장음표시 사용
211쪽
DIvINIsQUE EIUS ATTRIBUTIS . a s
et . ad Timoth. c. I. admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae es in te per impostionem manuum mearum. Quasi diceret: otiosam, ac consopitam gratiam excita in opus, redde efficacem, L. Operantem. Quod si enim voluntas gratiae libere ita consentit, ut dissentire possit, quidni accedente consensu dici potest reddere gratiam emcacem in actu secundo hoc loquendi modo nihil aliud notatur, quam quod voluntas gratiae libere consentiat. III. Sano sensu accipiendi sunt ii, qui dicunt , gratiam in systemate scientiae mediae νersistilem esse, ac libero arbitrio subditam : nam non ita versatilis est gratia Divina, ut ab arbitrio hominis vim suam , ac efficacitatem mutuetur sed id ita intelligendum est, ut gratia ex sese, & natura sua non habeat essentialem cum voluntatis actione connexionem. IV. Rursus audiendi non sunt, qui putant in nostro systemate gratiam per liberum arbitrium praeveniri, aut ex solis naturae viribus voluntati tribuendum esse aliquid, quo se discernat. Discretio enim cui N. a 8. dixi) a Deo est, non ab homine, juxta illud Apostoli r non ego, sed gratia mecum. Demum absit, ut dicamus, gratiam ita esse versatilem, omnibusque aequalem , ac communem, ut nulla major sit Dei pro
etesiis, quam pro aliis constitutio, & praeelectio. XXXII. His rejectis, ac in tuto positis, quis usus, quae
necessitas sit scientiae mediae, paucis indicandum. Inprimis censemus, scientiam mediam circa actus salutares plurimum opportunam esse ad conciliandam gratiae essicaciam cum libertate humana , quae, ut fides docet, non solum importat immunitatem a coactione, sed etiam a necessitate. Nam quid aliud requiras ad emcaciam gratiae cum libertate conciliandam, quam si gratiam admittas summa infallibilitate connexam cum consensu , & voluntatem tamen pro arbitrio suo posses dissentire gratiae 8 atqui nonne haec duo conciliat scientia media, qualem defendimus 3 Nam in nostro systemate intellectus Divinus
212쪽
zo 6 CONTROVERITA II. DE DUO UNO novit consensum esse futurum sub conditione talis gratiae rhaec igitur summa infallibilitate connexa est cum consensu V luntatis ; quidquid enim Deus cognoscit, summa infallibilitata cognoscit. Sed & intellectus Divinus cognoscit consensum futurum sub conditione talis gratiae ex se indifferentis, & repudiabilis , ut adeo voluntas accepta tali gratia polsit dissentire, eam repudiare, cum ea diisensum coniungere: supposita igitur scientia media conciliatio gratiae efficacis cum libertate humana facile intelligitur. Non minus scientia media ac com data est ad dirigenda Dei decreta, qualia esse in Deo sequenti controversia ostendemus. Atque ut unicum decretum
pr e definitivum actus salutaris spectemus, per illud Deus abs lute, & e Acaciter vult, ut opera salutaria non tantum fiant, sed etiam fiant eum plena libertate. Quis autem dubitet, ad dirigenda ista decreta aptissimam esse scientiam mediam 8 Haec nempe ejusmodi est, qua Deus summa infallibilitate praescit, actiones salutares non modo fieri, sed & fieri cum expedita ad utrumlioet facultate, si voluntas tali gratia vocaretur. E dem modo conciliari posse certitudinem praedestinationis cum libertate voluntatis ex dicendis patebit.
XXXIII. Superest , ut in systemate scientiae mediae ordo
ac series decretorum Divinorum paucis declaretur. I. Per
scientiam Ampsicis intelligentiae Deus cognoscit, quidquid potest; infinitos e. g. rerum ordines statuere , infinita & omnis generis salutis consequendae adjumenta, ac gratias hominibus subministrare. II. Per scientiam conditionatorum , quae media dicitur, non tantum videt Deus, quid ipse sub certa hyp
thesi esset facturus, sed & quidquid homo facturus foret, si
in his, vel illis circumstantiis, in hoc, vel illo rerum ordine collocaretur, si haec, vel illa gratiae adjutoria haberet. III. Inter Diurima gratiae auxilia quibus homo vel consensurus, vel dissensurus praevidetur ea Deus misericorditer absoluto
213쪽
D1vINIs QUA EjUs ATTRIBUTIS . ao decreto conserre statuit, quibus re ipsa homo est consensurus rquae certe gratia ex sese efficax est, quam Deus ex pura sua benignitate largitur in his , vel illis circumstantiis ita accommodatam, ut esseetiam suum certissime assequatur. Hoc absolutum decretum uti & plurima alia) sequitur, non antecedit scientiam mediam. IV. Per scientiam visionis certo videt Deus decreta sua absoluta, & quidquid homo Divina gratia praemunitus in tempore est sacturus. Et si autem Deus omnia haec indivisibili, & unica cognitione intueatur , cognitioneStamen istae Divinae diversis momentis attribuntur; non quasi
aliquid Deus ignoraret prius, sed quia ob imperfectum nostrum concipiendi modum intelligitur alia prius, alia posterius Cognoscere , ob quandam ipsorum objectorum inter. se successionem , ut alibi dixi. . H.
XXXIV. uoniam hoc, quod hactenus proposuimus, syst ma permolestis, & ad contemptum eonciliandum
ex ogitatis consectariis omni retro tempore impugnatum fuit, operae pretium nos facturos existimamus, si ea, quae inde plano , & non nisi necessaria consecutione derivantur,. ob Ocmlos Constituamus. Sequitur igitur I. Deum per scientiam mediam non tantum videre conditionata voluntati humanae, sed &sibi libera, seu decreta sua sub certa conditione futura, ut adeo non satis cohaerenter loquantur, qui admissa in Deo sciemtia conditionatorum creaturis liberorum , negant scientiam,
qua Deus cognoscat, & quidem independenter ab omni dccreto absoluto, quid ipse sub quavis hypothesi indisserente ab aeterno Vellet, nollet, aut quovis alio modo decerneret: sientieti rationes hactenus allatas pro scientia conditionatorum
214쪽
rite expendas, affirmare debebis, eas vel utrum que, Vel ne trum evincere. Si admittitur, Deum cognoscere, quid qua vis creatura libera sub quavis hypodaes indisserente ageret, vel non ageret; quid est, cur negetur, etiam Deum ex se summe determinatum cognoscere, qΠid ipse sub certis conditionibus decerneret 8 An non actus conditionati Deo liberi independenter a positione conditionis suum habent esse objem-Vum, ae relativum, ut habent actus conditionati creaturae liberi An non veritates utriusque generis conditionatae , seu pertineant ad assiis Deo, seu creaturae liberos, priores sunt subsistendi consequentia veritatibus absolutis Τ Ut adeo sicut hae per scientiam visionis, ita illae per scientiam mediam cognoscantur; an non ex ipsis decretis absolutis resultant conditionata intellemai Divino cognoscibilia Τ Certe sine omni landamento asseritur, Deum omne illud, quidquid in infinitis variis hypothesibus ageret, vel non ageret, absoluto quodam 4 decreto statuere. Nam si Deus circa ea sutura simile decretum deberet concipere, vel fieret ideo, quia aliter conditi nata veritas, quam in decreto aliquo absoluto, non est visibilis; at hoc falsum esΙe ostendunt actiones conditionatae creaturis liberae: vel fieret ideo, quia deberet Deus statim post scientiam simplicis intelligentiae omne sub conditione quacunque voli bile absolute velle, vel nolle, ne nempe haesitare Deus, aut pure libere omittere dicatur, adeoque idem praestare, ac si positive sub hac conditione conditionatum nollet ; at haec rursus inania sunt: neque enim haesitat, aut deliberat Divina voluntas eo momento, quo se conditionate exercet; neque in signo simplicis intelligentiae fit potens sub conditione absolute volendi aut nolendi conditionatum, nisi ita, ut independenter ab hac volitione subjective absoluta resultet, atque sic cognoscibilis sit veritas pure conditionata. Existimat quidem Laudatus alias Molina, Deum ideo praecise videre sine ullo suo decreto, quid sub variis conditionibus factum. suae
215쪽
Divi NI squB EJUs ATTRIBUTIS . ao rat creatum arbitrium, quia illud supercomprehendit : cum igitur Deus sese non supercom prehendat, sed comprehendae
tantum, non videbit relationes, & haoitudines suae voluntatis, qu e tantum ellent, Uerum illas duntaxat, quae actu sunt. At vero etsi Deus sese tantum comprehendat, tam perfecte tamen cognoscit suam, quam creatam voluntatem, cognitione nempe infinite persecta, & ellantialiter determinata ad relationes omnes seu suae, seu alienae voluntatis quae in se cognoscibiles sunt cognoscendas; ut rite arguit doctissimus
Suaregius. 'II. Consectarium est, Deum videre etiam sine actuali volitione, decreta sua sutura sub tali conditione, cujus positionem aliquando futuram intuetur: e. g. cognoscit praedestinationem eleehorum sub conditione meritorum, quae aliquando futura esse certiis me videt. Cur enim ista sua decreta pure eonditionata non videat 3 fortaIIis ideo, quia illa videt per scientiam visionis , eo quod actus liber sub conditione, cujus positio videtur, non sit conditionatus, sed absolutus. Ita quicem censent quidam R. R. at hoc minime obest; licet enim Deus per eandem re ipsa, ae indivisibilem cognitionem videat positionem conditionis, videat ipsum praedestinationis decretum absolutum; in illo tamen signo, in quo per nostrum concipiendi modum relucet solum conditionatum Divinae v luntatis exercitium utpote subsistendi consequentia prius, nulla videtur conditiovis possitio, atque adeo cognitio ut terminata ad conditionatam hanc Veritatem, atque per nostrum c
gitandi modum cum fundamento distincta a cognitione quae terminatur ad positionem conditionis) repraesentat Deo dumtaxat veritatem conditie natam, & non exhibet, sed praesci dit a positione conditionis.
216쪽
a Io CONTROVERSIA ΙΙ. DB DEO UNO. III. Sequitur, Deum cognostere etiam sine decreto subjective absoluto illa decreta conditionata , in quibus ex parieconditionis assumitur actus aliquis creaturae liber, seu quando ex parte conditionis importatur tacite, sed conditionale id subsistens, quod ex parte conditionati exprimitur ut absolute subsistens, ut adeo Deus cognoscat se daturum , vel non daturum gratiae auxilium, si voluntas humana huic gratiae consentiret, vel dissentiret. Hinc a Vera doctrinae consequentia , multum deflectunt illi, qui admissa scientia decretorum con-d ranatorum, in qua pro conditione assumitur aliud decretum Deo liberum, negant illam scientiam , in qua pro conditione ponitur actio aliqua cre iturae libera; certum enim est decretum perinde conditionale esse, seu haec , seu illa conditio indifferens assumatur. Demus igitur has veritates: Ii Deus υ, deret bonum Qum sub hac gratia , illam conferret non collaturi , δε videret abusum , seu dissensum. Ideo Deus cui arguunt quidam R. R. has veritates non cognosceret per scientiam mediam , quia eas videret per scientum necessariam ; cum aD firmans veritas necessario sit vera, & negans necessario salsa: atqui utraque propositio contra hos ipsos ostenditur esse contingens. Affirmans veritas qua Deus cognoscit se collaturum gratiam, si voluntas humana cooperaretur) ex parte conditionis importat quidem collationem gratiae conditio natam, sed conditionate subsistentem; & ex parte conditionati exprimit Conditionatam gratiae collationem, absolute tamen subsstentem: Negans veritas qua Deus cognoscit negationem gratiae , si voluntas humana eidem non cooperaretur) importat ex parte conditionis conditionatam duntaxat gratiae collationem conditionate subsistentem , & ex parte conditionati conditionatam negationem gratiae absolute subsistentem ; quis igitur dicat, prio- ,em veritatem esse necessario veram , & posteriorem necesi rio salsum prior hunc sensum continet: si vid retur voluntas
217쪽
Div INIsQUE EJUS ATTRIBUTIS . ara serenda; posterior veritas hunc sensum habet: δε videretur νο-luntas con tionate dissensura gratiae, ea non foret conferenda ab. solute. Hujus expositionis ratio est mani testa: nam positio cunditionis, sub qua affirmatur absoluta graliae collatio, est conditionata duntaxat gratiae existentia, seu quae non actu absolute , sed quae conditionale est; purificatur enim conditio per conditionatam duntaxat gratiae existentiam hac veritate expresesam : si voluntas haberet gratiam, consentiret. '
ΙU. Consequitur, scientiam hane qua Deus videt sua d
creta sub conditione creaturis libera) aliquo sensu locum ha- , here medium inter scientiam simplicis intelligentiae, & scientiae mediae directae , item inter scientiam simplicis intelligentiae , & scientiam visionis. Certum quidem est, hanet deor torum conditionatorum scientiam Deum non dirigere ad decreta absoluta quibus creaturis liberis sua auxilia supremus Dominus distribuit atque adeo objectum illius natura nec esse prius objecto scientiae directae , nec objecto scientiae visionis rimo si scientia media de bono usu gTutiae sola sumatur, rursus inter se hae scientiae nullam omnino, ne quidem in subsistendi consequentia, prioritatem habent ; cum neutra inferri possit ex altera. Quod si tamen scientia media directa accipiatur, ut purificata per absolutam gratiae Collationem, haec posteriore stiper nostrum cogitatum scientia decretorum conditionatorum, quae nempe ex conditio nato Voluntatis sub gratia consensu, &ipsus gratiae collatione insertur. Rursus si objeittam scientia visionis, seu decretum absolute collativum gratiae, se solo sumatur, nullam ob similem rationem inter se habent dictae scientiae connexionem; igitur scientia Uisionis duntaxat posterior erit scientia decretorum conditionatorum, prout est purificatio scientiae mediae directae, quatenus ex hoc solum coinplexo inferre licet, sine mutua illatione, scientiam Divinam de danda gratia praevisa efficaci - .
218쪽
f. III. Diluuntur objecta Adversariorlim.
XXXV. ' riplex objectionum genus est, quibus scientia dex cretorum conditionatorum potissimum impugnatur. Vel enim illam aiunν obesse libertati Divinae, vel libertati humanae, vel aliis Dei persectionibus ; igitur arguunt Ι. supposita scientia Dei de conserenda gratia sub conditionato bono usu creaturae, Deus non potest non conferre gratiam praevisam emcacem; alioquin vel falsam redderet, Vel impediret saltem scientiam suam : neutrum autem fieri potest; non primum, quia scientia Dei infallibilis est , non alterum, quia scientia prior omni exercitio libertatis Divinae impediri non sotest. Addunt, scientiam illam natura sua esse priorem absoluto decreto de conferenda gratia, eo quod dirigere dubeat Deum relate ad sua decreta concipienda: quod si autem natura est prior absoluto 'Divinae voluntatis exercitio, ejusdem libertati plurimum obest ; ut per se patet. Arguunt II. Libertati, humanae exitiosum est non tantum omne principium proximum, sed & omne principium remotum, quod impediri non potest, quodque necessario connexum est cum actione, vel ejus omissione, vel aliquid horum determinate excludit : est autem omne id libertati humanae inevitabile, quod non modo absoluto, sed & conditionato ejus exercitio inconsulto habetur; quare si quid tale vel interi, vel excludit alterutrum extremorum, perniciosum est libertati, seu constituat, seu non constituat potentiam proximam , quia reddit potentiam ad alterum libertatis extremum inhabilem. Jam vero quis non videt ejusmodi principium esse scientiam decretorum conditionatorum 8 si enim Deus videt se ita homini eollaturum hanc gratiam, hoc a ilium Praevisum essicax, ut Pro
219쪽
pro ea su inessicaciae, & dissensus non foret illud daturus , vel
etiam nullum aliud indifferens daturus, vel plane daturus ne- celsitans auxilium, si videretur dissensus creaturae conditionatus, si, inquam, Deus haec habet decreta conditionata , an non ipsa horum scientia erit antecedens omnem libertatem humanam , simulque necessario connexa cum consensu sub ista gratia absolute futuro 3 antecedens est ipsam libertatem humanam, quia minime pendere potest a posteriore consensu comditionato hominis, atque adeo impediri non potest; necessario etiam connexa cum consensu, quia si foret dissensus, non esset conferenda gratia.
Arguunt III. Videtur repugnare Dominio, & perfectioni
Dei, ut ante absolutam , & actualem ejus voluntatem habeatur absoluta gratiae praevisae efficacis futuritio: haberetur autem in nostro systemate; nam ante omne absolutum Divinae voluntatis exercitium de haberetur haec scientia: si Deus videret bonum creatura usum, daret gratiam , & haec: sed videt comditionatum bonum usum creatura sub isti gratia , in quo sane
complexo videtur absoluta gratiae suturitio. His igitur praecipuis objectionibus ordine erit satisfaciendum. I. Scientia conditionatorum Deo liberorum, sub quacumque demum conditione, tam parum obest libertati Divinae, quam parum obstat libertati humanae scientia conditio natorum creaturis liberorum; sicut consensus conditionatus voluntatis humanae prior est absoluto, non quidem natura, sed subsistendi duntaxat consequentia, atque adeo per absolutam liberta-.tem creatam impediri potest; ita exercitium Dei conditionatum prius est absoluto, non natura, sed subs stendi duntaxat consequentia, atque adeo per absolutam libertatem Divinam
impediri potest. Abst autem, ut dicamus , Deum ab ista scientia dirigi ad decreta sua concipienda; nam etsi scientia Dd a de
220쪽
a14 CONTROVERsIA II. DE DEO UNO. de actibus creaturae liberis conditionale futuris necessaria sit ad infallibilem Dei providentiam cum libertate humana conciliandam , atque adeo Deum dirigere debeat relate lad conferenda gratiae auxilia; scientia tamen de conditionatis decretis ita necessaria non est: sine hac enim Deus summe est providus in decernendo, etiam circa creaturas liberas, non tantum
Providentia sussicientiae, sed & Providentia essicaciae. Neces.saria igitur duntaxat est ad hoc, ut Deus cognoscat, quidquid illius cognitioni potest esse subjectum. II. Fatemur inprimis humanae libertati noxium esse, si
Deus statueret ita conferre auxilium praevisum essicax, ut pro casu inessicaciae, seu dissensus aut nullum, aut plane ne-eelstans vellet conferre; id quod paucis sic ostendi potest: quidquid independens est a libertate creata, simulque necessario vel illativum consensus, vel exclusi m omni S dissensus, id enimvero noxium esse Cen 2tur libertati humanae, ut supponimus ex tractatu de gratia. Atqui utraque scietitia est independens a libertate creata, quia antevertit condit Ionatum etiam voluntatis humanae exercitium; altera insuper est necessario
exclusua omnis dissensus , altera necessario illativa consensus Quod si enim Deus statueret nullum conferre auxilium pro casu dissensus, erit antecedens necessitas, ut postea vel vide tur conditionatus sub auxilio indifferente consensus, vel disesensus; igitur & erit antecedens necessitas, ut nunquam videatur absolutus dissensus, quia si videbitur condationatus disesensus, non erit auxilium; si videbitur conditionatus consensus , in illius consortio erit necessario absolutus consensus, neque esse poterit dissensus. Rursus & ex simili ratione si Deus
statueret pro casu in emcaciae conferre auxilium necessitans, erit antecedens necessitas , ut postea videatur absolutus co
sensus vel sub auxilio indifferente, vel necessitante. Ut igitur inviolabilis maneat humana libertas , ita sub conditione com