Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

quo Deus praevidet duntaxat hominem conversum iri sub tali auxilio) neque est , neque futura est conditio ; igitur nec est,

nec futura est conversio hominis , me qua non est electio ejusdem. Postea autem, ubi videntur decreta Divina, videtur etiam homo per suam conversionem Deum electurus; sed quia tunc non fiet conversio, nisi quia. ex pura misericordia homo a Deo gratia efficaci praevenitur, atque ad conversi

nem destinatur, idcirco prius Deus eligit hominem, quam ab eo eligatur. Ad primum Augustat locum R. S. Doctorem ibidem agere de praedestinatione, & praescientia absoluta,

adeoque de absolute, non conditionale futuris. Nomine

praedesinationis intelligit absolutam , & efficacem praeparatiornem mediorum quibus certissime liberantur , quicuaque liberam tur 9 quam docet ad solos electos, & non ad reprobos Tyrios, ac Sidonios, pertinere. Quod si igitur reprobi ad ilIam Augustini praedestinationem non pertinent cum tamen juxta A, versarios etiam poenitentia Tyriorum , ac Sidoniorum a Deo sub conditione fuerit decreta manifeste sequitur, illam praedestinationem longe esse aliam, quam Adversarii fingunt. Prerbientiae autem nomine quam in praedestinatione fundat D. Doctor intelligit eam, qua Deus ab aeterno praescivit

opera hominum salutaria , quae ipse in tempore ex speciali erga electos benevolentia destinavit per vocationes congruaS,& auxilia gratiae efficacia. Ex hac igitur doctrina duo conmciuntur; primo, Deum praescientiam operum salutarium non debere solis arbitrii humani viribus, sed gratuitae suae vocationi , qua arbitrio hominis de se insufficienti praeparavit auxilia congrua r deinde opera nostra salutaria esse dona Dei, non tantum ab eo praescita, sed & per vocationem congruam suo tempore sutura ; cum e contrario opera mala snt a Deo praescita, non tamen praedestinata. Ad alterum locum R. Pelagianos hae sua objectione intendi sse duntaxat, se fore coram Deo excusabiles ; si forta praecepta non strvarent, eo quod 3d

202쪽

x96 CONTROvERsIA II. DE DEO UNO ea servanda non lassicerent inres naturae, sed requireretur gratia Dei. - His igitur jure opponit Augustinus, excusari eos ideo non posse, quia etsi egeant gratia ad ea servanda, cum tamen eam omnes acceperint, vitium ipsorum est, si labam tur aliis obedientibus. Uerum quidem est, D. Prosperum fateri de vocat Gent. c. a3.I profunditatem illius quaestionis, cur nempe Deus uni det auxilium praevisum inessicax , alteri essicax inscrutabilem esse; quam omnino quaestionem confitemur per nostrum nolle, & velle non solvi: solvitur tamen quaestio, cur hic dissentiat, consentiat alter cur hic auxilium reddat emcax,

alius inessicax Τ nam id pendet ab arbitrii liberi velle, & nolle; ob quam proinde rationem ille, qui non obedit, semper

comparative ad eum, qui obedit, reprehensibilis manet. Ex his autem patet responsum ad tertium locum Augustest e nam ut manifestum est ex libris de Corrept.. gratia , de Praedes. SS. V de bono: Perseu. propossum illud, pro quo D. Doctor contra Semipelagianos pugnat, pertinet ad solos praedestinatoS, estque voluntas emax, ae absoluta, qua Deus ab aete no ex pura misericordia statuit eos, . quos voluit, liberare amassa perditionis, reliquis in eadem massa relietis; quam doctrinam contra Μassilienses acriter propugnavit Augustinus, ostenditque juxta hoc propositum electos ita discerni a reprobis , ut illi fiant vasa honoris; hi autem permittantur esse va-i sa contumeliae. Ceterum per citatum locum minime rejicit scientiam conditionatorum; eam scientiam duntaxat damnat, qua abus sunt Massilienses, qui, ut alibi dixi, docebant, Deum ob praevisa merita, aut demerita conditionata, & nunquam absolute ponenda, praemia, aut poenas absolute decedinere. Quod attinet locum citatum S. Fulgentii, aio, eum nihil aliud voluisse, quam Pelagianos convincere, qui per opera naturalia homines inchoare suum velle, pellicereque Deum ad decernenda ipsis in praemium supernaturalia auxilia

voluerunt; docere proinde tantum , salutein nos nostram ab

203쪽

DIVINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. I9 auxilio supernaturali inchoare, Deoque tribuendum esse primario, si homo salutariter operari incipiat; id quod certissimum est, cum Deus det pro statu absoluto auxilia praevisaessicacia. Denique D. Thomas loco citato rationem duntaxat reddit, cur voluntarias cogitationes seu absolute, seu conditionale suturas nemo, quam Deus, videat; cuna tam Cn Angeli, hominesque plura alia futura, quaedam evidenter, probabiliter alia intueantur. Nempe cum rerum futura sum Ocies

habeant nullas , quibus illas in se videant, nec ipsi, ut Deus, ad omne objectum cognoscendum sint determinati, eas tantum res suturas videre possunt, quarum futuritionem in causis vel infallibiliter, vel probabiliter connexis cognoscunt, quae causae cum relate ad cogitationes voluntarias nullae sint praeter Divinam motionem, eas cognitione insallibili videre nequeunt. Per hoc tamen D. Doctor non negat, Deum cogitationes has Voluntarias seu conditionale, seu absolute suturas videre etiam in se ipsis, neque asserit, Deum movere voluntatem motione non impedienda, aut Deum eas videre in tali motione ant vertente consensum conditionatum ; sed tantum amrmat, aliam causam, quam motionem Divinam, occultam, & invisibilem

Angelis seu ea sit impedibilis, seu non nullam cum cogit. tione voluntaria connexam esse, in qua illa videri possit. XXVIII. Plura rationibus Theologicis adversa ex scientia

conditionatorum omni decreto absoluto anteriore derivari obtendunt, qui eam insectantur. I. Eripit Deo titulum primae causae, primi .liberi, primi moventis, qui exigere videtur, ut voluntas Divina sit prima radix omnis contingentis, ac liberi ; in qua hypothesi non voluntas Divina , sed humana potius, radix esset actus liberi conditionati. II. Ad supremum Dei Dominium pertinere aiunt, ut possit determinare consem sum conditionatum id quod in nostro systemate negatur ut enim. Deus potest impedire consensum absolutum, ita etiam

204쪽

I98 CONTROVERsIA II. DE DEO UNO eum debet posse determinare; determinando autem absolutum consensum determinat etiam conditionatum, qui ex absoluto infertur. III. Indignum Deo videtur, ut amas voluntatis humanae transeat a statu possibili ad statum suturitionis conditi natae sine absoluta Dei Voluntate ; neque sine hac ulla hujus transitus ratio cogitari potest: nain ad hoc , ut aliquid potiussit futurum , quam non futurum, vel determinatio haberi debet a voluntate humana , vel Divina; jam vero futura libera determinationem habere non possunt a Voluntate humana, quippe quae non est, igitur a Decreto Divino. ΙU. Sicut ante decretum Divinae voluntatis inquit Ludovicus Gottius in TheoLScholast. Dogmat. Tra'. 4. de Deo Quas. 6. nihil est futurum

. absolute, ita ante illud nihil futurum erit conditionate: ita enim se habet decretum Dei absolutum ad suturum absolute, sicut decretum conditionatum ad futurum conditionatum; sicut igitur ad futurum absolutum non sussicit decretum, quod erit,

sed requiritur aliquod , quod actu sit in Deo , ita ad futurum

conditionatum non sufficit decretum, quod esset, sed requiritur decretum, quod actu sit in Deo de re ponenda sub tali conditione. V. Converso hominis, quam Deus per scientiam

necessariam videt sub tali gratiae adjutorio possibilem, Deo impossibilis fieri non potest ; fieret autem, si homo videatur sub

hoc auxilio conditionate dissensurus. Certe si ante scientiam conditionatorum Deus nihil decernit, vel suum decretum pure omittit quae omissio aequivalet absolutae nolitioni) vel suae vo-Iuntatis exercitium suspendit; quorum neutrum admitti potest. Adde, supremum Dominum, supposta scientia de conditionata conversione hominis, eandem serio decernere non posse, cum ridiculum sit, & supervacaneum decernere quidquam aliunde suturum. VI. obesse videtur scientia conditionatorum libertati humanae; non enim impediri potest per absolutam hominis libertatem, quae illa scientia posterior est, & ipsam culpote sine qua graua praevisa essicax conserri non potest

205쪽

DIVINIsQUE EJUs ATTRIBuTIS. 199 necessario supponit. His objectionibus ut ex ordine satisfaciamus; R. ad I. Divinam omnino voluntatem primam esse radicem omnis contingentis, & liberi, quia nullum contingens, nullum liberum pro ullo statu haberi potest independenter a decreto Dei sibi proportionato; absoluto nempe, &indifferente, si tale contingens, & liberum est absolute futurum; conditionato vero, & rursus indisserente, si est solum conditionale futurum. Creata autem voluntas etsi prima radix non sit actionis suae utpote ponendae dependenter ab concursu Divino) unicum tamen est immediatum liberum; quia si ab alio libero determinaretur, jam ipsa immediate libera non foret: sicut ergo est unicum relate ad actiones suas, quaS ex interna sua virtute exercet, vivens, hoc ipso nulla ratione vivens, si actiones hae procederent vitaliter ab alio vis vente ; ita est unicum relate ad actiones suas liberum , hoc ipso non futurum immediatum liberum, si ab alio libere determinarentur. Potest tamen Deus alio sensu dici primum liberum, primum determinativum, uti & primum vivens ; quatenus ut vitam omnibus, ita & libertatem, & se determinandi potestatem concedit. R. ad a. Etsi Deus impedire possit absolutum consensum, eum tamen determinare non potest: impedire potest consensum, negando auxilium efficax; at ver si determinaret consensum absolutum, inconsulta libertate conditionata, everteret omnem libertatem. Ad 3. R. Actus conditionatus suo modo est moraliter, & respective , eo, quod existentiam sitam sub certa conditione futuram respiciat; qui igitur respectus ratio illa est, quae facit eum transire a statu possibili ad futuritionem conditionatam, dependenter tamen gdecreto Dei non quidem absoluto, sed pure conditionator adactionem nempe conditionale futuram non requiritur decroe

tum , quod est, sed quod esset, si poneretur conditio, scut

ad eandem actionem non requiritur voluntas, quae actu sit,

std quae foret , si poneretur conditio. Ad . R. Ut intelligν

206쪽

tur effectus, satis est, intelligi causam illi proportionatam; ut

adeo sicut ad effectum absolutum requiritur decretum absol tum, ita ad ejusdem conditionatam futuritionem requiratur deincretum duntaxat conditionatum. Damus eminentissimo Got.

tio cujus objectionem retulimus) illa, quae actu non sunt,

erunt tamen absolute, exigere duntaxat quantum de se est ut causas alias, ita & decretum Dei applicativum in tempore,& pro eo tempore , quo ponentur: quia tamen decreta Diviisna in tempore fieri non possunt ob summam Divinae voluntatis immutabilitatem cui cujus Deus eo momento, quo res aliqua voli bilis est, necessario eam debet velle, aut nolle, aut utrumque libere omittere per accidens exigunt absoluie futura decretum applicans omnipotentiam esse aeternum. Ad 5. R. Nihil esse Deo indignum, si conversio hominis quam per scientiam necessariam videt possibilem praeviso conditionato disi sensu sub certo auxilio fiat impossibilis : voluntas nempe humana sub illo auxilio liberrima est, quo tamen non obstante poterit Deus consensum sub aliis auxiliis obtinere. Ante scientiam conditionatorum Deus nec proxime potens est ad decedinendum consensum, nec ad determinandum dissensum proxime enim potens sit per hanc ipsam scientiam) atque ita nee 'pure tunc omittit, nec suspendit libertatis suae exercitium, quod ipsi eo momento nondum est possibile. Rursum supposita scientia de conditio nata hominis conversione eandem utiliter decernere potest : non obstante enim illa scientia, libera ipsi est conditionis positio, quam proinde decernendo, coγversionem virtualiter simul, aut certe illative decernet. Ad 6. R. In hypothesi nostrae scientiae illaesam prorsus esse liber tatem humanam: licet absoluta hominis actio tempore, & subsistendi, ut aiunt, consequentia sit. posterior scientia conditi

natorum non tamen est natura posterior. Ideo duntaxat ab

aeterno est illa scientia, quia re ipsa futura est sub hoc adj torio actio libera hominis: non isitur haec determinata scien-

207쪽

tia requiritur ad auxilium provide conserendum; no er illam aut auxilium illi substans constituitur libertas humana, quae praecise habetur per adjutorium gratiae ad hoc indifferens, ut vel ab hac, vel alia scientia conferatur.

XXIX. Urgent porro Adversarii nostri systematis eum citato Gottio, nitunturque ostendere, nobis ac mittendum esse, ante omne decretum Divinae voluntatis actu existens dari non tantum veritatem contingentem conditionatam, sed & absolutam. Sic autem arguunt: s Deus novit hominis voliaritatem sub tali ei conferenda gratia consensuram, verissimum est, auxilium hoc nunquam conjunetiam iri cum dissensu. Quod si ita est, datur ante decretum Dei absolutum, &, ut vocant, exedi Citum Veritas absoluta contingens, nempe haec: vel non erit hoc gratiae alutorium , vel cum hoc erit consensus, datur, inquam , haec veritaS, non tantum ut habet sensum conditiona. tum, sed etiam ut continet sensum absolutum disjunctivum tui enim veritas disjunctiva subsistat, satis est, ut alteri ex disjunctivis propositioni sua constet veritas, atque adeo ut Uera sit haec propositio: s erit hoc aiutorium gratia, erit consensus voluntatis humana. Cerie ante omne decretum Dei actu existens necesse est, ut auxilium praevisum efficax conferatur, aut non conseratur. Quidquid horum suerit, nunquam erit sub illo auxilio dissensus absolutus: si non conseratur auxilium, certum est, non sore dissensum, ut per se constat ς quoi s conseratur auxilium , dependenter a praeviso consensu non erit ejusdem omissio; ut adeo ante decretum Dei absolutum si aliquid necessario connexum cum consensu. Ita quidem subtiliter, at inaniter, arguunt dicti Theologi: nam si Tite res expendatur, facile intelligetur, ante Voluntatem Divinam qua decernitur vel auxilii collario, vel ejusdem negatio) nondum videri, an absolutus dissensus si conjungendus Cum auxilio, nec ne, atque adeo nondum videri care

208쪽

ao a CoNTaovRRsIA II. DE DEO UNOtiam contingentem consensus praestandi sub illo auxilio; sed nec videri determinate carentiam consensus necessariam, seu ut Componendam cum negatione auXilii, quae independenter a decreto Divino non videtur. Cognoscuntur igitur duntaxatiante liberum voluntatis Divinae exercitium hae veritates conditionatae: s fuerit auxilium, erit dissenssus omisso contingens si non fuerit auxilium , erit difffensus carentia necessaria, quarum

prima veritas cognoscitur per scientiam mediam, altera per necessariam. Ex quo facile conjicies , allatam propositionem disjunctivam, prout continet sensum absolutum, non videri ante absolutam Dei voluntatem ; et si videatur illius verificativum, nempe conditionatus sub hoc gratiae adjutorio consensus: ut enim videatur tota propositio disjunctiva, satis non est, videri praecise ejus veri ficativum, quod est unum disjunetionis membrum; requiritur insuper, ut videatur utrumque. Cum igitur absoluta auXilii collatio, tanquam alterum disjunctivae propositionis membrum , non videatur ante actuale Dei decretum, totam propositionem non videri indubium est.

ADFERTUR UBERIOR EXPLANATIO

Duo nobis hoc loco ad pleniorem priorum assertionum inte, ligentiam sunt explicanda; in primis ostendi debet tota hujus systematis peconomia, prout vel utile Vel etiam necessarium est ad conciliandam cum libertate humana emcaciam gratiae, & ad dirigenda Dei Decreta : deinde quaenam sint hujus systematis necessaria consectaria, paucis declarandum erit.

209쪽

s ema, Sus, sic ordo scisutiae mediae.

XXX. Dostquam summae circa explicandam libertatem humat nam dissicultates visae sunt in systemate eorum, qui gratiam ex se, & natura sua emcacem, ac decreta absoluta praemoventia in Deo admittunt; existimarunt cum Molina, Suario, & integra Schola nostra Theologi , Deum nihil absolute decernere circa liberas hominum actiones, quin prius per scientiam mediam cognoverit, quid homo laeturus esset, si in his, vel illis circumstantiis poneretur, si haec, vel illa gratiae auxilia consequeretur: quaecunque enim supponatur gratiae vis, ac emcacia, voluntatem semper posse ei dissentire, si velit, certum est. Antequam igitur, aiunt hujus systematis patroni, Deus absoluie statuat conversionem homi- nis adjuvante tali gratia suturam, debet prius praevidisse, an

Te ipsa homo huie gratiae si consensurus, cui re ipsa potest non consentire. Illa vero scientia, per quam Deus id praevidet, dicitur scientia media , ob duplicem rationem ita dictari. Quia objectum hu)us scientiae medium est inter objectum scientiae simplicis intelligentiae, & scientiae visonis; scut enim prior est objective in subsistendi consequentia veritas conditio nata verilate absoluta, seu objecto scientiae visionis, ita est eadem ratione posterior pura rei possibilitate, seu objecto

scientiae n pluralis: ut enim ex actione seu consensu absolute

sub hac gratia futuro rite insertur, fore consensum, si fuerit talis gratia , & non vicissim; ita ex hac veritate conditionata rite insertur consensus possibilitas , & non vicissim. Ita Di cis cir scientia media, quia participat aliquid scientiae smplicis intelligentiae S aliquid scientiae visonis , ex utraque rUrsus aliud quidquam non habet: nempe ut objectum scientiae simplicis intelligentiae antecedit omne decretum Dei liberum, ab Cc a ' . que

210쪽

ao 4 CONTRovERSIA II. DE DEO Uxoque ita Deo liberum non est; ita objectum scientiae mediae antevertit omne actuale Dei decretum, atque adeo Deo liberum non est. Dein ut objectum scientiae visionis est conti gens , ita & objectum hujus scientiae rerum conditionale futurarum contingens est; ab utriusque tamen & simplicis intelligentiae, & visionis objectis objectum hujus scientiae differt

rursus in aliquo alio; ab illo nempe , quod non sit necessarium, quodque involvat decretum Dei saltem sub conditione exercendum; ab hoc, quod non sit liberum Deo, neque importet decretum Dei exercitum, & absolutum. XXXI. Ante omnia nonnulla a nostro systemate, quibus illud adversarii in contemptum adducere nitebantur, procul sunt removenda. I. Audiendi non sunt ii, qui fingerent scientiam mediam Deo esse motivum, ac regulam Concedendi gratiam iis, quos ea bene usuros praevidet. Tantum enim

abest , ut id dicant Moliniani, ut potius asserant, gratiam conferri a Deo ex puro ipsius beneplacito, ac liberalitate; multos sane esse, quibus gratia non datur, etsi eidem consensuri videantur, vel unum exemplum Tyriorum, ac Sidoniorum ostendit. ΙΙ. Abst, ut judicentur Moliniani asserere , gratiam vim, & emcacitatem suam trahere ex libero arbitrio, cui

subjiciatur. Nam ess cacia gratiae spectari potest vel in actu primo, vel in actu secundo. Si primo modo spectetur , est

vis intrinseca gratiae, qua voluntatem excitare, mOUere, flectere, & allicere potest ad bene operandum, atque sic non pendet ab arbitrio libero; ut fatetur ipse Auctor libri Concomdia his verbis: arbitrium, Gρ influxus noster nullam νim conferunt gratia auxiliis , sed potius auxilia vim, S propensionem arbitrio tribuunt ad consensum, arbitrium ipsum ad id invitando, alliciendo, atque aluvando. Si vero gratia spectetur in actu secundo, essicax fieri per ipsum consensum dici potest sine injuria gratiae; sicut absque injuria gratiae dixit Apostolus

SEARCH

MENU NAVIGATION