Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

' Drv IN I se UB Εjus ATTRIBUTIS . a Isserendum videri debet auxilium praevisum efficax, ut pro casu clissensus videatur insuper conserendum auxilium aliud indisserens; nam in his circumstant iis etsi fortassis humana voluntas non possit conjungere dissensum cum eodem auxilio, quod non haheret pro casu dissensus ; poterit tamen dissensum conjungere

cum alio quod illi conserendum foret) auxilio indifferenti; id

quod ad salvandam libertatem quoad substantiam sum cere alibi ostendetur, ubi de gratiae emcacia cum libertate humana concilianda uberiuS agetur. III. Eodem temporis momento, quo intelligitur scientia de conferenda gratia sub conditione boni usus , & eius: em purificatio, necesse est, ut intelligatur etiam decretum absolutum ejusdem gratiae collativum , atque adeo suturitio gratiae absoluta, cum illud complexum nec natura, nec subsistendi, ut aiunt, Consequentia possit intelligi prius, quam abs lutum Dei decretum; ut adeo absque actuali Dei voluntate nullius rei contingentis absoluta futuritio

habeatur.

222쪽

CONTROVERSIA III.

VOLUNTATE. AC PROVIDENTIA DEI

TAM CIRCA ELECTOS, QUAM

REPROBOS.

Tractatio isthaec, quam de Divina voluntate, & Ρrovidentia instribimus, si obiter, & quasi in cortice spe etetur,

omnibus patens est, adeoque aperta, ut nemo, qui admiserit Deum esse, eum volentem , ac providum esse negaverit. Quis enim ambigat, in Deo esse voIuntatem, ac Providentiam, cujus nutu, & arbitrio universa facta sunt, conservantur, ac gubernantur Τ verum si quis penitius rem Penetrare, & introspicere conetur, non nisi abdita, inaccepsa, latebras caligine plenas, & mysteria humanum captum superantia deprehendet: quomodo enim concipiet voluntatem Dei immutabilem, at liberam; velle omnium salutem , sed etiam aliquorum perditionem; emcacem esse, ut ei nullus resistat, & tamen humanam non laedere libertatem y Haec, & similia ardua sane sunt, nostrique intellectus tenuitatem exeedentia , nisi fidei lumine & S. S. P. P. auctoritate sussulti

has dissicultates nos evasuros esse speraremus. Igitur primo agemus de iis, quae ad Divinam voluntatem reUOcantur: secundo de Providentia, ac Decretis praedefinientibus; tertio demum de existentia, proprietatibus, causis, ae essinibus praedestinationis, & reprobationis.

223쪽

CONTRov. m. DE DEO UNO EJUSQUE ATTRIB. a I r hoc argumento tria explananda occurrunt. I. Existentia, ac divisio voluntatis Divinae. ΙΙ. Εjusdem objectum. III. Proprietates , ac assectiones. Sit igitur

Quid sit, is quomodo dividataer, Divina voluntasy

sse in D Eo voluntatem, scripturarum testimonia , & rationum manifesta momenta loquuntur. Dicitur Ps. TI3 : Omnin, quaecunque voluiit, fecit in quae verba scribit Ambrosius l. 2. Hex. c. a: quid enim docile es cssi velle fecisseret 'Ioan. 3: spiritus ubi vult Dirat. Et I. Corinth. Ia: dividens Ingulis, prout vult, in quae verba idem D. Doctor I. a. de fide c. 3: in tantum, inquit ad Arianos, proce sis iniquit iis , ut negetis , quod filius DG libera voluntatis fit. Ac certe soletis etiam S. Spiritur derogare, ε λ negare non potestis scriptumeser Spiritus, ubi vult, spirat; ergo si Spiritus ubi vult, obrat, Filius, quod Vult, non agit 8 . . . Omnda veratur unus, atque idem Spiritus dividens βngulis, prout νvit: prout vult, inquit, hoc es pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessit iis obsequio. Adde Apostoli locos alios ad Rom Ia: refommamini in novitate sensus votri, ut probetis , qua stit voluntas DEI bona, beneplacens, ta per fessa; ad Ephes. I: qui operatur omnia secundum conficium voluntatis sua ; Ad Coloss. I: p stilantes , ut impleamini agnitione voluntatis DFi in omni sapie ria. Quod dogma definitum fuit contra Monothelitas ab Agathone in Ep. quae habetur in sexto Concilio generali, in quo duplex Christo voluntas, ac volitio , seu operatio Divinae V

DE VOLUNTATE DEI.

224쪽

luntatis Divina, & humana asseritur. Rationum etiam momenta pro hoc dogmate pugnant: quid enim voluntas est, nisi appetitus boni cum ratione Τ an non igitur in ente summe rationali , ac perfecto esse debet talis appetitus, cum sit pura persectio' quis neget eum voluntate esse praeditum ., qui aliis dat voluntatem y praesertim si illa voluntas ab omni impersectione est separata. Ex quo ipso consequitur, voluntatem, &vNitionem realiter esse Deo identificat m, ut adeo voluntas Divina concipi a nobis sine fictione non possit per modum p tentiae proprie talis, quae importet virtutem effectricem, &Teceptivam actualis volitionis, ut insmili dictum est de intellectu Divino ; Igitur multo aliter voluntas creata se exercet circa objecta, multo aliter voluntas Divina : creata activa est, & emeiens suae volitionis, non item Divina. Nam in . creatis volitio , seu exercitium ipsum a voluntate realiter indistinctum; at vero in Deo volitio est ab ipsa Divina volu

tate indistincta, etsi applicatio hujus volitionis ad objectum sit distincta; ut uberius infra dicetur. II. Sicut Deus Unico, & indivisbili actu intelligit omnia,

ita Unico actu voluntatis suae a natura Divina indistincto vult universa; ut adeo cum scriptura Ps Io o. ν. a. plurali numero voluntates in Deo exprimit, illa multiplicitas intelligenda sit non ex parte Dei, sed ex parte objectorum, ad quae Di

vina voluntas fertur, vel ex parte modi, quo circa illa versatur , Vel e X parte essectuum, quos operatur. Porro volitio

Divina a D. Thoma proprie beneplaciti dicitur, ut distinguatura voluntate metaphorica , seu id est, ab externis signis, quibus Deus internam suam volitionem significat, quae etiam per Analogiam quandam in scripturis voluntas Dei compellantur; qualia signa D. Thomas quinque enumerat, Praceprum, conisitum, prohibitionem, permissismem, & operationem. Haec sSna semper conjunguntur cum aliqua voluntate beneplaciti,

quia

225쪽

D1vrNIsQUE EJUs ATTRIBUTIs . . in si I9quia semper notant aliquam in De' voluntatem, alioquin signa forent Ialla; at non semper significant:. Deum velle quidquid

illo signo apprehendimus, ut patet eX c. 22. Gen. ubi Deus praecepit Abramo , ut osterret Filium in holocaustum, Abramus enim intellexit hoc praecepto Deum velle lioi immolari, cum vellet duntaxat tent4re ejus obedientiam. Voluntas beneplaciti duplex distinguitur a Theologis, antecedens, ac consequens: quae quidem dissittactis , ait D. Thomas I. p. q. 19. a. 6. non accipitur ex parte imus voluntatis Divina, in qua nihiles prius, ac poserius, sed ex parte νOlitorum. Voluntas autem antecedens illa dicitur, qua Deus ex bonitate sua vult fieri aliquid secundum se speetatum, & nostro concipiendi modo ante circumstantias particulares, secundum quas illud ipsum non vult; eodem fere modo, quo Iudex antecedenter vult omnem civem vivere , sed civem homicidam , & Rei publicae

noxium voluntate consequente vult occidi. Consequens igitur voluntas est , qua Deus spectatis omnibus circumstantiis vult aliquid absolute. De utraque voluntate loquuntur SS. Chrysostomus, & Damascenus; ille quidem Hom. I. in Ep. ad Ephes. his verbis: prima est, ut non pereant, qui non peccarunt; secunda est voluntas, ut qui facti sunt mali, pereant. Ηie l. a. de fide c. 29. ita ait : prima quidem Moluntate DEUS vult omnes homines servari , Γ r tu sui compotes esse: neque enim supplicit, sic crucjarus causa , verum ad hoc, ut sonitatis ipsius participes simus, nos et vixit: ut justus autem iis quoquc qui peccant, poenam infert, hoc est, voluntate consequente. Quia

tamen utraque haec voluntas varie a Variis exponitur, diutius aliquantum huic argumento erit immorandum.

III. Dissicultas sane in eo est, quomodo voluntas Divina

salvandi omnes homines, dicatur antecedens, & ante quas rerum circumstantias si constituta Τ circumstantiae nempe alias sunt generales, ac toti generi humano commvues e. S. Pecca

L e a tum

226쪽

tum originis; aliae sunt particulares , ac Peosonales e. g. coninsensus, vel dissensus gratiae, finalis aut perseverantia, aut impaenitentia. Iansenius vult, voluntatem Divinam de salute omnium hominum antecedentem abstrahere ab omni prorsus circumstantia non tantum personali, sed & naturali, hoc est peccati originarii; ut adeo facta hujus peccati abstractione Deus vere quidem omnium hominum velit salutem; spectato tamen peccato originis non amplius serio illam velit in illis, qui non salvantur. Alii vero agnoscunt in Deo etiam supposito originis peccato veram & sinceram etsi non absolutam, sed conditionatam) pro salute hominum voluntatem ; atque

adeo docent, voluntatem Dei antecedentem abstrahere duntaxat a circumstantiis personalibus consensus, & dissensus; non autem a circumstantia communi peccati originarii , cujus sententiae tanquam certissimae probationem non aliunde petere possumus tutiorem, quam ex SS. Damasceno, & Thoma, qui omnium primi hujus utriusque voluntatis ideam nobis accurate delinearunt. .

IV. S. igitur Damascenus verbis supra citatis haec subjungit: Itaque prima illa voluntas antecedens dicitur, Gy beneplacitum , cujus ipse causast: secunda auIem, consequens νOluntas, permissio, ex nosra causia Ortum haben ς; eaque duplex, ab tera dispensatione quadam si, S ad salutem erurit; altera a r probatione prosciscitur ad absolutam poenam pertinens. Postremam hanc voluntatem, ait esse a propria animi desinatione, cum nempe homo, nullo remedii genere praetermiso a Deo, insanabilis remanet. Ex his S. Doctoris verbis haec colliger I. Antecedentem Dei voluntatem pro salute omnium hominum in ipso primariam esse, ex ipsius bonitate ortam; Deus enim,

ut loquitur Tertullianus, de suo bonus es, εν de nostro justus. II. Voluntatem illam esse beneplacitum Dei non igitur puram simi voluntatem. III. Voluatatem illam non impleri in omni

bus ;

227쪽

Div INIsQUE EJus ATTRIBUTIS. a axhus; cum multi propria arimi desinatione ad extremam miseriam deducantur , ut adeo in Deo sit voluntas beneplaciti , quae

non impleatur. IV. Voluntatem antecedentem abstrahere quidem a circumstantiis personalibus, cum dimanet ab ipso Deo; non vero a circumstantiiS totius naturae, nempe peccato originis; atque adeo Deum, supposito etiam illo peccato, velle omnes esse salvos, non tantum praedestinatos, sed & reprobos ; cum antecedente illa voluntate velit Deus omnes homines ad agnitionem veritatis pervenire , ut loquitur D. Doctor in Dialog. contra Manichaeos. D. Thomas cum in aliis locis, tum in summa q. I9. a. 6. ad I.9 doctrinam hactenus traditam dilucide expressit; ita enim loquitur : secundum Damascenum intelligitur de νoluntate antecedenIe, non consequente nempe illud Apostoli: Deus vult omnes homines salvosi fieri) ad cujus intellectum es consederandum , quod unumquodque secundum quod

bonum es, sic es volitum a Deo. Aliquid autem potes ese in

prima consederatione, secundum quod abusitate consueratur, b num , Nel malum, quod tamen prout cum aliquo conuunno consideratur, qua es consequens consis tro ejuS, e contrario se

halet. Sicut hominem vivere es bonum O hominem occissi est malum fecundum absolutam considerationem. Sed si addatur circa aliquem hominem, quod sit homicida, vel vivens in periculum multitudinis, sic bonum es eum occidi, Ge malum est eum νivere. Unde potest dici, quod Iudex antecedenter vult omnem hominem νivere, sed consequenter vult homicidam mori. Similiter DEUSνult antecedenter omnem hominem salvari, sed consequenter vul quosdam damnari secundum exigentiam Iustitia suae. Quod autem

voluntas antecedens sit seria, ac sincera, neque abstrahat a communi peccati originarii circumstantia, partim ex verbis hactenus recitatis patet, partim colligitur ex iis, quae l. 3. contra gentes c. I 59. idem D. Doctor ait: DEUS, quantumon se est, paratus es omnibus dare gratiam . . . sed illi soli graria privamur, qui in se ipsis gratia impedimentum Protans.

228쪽

aeta CONTROVERSIA III. DE DEO UNO Verum haec omnia fusius tractabuntur in Tract. de Incarn. ubi ostendetur, Christum pro omnibus, & singulis hominis

bus esse mortuum.

V. Divisio voluntatis Divinae in emcacem, & inessicacem in manifestis scripturarum testimoniis fundatur. Constat quan indam esse Dei voluntatem , quae semper impletur, ac finem assequitur juxta illud Gen. so: num DEI possumus res lire voluntati' Et Is 46: Conflium meum sabit, is omnis voluntas mea set. Quibus verbis absoluta, & emcax Dei voluntas de-sgnatur. Rursum constat, Deum aliqua velle, quae tamen non eveniunt ob contumacem hominis resistentiam juxta illud Ezech. a 4: mundare te νοlia, V non es mundata a sordibus tuis , Et Act. : vos Spiritui Sancto semper remitis. Antec

dens ergo voluntas pro salute omnium emcax non est relate ad salutem aeternam, ad quam non Omnes pertingunt: datur

igitur in Deo voluntas inessicax, quae suo fine frustratur. Quaeritur itaque a Theologis , utrum voluntas Dei semper impleatur, seu an semper assequatur finem suum; cui quaestioni paucis satisfacit D. Thomas q. 6. de veritate a. 3. ita loquens . nihil potes descere a generali me providentia , quamViS quanridoque a me particulari. Generalis siquidem finis Dei est ejus gloria, quippe, qui propter semetipsum operatus est omnia; hunc finem Deus intendit essicaciter: atqui quod Deus emc citer intendit, necessario obtinet. Ille enim emcaciter dicitur intendere finem, qui, modo possit, media eligit imfallibiliter conjungenda cum fine; qualia media Deus bmni-scius, ac omnipotens semper potest eligere. Ipsa peccata, etsi gloriae Divinae adversari videantur, cedunt in gloriam ejus, S manifestandae justitiae materiam suppeditant, testante Amgustino de Q. & lit. c. 23. his verbis: in fiales quidem contra Dei voluntatem faciunt, cum ejus Evangeho non credunt; nesideo tamen eam vincuns , sed se ipsos malis implicant, experturi

229쪽

DIVINIsQUE Eius ATTRIBUTIS. plicium ejus, cujus misericordiam contem erunt. Fines particulares , quos Deus ineffcaciter intendit , eum non semper assequi inde constat, quod Deus re ipsa, ac sincere intendat salutem singulorum hominum, illique fini obtinendo sussicien- tia media largiatur; nec tamen semper, & in omnibus huncta fnem consequatur. m. Neque dixeris I. intelligi non posse , quomodo Deus serio velit finem e. g. salutem impii, & tamen illi conferat gratiam, quam effectu suo Dustrandam videt, neglectis mediis aliis, quae si haberet impius, ad salutem pertingeret. R. enim; licet nemo serio possit velle finem, qui eligit ci eumstandas , in quibus videt non eventurum finem, quando non videtur libertas aliena, quae in his circumstantiis finem obtinere possit; id tamen velle potest, quando videtur aliena libertas in his circumstantiis finem obtinere posse. Sic licet medicus non possit serio velle vitam aegroti, si osserat venenum, aegrumque redigat ad eas circumstantias, in quibus non tantum non conservabit, sed nec conservare potest per suam libertatem vitam ; potest tamen serio intendere salutem aegri medicus, qui ei dat profuturam, si sumatur, medicinam, licet praevideat aegrum medicinam non sumturum , adeoque ex propria culpa periturum. Deus igitur videns , impium posse sub his mediis, si velit, obtinere salutem , serio, licet inem caciter, eandem velle potest. Neque dici potest II. si Deus serio vellet in nobis observantiam praeceptorum, & inde, pendentem salutem, illa profecto omnia, Deo donante, fierent juxta illud Ps. II 3: omnia quacunque voluit , fecit. Λωque enim veraciter, ut ait August. Enchiridi i c. 96. ob aliud νocatur omnipotens, Ius quoniam quidquid vult, Potest, nec

Noluntate cujuSquam creaturae voluntatis omnipotentis impe ture fictus. Et l. de corrept. & grai c. I 4 ita loquitur: volenti

fruum facere nullum hominum resilit arbitrium: sic enim velle, seu

230쪽

la 4

seu nolle in volentis , avi nolentis es potesate, ut divinam νωluntatem non impe at, nec superet potesatem. Videtur siquidem plane indignum divina potentia, ut Deus velit aliquid, quod tamen non fiat. Ex quo consequitur, aut Deum non serio velle salutem omnium hominum, aut si vellet, eandem certe esse futuram. R. enim, in hoc argumento confundi voluntatem Dei absolutam, & essicacem cum conditionata ,& inessicaci. Equidem quidquid Deus absolute vult, etiam circa liberas hominum actiones, illud certissime fieri, nemo est , iqui negare t ausit ; de hac autem voluntate absoluta 'loquitur D. Augustinus loco, qui hic obiicitur. Uerum voluntate sua absoluta non semper erga nos utitur Deus, cum multa velit, quorum eventum voluit a nostro arbitrio pendere ; non quidem ex desectu virtutis, ac potentiae; sed ex consito voluntatis suae: in hoc enim resimoniis conditionali: s comversus fueris M. inquit Fulgentius de remiss. pecc. l. I. c. II.) ostendit ex conare ne conversonis promisionem salutis omni,no Pendere.

VII. Exposta voluntalis divinae divisione quaeritur porro, utrum inter ejusdem decreta admittendus sit aliquis ordo constat ex dictis, nullum inter divina decreta esse ordinem realem; cum in Deo una sit, eaque indivisibilis entitas, e que aeterna: quaestio igitur duntaxat est de ordine virtuali, S secundum nostrum intelligendi modum, quo concipimus unicum voluntatis divinae actum ratione suae infinitatis aequivalere diversis, ac realiter distinctis creatae voluntatis acti-hus, qualem ordinem in Deo esse, & concipi posse nullo modo inficiamur. Nam ut talis ordo admittatur, sussicit quaedam rationis distinctio inter divina decreta, quaedam inter ib a connexio, & dependentia, denique quod ordo ille nullam imperfectionem involvat. Atqui Ι. est quaedam rationis di-

Ωiactio inter divina decreta, qua fit, ut idem actus ob pedi secti

SEARCH

MENU NAVIGATION