Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

q. II. De AEternitate Divina.

LII. Aeternum, etiam in Scripturis, multipliciter sumitur. Primo pro eo, quod semel existens nunquam est interiturum; quo sensu dicitur Ecclesiastis c. I. v. : terra autem in aeternum stat. Deinde accipitur pro eo, quod etsi finem sit habiturum, diu tamen valde perstiturum est : sc Levit. a 3. V. 4s. DEUS ordinat: - advenis, qui peregrinantur apud νOS . . . hos habebitis famulos, S haereditario jure transmitteris ad posteros, ac possidebitis in aeternum. Rursus aeternum v surpatur pro eo, cujus finis humana non potest auctoritate adduci; sic LX. I a. praecipitur Iudaeis: celebrabitis diem hanc cultu sempiterno Denique idem sonat, ac quod caret initio, successione, & fine ;qualiter sumpta aeternitas definitur a Boetio l. s.

de Consol. Philos Prosa 6. interminabilis cita tota smul, perfecta possessio. Dicitur x. Possessio; quia constans, firma, ac quieta duratio est: illud enim possidere censemur , quod

firmiter, ae quiete habemus. II. Dicitur tota ut, eo quod haec duratio nullam successionem admittat. . Est enim velut unicum punctum, quod omnia durationum genera sibi invicem succedentia complectitur. Quod aeternitas nullam successionem agnoscat, praeter P. P. infra nominandos ipsi veteres Phulosophi censuerunt. Plato in Timaeo : non dicimus de illa, i quit, erat, est, eris: sed illi revera solum es competit. Hae enim , ait Proclus ad eundem , simu G confertim es tota. Plo- tinus Enneade 3. l. r. c. I. ita habet; vita infinita est, eo quod totasmul con sit . . . cum Util praeterierit, vel si futurum: aDquin Iam tota non esset. Plutarchus in lib. de εἱ apud Delphos :es DEUS, inquit . . . in ullo tempore, sed in aeter Iutate, . . . cullus niihil est prius, nihil poserius, neque futurum, nequc Prαteritum D at solum es per se revera ens, quod neque fuit, nγque

142쪽

x36 CONTROVERSIA L DE DEO Usoque futurum es. Dicitur ΙΙΙ. Possessio perfecta, ut intelligatur

in hoc uno puncto omnia smul contineri, nihilque ipsi deesse. IV. Denique dicitur interminabilis Vitae, hoc est, quae nec initium habuerit, nec finem habitura sit, imo nec habere possit. Vera aeternitas, ait S. Anselmus in Monol. c. a . est intermina-hilis vita, simul perfecte tota existens. In hoc argumento rursus errarunt Sociniani cum Vorstio Calvinista, qui existim,runt aeternitatem Divinam successioni, Variisque temporum differentiis esse obnoxiam; contra quos sit sequens

DE USselas aternus es aeterritate propria, nulli temporum successimi obnoxia. LIII. rticulum fidei proponit dicta Assertio contentum ino Symbolo Athanasii: aternus Pater, aeternus Hilius &c. Et in Conc. Later. Iri ut legitur in cap. firmiter de summa Trin. consitemur , quod unus solus es verus DEUS aeternus &c. Pr hatur autem clarissimis scripturis. Ps. 89. v. a. dicitur : priusquam montes ferent, aut formaretur terra , U Orbis , a seculo, O Giue in seculum tu es DEUS. Ps. 9. v. 8: Dominus in ate num permanet. Et Ps. Io I: Iu autem idem jse es, anni tu non deficient. Apostolus ad Rom. c. I 6. scribit: secundiam praceptum aterni DEL Ex quibus testimoniis apparet, DEUM ita esse aeternum, ut vicissitudini temporis non sit obnoxius; qu modo enim dici posset, idem semper esse, ac permanere, si singulis pene momentis vel aliquid prius ipsi decederet, vel novum aliquid accederet. Pervulgata quoque haec S. S. Ρ. P.

est doctrina: DEUS semper es, inquit Greg. Naz. Or. 38,

nam erat, G erit hvuus tempori. s fluxae, caducaque natura segmenta sunt. S. August. l. de vera Relig. c. 49. in aternitate, ait,

nulla spatia remporis cerno, quia spatia temporis praeteritis, Ufuturis motibus consant. Nihil autem praeterit in aterno, o ni

143쪽

DIvINIsQUE EIUS ATTRIBuTrS. I 3 hil futurum es. Denique S. Anselmus in Prosolog. c. I9. ita loquitur: de aeternitate rua nihil praererit, ut jam non sit; nec

aliquid futurum es, quas nondum fit. Non ergo fusi heri,

aut eris cras; sed heri, o ho e , ωfcras es: imo nec heri, nec hodie , nec cras es, sed simpliciter es extra Omne tempus. Omnia ista testimonia sundantur in immutabilitate Divina, & summae persectionis necessitate. Si enim D Eus est immutabilis, quomodo transbit a die hodierno in crastinum , ab uno tempore in alterum 3 omnium quippe a se distinctarum immanentium actionum, quae solae successionem temporariam ficiunt, incapax est actus purissimus. Quomodo item, & a qua causanis . a st initium habet, aut unde finem metuat ens necessario exi-

. stens, & immutabile LIV. Ex his facile deduci potest, solum DEUM esse sete

num, ita ut nullum ens creatum , propria hac successionis experte aeternitate, ab aeterno existere potuerit quidquid sit de aeternitate successiva, quam olim mundo Plato, & Arist telus tribuerunt prout censuerunt Palamitae inter graecos, Pa-Iamae Thessalonicensis Episcopi Sectatores; & Augustinus Ste chus Lumbinus inter latinos; quorum illi lumen illud, quo in monte Thabor Christus refulsit, aeternum fuisse, increatumque lumen, oculis tamen aspectabile, & a Divina substantia distinctum admiserunt; ille vero in Cosmopaeia tradidit, lucem aliquam ab aeterno refulsisse Divinam, a D Eo disinctam , quae sit DEI gloria, & habitatio; de quibus erroribus videri potest Petavius I. I. Dogm. Theolog. C. II, G Ia. Aeternitatem Soli DBo esse propriam, ostendit Apostolus I. ad Timoth. 6. ita de DEo loquens: qui solus habet immortalitatem ; quo immortalitatis

nomine aeternitatem intelligendam esse admonent S. S. P. P. ac

praesertim Augustinus Truct. in Joan. ubi quid es, inquit , quod ait Apostolus de Deo di qui solus habet immortalitatem; nis quia

hoc aperte Exit soluς habet incommutabilitatem , quia Iolus ha- R. P. Reduamer Theol. T. I. . . S ser

144쪽

I38 CONTA OvRRSIA I. DE DEO UNO bet veram aeternitatem. Contra illos autem aeterni, & a Da odistincti luminis fabulatores idem Augustinus l. 6. de Trinit. ita loquitur : omnis blantia , quae DEUS non es, creatura est pta quae creatura non es, DEUS est. Rursus aeternitatem Deo

hactenus assertam, nulli creaturae competere posse, praeter alios P. Ρ. manifeste declarant S. S. Athanasius, & Basilius, quorum prior disput. a. contra Arianos ita ait: Etsi DEUS creaturas semper possit facere at res creatas aeternas esse facere non potes e Alter autem l. a. contra Eunom. nos autem, inquit, ejusdem infamae esse putamus tum creatura aeternitatem adscribere, tum creaturae Dominum hoc testimonio priνare. Jam vero haec Patrum testimonia sumi debere de aeternitate illa perfecta su cessionis vacua, an non ratio ipsa evincit Nonne in quavis.

pectemone supremus gradus pertinet ad ipsum D Eum y Atqui summus gradus in durandi persectione, perfectissimus durandi modus est, perseverare sine principio, sine fine, sine ulla successone; hic igitur Soli DEo erit tribuendus. Certe etsi mundus semper extitisse Platonicis permittatur, non idcirco

tamen dicendum erit, eum fore DEo coaeternum, ut Optime observat Boetius supra citatus his verbis e non recte quidam,

ait, cum audiunt visum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis, nec habiturum esse defessum, hoc modo Conditori conditum mundum fieri coaeternum putant. Aliud ensim es per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit aliud interminabilis vitae rotam pariter complexam esse prasentiam , quod Divinae mentis proprium esse manifestum est. Atque haec , quae . hactenus dicta sunt, sussiciant de persectionibus D EI negatisvis; nam quae alii tractant hoc loco de invisibilitate, & incomprehensibilitate DEI, eo pertinent, ubi de humanis actionibus, earum que praemio, seu beatitudine tractabitur. Modo nobis de Attributis DEI postivis, seu assirmantibus, ut ea appellat Doctissimus Petavius, sermo erit.

145쪽

CΟΝTROVERSIA IL

Proprietatum illarum , quas amrmantes, & graeco voeabulo Θετιμας dicimus, explicandarum initium merito ducitur ab intelligentia, seu scientia DRI, praecipuo nempe, omnibusque noto Divinitatis charactere, quem nemo, nisi extremeamens, agnoscere non potest. Illud proprie, ac soli principi omnium Natura inquit Cyrillus i. XI. Comment. in Joan.)tribuendum es, omnia scire nullo docente, ac proe OculiS nuda, ac aperta habere, idem Divinitatis id esse proprium agnoscit i. 3 a. Thesauri ut nihil ignoret. Pleni sunt hujus praerogativae testimoniis non gentilium modo, sed & cujusvis generis scriptorum libri; sacris autem in literis infinita DEI scientia,& comprehendens universa cognitio passim extat, atque per omnes utriusque testamenti paginas est expressa ut adeo a no his majoris claritatis gratia totum hoc argumentum in certa capita sit distribuendum. In primis igitur agendum erit de existentia, varietate, dotibus, ac proprietatibus Divinae scientiae, deinde explicandum est ejusdem objectum ς ac domum, quodnam sit medium excellent i ssimae illius cognitionis, seu quo modo D Eus singula cognoscat, inquirendum venit: ubi polim-mum de scientia circa actus salutares quae ad comitiandamessicaciam gratiae, & certitudinem praedestinationis cum libero arbitrio voluntatis humanae atque ad dirigenda decreta DEi praedefinitiva, praeprimis opportuna videtur uberior erit tra

ctatio.

146쪽

De Exuentia, divisione, proprietatibus, ae dotibus

Sciensis Diυina. I. The Existentia scientiae Divinae amplior nobis sermo non L erit, cum, etsi tacerent sacrae literae, ipsum naturae lumen quod existentiam DEI vel ipsos gentiles, caecosque Ceteroquin homines docuit) ostendat simul, sapientissimum, rerumque omnium conscium, supremum hunc mundi, caelique R ctorem esse oportere. Aristoteles ipse agnovit, hanc scientiam DEo non supervenire, non accidere; sed substantialem

esse, atque ab ipso indistinctam ; non cognoscendi δγαμιν, seu facultatem, sed νώ ν seu substantialem intellectionem, ne scilicet D Eo Ialoriosa intelligendi perpetuitas superVenrat.

l. Ia. Μetaph. c. 9. ob quam etiam rationem, cum semetipsam

suprema ea mens intelligat, ejus intellectionem intellectionis esse intellectionem dicit εςιν η νο σκοῦ νοήσεως νοησις. Eandem supremam mentem Plotinus Enn. 6. l. 9.I ipsum intelligendi actum esse contendit, cui accedit Maximus Tyrius in I . Dissert.& Alcinous c. Io. At vero ex Scripturis , quae Divinam scientiam testantur, sequentes sunt praecipuae: Ρsal. I 38. dicitur: Domine tu cognovisi omnia. Iob. II. V. I 3: apud ipsum est sapientia, fortitudo , ipse habet consilitum, intelligentiam. Esther. ce . v. I . Domine, qui habes omnium scientiam. Apost. denique Rom. II. v. 33. inquit: Ο altitudo divitiarum sapietasiae, scientiae DEI. & ad Coloss. a. v. 3: in quo Christo sunt omnes thesauri sapientiae, scientiae absconditi. Certe

DEUM alio loco demonstravimus esse ens persectissimum, quo nihil melius esse, & cogitari potest: quis autem dubitet, enspersecti Ismum res omnes scientia persectissima necessario complecti Τ Inquirendum igitur superest, quibus dotibus, pr prietatibus, ac praerogativis gaudeat scientia DEI & a quibus

147쪽

Div IN I squE EJus AT RIBUTI s. I Iimperfectionibus si removenda 7 Cui quaestioni locum dedisse

videtur ad ea , & notio scientiae creatae , quae Cert s quasdam admixtas habet imperfectiones, quibus profecto obnoxia esse non potest increata intelligentia: unde hoc loco prae oculis hubenda est regula ex S. Augustino l. a. ad Simplicianum deprompta: quoties ratio per nomen aliquod significata, detractis omnibus imperfectionibus, quas in creaturis admixtas habet, ita remanet, ut nullam exprimat imperfectionem , toties eadem tanquam pura persectio D Eo proprie, ac stricte convenit.

Sit igitur

V in DEO scientia eerta, ae evidens, simplicissima, infinita,

aterna, ct immutabilis.

II. Drobatur per partes. Primo Eccli. c. a 3. dicitur: oculix Domini multo plus luci ores sunt super solem, circum spicientes omnes vias hominum, profundum abdis', hominum corda intuentes in absconditas partes. Quibus verbis manifeste exprimuntur Divinae scientiae claritas, ac certitudo, quae sunt persectiones simpliciter smplices , quibus proinde si careret DE Us , non esset, quidquid melius est esse. Certe si scientia DEI non esset evidens & certa, soret mera opinio , &conjectura: quomodo autem opinio cadere possit in ens perfectissimum, minime apparet. Hinc D. August. Tfact. 3 . in Evangel. Ioan . ait: cum dicitur a DΕΟ verbum dubitationis, cum DEUM nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelita ς, non opinatur Dhinitas. Deinde simplicitatem Divinae scientiae qua unico intuitu omnia smul complectitur) propriam esse, ex iis colligi potest, quae Controversia Ι. de simplicitate DEI docuimus. Hinc recte Augustinus i. a. ad Simplicianum q. ad cum dem ero, inquit, de humana scientia mu-S -3 tab,

148쪽

rabiliratem, transitus quosῶm a cogitatione in cogitationem . : . . cum haec cuncta detraxero , G relliquero solam vivacitatem certae, atque inconcuD Neritatis una, atque aeterna contemplatione cunna colluserantis, imo non reliquero non emm hoc

habet humana scientiaI sed pro viribus cogitavero , insinuatur mihi utcunque scientia Dra Notatur id ipsum Sap. . U. aa. his verbis : est in illa Sapientia) Spiritus intelligentia Sanctus,

Unicus , O multiplex, scilicet secundum nostrum concipiendi modum, propter diversa objecta, ad quae se extendit; sed non diversis obtutibus, inquit Petrus Damiani opust. 3 6.c. , diversa considerat, ut cum intendit Praeteritis, νacet a Praesentibus; sed uno duntaxat, ac simplici potentissimae Mustolutis intuitu Iimul omnia comprehendit. Tertio infinita est D si scientia; Sapientia enim ellus non est numerus Psal. I 6. Certe ens, quod supremum , & persectissimum existendi gradum obtinet, non potest non habere vim intelligendi ex omni parte in suo genere infinitam , ac illimitatam. Denique de aeternitate,& immutabilitate scientiae Divinae sequentia sunt testimonia. Proverb. c. 8. Sapientia increata de se ipsa dicit: Dominuς possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno or nata sum &c. DEUM immutabilem esse priore controversia pluribus Scripturis ostendimus et cum autem scientia DEI ab eo non distinguatur; immutabilis non laret, si quae in ejus scientiam mutatio caderet. Sicut omAino tu es , inquit D. Augustinus l. I 3. Confess. C. I 6. tu scissoluς , qui es incommutabiliter, D scis incommutabiliter, SNis incommutabilirier. III. Eis unica sit, eaque sinplicissima DEI scientia, utpote quae ab ejus natura non distinguitur; pro varietate tamen objectorum, & rationis sor malis, sub qua diversa illa objecta considerat, multiplex a Theologis assignari solet scientiae Divinae diviso. Dividitur Ι. in necessariam , & contingentem;

illa

149쪽

DIVINI squE EJUs ATTRIBuTIS. I 3 illa dicitur ea, quae antecedit omne DAI Decretum, & absolute non potest non esse in DEO, quia est de objecto necessario, ut de essentia Divina , de personis Divinis, de possibilibus. Libera est, quae supponit liberum voluntatis Divinae Decretum, & absolute posset non esse, quia est de objecto

contingenti, nempe creaturis vel existentibus , vel absolute, aut conditionale futuris ; nam cum haec omnia possint non esse, possunt etiam non sciri a DEO; si enim non essent, nec scirentur , nec sciri possent, non propter defectum aliquem intellectus Divini, sed quia non forent cognoscibilia , unde quod eorum scientia sit contingens, non DEO , sed ipsis est tribuendum, eo quod Divinus intellectus ex ossentiali persectione sit

summe completus, ac determinatus ad sciendum omne cognoscibile; atque ita res illae non sciuntur contingenter a DEO, nisi quia non sunt nisi contingenter scibiles. Dividitur II. Scientia DEI in Scientiam approbationis, & reprobationis; priore DEus cognoscit illa, quae probat, & imperat; unde haec scientia in recto importat actum Divini intellectus, quo D Eus cognoscit, & in obliquo actum voluntatis Divinae, quo D gus sibi complacet in eo, quod cognoscit. Posteriore autem scientia D Eus cognoscit ea, quae prohibet, & improbat: non raro DEus in scripturis dicitur ignorare ea, quae novit per scientiam reprobationis, juxta illud Habacuc. c. I: mundisunt oculi tui, ne videas malum & illud Matth. as: Amen dico vobis: nescio νOS. . Non quod ignoret ea, sed quia non scit cum

complacentia. Rursum alia scientia dicitur practica, & alia speculativa. Prior ea dicitur, quae aut est de objecto non operabili, ut cognitio, qua Dnus se ipsum cognoscit; aut de objecto operabili , sed non prout operabile est, ut cognitio, qua D Rus cognoscit, quid aut qualis sit res creata 8 Posterior ea dicitur, quae est de objecto operabili, prout tale est, praescribendo, quid, aut quomodo sit operandum. Haec autem scientia dicitur causa rerum, non quod sit immediatum

150쪽

productionis principium; sed quia praelucet voluntati Divinae applicanti potentiam executivam , ipsam potentiam agentem dirigit. Sed de hoc alibi. Denique omnium celeberrima divisio est in scientiam simplicis intelligentiae, visionis, & interutramque mediam: nam sic dividi debet ratione objecti, aiunt hujus divisionis patroni, scientia Divina, sicut dividitur ipsum objectum scibile; hoc autem in triplex genus distribui potest:

nam Ohjectum aliud est pure necessarium, ideoque ab omni DEI Decreto independens; quale praeter D Eum sunt omnes veritates necessariae: Aliud objectum est pura contingens, adeoque pendens ab actuali DRI Decreto; qualia sunt omnia contingentia pro aliquo tempore absolute existentia : Aliud demum objectum est inter utrumque medium; desectibile quidem, ac contingens, sed nulli absoluto Dei Decreto obnoxium, qualia sunt contingentia omnia sub aliqua conditione futura e. g. poenitentia impii sub hac vel illa Dei illustratione futura ; dicitur autem tale aliquod objectum medium, quia ita est ab utroque diversum, ut simul ab utroque aliquid participet; nam ab objecto pure necessario habet independentiam a Decreto absoluto, & ab objecto pure contingente desectibilitatem. De hac divisione famosa extitit in SchoIis com

roversa a centum, & ampliuS annis non sine magno anim

rum aestu agitata , de qua alibi' erit amplior disputandi loc . Explicuimus hactenus proprietates stientiae Divinae; nunc quibus dotibus praedita sit, quaeque ab ea sint rem venina videamus. Ac inprimis dubium esse non potest, in Deo. dari intellectum proprie talem, a quo intellectio non reali quidem distinctione, sed per mentem nostram distinguitur et quid enim nomine jntellectus venit 3 certe nihil aliud, quam virtus, δυναμις, seu facultas intelligendi; atqui haec virtus i cum habet inter virtutes simpliciter simplices, quarum nulla carere potest Deus. Et certe Deus vere, & proprie intelligit; igitur vero,

SEARCH

MENU NAVIGATION