장음표시 사용
171쪽
immaturam mortem fuerat largiturus, ut tentarionum subtrahere tur incerto: non quod peccaturus esset , qui mansurus in tentatione non esset. Fulgentius autem l. 1. de veritate praedestinati nis, dum easdem Pelagianorum nugas evertit, similiter depraescientiae illius salsitate praescribit his verbis : absurde die, tur , Deum praescisse parvuli futuro peccata , quae futura non
essent. Neque eniim Dominus rerum Omnium conditor facienda
praescisset quae facienda non erant. ScimuS namque praemeniram Dei sic esse ueram , atque incommutobilem , ut quae futura Praescit, vere futura 't. R. Cum distinctione, S. S. Augustinus, & Fulgentius irrident, ac damnant hanc praescientiam, si statuatur ut causa priedestinationis, & reprobationis, quemadmodum commenti sunt Pelagiani ; concedo: simpliciter consideratam; nego. Prae oculis habendum est utriusque Patris his in locis institutum. lAgebant nempe adversus Pelagianos, & Semipelagia. nos , qui dicebant praedestinationem humani arbitrii meritis rependi; & cum urgerentur exemplo infantium, qui merito pares, occulto tamen judicio ita a Deo secernuntur, ut alii ex hac vita sine baptismate decedant, alii contra baptismum, ac salutem consequantur , respondebant tales perdi , & tales salvari, quales suturos illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia Divina praeviderit; proinde a Deo omnium praescio in iis, qui baptismate fraudantur, sutura peccata puniri, in aliis futura bona opera mercede donari. In tantum, inquit Prosper in Ep. ad August. quibuscunque commentitiis meritis electionem DEI Dulciunt, ut quia praeterita non extant, futura, quae non sat futura, confvsint, novoque apud
illos absurditatis genere, V non agenda procita sint, G praebita non una 't. Eo ergo respicit D. Augustinus, & loco cit. praescientiam absolutam intelligit; talem certe, ex qua reprae
lantari jure poena possit; cujusmodi non debet esse conditi X a , natis
172쪽
nalis illa , ob quam juste nemo plectitur. Nam Pelagiam isu
secum ipsi turpiter dissidentes, cum praescientiam illam verbo tenus conditionalem facerent , re tamen, & usu absolutam eise monstrabant, eo quod conditionatis illis peccatis reipsa labem absolutam inuri parvulis, eamque videri, punirique a Deo judicarent. Negavit igitur Augustinus Pelagianam ejusmodi praescientiam, quae cum rerum ponatur esse non futura rum, re tamen, & usu suturarum, adeoque absoluta statuitur Eadem ratione Fulgentius negavit non prorsus notitiam rerum
ejusmodi, quae posita conditione forent; sed absolutam scientiam, ex qua sola id possit' fieri, quod Deum ex illa praesciemtia facere Pelagiani putabant. XIII. Opp. III. Scientia conditionatorum, illorum praese
tim, quae ob conditionem non implendam nunquam futura sunt, varios desectus, ac imperfectiones involvit. I. Haec
cognitio: ii Adam obe liret, feret caput Iotitia Originaria , videtur continere compositionem aliquam ex conditione, & co
ditionato, imo suspensionem , haesitantiam, & abstractionem in mente Divina, quae omnia , sicut in humanis , ignora tiam arguunt. II. Cognitio de conditionata Tyriorum paenitentia, si nempe Christus eis praedicasset, certa non potest
esse, ac insilibilis: cum objectum hujus scientiae contingens sit, & fallibile. III. Absurdum est, formare judicium hypotheticum de re aliqua , de qua habetur judicium absolutum. Atqui Deus, in cujus conspectu omnia nuda sunt, &aperta, habet judicia absoluta de rebus omnibus : sic absolute videt Tyrios non agere paenitentiam, & apud illos non fieri miracula, quae apud Judaeos sunt sacta: igitur absurdum erit Deo tribuere judicium hypotheticum, quo judicet, Ty-xios Conversum iri, si apud illos fierent prodigia. Singulis ut satisfaciamus , R. ad primum; scient iam conditionatorum non importare coinPositionem aliquam ἱ quia Deus unico, &
173쪽
DIvINIsQUE EJUs ATTRIBU Tis. 167smplicissimo intuitu ex parte modi cognoscendi videt, quae
plura sunt , & compositionem habent ex parte objecti. Neque continet etiam haec cognitio suspensionem, aut apprehensionem quandam ; cum licet illa cognitio in allato exemplo, ut ad objectum pure conditionatum praecise terminata, nec judicet existentiam obedientiae, nec absoluitam praerogati Vae capitis existentiam; tamen eam judicat, assirmatque de Adamo sub conditione. Hinc neque abstractionem quandam dicit , neque praecisionem re ipsa, & pro statu reali; cum Deus eodem omnino actu a se indistincto & veritatem conditionatam , & reliqua omnia inde derivanda, pro distinctis tamen, per mentem nostram signis, cognoscat. Humanae cognitiones conditionatae aliquam semper ex parte conditionis impo
tant ignorantiam; cum homo tunc nihil cognoscat aliud, quatia quod ipsa contingens veritas explicat: Divina cognitio entitative, & in se est simul scientia visionis, qua alia omnia in alio signo visibilia videntur; etsi ea veritas conditionata non
explicet, adeoque licet ea in sgno objecti conditionati non videat, sed ab iis praescindat. Ad alterum aio, scientiam Divinam non obtinere in fallibilitatem suam ab objecto; sed eam habere a persectione intellectus supremi, qui cum habeat infinitam in cognoscendo perspicaciam , eadem certitudine i tuetur contingentia, ac libera, qua necessaria ς nam etsi objectum conditionatum sit liberum, si contingens, certo tamen, & insallibiliter cognoscitur ex suppositione, quod si futurum. Ad tertium denique R. DEUM non sormare judicia seu absoluta, seu hypothetica: hic enim intelligendi modus imperfectionem involvit. Simplici igitur intuitu cognoscit veritatem judiciorum sue absolutorum, sive hypotheticorum;
imo intuens Deus veritatem absolutam, non potest non simul intueri veritatem condit onatam ς cum haec aeque si cognosci- bilis, ac illa: sic Deus videns hanc veritatem: Petrus interrogatus ab ancilla, negabit Chrisum, non potest non videre is am:
174쪽
a68 CONTROVERsIA II. DB Dgo Usos Petrus interrogaretur ab ancilla, negaret tari tum, haec enim veritas ex illa necessario consequitur. Verum de hoc infra
COGΝOSCAT SE IPSUM, ET RES POSSIBILES
XIV. chuae hactenus de Scientiae Divinae proprietatibus , ae objecto allata sunt, adeo explorata sunt, & scripturarum, a S. S. P. P. testimoniis stabilita, ut vix sine ingentis erroris periculo in dubium revocari possint. Ea vero , quae deinceps dicentur de medio , quo Deus cognoscat omnia, inter Ipsos Theologos sunt controversa, magnisque dissicultatibus obnoxia', ut adeo ipse mysteriorum alioquin Divinorum peritissimus Augustinus in Ps. 49. dicere non dubitarit: Ne forte hoc a me fratres expectetis, ut evlicem Vobis, quomodo cognoscat Deus; hoc solum aco, non sc cognostis ut homo, non m cognoscit, in Angelus: quomodo cognoscit, Acere non audeo , quoniam G scire non possum. Nobis hoc loco propositum est, ab inanibus, & curiosis scholasticorum quorumdam quaestionibus abstinere , eaque duntaxat tractare, quae ad explicanda gravissima Divinae gratiae, praedestinationis, reprobationis, libertatis humanae mysteria plane opportuna videbuntur. Cum autem ex triplici scientia N. 3. explicata , in Deo prima concipiatur illa, quae naturalis, necessaria Α & a D. Thoma Implicis intemgentiae dicitur; idcirco de hac initium faciemus. Jam vero praeprimis sciendum est, aliud esse rem cognoscere in se, aliud rem cognoscere in alio, aliud rem cognostere ex alio. Res in se coSnoscitur, quae per
175쪽
DIVINIsQUE Ljus ATTRIBUTIS. Is se ipsam determinat ad sui cognitionem ; in alio cognoscitur, si illud aliud determinet intellectum ad cognitionem hujus simul rei repraesentativam; res denique ex alio cognoscitur, si aliud determinet ad rem illam distincta cognitione percipiendam. Cum autem generale, certumque Principium hic observandum sit, ut omnis pura perfectio Deo tribuatur, dicaturque Deus necessario cognoscere, quidquid cognosci potest, & eo modo, quo cognoscibile est absque imperfectione cognoscentis, facile quisque intelliget, Deum ex alio nihil cognoscere posse; nam ut supra est explicatum, non potest ens persectissime cognoscens transire de una ad aliam cognitionem, atque ex noto aliud ignotum deducere; eadem cognitione, qua comprehendit aliud, jam in illo alteram illam inde deducendam verit tem contuitus. Unde quaestio superest, utrum, & quomodo
Deus se ipsum, resque possibiles vel in se ipso, vel in alio
XU. Ac primo quidem Deum se ipsum in essentia sua pedifectissime, seu ut aiunt, comprehensive cognoscere, etsi scripturae tacerent, ipsa evidens ratio loquitur. Quid enim nomine cognitionis comprehensivae venit 7 eam puto cognitionem, quae perfecte aequat internam objecti cognoscibilitatem tum intensive , tum extensive ; comprehcndi enim dicitur ab Angustino l. de videndo Deum) quod ita videtur, urnihil ejus lateat videntem. Quis autem dubitet, cognitionem, qua Deus se ipsum , & in se ipso cognoscit, persecte aequare ejusdem cognoscibilitatem y sequat eam intensive; quia Deus
cognitione sua se ipsum repraesentat ea claritate, qua ex se repraesentari exigit. AEquat eam extensive , quia Deus cognitione sua clare , & distincte repraesentat omnes suas persecti nes, Omnesque earum gradus , quod manifeste sequitur ex priore e non enim potest Deus clare & distincte non repra sentare omnes suas perseitiones, si se ipsum repraesentat tam
176쪽
ta claritate , quanta ex se exigit repraesentari: utrumque autem sequitur ex infinita intelligendi activitate, qua carere non potest ens, quo nihil melius esse, vel cogitari potest. Ob summam hanc cognoscendi cim Deus in essentia sua videt At- . tributa, ac vicissim; unam relationem videt in alia, & haec omnia videt in creaturis: Cum enim, ut dixi, comprehendat se ipsum, Attributa Divina cognoscit ab sua essentia inseparabilia; Paternitatem cognoscit ut principium Filii, & Spiritus S. Filiationem ut imaginem Patris, & principium Spiritus S. &Spirationem passivam ut Spiraculum Patris, & Filii; creaturas cognoscit ut essentialiter a se pendentes, ut sundamentum, quod se ipsum ut connexionis terminum necessario respicit: quod si vero ita cognoscit prout summa ejus vis comprehen- . sva exigit) quodvis hoc Divinae menti repraesentatum obje- mim, eam determinabit ad cetera cognoscenda; quia iaciet, ut mens essentialiter ad omnia, & quidem eo modo, quo potest , cognoscenda determinata etiam cetera possit, sicque debeat intelligere. Negant quidem aliqui ex Theologis
Deum se, suamque essentiam, cognoscere in creaturis: cum enim creaturae, inquiunt, connectaOtur duntaxat Cum Deo ut Omnipotente, cognosceret duntaxat se ipsum in creaturis ut omnipotentem; atque adeo praescinderet, seque non comprehenderet; id quod sine imperfectione Deo tribui non potest ; ita illi. At enim licet in fundamento terminus non
cognoscatur, nisi quatenus fundamentum notificat terminum, quando non aliunde intellectus notificati termini habet species proprias cognoscitur tamen etiam in fundamento terminus prout est in se, quando aliunde intellectus habet speciem intelligibilem termini prout est in se : tunc enim determinatur a fundamento ad cognoscendum terminum, quem aliter, quam
prout est in se, cognoscere non potest; sed de his satis.
177쪽
D1VINIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. I TXVIύVidendum porro est, quo in medio sapientissimis rerum artifex possibilia omnia intueatur. Doctissimus Petavius prolixe, & subtiliter Dogm. Theolog. de Deo l. 4. c. 9. Io. UI I.9 .disserit de ideis Divinis, earumque rationem EX Veterum Ρ. P. sententia constituit. Omnis artifex, inquit, ratione, intelligentiaque utens ad agendum, operis in mente insidentem habet speciem, quam contuens, & in eam intentus, illius in opere similitudinem conatur exprimere ; quam impressam in animo figuram ac formam veteres παραδειγμα, & ιδεαν appellarunt ; qua de re audiendus est Augustinus, cujus illustris locus est in l. 8 o. q. quaest. 46. ubi sic ait: sunt namque ideae principales forma quadam , vel rationes rerum sabiles, atque incommutabiles, qua i a formam non sunt, ac Per hoc ate na, ac semper eodem modo sese habentes, qua in Divina intelligentia continentur. Et cum Hsa neque oriantur, neque intereant , secundum eas ramen formari dicitur omne, quod oriri, tainterire potest, ερ omne, quod Oritur, o interit. Subjicit paulo post argumentum , quod in Deo esse ideas ostendit, his verbis errat at, ut omniasnt con ta ratione; nec eadem ratione homo,
qua equus: hoc erim absurdum est existimare. Singula igitur propriis creata sunt ratioribus. Has autem rationes ubi ars, trandum es esse , nisur sese mente Creatoris Non enim extra se quidquam postum intuetur, ut secundum id constitueret , quod consituebat; nam hoc op nari scrilegum es. Ovods hae rerum
errandarum, creatarum νe rationes in Diνina mente continentur,
neque in Divina mente quidquam , nisi aeternum, ac incommutabile
esse potes . . non solum sunt idea ; sed ima verae sunt,
quia aeterna sunt, ejusmodi, atque incommutabiles manent;
quarum participatione fit, ut si, quidquid est, quoquomodo es. Hanc rationem, quae in Deo ideas esse demonstrat, attigit alibi saepius Augustinus, ut in l. de Civ. Dei, in quo ait: n una Dei sapientia esse immensos quosdam, atque infinitos th
Iauros rerκm intelligibilium , in quibus sunt omnes invisibiles,
178쪽
x a CONTROVERsIA II. DE DEO Uuo atque incommutabiles rationes rerum etiam vi bilium, o mutabilitum; quae per istam factae sunt. Et aliis in locis omnia, quae sunt, inquit, priusquam ferent; in notitia fuerunt facientis ut
adeo idea nihil sit aliud, quam νονκmς τοῦ si, seu Dei intelligentis notio. Quae si ita sunt, ut ex Augustino ostendimus, Deus in mente sua habet ideas, seu exemplaria rerum omnium possibilium, & quidem perfectissima: igitur res omnes possibiles propriam habent cognoscibilitatem , ut per se manifestum videtur. Nam Deus non potest non distincte, & secundum proprium esse ea cognoscere, qu0rum habet ideas, & exemplaria perfecte exprimentia ea, quorum sunt exemplaria. Si igitur propriam suam habent cognoscibilitatem possibilia omnia, in se ipsis, hoc est, in suis ideis a Deo conspiciantur, est
Quo in medio DEUS cognoscat res contingentes,
F liberas absolute futuras pXUII. me qua hactenus egimus scientia , ea necessaria, na- I turalis, & fmplicis intelligentia a Theologis appellatur: hanc per ordinatum nostrum cogitandi modum sequitur scientia pure contingens, libera, seu visoniis ita dicta , quod mens Divina per eam cognoscat praeter sua decreta absoluta Omnes res Contingentes pro aliquo tempore absolute existenteS, praeteritas, praesentes, & futuras. Ea, quae absolute futura sunt, in triplici genere considerantur : alia contingentia, O libera sunt soli Deo, ut creatio mundi; alia futura sunt a causis necessariis, & juxta ordinem naturae agentibus, ut mors ex tali morbo secutura; alia demum sutura sunt a causis
creatis liberis, quae pro sua propria, & liberrima electione
179쪽
Div INIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. IT 3 agere, vel non agere possunt; ut sunt actiones voluntatum
humanarum tum moraliter bonae, tum peccaminosae. De
his potismimum quaeritur, in quo medio Deus. illas actiones videat, an in se ipso , vel causa quapiam alia , an in se ipsis 3
Quae quidem controversia initium, ac origo fuit omnium dissi-diorum , quae tanto molimine agitata sunt in famosis de auxiliis congregationibus, quorumque solutio magna eX parte pendet ex varia circa gratiae vim , & emcaciam sententia: Nam si admittatur gratia ex se, & natura sua emcax, hoc est , quae inde pendenter a praeviso libertatis creatae consensu, infallibilem habet, ac essentialem cum illo consensu connexionem, pr num est asserere. , Deum actiones nostras salutares certo cognoscere in virtute gratiae, seu in decreto absoluto, quo statuit illam gratiam conserre. Quod si ejusmodi gratia ex sese essicax non admittatur; in illa sane, & in decreto absoluto eam Concedendi, tanquam in medio , non poterit Deus futura illaeerto, ac infallibiliter nosse. Cum igitur Theologi in hoc argumento admodum sint distracti, variarum opinionum comspectum quam brevissime exhibere, non abs re erit.
Sunt aliqui, qui universim existimant, Deum contingentia absolute sutura perinde, ac possibilia, videre in seipso, seu
- in sua omnipotentia, vel certe omniscientia , quam aiunt esse causam rerum omnium. Alii latu a haec omnia arbitrantur a Deo videri in reali eorum cum aeternitate coexistentia quam opinionem insinuat Petavius i. supra citato c. V.). Censent enim, futura eodem prorsus modo ab omni aeternitate Deo fuisse praesentia, quo res singulae ipsi praesentes sunt, cum Vere existunt; hoc est, non objective tantum, seu secundum notionem, sed & secundum realem suam existentiam. Cum enim,
inquiunt, aeternitas sit simul tota, nihil ei futurum, nihil praeteritum est; sed omnia semper sunt praesentia: proinde rerum etiam ad finem mundi suturarum existentiam semper occupa-
180쪽
I 4 CONTROVERsIA II. DE DEO UNO vit, & complexa est. Ita loquuntur Caietanus, Gonetus, aliique R. R. Qui pro medio cognitionis futurorum assignant causam futuritionis eorundem, varias rursus in partes sunt distracti pro vario nempe, quod de gratia amplectuntur, Systemate. Thomistae futura omnia etiam libera a Deo videri statuunt in decretis absolutis, essicacibus, & physice praem ventibus tanquam in medio; putant enim nihil omnino futurum esse libere in quolibet statu naturae seu innocentis , seu Iapste, nisi quia Deus ita decrevit, ac praefinivit. Scotistae ex istimant futura illa cognosci in decreto quodam ex se essi caci , quod voeant condeterminans. Augustinianae Scholae Theologi duce AEgydio Columna, ejusque interpreis Gabardo em-caciam gratiae reponunt in inspiratione sanctae dilectionis, aut cum R.R. in delectatione victrici oppositam concupiscentiam superante, & voluntatem indeclinabiliter ad agendum impellente; in qua futura libera Deum intueri existimant. Jansenti discipuli qui Augustiniani esse, aut dici amant) cum vim, iaemcaciam gratiae in hoc statu repetant ex delectatione coelesti relative superiore, ac victrici id est, quae gradibus superion est delectatione oppositae concupiscentiae) in ejusmodi gratia, seu decreto eam conferendi, sutura libera supernaturalis ordinis certo cognosci assirmant. Qui Systema Molinianum, ' SuareZianum sequuntur . gratiamque ex sese , & natura sua efficacem rejiciunt; contendunt, Deum circa liberas hominum actiones nihil omnino absolute constituere, nisi prius cognoverit, quid homo facturus esset, si in his, veὲ illis circumstantiis collocaretur, si haec, vel illa gratia ipsi conserretur : non quod praevisus sub tali gratia voluntatis consensus sit
Deo causa, & ratio, quae eum moveat, atque certo dete
minet ad gratiam largiendam ; sed ut nostro concipiendi lao- do Deus dirigatur in suis decretis absolutis formandis, ac salva remaneat sub emcaci Dei motione humana libertas. Hinc hin Ius systematis defensores duplici modo actiones suturas volu