Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

DIvINISQUE EI Us ATTRIBUTI s. 1as. XLVIII. Quam facile autem est dogma hoc catholicum, asserere, tam difficile videtur ea, quae opponuntur, dissolvere ut 'colligi potest ex Proclo capud Philop. de aeternit. mundiata. 3. 9 Hermogene cujus Haeresin integro libro confutavit a Tertullianus Origene, qui hac difficultate commotus teste Nethodio Martyre apud Photium) mundum ab aeterno extitisse censuit. Argumento autem seqυenti sunt usi: DEus ab aete no non fuit Creaturae Dominus, mundi conditor, Rex &c. nam sicut Pater esse quis non potest, si Filius non sit; neque quis esse potest Dominus sine postessione, ut urget origenes Periarchon l. I. c. a. Ob quam etiam rationem advertente Tertulliano contra Hermogenem c. 3. & Augustino in I. de Genes. ad lit. supremum illud ens in Scriptura nunquam καθιος ante creatum hominem, in quem videlicet proprie tanquam man data Domini intellecturum dominari possit, compellatur; hoc namque nomen Gen. a. v. q. primum insonat. Atqui nunGDEus est creaturae Dominus, conditor mundi, Rex &c. Ι - tur transivit a non esse Domini, conditoris, Regis ad esse hu- jusmodi: igitur mutatus est. Quanta ingenia haec olim dimcultas non exagitarit modo, sed perdiderit etiam; & Proclus,& Origenes inselides testes sunt: sed & ipse Augustinus cl. Ia. de Civ. DEr. c. is.) hac dissicultate aliquantum suspensus, eam sine solutione reliquit: ut qui hoc legunt, inquiens, videant, agetibus gwaesionum periculis debeant temperare, nec ad omnia se idoneos arbitrentur. t s. tamen de Trinit. c. r6. Dubium hoci resolvit, dicens, ejusmodi denominationes esse pure extrins cas, & relativas, ad eum modum, quo ratio pretii, pignoris &C. nummo Telativa , & extrinseca est; adeoque inferre mutationem duntaxat externam, quae DEuΜ nec perfectiorem, nec imperfectiorem reddit, nec intrinsece facit alium, sed conditionem tantum ex parte creaturae, & mundi, qui transit de non esse ad esse, adeoque intrinsece immutatur, purificat, sub

132쪽

xa 6 coNTllovERsIA I. DR DEO UNO qua semper D Eus erat conditor, Dominus, Rex: semper enim,& necessario D Eo conveniebat, ut li quae creatura fuerit, ea subjiciatur dominio, subjiciatur regimini, ab ipso tanquam

a causa sua pendeat: unde per creationem mundi mutatus est DEus pure extrinsece, non intrinsece. Praeterea, quae ex

Tertulliano, & Augustino de usurpatione του Dominus adducta sunt, consulto originario textu non probant id, quod intenditur: nempe DEUM creato homine Domini libi primum tit Ium usurpasse; in citato enim versu non ponilur vox Adonat, quae dominium exprimit, sed vox Iehova , qude ineffabilem Divinam substantiam, non autem hoc dominationis attributum notat, cui tantum, quod Judaei religionis causa illud non enunciant, vox Adonius in legendo substituitur. Ne lue urgeri potest argumentum, si dicatur, agere esse DEo intrinsecum,

actionem non minus recipi in causa, quam in essema, eam esse perfectionem causae, per quam ab actu primo transit ad actum secundum: cum igitur Daus non ab aeterno, sed in tempore egerit, condendo mundum, recepit persectionem aliquam intrinsecam, quam ab aeterno non habuit, nempe assionem, adeoque intrinsece est mutatus. Ria enim, actionem nihil aliud esse , quam habitudinem dependentiae, qua effectus, qui mutatur , & esse acquirit, respicit suam causam, adeoque nec offectui, nec causae est intrinseca entitas , aut accidens quoddam ipsis physice unitum, sed pura relatio, quae ex causa, &. Tectu, adeoque ex D Eo , & mundo resultat. Sed & id, quod edditur, salsum est: actio quippe non est persectio causae, sed

olius effectus; causae enim extrinsecam duntaxat agentis denominationem addit. Actio proinde etiam creativa non est

Divini aliquid, sed neque creati, quia pura relatio, nisi in

sensu D- Thomae, cui P. s. q. a. a. I. omnia, quae in tempore eveniunt, relationes etiam , sunt creaturae.

133쪽

Div INIsQUE EJUS ATTRIBU Tis. Ia Impugnant porro immutabilitatem Divinam ex leo, quod

DRus videatur Consilium suum saepius mutasse, ac retractasse, quod ante voluit; quodque poenitentia, dolore, ira, odio, amore, aliisque ejus generis aflectibus nonnunquam motus esse legatur. Sic mutavit Consilium quando mundum diluvio extinxit, quem conservare decreverat; quando EZechiae imperavit, ut disponeret domui suae, quia jamjam erat morit rus , J. 38. aut cum Ninivitis denunciavit intra Oo dies v bem ella subvertendam, Ionae 3. mutat quotidie, quando hominem peccatorem odio habet, eundemque subinde justum diligit. Certe fides nos docet, D gu M olim factum esse hominem ; quod qua ratione sine illius mutatione fieri potuerit, non apparet. Haec objecta ut strictim, ac ordine discutiantur, notandum generatim, quod D. Augustinus loco alibi citato i sinuat; DEUM, quae voluit, ab aeterno Voluisse, resque novas fecisse, non novo, sed sempiterno ansitio: Hinc I. hominem quem condidit, & subinde delevit aquis ultricibus) ab

aeterno & creare, & subinde delere Constituit. . II. Ezechiae mortem propinquam , & Ninivitis urbis subversionem denunciavit non absolute , sed sub aliqua conditione, nempe nisi fimret aliquid, cujus intuitu aliud contingeret. Itaque juxta legem naturae, aut Iustitiae Divinae mortem oppetere debebat EZechias, & interire Ninive ; sed haec poenitentia veniam, ille precibus suis longiorem vi iam promeruerunt. III. Quando Deus peccatori modo est insessus, modo propitius, non est mutatio ex parte DEI, sed ex parte hominis, qui modo est Oh-jectum amoris, modo oujettum odii: Ens enim perfectissimum , & simplicissimum ama unico, & invariabili ab aeterno odit hominem pro eo tempore, quo injustus est et & eum diligit pro eo tempore, pro quo est justus. Eadem responso est, si dicatur, DRuM alio modo se gerse in Testamento vinteri , alio in novo; constituisse in illo ceremonias varias, aeritusa

134쪽

ritus, quos tamen in hoc penitus abrogavit. Nam i sta quidem mutata fuerunt; sed non mutatum est DRT Consilium , quo ab aeterno voluit, & ea in veteri lege vigere , & in nova abrogari, pro diversitate nempe populi: Judaeis carnalibus &rebus terrenis immersis illa congruebant non nobis, quidus datum est D EUM in Spiritu, & veritate adorare. IV. Cum D sius factus est homo, naturam sibi extraneam suae quidem ascivit, & in unitatem personae assumpsit; sed non ideo natura Divina novam aliquam perfectionem in se suscepit, ut cicetur de incarnatione. Denique quomodo paenitentia, dolo , ira, odium, aliaeque affectiones DBo conveniant, aliut est d ctum.

XLIX. Graviorem disticultatem obmovent immuta Lilitatis Divinae hostes ex libertate Divina. Certum siquidon est, DauM relate ad creaturas liberum esse, & libertatem ipsi esse intrinsecam ; quia est perfectio simpliciter simplex. Non minus certum est, ac exploratum, id quod est liberum, posse esse, vel non esse; alioquin liberum noni foret, sed necesserium: sic voluntas, qua D Eus voluit ab aeterno, mundum condere, potuit in ipso non esse : ergo potuit a i quid DEo intrinsecum non esse. Quomodo ergo istud conciliari potest cum ejus immutabilitate t. Rursus cognitiones in D ci sunt contingentes, sicut volitiones illius sunt liberae: quis igitur non vi det, DEUM, quoad actus suos mutari posse Τ Κn paucis ve his comprehensa tota Vis argumenti, quod olim praestantissimis Theologis adeo implicatum est visum ut in diversissimas e plicationes dividerentur. Huic ut satisfaciamus, strictim n tandum est, comitiones, & volitiones Divinas non esse contingentes,. non liberas, si sumantur quoad entitatem, &inis,stcundum quod nempe DEo intrinsecae sunt; contingentes, di liberas duntaxat esse, si accipiantur quoad suam terminati nem, & habitudinem ad. creaturas. Cognitio nempe, & vO

135쪽

litio Divina, non ut in nobis hominibus, est aliquid a Dgo vel productum, vel ex eo qua demum cunque ratione proindiens, sed est ipse DEus; illa essentialiter determinata ad cognoscendum omne objectum; ista utpote summe libera potens sine ulla sui mutatione intrinseca nunc hoc, nunc illud objectum prosecutive respicere , atque idem etiam pro diversis temporibus prosecutive, & repulsive ; id est, se applicare objectis, ita ut nunc det denominationem voliti, nunc noliti, hoc amatum, illud odio habitum denominet. Tota ergo mu tatio in cognitione Divina se habet ex parte objecti; quod si aliter se habet, cognitio essentialiter ad omne cognoscibile

cognoscendum determinata, videre debet aliud; tota mutatio ex parte voluntatis consistit in terminatione, seu habitudine diversa ejusdem omnino immutatis Divinae volitionis, quae proinde mutationes D Eo sunt omnino extrinsecae. Neque amtem inde sequitur, hac ratione, si nempe velle, & nolle Di - vinum non importat mutationem DEo intrinsecam, nihil fore, quod vetet dicere, DEUM summe liberum , quae semel voluit , posse iterum nolle; sicut hoc ipso, quod creare, & definiere non importet mutationem DEO intrinsecam , quae creavit, potest iterum destruere. Nam etsi velle , & nolle Divinum non importet mutationem DEo intrinsecam; inconstantiam tamen, & levitatem argueret in illo supremo, & sapie rissimo ente ; cum inconstantis animi non leve argumentum sit, quod nunc cognitis, visisque omnibus circumstantiis placuit, non emergentibus novis circumstantiis reprobare. Verum de

hoc argumento fusius, ubi de libertate Dei agetur. R. P. Rednamer DreM. T. I. R C

136쪽

De Immensitate Divina.

L. Tmmensitas DBr est illimitata Dil I rebus omnibus praesen- tia , per quam res omnes pervadit,. ac penetrat, iisque per sese , ac intime adest absque ulla limitatione, ac termino. . Quibus verbis inprimis designatur, DEUM rebus praesentem esse non tantum cognitione, & operationis ivirtute; sed etiam Substantia. Deinde notatur modus, quo rebus omnibus praesens est, non per divisionem, vel multiplicationem, Vel percontactum quendam physicum, uti solent corpora in loco esse,& a nobis repraesentari; unde fit, ut mens nostra phantasmatibus , & corporeis imaginibus assueta DEI infinitatem, &immensitatem sibi delineare non possit. Denique significatur DEUM ratione immensitatis nullo loco contineri, ac circum scribi posse; sed supposita quavis rerum, ac locorum multitudine , eum pluribus aliis, & infinitis adesse idoneum esse. Ci ca hanc DEI persectionem praeter gentiles errarunt I. plerique Judaei, rudes scilicet, & imperiti, qui censebant invisibilem, & incomprehensibilem DEUM templo Ierusalem posse concividi , ut loquitur S. Hieronymus ad C. Isaiae 66. quod idem testatur Cyrillus i. a. contra Iul. & I. S. . in Joan. Iudaeis a censet Samaritanos Hilarius I. a. de Trinit. utrorumque Praesumptio, inquit, aut collis edito, aut extructa domus concaνο DEUM, intra quem Omnia, V extra quem nihil ejus capax es continebat. Inter veteres Haereticos ΙΙ. errabant Valentiniani, Gnostici, ac Manichaei, de quibus Irenaeus, Tertullia-

- L. . a

137쪽

DIvINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. I 3Inus, Epiphanius, & Λugustinus. III. Patres etiam nonnulli' ut Clemens Alexandrinus , Auctor responsionum, & quaestionum ad Orthodoxos, & Lactantius) huic errori admodum savisse sunt visi; Primus enim Stromat a. haec scribit: DEUS . appropinquans: ego sum, inquit , Dominus procul quidem su sanria . . . Proxime autem potestate , qua universamu suo complectitur. Alter inter opera Iustini Resp. ad quaesitum II Res alias , quae continere aliquid Acuntur , hoc essentia continere, ait, solum vero DEUM voluntate sua continere hanc rerum uniVersitatem. Tertius i. de Opimio DEI. c. I 6. de mente hominis disputans, eam collocandam decernit in capite tanquam in ar

ce; sicut ipse mundi Dominus , inquit , in summo est; quibus

verbis coelo videtur DEUM omnino includere. IV. Erasmus pariter ambigebat, an Deus esset in antro scarabaei, aliisque locis obscaenioribus. Lugubinus docet, DEUM e supremo coelo, cui assixus est omnia cernere, ac regere , quasi cun -ctis praesens soret, cum ipsis adsit non substantia; sed potentia duntaxat, ac scientia. Denique inter Calvinianos Uor-stius ita sensit, quem ex prosesso confutarunt Becanus in summa, & Theophilus Raynaldus in suo de Theologia Naturali opere disp. T. q. I. a. 6. Ut omnes hos absurdos errores resutemus, sit

ASSERTIO UNICA.

DE US est immensus, ita ut ubique sit omηibus rebus quosid suru

santiam intime prasiens, omniaque Ioca compla ratur. LI. Drobatur & testimoniis Scripturarum , & com nunt P. P. Suffragio , & ratione. Deuter. 4. scito ergo hodie , inquit Moyses populum alloquens, G cogitato in corde tuo, quod

Dominus ipse Iis DEUS in caeso sursum , G in terra deorsum,

138쪽

Iob. II. dicitur: Excelsor caelo es . . . profundor infern . . . longior terra . . . larior mari. Ierem. 23 : nunquid non caelum, V terram impleo, dicit Dominus Ps. I 38 : ibo aspiritu tuo, quo a facie tua fugiam 8 s ascendero ad coelum, huillic es; si descendero in infernum ades. Isaiae C. 66: haec dicit Dominus : caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Regum 3. v. 8 : s caeli caelorum te capere non possunt, quanto mygis domus haec, quam oeci avi. Sap. I. Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Et in Act. Ap. Ir : is ipso vivimus, movemur, sumus. Ex P. P. primus pro hoc dogmate adducendus est Clemens. Alex. qui, ut supra videtur favisse adversariis , ita mutata l. . Stromat. priore sententia DEUM ubique esse, non autem certis, ac definitis locis esse conclusum disertis verbis pronuntiat. S. Athanasius i. contra Sabellii gregales: ne quaeratis, inquit, loci magnitudinem tantam, ut quae

possi DEI magnitudinem capere. Non enim immensum in mens est. Et Spis . ad Serapionem) Filii, & Spiritus S. Divinita

tem probat ex immensitate, quae ipsis est propria. Adde S.S. Hieronymum ad Cap. 66. I tae, Ambrosium l. I. de fia c. I 6. Gregorium Flagnum in Cant. Cantic. a Magistro laudatum l. I. dist. 3 . Optime D. Augustinus l. r. de Civ. DEI. c. 3o: idem DE Us, inquit, ubique totus, nullis inclusus locis, nullis vinc lis alligatus, in nullas partes sectilis , ex nulla parte mutabilis, implans coelum, O terram praesente potentia non absente naturae Et Serm. I. de Uerb. Ap. DEUM ait esse ultra omnia, extra Omnia, praeter Omnia. Tota autem haec doctrina stabilitur ratione deprompta ex infinita, & summa DEI perfectione, quae requirit, ut si ubique; immensitas enim cum si perfectio simpliciter simplex, enti perfectissimo est tribuenda: alioquin enspersectissimum nec est, nec concipitur. Certe DEUS operatur ubique in omnibus creatis ; atqui non agit per operationem

ab essentia divulsam, & distinctam, cum istud non patiatur

139쪽

Div INIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. t 33 summa ejus simplicitas ; igitur per operationem ab ejus essemtia indistinctam; adeoque D Eus, qui in rebus omnibus operatur, in iis quoque intime adest per naturam, & substantiam.

Neque opponi potest I. In Scripturis passim inculcari,

DEUM esse in coelo ; nam non ideo hoc dicitur, quia est in . coelo tantum, sed quia est in coelo speciali modo, quo se beatis per gloriam communicat. Neque ΙΙ. Dedecere DEuΜ purissimum, ut intime praesens sit rebus quibusdam laedissimis: non enim magis dedecet D EuM rebus illis intime praesentem esse, quam illas produxisse, & productas conservare; neque rebus illis magis inquinatur, quam lux caeno, & anima corpore leproso, cui intime praesens est. Dedecentia ergo illa, quam Erasmus suspicatur, merum figmentum est errantis imaginationis , quod Hugoni Victorino Tran. Isumma Sent. c. 4.2adeo insulsum est, ut ne responsione dignum esse arbitretur. 9 Neque III. sequitur, DEUM, hoc ipso quod sit ubique, esse extensum, & divisibilem; nam huic objectioni occurrit Augustinus Epist. ad Dardanum his verbis: Es DEUS si immensus, non tamen es per spatia locorum quas mole dissina, ita

ut in dimidio mundi sit Amissius, atque ita per totum totus, sed in solo coelo totus, εδ in sola terra totus, ta in caelo, ta in te ra totus solus, ta nullo contentus loco, sed in se ipse ubique

totus. Neque IV. objici potest, denominationem ex ens ubique esse perfectionem Divinam, & tamen contingentem, adeoque in Deo dari persectionem contingentem ; nam denomin tio existentis ubique est quidem Divina persectio secundum id, quod dicit intrinsecum D Eo, seu prout importat immensitatem Divinam ; non secundum id , .luod dicit DEo extrinsecum, seu secundum locum omnem realem, & creatum, in quo per suam ubiquitatem DBus existit, qui DEo omnino contingens est. Qui autem cum D. Thoma negant, D EuΜ in loco esse, Ver-

140쪽

134 CONTROVERsIA I. DE DEO UNO bis tantum, loquendique modo a nobis dissentiunt: volunt enim

DκuM in loco non esse, quia non habet partem extra partem, non dimensionem quantitativam, non figuram, aut ulla am-

hientis corporiS Vincula, sepes, Vel terminos, & quia magnitudinem suam a pura virtutis suae diffusione non desumit. U. Si quaeras, utrum D Eus sit etiam in spatiis, ut aiunt, imaginariis 8 R. Brevissime cum Simonneto Tract. I. de DEO, Disp. I. Art. V. DEuΜ in illis spatiis non esse positive, quasi

illis extra se postis, & extantibus coexisteret: esse tamen negative, & sequivalenter, nostro nempe modo concipiendi, &loquendi. Habet nempe DRus extra mundum realem, & intrinsecam praesentiam interminatam, potestque extra coelos producere corpora majora in infinitum ; quibus productis i time per interminabilem suam praesentiam adesset, quamvis in se prorsus immotus, & immutatus. Intellectus ergo noster sumit occasionem concipiendi extra mundum capacitatem quamdam per modum extensionis incorporeae, & penetrabilis quaquaversum in infinitum diffusae, in qua D Rus adest, operariaque potest; unde quando concipimus, & dicimus, DLuM esse in spatiis imaginariis, imperfecte quidem loquimur, sed tamen cum fundamento in re: etsi enim D Eus nec sit, nec possit esse realiter in spatiis imaginariis , quia nec datur, nec dari potest

extra mundum extentio illa incorporea , penetrabilis, & interminata; in illis tamen est aequivalenter, & per nostrum concipiendi modum, quia propter intrinsecam suam, & intermunabilem extra coelos praesentiam tam potest producere corpora in infinitum majora, illisque, eodem prorsus modo permanens, intime adesse, quam si revera extra coelos foret extensio

illa interminata, in eaque tota DEus quasi diffusus, & extensus extaret.

SEARCH

MENU NAVIGATION