Corneliorum sed ex aliis quoque apparet. Quod iustavi Diuitiaso by Cooste
638쪽
De fastis consularibus antiquissimis.
24 ldebet mouere dubitationem; nam si origines consulum, quales exhibent fasti Capitolini sexto uel septimo saeculo, accuratius
examinauerimus, multO8 eorum, qui enumerantur patres autaui consulum, etiam nobilissimarum gentium, omnino non lanctos esse inueniemus summis in republica magistratibus. Atque ex ipsa rei natura necessario hoc sequitur, eum haud pauci illorum mortui esse sint putandi priusquam ad consulatum peruenerint, alii autem siue corporis uitiis infirmaque ualetudino siue aliis de causis impediti omnino non petiisse magistratus. Valde igitur est mirandum, antiquissimis temporibus continuo ordine stirpes quasdam summos administrare magistratus neque quemquam ex eis hominem iuniorem decessisse, quam cui sit oblatus magistratus curulis. Neque minus ipsa illarum stirpium paucitas offendit praesertim cum multo plures etiam tum floruerint gentes patriciae, uterque consul creatus sit patricius, maiori hominum numero licuerit accedere ad publica negotia, quaternis uel senis uel octonis singulis annis ereatis tribunis militum consulari potestate. Neque igitur ullam tribuerim fidem notis genealogicis illis, quas adscribunt fasti Capitolini, immo consectas dico ab inferioris aetatis fastorum redactore, qui qua ratione effecerit genealogica sua antiquissima, non iam es8e dubium censeo. Composuit enim stemmata ex ipsis lastis suis ita, ut singulis eonsulibus eos daret patres et auos, qui eiusdem gentis illis praecederent consules in indice eponymorum. Quo quidem modo effecit, ni ei soli legerentur in originibus, qui Summos magistratus administrauerant; neque potuit fieri, quin saepe neglegeretur temporis ratio, cum modo eodem decennio, modo quinquaginta annorum interuallo interposito bini eiusdem gentis in fastis exstarent consules. Ubi autem gentis alicuius singuli tantum in fastis apparebant consules, ipsum sibi excogitasse elucet, quae adderet, praenomina paterna et auita. Neque aliena uidetur esse ea neglegentia et praua coniciendi ratio ab illa imagine, quam effecimus redactoris capitolini ex contaminatis ab eo cognominum recensionibus. Accedunt alia quoque ementitae genealogiae uestigia; nam
639쪽
anno 386 salsam propaginem 'C. s. c. n.' Sp. Seruilio tribuno consulari Lilbbert l. l. p. 17) egregie ostendit tributam esse ea de causa, ut clarissimus Sp. Maelii percussor C. Servilius AhMaproauus diceretur posteriorum Seruiliorum. Postremo eo quoque quam maxime offendor, quod haud raro diuersae eiusdem gentis stirpes in stemmatibus confunduntur neque respiciuntur earum, quibus inter go disserebant, praenomina et cognomina; ut in Seruiliorum indice utriusque Ἀ- miliae homines eisdem cognominibus Structo Ahala Pris promiscue utuntur, atque ex Fidenate Ahala, ex Ahala Stru tus ortus esse significatur. Quae me permovent causae, ut notas genealogie , quas legimus consulum in tabulis Capitolinis, eadem ratione, qua cognomina, non prosectas esse dicam ex antiquissimae aetatis memoria, sed ab illo, qui recensionem istam instituit, effectas
CAPUT SEXTUM De fastis Chronogrophi anni 35
Extremi, de quibus mihi est agendum, illi sunt iusti consulares, quos legimus apud Chronographum anni 354. Neque uero do eis tam multa mihi sunt lacienda uerba, cum totus sere assentiar illis, quae de iustis Chronographi egregie disputauit Mommsen se. I. L. I p. 483 et Rom. Chron. p. 107j. Nam ne mihi quidem est dubium, quin redeant ad exemplum fastorum plane gemellum Capitolini. Neque enim aliter explicatur
utriusque laterculi consensus in multis nominibus salso scriptis aliisque in erroribus. Excerptus autem est index Chronographi ex fastis, singulorum consulum nomina primo casu exhibentibus, cum saepe nominatiuus apud eum legatur, ubi quaenam ablativa nominis esset forma ignorabat excerptor; cf. Volso 280,
354, 358; Fidenas 32b, 330, 357, 372, 376, 385; Mento 323; Pri-uemas 425; Aruinas 423; Saberio 4b0; Laenas 404,406; Dorsuo 409; Cereo bl 3; Philo 415, 434 multaque alia nomina.
640쪽
De fastis consularibus antiquissimis.
Tum in sonte chronographi multi consules, pari modo atque in marmoribus Capitolinis, binis exhibiti erant cognominibus, ut inde apparet, quod saepe eundem hominem alio resert Chronographus cognomine in altero oonsulatu, quam quo eum dixerat in priore. Pro neglegentia enim sua, cum ex geminis singula eligeret cognomina, non respiciebat reliquos eius, quem scripsit, uiri magistratus. Itaque T. Quinctium, quem in sonte appellatum suisse Capitolinum Barbatum ' manifesto cognoscitur, ipse Chronographus in sex consulatibus ab eo administratis dicit:
eonsul I 283: Barbato. consul II 286: Barbato II. consul VI 289: Capitolino. consul IV 308: Barbato IIII. consul V 311: Barbato V. consul FI 31b: Capitolino M.
Aeque Ap. Claudius refertur: 283 Inreligiense, 303 Sabino II, 304 Sabino III; Sp. Larcius: 248 Ruso, 264 Labo Uspro Flauo); L. Lucretius: 363 Tricipitino, 3TI Flauo III, 373 Tricipino; Τ. Quinctius: 400 Capitolino, 402 Penno II;
C. Poetelius, cuius primum consulatum errore omi Sit chronographus, in altero appellatur 408ὶ Visulo II, in tertio 428ὶ
Libone III. Certam rationem in eligendis cognominibus nou est Secutus chronographus, nam cum Sexagies ter in fastis Capitolinis exstent adhuc bina aut terna consulum cognomina, chronographus quinquies decies primum eorum reseri, quinquagies alterum, ter tertium.
Dein genealogi eas quoque notas in illis, ex quibus hausit
chronographus, fastis adscriptas fuisse inde cognoscitur, quod ei 'nepos ubicunque plene scribitur, pro cognomine est' Momm-sen l. l. p. 4833. Neque tandem solos consules enumeratos fuisse dico insonto Chronographi, sed dictatores i) quoque et magistros equil in Dictatores omnes enumeratos inuenisse in fonto suo chronographum inde cognoseimus, quod anno 453 - quo, non exstantibus apud auctorem consulibus, dictatores refert - utrique iterati magistratus adscribit numerum. Praeterea ipse chronographus ad annum 705 adnotat: 'hoc usque dictatores fuerunt'.