Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Div IN I squB Mus ATTRIBUTI s. Issigitur Detus dixit: nunc cognovi , quod timeas DEO, significavit, fidem Abrami publico experimento tunc Omnibus aper tam patuisse. Rursum dicitur DBus descendere, ut videat clamotam & scelera Sodomorum, non quod illa ignoraret, mquidem v. ao. dixerat: Clamor Sodomorum multiplicatus es; sed ad doctrinam nostram ita loquitur scriptura, ut significet, judicibus accurate, ac omnibus depositis praejudiciis propriis

examinanda esse reorum scelera. Aio II. eum Hebraeorum

loqu2ndi esse morem, ut scire idem plerumque sit, quod amare ;& nescire idem , quod odio habere, & procul a se abjicere. Demum Hieronymus citatus non de scientia pura est intelligendus ; sed de peculiari illa scientia , quae providentia dicitur, ut ex iis, quae ante, postve scripsit, apparet. Non voluit D. Doctor, Da UΜ ignorare minuta aliqua, sicque omniscium non esse; negavit duntaxat, DEUM minutissima haec ita videre, ut videt res hominum, cum ea nempe singulari cura, exquisitaque providentia , ac salutis procuratione ς significant id satis verba statim subiuncta : non Imus tam D. rvi adulatores Domini, ut dum potentiam ejus etiam ad ima d

trahimus, in nos i os invarios us , eandem rationabilium, quam irrasi Mitium providentiam ese dicentes.

q. II.

An tu Dm sicientia sit futurorum λ

amquam universe constitutum est, omnium rerum penes DauM esse notitiam; est tamen propria quaedam de suturis inquisitio , quae ad illam , de qua altera controversa agemus , praedestinationem explicandam praemunire nos debet. Sermo autem hic praecipue est de futuris contingentibus, ac liberis, qualia sunt hona , vel mala hominum opera, quae

162쪽

libera absolute futura ea dicuntur, quae aliquando erunt, etsi possint esse, vel non esse: futura conditionata ea sunt, quae erunt sub conditione aliqua vel aliquando implenda, vel non implenda. Horum Omnium quaeritur, an DEUS habeat certam, ac infallibilem notitiam 8 Perdissicilis haec semper est visa quaestio, ob consensum Divinae prae scienti de cum libero voluntatis motu atque propterea in gravissimos errores prolapsa sunt humana ingenia non solum imperitorum, sed etiam doctinfimorum. Ex horum numero insignis est maxime Tullius, qui l. a. de Divinat. omnem futurorum hulus generis notitiam adimit DB o, ut liberum arbitrium servet. Nempe ut obiervat

Augustinus l. 5. de Civ. Dei c. 9. utrumque arbrrrabatur esse non posse. sed si alterum confirmetur, alterum tolli. Si elegeritimus p rescientiam futurorum, tolli voluntatis arbitrium ' .i e igitur, ut vir magnus, G doctus ex his duobus elegit liberrum voluntatis arbitrium; quod ut confirmaretur, negavit stra scientiam futurorum: atque ita dum vult facere liberos, fecit sacrilegos. Aliter Deo hujus univer statis conditori praescientiam denegandam esse pugnabat impius Marcio: ii DEUS bonus inquit apud Tertuli. l. a. contra Marc. C. s.) S praescius futu

ri, O avertendi mali potens, cur hominem , quidem imagis nem , V similitudinem suam, S sub antiam suam , per animae scilicet fensum, passus es labi de obsequio legis in mortem, ci cum ventum a Diabolo Si enim O bonus , qui evenire tale quid nollet; V praescius, qui eventurum non ignoraret; ερ potens , qui depellere Maleret, nullo modo eveniset, quod sub histribus conditionibus Divinae majestati evenire non poset. Quod

δε evenit, absolutum es e contrario DEUM neque bonum credendum , neque Prasium, neque potentem. Meminit & istius Marcioni S calumniae Hieronymus i. g. contra pelag. Sociniani quoque certam horum suturorum notitiam Deo inesse inficiamtur, Voluntque sta e veros milibus duntaxat conjecturis eidem esse perspecta. Ita Socinus in Praelect. c. ix. & Crellius in

c. 6.

163쪽

Div INIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. II c. 6. Epist. ad Rom. in Problematibus Tomo 4. Contra hos Datur in DEO certa futurorum notitia, neque hac pugnat cum libertate humana.

D robatur scripturis , & antiquorum P. P. testimoniis, quae copiose collecta apud Petavium Theol. Dogm. de Deo l. q. c. 6. videre poteris. Eccles. 23. dicitur: Domino DEO, antequam crearentur , omnia sunt signita. Ps. I 38: intellexi ticogitationes meas de longe. Is 48: Rio, quia praevaricans Praevaricaberis, is transgressorem ex utero vocavi te. Hinc Tertuli. in Apolog. e. ao. idoneum testimonium Divinitatis, inquit, verita et divinationiς. Et August. l. s. de Civ. Dei c. 9. confiterisse DEUM, V negare praebium futurorum, apertissima infanta

est. Idem origenes apud Euseb. l. 6. de praeparatione aptissime declarat, & locum illum Danielis DEUS aeterne, quia sconditorum es cognitor, qui noli Omnia, antequam fiant. I 3.9adserens futurorum aliquot praedictiones subjicit, quae inscripturis expresIae certissimum exitum habuerunt; cujusmodi argumentorum per utriusque testamenti paginas perpetua est copia. Hinc apud Is Dominus, ad falsos convincendos D Ros, ipsam hanc Divinitatis notam objicit: accedant, Gynuntient nobis, quaecunque vienIura sunt &c. annuntiate, quae

ventura sunt in futurum , Γ sciemus , quia dii estis vos. Unde

hanc praescientiam tantos habere testes scribit Tertuli. quantos fecit prophetas; veros utique, non falsiloquos, aut temere divinantes, quales inter ethnicos non pauci fuerunt. Quam rationem Cyrillus Alex. l. 4. in Is orat. a ' egregie illustravit; ut habet Petavius loc. cit. Quod autem consensum libertatis humanae cum Divina praescientia attinet, eum jam dudum

elucidarunt Augustinus, Boetius, Origenes, Anselmus Quilei- sit

inus

164쪽

mus Parisiensis, ex quibus primum adversus Ciceronem, Stoicosque egregie disputantem audire juvabit. Omnis D. Doctoris ratio ad duo capita revocari potest. Primum enim negat omnem necessitatem libertati voluntatis obstare. E altera, inquit, i. s. de CiV. Dei c. I o. quae nones in nostra potesate, sed etiam δε nolumus , e; quod potes . .

scut /s nece sitas mortis. Quae quidem cum libertate pugnat. Altera est, secundum quam dicimus necesse esse, ut fiat aliquid , vel ita fiat, ut cum dicimus necesse ese , ut cum volumus, libero velimus arbitrio , ta non ideo liberum arbitrium necessitati subjicimus, quae adimat tibertatem. Haec Augustinus, cujus

verbis neeessitas illa libertati contraria esse monstratur, quae ad unum aliquid definita est, ac determinata, tam ratione lacu, latis, sive potestatis, quam actionis ipsius. Sic moriendi necessitas ejusmodi est, ut neque vivens mori non possit, neque non sit moriturus; nam &. causas in se habet moriendi nticessarias & re ipsa aliquando morietur. At est alia necessitas, quae in facultate ipsa est absoluta, in actione vero minimu determinata; ut necesse est homini voluntate velle, vel nolle, quia naturalis, & insita est facultas ista: non est tamen volendi actio ipsa, vel nolendi necessaria. Verum de hac ipsa ast one rursum inquiritur, cur necessaria non sit, si necessario praescitur a DEO. Ac necessarium quidem illud a Tullio, contra quem disputat Augustin , censetur, quod certum habet ordinem causarum , in quo Stoici sati rationem reponebant. Si ergo prascita omnita sunt futura inquiebat Cicero hoc ordine Nenient, quo Ventura esse procitaJunt. Et f hoc om ne venrenI, certus es ordo rerum praescienti DEO. Et δε escertus ordo rerum , vi certus ordo causarum. Non enim aliquid fori potes, quod non aliqua efficiens causa praecesserit. Si

autem certus es Ordo causarum , quo si omne, quod sit, fato,

inquat, sum omniat, qua sunt. Haec ita nectenti Tullio Au-

165쪽

gustinus decurrens, non esse consequens, ait, ut Ii Deo certus est Omndum ordo causarum, ideo nihil sit in nosta voluntatis arbitrio. Et ipse quiliam nosrae voluntates in causarum ordine sunt, qui es certus DEO , ejusque praescientia continetur . . . atquc ita omnes qui rerum causas praescivit, projeno in eis causseriam νOluntates nostras ignorare non potuit, quae nostrorum operum causias esse praescivit. Quocirca non fiunt propterean cessario , quae libere nos agimus; etsi DEus illa necessario praevidit; quia praevidendo voluntates nostras praescivit ea sponte esse facturas , scut & nos cum libere aliquid facimus, id necessario mente, intelligentiaque cognoscimus; etsi necessario non facimus. Tandem rationem clarius exponit D. Domctor l. 3 de libero arbit. c. 4. scus non sibi adversantur haec duo , ait, ut tu praescientia tua noveris, quod alius sua voluntate fassurus es ita DEUS neminem ad peccatum cogens, prae Uidet tamen eos, quia propria voluntate peccabunt. Rursus: Hur tu memoria tua non cogis facta esse, quapraeterieruηt, DEUS pr cientia sua non cogit facienda, quae futura sunt. Altera A gustini ratio his verbis continetur: neque enim ideo peccat homo,

quia DEVS illum peccaturum praescivit. Non igitur res ideo

sunt futurae, quia DBus eas praescivit, quasi ejus praescientia si ratio, & causa laturitionis; sed ideo potius D Eus eas praescivit, quia suturae sunt; DEI enim praescientia res futuras non facit, sed supponit. Ex quibus lacile intelligitur, qualem Divina scientia inducat necessitatem, non illam absolutam, & ut vocant antecedentem ; sed hypotheticam duntaxat, & com sequentem liberam voluntatis determinationem, quam DEUS liberam futuram esse cognovit

166쪽

DE US novit etiam certa scientia futura conditio nata. X. ssertio haec teste Petavio certissima est etsi eam veteres 1 Thomistae testante Ledeis a in opere de Auxiliis Disp.

a. ConZales p. I. Disp. 4. & Gabriele Pennoto in propugnaculo humanae libertatis l. 3. c. 26. communiter negarint) irrefragabilia enim pro hoc dogmate sunt & scripturae, & P. P. aestimonia, simulque ab his ea in defensionibus Divinae proinvidentiae contra infideles proseruntur argumenta , ut quomodo oppositam opinionem ab omni errore immunem pronunci re polsmus, minime appareat. Ac Deum quidem eventa illa nosse , quae sub aliqua conditione sutura erant, & ideo non sunt facta, quia conditio illa defuit, pluribus exemplis, ac sententiis scriptura persuadet. Primum habetur I. Reg. c. 23. cum David in urbem Ceilam fugisset, & Saul ad urbem obsidendam , Davademque capiendum accederet, se Dominum interrogavit David: Si tradent me Miri Ceila, ta viros, qui mecum sunt, in manus Saul ta respondsit Dominus j tradent. Interrogatio est de futuro, & quidem conditionato, si nempe ibi maneret David ; conditio autem illa ponenda non erat: &tamen respondit Dominus: tradent. Igitur hoc suturum no-Verat. q. Reg. I 3: cum Deus decrevisset Regi Ioas tot victorias concedere adversus Syros , quot vicibus jaculo percussisset terram, & Eliseo jubente, ut terram percuteret, ter tantum percussisset; iratus est vir Dei contra illum, & ait : spercussi es quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses briam usque ad consumptionem. Haec cognitio certe erat futuri conditionati nunquam eventuri. Matth. II. v. a I: Vae tibi Co-

roraia , inquit Christus, va tibi Bethsaida, quia si in Tyro, USidone factae essent virtutes, quae facta sunt in νobis, olim in iiicio , cinere paenitentiam egissent. Ubi agitur de sutura

167쪽

Divi QUE Eius ATTRIBUTI s. 16xeonversone Tyriorum, & Sidoniorum sub conditione, s nempe Christi miracula vidissent. Sap. c. 4 et raptus es, ne malitia mutaret intelle Ium ejus, aut ne Actio deciperet animam illius. Qui- . hus ex verbis colligit Augustinus, quosdam fingulari Dei beneficio ex hac vita immatura morte subtrahi, quos, si diutius viverent, gratia, & salute privandos esse praescivit. Hoc enim donum Dei esse ait l. de Corrept. & Grai. c. 8. ut finiat

homo vitam istam, antequam ex bono mutetur in malum; cur aurem aliiS Onetur, aliis non donetur, ignorari. Oportet ergo Deo notum id suisse, quod revera non contigit; contigi se 1et autum, si vitam longius produxisset. Κjusmodi alia passim sunt loca in sacris libris contenta, quibus consentiens est i

gens P. P. Gr.ecorum, latinorumque numeruS, e quibus un, cum in medium adferam.

Est autem cumprimis disertus Gregorii Nysseni locus exoratione de infantibus T. a. p. 76 . qui acerba morte eX hac vita subtrahuntur ; de quibus eadem expromit, quie in citato sapientiae loco scriptura docuit : nempe Divinae esse providen suae, oraque perfectae, non solum contractos mutare morbos; sed eriam, ne omnino quispiam in illicitis versetur , prospicere. Cujus rationem sic reddit, ut certissime dicat scire Deum, quid futurum esset, si longius aetatem duceret. Es enim consentaneum, ab illo Our aeque futurum novit, ac praeteritum pr hiberi parvus progre sionem ad perfectam aetasem ne malum illud , quod Praeficiens illa vis, facultas cognoverit, in eo, quit Nicturus esset ita , persciatur e atque ei, qui ea voluntate , arti. reioque victurus fuisset, materia nequitia νita fat. Hic sane Gregorius ostendit, non probabilem, nec incerto velut exitu sus, pensam, ac dubiam in Divina notitia versari animi inductionem , non modo quae potuit esse; sed quae re ipsa fuisset, si diutius vixissent. Tam enim nota esse futura ejusmodi dicit, quam sunt ea, quae praeterita sunt: at haec perfecte, distin-

168쪽

x6a CONTROUERsIA II. DR DEO UNOcteque cognita Deum habere, nemo dissitetur: Prorsus ergo etiam illa sutura sine ambiguitate novit. Deinceps similit dine quadam hoc declarat Gregorius ab convivii magistro sumpta, qui certos prae dens crapula, & ebrietate laedendos este, arcet a convivio ; tum sic colligit: hoc ipsum es, quod co, pedi fessae providentia opus ese, ut non solum constatae Iam assectiones curentur . sed etiam antequam sunt constata, Zrohibeantur. c'uod nos de infantium morte opinati sumus nempe illam , qui ratione omnia gubernat, pro sua benignitate materiam improbitati subtrahere dum ei voluntati, quam praesciente omnia vi sua cognovit , tempus non tribuit, ut re i fa, fani ue se suis in Iumma illa improbitate monstraret. Similia habent S. Joan. Chrysost. l. I. ad Stagirium ; S. Cyrillus Alex. l. 3. contra Julian. de lapsu Adami; S. Prosper in Resp. 8. ad excerpta Genuensium; &Greg. M. l. 33. Mor. c. Ir.

f. m.

Resolvuntur momenta adversariorem.

XI. cvpp. I. Nonnulli ex ipsis antiquis negare videntur esseis in Deo veram praescientiam. Ita S. Aug. l. a. ad Simpl. q. a. Greg. M. l. a . Nor. c. 23. Boetius i. s. Consol. Phil. Pros. 6. Imo scripturae ipsae, quando ejusmodi futura praedicunt , persaepe dubitationem praeseserunt; ut cum Jerem. 26. dicitur: noli subtrahere verbum, si forte audiant, O convertantur unusquisque a νia sua mala. Sic etiam Deus velut dubitans , primone, an secundo , an aliquo ex sequenticius signis

vincenda sit populi Israelitici' incredulitas , dixit ad Moysen Εx. 4: Si non crediderint, neque audierint sermonem Agni prioris , credent verbo Ani sequentis : quod si nec duobus his Ignis crediderint &c. irem Christus ad Samaritanam Joan. 4. ita ait:

s scires donum DEI , D quis es . . . tu forsian petisses

169쪽

Div INIsQUE EI Us ATTRIBUTI s. I 63 ab eo. Rursus si Deus futura mala praescivit, cur cum potens sit, ea non impedivit Τ ut loquitur Marcio apud Tertuli. supra citatus. Denique haec praescientia omnem hominum industriam extinguit, & socordiam ingenerat: quorsum enim cura illa mortalium, & solicitudo in rebus suis seu hujus, seu alterius vitae promovendis 3 cum quocunque se vertant hominum studia , necesse sit ea evenire, quae Deus sutura praescivit.

R. Ad primum; citatos veteres praescientiam in Deo quoad nomen duntaxat negantes, quoad rem minime sustuliste; cum ideo ρraescientiam nominare nollent, quia Deo omnia sunt praesen ta , neque quidquam est futurum. Ita D. August. quides inquit i. cit.) praescientia, tvs scientia futurorum 8 quid aurem futurum es DEO, qui omnia supergreditur tempora si enim in scientia res istis ς habet, non sunt ei futurae, sed praesentes, sic per hoc non Iam praescientia , sed scientia dici potes. Adjungit& istius dicti hanc rationem ς quia xvs Deus futura tanquam Pr sentia intuetur, bis ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum Praescientiam ἱ altero Nero modo secundum Prasentium

Dentiam. Aliquid ergo temporaliter accedit scientiae DE quod sul imum est. Nec enim potes, qua Ventura Praenoscit, nose, cum venerint, nisi bis innotescant, Praenoscendo , antequam bini, cognoscendo, cum jam sunt. Quocirca eo delabitur, ut noni dicendam putet praescientiam, sed scientiam; nisi quod Ie-

pectu ad nos habito, uti suturae sunt res, sic earum quoque cognitio praescientia nominatur: at cum Deo res eaedem, &in ejus aeternitate sint praesentes, earundem scientia dicitur. Simili modo loquitur Greg. M. & Boetius. Ad alterum aio, hanc vocem forte in scripturis ncn ad significandam incertam quandam praesensionem adhiberi, sed aliis plane de causis, quas S. S. P. P. notant. Ι. enim Deus Depe loquitur more hominum, quibus incertus reipsa est eventus, ut observat August.

H. ita loquitur, ut doceat homini semper arbitrium superetis,

170쪽

iit habet Hier. in c. 26. Jer. III. istam loquendi rationem usu pat, ut rei dissicultatem, & hominum pervicaciam demonstret. Interdum per του forte notatur mera aut dubii, aut rei negatio, clarius per του unque exprImenda. Λd tertium R. Madicionis objectioni abunde satisfecisse Tertullianum , duplicem causam assignando, cur Deus futura mala non impediat; nam Deus hominem liberum condens, eum suae libertati permittit , & tanquam provisor generalis in manifestationem gloriae, ac justitiae suae hominum peccata convertit. Denique Divina praescientia inutilem non reddit humanam solicitudinem: non enim aliter res praenoscit, aut desinit Deus, quam suturae sint; proinde praenoscit, ac vult simul rerum illarum causas, principia. Inter illas porro rerum causas industria, & labor numerantur ; igitur ea sunt adhibenda. XII. Opp. II. Loca aliqua S. S. Augustini, & Fulgentii, qui affrmant nihil a Deo praesciri, nisi quod reipsa futurum est, & in Pelagianis irrident & damnant hanc non futurorum stientiam. Sic Augustinus quorundam e Secta Pelagii vanisi fimum commentum redarguens, qui dicebant parvulorum animas illas duntaxat sine baptismate ex hac vita subtrahi, quas praescivit, si ad aetatem provectiorem pervenissent, male filasse victuras, inter alia l. I. de anima, & ejus origine ad Ren tum c. I a. haec habet: quid quod τ' exinanitur omnino pree- scientia, si quod prascitur, non erit ρ quomodo enim recte dicitust Ipraesciri futurum, quod non est futurum quomodo ergo punium rur peccata , quae nulla sunt: id es , qua nec vita isa nondum imcipiente commissa sunt ante carnem, nec morte prσVeniente Posearnem ' Rursum l. de praedest. S. S. c. I . eandem fabulam refutat, ac postquam locum illum e loco sapientiae : raptus

es &c. retulit, sic loquitur: dictum est enim secundum pericula I vitae hullus, non secundum praescientiam DFI, qui hoc praebivit, quod futurum erate non quod Iuturum non erate id es, quod ei

SEARCH

MENU NAVIGATION