Leipziger Studien zur classischen Philologie

발행: 1885년

분량: 743페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

conradus Cichorius

Nam quod Sp. Τarpeium consulem anni 300 'Capitolinum uocant Idatius, Chronicon Paschale, Chronographus, 'Capitolinum Montanum' marmora Capitolina, utrumque cognomen fictum esse patet ex nomine gentili Tarpeio; nam situm erat saxum Τarpeium in Capitolino monte. - T. Romilium

consulem 299, decemvirum 303, Vaticanum dicunt Diodorusae fasti Capitolini, ea opinor de causa, quia tribus Romilia trans Tiberim uidetur sita suisse in agro Vaticano: cs. Varr. De ling. lat. b, 55. Tum cogn0men Tusci, quod exhibent C. Aquilliteonsulis 267 Idatius, Chronicon Paschale, Chronographus a Mommgeno quoque Rom. Forses. II p. 293) damnatum - ea de causa illi uidetur esse inditum, quod Aquilliam gentem

Etruscam esse, ut nos, redactor quoque haud ignorabat Plebeiorum denique magistratuum, quicunque inueniuntur in priore fastorum parte, cognomina non sincera sed postea esse addita, neque plebeios omnino usos suisse cognominibus,

cum patricii iam ea gererent, eleganti demonstrat disputatione uomingen Rom. Vorsch. I, 57 et 59 adn. 91). Atque qui sit factum, ut diuersa inter se cogn0mina exhibeantur eorundem consulum in diuersis fastorum recensionibus, exemplum ostendit gentis Claudiae. Quam gentem breui post reges exactos Romam migrasse ex Sabinis priscae tradiderunt sabulae, quarum haud ignarus alter redactor satis probabiliter sibi uidebatur statuere antiquissimorum Claudiorum cognomen 'Sabini', quod ubique habent Idatius, Chroni-eon Paschale, Dionysius, ita ut apud Macrum suisse scriptum appareat. Aecuratiu8 etiam patriam gentis Claudiae alia prodidit memoria, quippe quae oriundam diceret ex Regillis urbe es Dion. 5, 40 αννὶρ τις ἐκ του Σωένων ε γνους, πολιν οι κεδν P,ήγιλλον . . . THOς Κλαυδιος et Suet. Tib. t 'patricia gens Claudia orta est ex Regillo oppido Sabinorum' . Quam secutus alter redactor Regillani Regillensis apud quosdam auctores) cognomen antiquissimum Claudiorum posuit, quod eorum qui adhuc seruati sunt scriptorum acceperunt Diodorus et Suetonius it. l. c. 2 'Ap. Claudius Regillanus'). Verum autem cognomen priscorum Claudiorum uidetur fuisse 'Crassus'.

622쪽

De iustis consularibus antiquissimis.

Gemellum sere exemplum comprehenditur Larciorum, quos consules annorum 248, 264 et 253, 256 Rusos dicit Chronogra

phus ter 248, 253, 256), Flauos Idalius Chroni conque Paschale 264, 253, 256ὶ, Dionysius 264, 2563, semel Chronographus i 264),

in cuius sonte utrumque cognomen exstitisse eX hi8ce cognoscitur. Utrumque tamen cognomen idem significare, scilicet rutilum capilli colorem, unusquisque uidet et diuersis recensionibus patet discrepantiam es8e Ortam. Quamquam non possumus indagari omnium illorum cognominum Originem, tamen uel ea quae exposui sufficere puto ad demonstrandum duas plane diuersas iustorum recensiones

exhibere laterculum Licinianum Idalii, Chronici, Liuit, Dio

nysii atque chronographum, ex quo prior fastorum Diodoreorum pars fluxit Τ); utramque autem ita esse institutam, ut ab redactoribus adderentur cognomina eis, quos enumerabant fastiantiquissimi binis tantum nominibus, consulibus. Quod quidem tam diligenter lactum est, ut in pluribus eorundem hominum

magistratibus eadem usque cognomina adscriberentur.

1ὶ Neque tamen Castor, quem esse eum chronographum supra uidimus, ipse putandus est recensionem illam instituisse sed aliunde accepisse. Quo do fonte certi nil inueni; cogitaui tamen de editione annalium maximorum circa annum urbis 630 a P. Mucio Scaevola pontifico Maximo consecta, qua - eum octoginta libris annales contineret - multa ab editore so addita iam pridem coniecerunt uiri docti scf. Peter inst. Rom. rel. p. XIX . Ita fortasse cognomina quoque singula antiquissimorum consulum adscribebantur. Cui sententiae fauere benigna monet Wachsmuthius locum Diodori I, 4, ubi: πασας inquit τας τῆς ηγεμονίας ταλης Sc. των 'ει - μαίωνὶ πραγις ακριβῶς ανελαβουεν ἐκ τιῶν παρ' ἐκεlνοις υπομνημάτων ἐκ πολλῶν χρονιυν τετηρημένων, quibus Rignificare uoluisse Diodorum annales maximos commemoratos apud auctorem suum chronographum, quos tamen ipse non inspexerit. Quae mihi quoque probantur, ita tamen ut quae Diodorus de annalibus tradit eredam scripta fuisse apud ipsum chronographum, unde ex consuetudine sua immutata transtulerit eadem fere ratione, qua libr. 31, 10 ut suas reserat Diodorus Polybii 29, 21 sententias: es. Nissen' Ueber dia Quellen der 4. u. 5. Din. des Llv.' p. 111 sq. Denique Atticus quoque, quem eadem fastorum recensione, qua Diodorum, usum suisse infra ostendam, initionem istam annalium maximorum adhibuit, ut apparet ex loeo

623쪽

Conradus Ulchorius

CAPUT QUINTUM De fastis Capitolinis

Iam peruenimus ad eos, qui plenissima reserunt magistratuum nomina, fastos Capitolinos. Qui cum gingulorum consulum exhibeant praenomina, nomina gentilia, cognomina singula, bina, terna, praenomina patrum atque auorum, Propter hanc plenitudinem magna adhuc florebant auctoritato apud plerosque uiros doctos. Sed ea ipsa de causa, quod tam ae- curate enarrat res aetatis antiquissimae, cuius paucissima tantum certa perueniSSe ad Saecula regentiora constat, mihi quidem suspecta redditur recengio Capitolina. Et quam maxime id me offendit, quod ipsorum antiquissimorum tempOrum consulibus marmora Saepe bina uel terua tribuunt cognomina, cum uiderimus priores quidem auctores historicos omnino nulla, posteriores singula tantum praebuisse cognomina Ex ipsa nominis natura sequitur inueniturque apud omnes sere populos, antiquissimis quidem temporibns homines non usos esse nisi singulis nominibus atque tum demum, cum plures cognomines exstitissent, ad distinguendos eos alteram esse additum ad primarium illud nomen. Tamen labeutibus annis potuit fieri, ut ne bina quidem nomina sufficerent ad clare designandos homines; tum noua nomina prioribus sunt adnexa, patronymica aut ex locis uel corporis ex habitudino petita, primum quidem n0n nisi in priuato usu adhibita, postea autem recepta legitima. His ternis nominibus Si quando uterentur eisdem multi homines, nouum etiam agnomen addi potuit i , nisi omnino alia nomina accipiebantur. Sed ubique cumulata nomina post multa demum saecula inueniuntur, iam exculta nita et republica p0pulorum. Atque plane idem in Romanis quoque nominibus com-

l Exemplum profero gentia Romanae Corneliae, ubi continuo ordine primarium nomen sie amplificatur: Cornelius - Cornelius Seirio

Cornelius Scipio Nasica - Cornelius Seipio Nasica Serapio. Diuitiam by Cooste

624쪽

De iustis eonsularibus antiquissimis.

prehendimus i). Antiquissimi enim, quos norunt tabulae, reges aliique homines singulis appellantur nominibus, ut Romulus, Faustulus e. c. Deinde ad ea alia accedebant atque alia cursu 8aeculorum, ita ut postremo altero et tertio post Christum natum saeculo uel triginta octo legerentur nomina unius hominis ses Κlein Fast. cons. p. 78, Neque tamen tertio urbis conditae saeculo Romae iam eo peruentum erat, ut tot nominibus inter se distinguerentur ciues. Mommsen enim, ut iam primo capite dixi, demonstrauit, cognomina quinto demum Saeculo recepta effle constanti usu neque antea adscribi nominibus esse solita. Quod cum tam sero sit factum, nemo iam ducentis annis ante tam excultam suisse nomenclaturam existimabit, ut binis plurimos consules uel ternis cognominibus debuerint discernere ab aliis. Sed quantum nos antiquissimorum nominum naturam et rationem cognoscimus, omnino non altero addito cognomine

tum uidentur distincti suisse; sed quicunque nouum sibi assumpserit cognomen, illud, quod antea gesserat, plane uidetur deposuisse. Ut Valerii ex quo Mes8alae cognomine exornantur, Maximi uocari desierunt; ut Cornelii cognomen Rufini abiecerunt, cum Sullae acciperent ses. Plui. Sull. l); Marcii nunquam dicuntur Rutili, cum primum Censorini cognomen est eis inditum ses. sast. Capit. s. a. 489ὶ. Disertis deinde uerbis hoc comprobat loeus, quem iam alia occasione laudaui, Frontini de aquis I, 5): 'Ap. Claudius Crassus censor, cui postea Caeco fuit cognomen'. Apud nullum enim auctorem Ap. Claudius utrumque simul habet cognomen. Idem in filiis eius apparet, qui nominantur: Ap. Claudius Rusus, P. Claudius Pulcher, C. Claudius Centho, Ti. Claudius Nero. Nemo eorum

praeter nouum paternum quoque cognomen habet Caeci aut avitum Crassi, unde clare patrem deposuisse Crassi cognomen elucet, cum Caeci acciperet.

lj Conserendus est ingeniosus Hommseni commentarius, inscriptus: Die romischen Elgennamen' Rom. Forach. I p. 1-68 , quo uir clarissimus primus nominum Romanorum naturam exposuit et patefecit.

625쪽

conradus Uiehorius

Neque unquam reuera illud laetum uidetur esse, ut in priscum gentis alicuius cognomen alterum adiceretur duoque gererentur cognomina, postea autem primario omisso nouum

solum maneret ; tamen fasti Capitolini antiquissimos Seruilios eo modo exhibent. 'Priscum' enim dicunt P. Servilium consulem anni 291, deinde 'Priscum Fidenatem' dictatorem anni 336 Q. Servilium, tandem 'Fidenates' posteros eorum Q. Servilium tribunum consularem 352-68, Q. Servilium tribunum 372385. Pari modo C. Servilium consulem 276 uocant 'Struetum Ahalam', eos autem, qui post illum leguntur in fastis, aut 'Struo. tos' aut 'Ahalas'. Cum igitur plura singulorum uirorum cognomina antiquissima aetate haud probentur ex usu nomenclaturae, multo magis fides eorum imminuitur eo, quod tam sero apud auctores inueniuntur. Neque enim Liuius '), Dionysius, Diodorus - ne dicam scriptores illis superiores - cuiquam consuli saeculorum tertii et quarti plura tribuunt cognomina. Primus duobus cognominibus refertur Iunius Brutus Scaeva' consul 429 apud Liuium 8, 29 uel apud eum, qui hoc loco a Liuio adhibetur, auctorem), tum 'Maximus Gurges' consul 462 apud Idalium et Cn. Cornelius Scipio Barbatus consul 456, qui tamen utrumque cognomen non gerit nisi in carmine sepulerati, sexto urbis saeculo incipiente scripto, cum in antiquiore titulo c. I. L. I, 29 et 30) uno Scipionis cognomine appelletur. Neque praeter Chronographum anni 354, quem ex eodem fluxisse sonte, unde fastos Capitolinos, mox videbimus, ullus consulum laterculus antea bina praebet cognomina. Atque Idatium quidem Chronicique Paschalis auetorem in sonte suo ex Macro petito reuera singula tantum antiquissimorum consulum inuenisse cognomina eo apparet, quod inde ab illa aetate, qua primum plura singulorum hominum in usum uenerunt, id est a quinto saeculo medio, multos consules binis reserunt cog

nominibus ut annorum 462, 485, 494, 511, 518, 526, 528, 533

lὶ Quod Liuius 4, 26 dicit: 'T. Quinctius ... Cincinnatus - eidem et Poeno cognomen additur', iam supra monui, alterum 'Poeni' cognomen ex Macro petitum, alterum autem ex alio quo fonte a Liuio esse desumptum.

626쪽

De iustis consularibus antiquissimis.

et saepius abhinc, cum ante annum 450 ne uni quidem con-.suli plura exhibeanti . Atque illa, quae nouimus temporum historicorum agnomina - praeter adoptiua et a uictis populis petita - omnia sere singulis hominibus ex corporis habitudine indita sunt, ut Magnus, Longus, Maximus, Paullulu8, Caluus, Verrucogus e. c. neque ad filios hereditate peruenerunt. Plane autem alius sunt indolis ea, quae antiquissimorum consulum leguntur in fastis Capitolinis geminata cognomina; duarum enim diuersarum eiusdem gentis lamiliarum cognomina coniunguntur, ut Vulso

et Capitolinus Manliorum, utrumque ductum a loco salterum scilicet ab urbe Volsiniis; cf. act. triumph. anni 460 'de Volsonibus et Samnitibus'), quibus duae stirpes inter se uidentur distinctae fuisse. Praeterea anno 387 sasti Capitolini dictatorem dicunt Τ. Quinctium Cincin natum Capitolinum, cum ipsi antea recte duas distinxerint familias, alteram Quinctiorum

Cincinnatorum Pennorum) alteram Capitolinorum. Cum igitur geminata cognomina non uideantur exstitisse apud antiquiores rerum Romanarum auctores, iam existit quaestio, undenam ea acceperint fasti Capitolini. Omnino non ad unam illos redire recensionem fastorum inde efficitur, quod coniungunt cognomina, quae duae diuersae recensiones habebant Claudiornm, scilicet Sabini atque Regillensis: cf. ann. 303 et 304. Neque petita esse possunt, quae exhibent fasti Capitolini

antiqui8simorum magistratuum cognomina, ex illo sonte, ad quem referre solent multi uiri docti omnia ea, quorum alium lantem ignorent, ex domesticis gentium commentariis et stemmatibus genealogicis. Primum enim plurimae earum gentium, quarum gentiles apparent in fastis tertii et quarti urbis saeculi,

I Hisce quoque confirmantur ea, quae de fastis posui Idalianis: non fluxisse eos - ut uidentur Mommseno - ex indice consulum, plura singulorum cognomina exhibente; neque enim casu factum est, ut rudissimus ille, qui excerpsit communem Idalii Chronicique Paschalis sontem ex Macro, singula quidem scriberet cognomina, ubi suspecta essent geminata, ac tum demum inciperet ea referre, cum reuera in usu fuisse essent iudicanda.

627쪽

Conradus Clehorius

ipsa illa aetate sunt exstinctae neque iam floruerunt tum, eum sastorum instituerentur recensiones, ita ut earum quidem non potuerint exstare commentarii i). Praeterea autem tam constanter in omnibus gentibus adhibitam videmus eandem rati nem, ut non possint prosecta esse nomina illa ex multis nariarum familiarum stemmatibus. Ut tamen ueram geminatorum cognominum Capitolinorum naturam perspiciamus, eum illis comparabo ea cognomina, quae eorundem consulum reserunt duae illae, quas constitui,

sagiorum recensiones, Diodorea et Liciniana, exhibita ab Idatio, Liuio, Dionysio et in Chronico Paschali. Cum autem Diod rus non habeat cognomina nisi ab anno 268 ad annum 328,

hoc uno temporis spatio trium recen8ionum possumus componere memoriam. Atque sub decem omnino annis, quibus

geminata leguntur cognomina in tabulis Capitolinis, et apud Diodorum et in fastis ex Maero sumptis exstant cognomina Sunt autem haec:

Diod. Amen tinus Gallus fIdat. Pasch. Capit. Amint in. Gallus. Diod. Curitinus Maluginensis iIdat. Pasch. Liu. capit. Maluginensis Uriiti nus. Diod. Vaticanus Rogus i Idat. Pasch. Capit. Rocus Vaticanus. Diod. Fontinius Varus iIdat. Pasch. Capit. Varus Fontinalia Diod. Trigeminus Festus tIdat. Pasch. Capit. Fis tua Trigeminus.

Deinde quarti saeculi adserendus est annus 395, quo praeter consuetudinem alteri consuli addit Diodorus cognomen.

13 Quattuordecim tantum gentes patricias ad Ciceronis aetatem usques floruisse, monet Nommsen Rom. Forach. I p. 122 .

628쪽

Do fastis consularibus antiquissimis.

39b Diod. Imporiosus scapitolinus ) s Idat. Pasch. Capit. Capitolin. Imperios s.

Quibus adiungo quattuor alios annos, ubi quamquam desideratur cognomen in hac uel illa recensione, tamen comparatis aliis annis, quale fuerit adnotatum euincitur.

303 Diod. Regillanus iSabinus Idat. Pasch. Dion. Capit. Crass. in Regill. Sabinus. 275 Diod. iΤr i cos tus Rutilus iIdat. Pasch. Liu. Capit. Tricostus Rutilus. 305 Diod. Touo πῖνος ) Potitus sidat. Pasch. Dion. Capit. triumph. Poplicola Potitus. 29S Diod. Lactuca Maximus sIdat. Pasch. Capit. Laetuca 33 Maxumus,

nam quamuis in marmore 'Maxumus' tantum legatur, tamen in sonte additum uidetur fuisse 'Lactuca'. Nepos enim huius M. Valerii in ipsis lastis Capitolinis anno 356 dicitur: M. Valerius) M. f. M. n. Lactucin. Maxum.' Omisit autem alterum cognomen lapicida siue errore' siue spatio deficiente, nam

per totos fastos singulis uersibus nomina consulum continentur neque unquam hune modum egressum inuenimus.13 Quamquam excidit in fonto Idalii Chronici quo Paschalis Cn. Manlii

consulis nomen, tamen ex altero eiusdem hominis consulatu, anno 397 u. c. administrato, scriptum scisso 'et Capitolino' elucet. 2, Quod demonstrat consulatus Ap. Claudii anno 283 commemoratus. 33 Cum Diodorus unum Tricosti nouerit cognomen Verginiorum ses. 264, 278, 298, 300, 319 , nostro quoque loco Tricostum dictum fuisse T. Verginium consulem apud chronographum Diodori admodum probabiliter mihi uideor affirmare. 4 'ν ἶνος, quod in Patmio quoque codice legi Fr. Voget mihi Scribit, corruptum puto esse ex IIo λικολας. quo cognomine Diodorus cunctos nominat antiquiores Valerios praeter M. Valerium Lactucam consulem 298 scf. 271 et 284 - ubi bis ' Potito ' legitur apud Chronographum a. 354 - deinde 279 et 294 . b) Neglegentia lapicidas haud pauca excidisse in fastis Capitolinis cognomina, quae in fonte exstiterant, et illa comprobant, quae solus exhibet Chronographus anni 354, omissa in marmoreis fastis, et luculenter apparet annis 498 et 504, ubi unus idemque homo priore quidem consulatu appellatur 'L. Manlius A. f. P. n. Vulso Longus', posteriore autem 'L. Manlius A. f. Ρ. n. Vulso U'.

629쪽

Conradus Ciehorius

Ex duodecim hisee exemplis, qua ratione lasti Capitolini geminata esseeerint cognomina, iam fit manifestum. Ubi edaque enim idem consulis alicuius cognomen exstat apud Diodorum, quod est in latereulis Licinianis, Capitolini quoque lasti hoc ipsum unum exhibenti , ut anno 278 'Struetum ' Sp. Seruilii nam quod praeterea supplent Hengen C. I L. I, p. 42b et Mommgen ib. p. 48S Prisci cognomen non potuit esse in lapide, ut apparet ex spatio uersus deperdito ; anno 282 'F diu' P. Furii consulis ne hic quidem spatium capit illud, quod ponunt Hengen et Momine n l. l. cognomen alterum Medullini ;tum anno 294 'Publicolam ' Ρ. Valerii et 295 ' Vibulanum ' Q. Fabii; quae cognomina sunt eadem apud Idalium, Liuium, Dionysium, Diodorum et in Chronico Paschali. Ubicunque autem aliud praebet consulis cognomen Diodorus, aliud Liciniana recensio, in fastis Capitolinis utrumque legimus; quod quideae in omnibus cognoscitur annis, quibus geminata fastorum capi

tolinorum cognomina conferri possunt cum utriusque reeen sionis memoria.

1 Contra me facere unus uidetur consul anni 302, qui ab Heraeno et Nommseno it. l. p. 426, 443, 4923 in textu fastorum Capitolinorum dieitur: 'P. Sestius Q. f. Vibi n. Capito Vatieanus', cum et Diodorus et Idalius

eum uocent Capitolinum'. Sed eum iterum iterumque spectarem atque examinarem in aedibus conseruatorum locum illum lapidis, haud mihi erat dubium, quin, quod in textum receperunt fastorum editores Borghesi atque Henzeu - ante eos nemo litterarum uestigia quiue supersunt respexerat TlCANVS reuera non exstiterit in marmore. Quae Romae animaduerti nunc confirmari uideo et ectypis chartaceis, quae sumpsi fastorum, et pieta eorum imagine. Post CAPlTO enim euidenter conspicitur punctuU, quod ipse Rdnotat Hengen p. 443. et post illud superior hastas dereetae superest pars ante fractum lapidem. In altero fragmento extremam cog

noui nominis litteram esse 'S' et tertiam a fine N: Quae litterae cum maiore quam plurimorum uersuum reliquorum inter se distent interuallo, omnino non capit spatium litteras UATlCA. Cognomen Sestii suisse 'Capitolinum', non 'capitonem' ex Diodoro Idalioque intellegitur, itaque exi' stimo lapicidam primum quidem pro Ignoto sibi cognomina Capitolini frequentissimum, quod notat suae aetatis, Capitonis insculpsisse, ita ut fuerit lucisum CAPITO-; cum autem postea errorem animaduertissent, Sive beodem fluo ab alio quo lapidario additum esse LlNUS et sic rectam nomi

630쪽

De fastis consularibus antiquissimis.

Iam igitur ortam esse recensionem Capitolinam apparet contaminatis sagiis eis, quorum partem seruauit Diodorus, atque Licinianis. Utramque enim fastorum rece tonem, cognomina consulum exhibentem contulisse uidetur auctor Capitolinus atque ea, quae in utraque legit, ipse posui8se cognomina, eum discrepantibus illis inter se incertus ueri utrumque auctorem secutus bina referret cognomina, eadem ratione, qua nostra quoque aetate satis multi uiri docti, quoties diuersa apud diuersos auctores tradita sunt Romani alicuius consulis cognomina, neutrum auctorem spernentes utrumque cognomen

illi inditum fuisse coniciunt i). Neque tamen malo dolo fecisse putandus est redactor, sed bona fide ut utriusque memoriae haberet rationem geminata cognomina effecit. Cum autem in conflandis recensionibus non uideret, idem saepius cognomen diuersa tamen sorma in utraque referri, accidit, ut cognomina idem significantia Sabinum et Regillensem Claudiorum, Rufum et Flauum Larciorum coniuncta componeret. Rationem istam redactoris quam luculentissime comprehendimus anno 299, ubi cum C. Veturius eonsul dicatur 'Cicurinus' in fastis Diodoreis, omisso cognomine apud Idalium, ipsi fasti Capitolini uno tantum cicurini

cognomine eum appellant, quamquam reliquos omnes, quieun-que apparent in fastis ante annum 400, Veturios binis reserunt cognominibus, antea quidem Geminos Cicurinos, post Crassos Cicurinos in. Simile quid accidisse censuerim annis 355 et 356

IX p. 9bὶ L. Papirium consulem anni 435, quem alii nominant auctores Mugillanum, alii Cursorem, utroque cognomine eSSe usum Putant, quamquam luculenter demonstrant loci Livii f9, 15 et 8, 23 ex diuersis fontibus cognomina illa ab eo esse sumpta Papirii. 23 In actis triumphalibus anni 292 alterum quoquo 'Cicurinum' cognomen incisum fuisse, quod Heneten supplet, ex litterarum deperditarum numero cognoscitur. Moneo Diodorum usquo Cicurini exhibere cognomenses. 292, 299, et Chron. 255 et 260 , fastos contra Licinianos priores dicero Veturios Geminos cf. 255 Id. 260 Chr. Pasch., 292 Liu. Diou. posteriores autem Crassos scf. 337 Liαὶ, ita ut ex his quoque ea, quam dixi, contaminandi ratio perspiciatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION