장음표시 사용
231쪽
sectionem suam aequi valeat pluribus in voluntate creata distinctis actibus: quid enim huic virtuali distinctioni obstaret 8 summa DE 1 si1mplicitas at haec non obstat virtuali distinctioni inter in tellectum , & voluntatem divinam, & inier utriusque facultatis actus; imo nec virtuali distinitioni Attributorum cum ab ese sentia, tum inter se, ut in controversia Ι. Ostendimus. II. est connexio quaedam inter decreta Divina, quantum scilicet unius objecti volitio est veluti ratio volendi aliud: ita volitio finis prior est volitione mediorum; volitio meriti prior Uolitione praemii ; volitio redemptionis hominum volitione incarnationis &c. Et vero datur ordo inter intellectum, & voluntatem ; quidni pariter inter actus voluntatis y III. denique talis ordo nullam involvit imperfectionem, imo potius arguit in DEo perfectionem infinitam, per quam simpleX divinae Voluntatis entitas pluribus distinctis sequivalet. Aliunde vero si varia illa rationis signa, seu momenta, ordinemque secundum prius, ac posterius nostro concipiendi modo sustuleris, Mullatenus exponi poterunt mysteria Trinitatis, providentiae, praedestusationis, incarnationis &c. ut speciatim suo loco videbitur.
Quod sit Objectum Voluntatis Divina p
VIII. Toluntatis Divinae objectum primarin m esse ipsum V Dgo Μ, nemo est, qui ambigat; DE Us enim necessario vult, & amat summum bonum: atqui DE Us summum est bonum a se ipso clare, & comprehensive cognitum. Ita igitur se habet ad voluntatem Divinam fumma bonitas, quemadmodum ad intellectum summa veritas , ut adeo
sicut summa veritas est objectum primarium intellectus Divini , ita summa bonitas objectum primarium sit ejusdem
voluntatis. Secundarium vero objectum sunt res creatae aliquando existentes: omnia nempe extra se posita si solam R. P. Rednamer Theol. T. I. Ff r
232쪽
raliter mala excipias DE Us amat amore emcaci, eoque libero; Hinc sap. II. dicitur: diligis omnia, qua sunt, O nihil odisi eorum, quae fecisti. Quid enim aliud est amare ,
quam velle alteri bonum' atqui DE Us omnibus extra se positis nisi morali impersectione sint inquinata) vult aliquod bonum, nempe actualem existentiam; igitur ea amat, sed amore libero; utpote qui juxta Apostolum omnia operatur δε--cundum consilium voluntatis suae, adeoque libere. Excipimus mala culpae, seu peccata, quae DE Us nullo modo vult, aut velle potest, prout nonnulli veteres haeretici blasphemando amrmarunt. An non enim odio D ΕΟ sunt impius , o impietas ejus 8 Sap. I 4. Nonne mundi sunt oculi Gus, ne ν, deat malum, respiciat ad iniquitatem ρ Hab. I. An non summae ejus sanctitati adversaretur, amare, ac velle quidquam , quod ejus voluntati est ditarme 7 Permittit igitur
DEUS duntaxat mala culpae, exigente ita providentia, rutereaturae rationali suam permittat libertatem , ut ex iis bona alia eruat: DEUS enim usque adeo omnipotenς, 'o bonuς ait S. August. Enchirid. C. 1 I. ut de malo etium benefaciat; R C. ar : melius Iudicavit de malis bene fucere, quam nulla nuda esse permittere. Dubium etiam este non pote it, DEUM aliquo complacentiae amore ferri in res possibilcs, ct nunquam extituras, si rursus excipias mala moralia; nani omne id, quod habet honitatem sibi internam, ac moralem, abseque admixtione malitiae moralis, apium ' est terminate amorem voluntatis Divinae; quis autem neget, bona possibilia habere ejusmodi bonitatem y hicet creatura non fuerint ab aeterno, nisi in DEO ait D. Thomas p. I. q. ao. a. a. ) ab aterno tamen DEUS cognovit res in propriis naturis, ta eadem ratione amavit. Non amore emcaci, quia hic est effectivus boni creati: igitur amore purae complacentiae, seu simpli Ci affectu boni creati, prout hoc est quaedam participatio honi increati.
233쪽
DIvINIsQUE EJUS ATTRIBUTIS . a 27 IX. objectum formale, seu motivum primarium voluntatis Divinae esse solum DEUM, Scripturarum L ac SS. PΡ- testimonia abunde loquuntur. Proverb. I 6. dicitur :, universa
propter semetipsum operatus es dominus: impium quoque in diem malum. Non quod impietatem in impii h DEus faciat, aut approbet, absit: sed ut in eorum poena justitiae suae severitatem ostendat, sicut in elestis misericorcsse suae amplitudinem. Apocal. C. I a. ego sum α ω ω, primus , o no-νissimus, principium , S mis. Pradestnavit igitur nos, teste Apostolo Eph. I, in adoptionem filiorum per IESUM Chri-
sum . . . in laudem gloria sua. Hanc Veritatenv clarissime. exponunt SS. Augustinus , & Thomas , quorum lille L. I. dedo tr. Chris. C. 3I. ex ' illo prophetae: DEUS me es tu , quoniam bonorum meorum non eges, deducit DEuM ad suam bonitatem referre omnia; hic Vero P. I. q. I9 a. 3. ita loquitur : voluntas Divina neces artam habitu aem habet ad boni- ratem suam, quae es proprium ejus objectum. unde bonitatem tuam esse DEUS. ex necessitate νult: alia autem a se vult, inquantum Ordinantur ad suam bonitatem is Dem. Negari sane non potest, DEUM amare sese comprehensive, id est, iam tum, quantum amabilis est: atqui amabilis est tanquam finis ultimus, ac principalis in quovis exercitio divinae voluntatis; igitur in quovis etiam ita se amat. X. Quaeritur, utrum motivum volantatis Divinae saltem secundarium interdum sit bonitas creata Ita omnino esse exscripturarum testimoniis deducimus. Sicut Prov. I 6. dicitur: uniνersa propter semetipsum operatus est Dominus; ita Sap. xx. habetur: dusimulas peccata hominum propter poenitentiam s.
& Gen. aa: quia fecisi hanc rem, o non pepercisi filio tuo
unigenito propter me, benedicam tibi. Symbolum Nicaenum sic habet: qui promer nos homines, G propter nostram salutem descen t de Callis. Jam vero sicut ex illis verbis: pro-
234쪽
aa 3 CONTROUERsIA III. DE DEO UNO.pter semetipsum recte arguimus, motivum primarium voluntatis Divinae - esse bonitatem increatam; ita ex illis: propterrirntientiam, propter nos, propter salutem nosram, quia fecisi &c. quis non recte arguet motivum saltem secundarium. esse bonitatem creatam Τ praesertim cum haec universiam referatur ad bonitatem inomatam. Superest autem hoc loco , ut explicemus, quae assessiones in divina voluntate erga obin
jecta creata sint admittendae, quae rejiciendae pXI. Ac primum quidem in DBo proprie dari amorem erga res creatas, partim scriptura ostendit, partim ipsa ratio confirmat. Ioan. 3. dicitur a se DEUS alexit mundum, ut Hilium suum unigenitum daret. I. Joan. q. DEUS Caritas es. Sap. II. diligis omnia, quae sunt, ta nitit o si eorum , quae fecisi. ' Enimvero quid aliud amare est, quam velle alicui bonum 3 an non autem DE Us omnibus creaturis exi-
stentibus vulti bonum Imo justos, & Sanctos prosequitur amore amicitiae, ut ex sequentibus textibus colligitur: nimis honorati Iunt amici tui DEUS. Ρs. 138. Abraham DEI am,
cus sectus est. Jud. 8. dico autem νobis amicis meiS. Luc. XI. Rationem autem hulus amoris assignat D. Thomas ex eo, quod proprium sit amoris amicitiae velle eum, quem amas, par
ticipem fieri bonorum, quae tibi ipsi amas; at DE Us vult homines justos participes esse boni praecipui, quod ipse sibi
vult, nempe visonis, ac stultionis naturae Divinae, per quod bonum DE Us ipse beatus est. ' Ex hoc amore oritur verum gaudium de bono creaturarum, potissimum ad salutem earum spectante. Facile autem ex dictis intelligitur, in DEo esse Osum proprie dictum erga peccatum , ac peccatores; abominatio enim Domino es νia impii. Prov. 8. Ps. 4. dicitur: dilexisti Iustitiam, odsi iniquitatem; igitur scut DE Us pr prie amat Iustitiam, ita aversatur iniquitatem: qui enim naturae suae aecessitate Iustus, & Sanctus est, non potest non
235쪽
odio habere, quidquid justitiae, & sanctitati est contrarium;
qui summe amat aliquod bonum, non potest non odisse malum, quod huic bono adversatur; necesse igitur est, ut DE Us odio habeat peccatum, quod & Divinae bositati, &virtutis honestati repugnat. Odium hoc sertur in hominem, non quatenus homo est, sed ut est peccator, & peccati labe contaminatus; sicut enim gratia personam facit D Eo placere, ita peccatum eam facit displicere. XII. Gravior dissicultas est, an in D Eo erga creaturas
sit justita 8 qua in re secesiti debet justitia commutativa a distributiva; illa in Deo locum non habet, haec habet. Justitia commutativa in D sto esse non potest, nisi creatura habeat jus proprietatis erga DEUM; quis autem dicet, creaturam tale jus habere manet requies sempiterna illos, inquit S. Basilius in Ps. II ., qui in hac vita legitime certarunt, non tanquam debitum o ribus redditum, sed ob munificentissimam DEI gratiam, in quo speraverunt, exhibita. S. Augustinus l. I. cosessi c. 4. ita loquitur: reddit debita nulli debens, donat debita nihil perdens. Et l. 3. de lib. arb. c. I 6. DEUS nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Idem habet
D. Prosper t. i. de vocat. genti c. II. BernarduS serm. T.
de annunt. : neque resia, inquit, sunt hominis merita, ut propterea vita aeterna debeatur ex jure, aur DEUS injuriam aliquam faceret, nis eam donaret. Neque his PΡ. dictis opponi possunt alia scripturarum, & ΡΡ. testimonia, quibus videntur in D Eo agnoscere justitiam stricte dictam; ne enim sibi P.P. contradicant, dicendum erit, & hos PP. ad speciem adversantes, & ipsos scripturae textus intelligendos esse de justitia distributiva, de debito, & mercede minus proprie dicta; non de commutativa justitia, non de proprio debito, aut stricta mercede. Insinuat id tridentinum sess. 6. de merito bonorum operum c. I 6. ita loquens: bene operantibus
236쪽
uisque in finem proponenda es vita aeterna, V tanquam gratia sitis DEI. . . misericorditer promissa , is tanquam merceS ex ipsus D EI promissione bonis ipforum operibus Meliter reddemia. En addit fideliter, adeoque fidelitatis duntaxat, non justitiae agnoscit debitum. Ex tridentino igitur habemus, adultos vere, & proprie quidem mereri gloriam non quidem ita, ut haec ipsis debeatur ex justitia, sed ex fidelitate, &gratuita DEi 'promissione. Hinc etiam Concilium Senonen- , se in decreto fidei c. I 6. ubi dicit, justum Iuscem daturum Perseverantibus coronam Iusitiae, statim iterum misericordite meminit, additque nos servos inEtiles esse, qui jure nihil a domino suo exigere possint. Justitia igitur commututiva quae ex jure in creatura reperto ad implendam promissionem obstringat) in D Eo minime est; quamquam in eo sit justitia disributiva ad decernendum bonis praemium, & miniis supplicium, ad quod DEUM praecise impellit sola fidelitas, sola sapientia, ac veracitas, quae erigit id dare, aut es-ficere , quod se daturum, quod se effecturum promisit. Quod misericor tam spectat, ea vel sumitur pro assectu compamionis, & tristitiae, qui in nobis excitatur ex aliena nesseria, vel simpliciter pro voluntate subveniendi alienae miseriae. Priore sensu in D Eo , non est, ut mox dicetur; posteriore sensu in D Eo esse, scriptura toties docet, quoties nobis. Divinam clementiam, & benignitatem ante oculos ponit.
Quid igitur, inquies, de affectionibus aliis censendum y Inprimis manifestum est, desiderium, spem, aut desperationem in D Eo locum non habere. Quid enim est desiderium, nisi cupiditas rei absentis, & non possessae 3 quid spes, nisi expectatio boni absentis, & ardui Τ quid desperatio, nisi dejectio animit at haec omnia enti persectissimo plane repU- gnant. Idem prorsus judicium esto de timore, tristitia, ira, ac poenitentia, affectionibus ex sese imperfectis; timor enim
237쪽
DIvINI squB EJUS ATTRIBUTI s. a 3Irespicit malum proprium imminens; tristitia vero est de malo praesenti: at vero quid mali DEo accidere potest y Pariter ira, ut inquit D. Thomas l. I. contra gerites c. 89
DEO longe est, non solum, quia essectus trifitia es, sed etiam quia est appetitus vindicta propter tri litiam ex inburia illata
conceptam. Poenitentia dolorem quendam importat, & conjstitutae voluntatis mutationem, cu us omnino DE Us est incapax. Cum igitur Jejusmodi aflectiones D Eo in scripturis tribuuntur, non intelligendae sunt vero, ac proprio sinsu, sed metaphorice, & quoad effectus exteriores; ut egregie exponit D. Augustinus i. a. de divers. quaest. ad si.npl. q. a.
f. III. Explicatur Libertas voluntatis Diviniae.
XIII. T ibertatem propriam relate ad creaturas DEO Convenia a re, adeo certum est, ut sine errore fidei negari non pollit. Quod enim fit ex consilio voluntatis, non fit ex necessitate; cum, igitur DE Us teste scriptura omnia, quae extra se operatur, ex consilio voluntatis suae operetur, ea certe non ex necessitate, sed ex libertate ita Vult, ut ea potuerit non velle ; certe libertas in se spectata est periectio simpliciter simplex, omnis expers defectus , & imperfecti ni S: at omne genus perfectionum in D Eo reperitur. Dum autem libertatem in se spectatam nomino, illam intelligo, quae ab omni defectu libertati creatae adhaerescente est pe purgata; divina igitur libertas non includit suspensionem, in determinationem actus : quod enim D Eus Vult, semper ab aeterno voluit. Non est in divina voluntate, sicut in nostra, diversorum actuum succesIio; neque inconstans est, volubi-bilis, & mutabilis, ut nostra. Non est in D Eo libertas ad
malum; denique, ut alibi dixi, actus Divinae voluntatis est ipsa-
238쪽
ipsam et D EI natura; DE Us enim est suus actus, sua volitio, nec ullum novum actum producit, aut recipit, cum aliquid libere decernit; ubi e contrario voluntas creata in exercitio libertatis suae producit novum volitionis actum , eumque in se ipsa recipit. Verum haec certa sunt apud omnes; id duntaxat requiritur, ut veram aliquam explica dae libertatis Divinae rationem ostendamus: quae quidem quaestio a Petavio, aliisque inter abstrusiora Theologiae mysteria recensetur, eo quod dissicillimum esse videatur, ut cum immutabilitate, ac simplicitate Divina defectibile, acicontingens divinae voluntatis exercitium concilietur. In hunciscopulum graviter impegit Aureolus, qui solam in D Eo necessariam bonitatis suae, omnisque entis creabilis complacentiam admisit, negavitque omnem volitionem emcacem liberam, distinctam ab ipsa actione, qua creaturaS producit , contendens DEUM duntaxat creaturas libere velle, quatenus ea S potens non producere producit. Haec opinio graviores apud Theologos censuras incurrit, eo quod scripturaeclarissime electionem ab actione divina secernant. Gravius
post eum lapsus est Uorstius Calvinista, asserens decreta DErlibera esse accidentia quaedam ab ejus substantia longe diversa, adeoque D EUM Velle per actus accidentarios a s realiter distinctos, ipsi inhaerentes, & libere in tempore
conceptos. - Sed nec Cajetanus levius erravit, qui putat decretum D EI liberum esse sormam eidem internam realiter
defectibilem , qua tamen deficiente non deficeret aliqua divina simpliciter persectio, sed tantum persectio secundum quid, eo quod actus oppositus, qui loco deficientis decreti in D solaret, esset aeque perfectus, ac decretum hoc, quod defiCE- ret. Haec opinio gravissimam inde censuram meretur, quia
i lentificat D Eo aliquid, quod ait non esse simpliciter perfectionem, mutabilemque insuper DEUM, & compositum EDficit. Alii, alias explicandae huic dissicultati accommodatas vias
239쪽
DivitiisquE EJus ATTRIBUTIS . a33 vias in erunt, inter quos praecipue nominandi sunt D. Thomas, & Suarius, qui docent exercitium liberum volitionis Divinae esse concretum ex volitione DEo identificata, &quadam habitudine, terminatione, respectu aut prosequuti- o, aut fugitivo, quo objectum voli bile, aut nolibile volitio Divina respicit, quae terminatio , quae habitudo aut respectus contingens est, defectibilis, atque a DBo non quoad entitatem, sed, ut ajunt, modaliter distinctus. Audiatur D. Thomas l. I. contra gent. c. 8a. ita loquens: voluntas DEIuno , eodem tactu vult se, V alia a se sed habitudo es ad se necessaria , habitudo ad alia a Fe-secundum convenientiam quandam non quidem necessaria, sed voluntaria. Sit igitur;
Libertas Diminae voluntatis eo seu in potestate electiva ops, cante volitionem suam objecto; unde contingentia Divina
volitionis es DEO extrinseca, sita in habituam moduliter a DEO distincta.
XIV. Cumitur ratio assertionis inde, quod in eo reponemo da sit DEi libertas, quod melius, ac facilius e ponit actum ejus liberum, ita ut divinam libertatem cum ejus immutabilitate, ac simplicitate conciliet; talis autem esse videtur modus in nostra assertione expressus: Ad libe tatem εnim. Divinam cum aliis persectionibus conciliandam duo requiruntur. I. ut sit persectio quaedam DEo intrinseca. II. ut importet indisserentiam; atqui haec duo facile intelliguntur eonvenire libertati Divinae; primum quidem; eum volitio divina sit ipsa DRi voluntas, quae est persectio intris seca: secundum quoque; nam ille actus divinae voluntatis ita respicit creaturas, ut potuerit illas non aespicer Voluntas quippe divina cum non habeat rationem potentiae
240쪽
a34 CONTROvEasIA III. DE DEO UNO proprie dictae, sed sit actus purissimus, relate tamen ad objecta creata liber, continet in se formam volendi, nolendi ex hoc, vel illo fine, hoc, vel illo modo, emcaciter, in-essicaciter &c. Aio igitur DEUM libere velle, quatenus objectum prosecutive respicit, seu prout terminatur ad illud per modum volitionis ; & eundem libere nolle, quatenus Objectum respicit per modum fugae, aut nolitionis, quod quidem esse respectivum est D Eo extrinsecum , modaliter ab eo distinctum, fundans hane veritatem: voluntas Divina lis here applicat votitionem, aut nolitionem huic, aut alteri OD Iecto. XU. Neque dici potest I. actus secundus libertatis Divinae importare debet aliquid aliud, quam importat actus primus; atqui amas secundus non importaret aliquid ab aetii primo distinerim , cum volitio divina importata ex parte actus secundi sit ipsa DEi substantia. R. enim, EX Parte actus secundi importari applicationem volitionis divinae ad objectum, non quidem entitative, sed modaliter distinctam aDEO ; nam sicut voluntas creata se libere determinat ad eliciendam volitionem prae nolitione per potestatem electivam respectu sibi extrinseco , & a se non entitative, sed modaliter distincto, ita voluntas Divina libere applicat suam volitionem objecto, potens non applicare, per potestatem electivam simili respectu sibi extrinseco, & a se non entitative, sed modaliter distincto: nam sicut terminus modalis, ex quo
resultat haec denominatio: voluntas creata libere volens, importat voluntatem , & volitionem per modum fundamenti , ut terminum vero concursum DEI indifferentem, carentiam omnis principii necem tantis , - & effectionem volitionis. entitative indistinctam ab ipsa volitione; ita terminus modalis, ex quo resultat haee denominatio: Noluntaς Divina libere ap-pscans solithonem , importat voluntatem, & volitionem divinam per modum fundamenti, per modum vero termini