Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

Div INIsQUE us ATTRIBUTH. 24sEtenim in repentinis tumultibus , ac terroribus , circa ullam eis. Eionem , aut deliberationm , DEUM inclamamus. Porro id Omne, quamcunque rem naturaliter sequitur, 'mam habet demonstrationem, cui contra ci nequeat. Nihil igitur superest aliud quam ut, quae adversus divinam providentiam opponi solent, argumenta Ordine resolvamuS.

Diluuntur argumenta Divinae Providentiae

adversantia.

.c uae ad elevandam providentiae fidem humana id est V animalis, quae non sapit, quα DEI sunt I sapientia

excogitavit , ad duo genera revocari possunt. Nam providentia nulla videri potest aut DBI causa ; aut ratione eorum , quae quotidie in mundo accidunt. Primus locus vana, & inepta continet velut quod DE-us intendens rebus creatis nimium laret negotiosus, qui tamen est quietissimus, ac beatissimus qualia apud Tullium L I . de Nar. Deorum nescio quis ex Epicuri disciplina nuga

tur his verbis: Si in i o mundo DEUS ines aliquis , qui re

gat, qui gubernet, qui cursus sistrorum, mutaἱiones temporum , rerum vicissitudines, Orcinesque conservet, terras , o maria comtem ans , hominum commoda, vita ue tueatur, nae ille es implicatus molesis negotiis, S opeross. Sed hanc opinionis v saniam castigat Ammonius Philosophus, eorumque esset, ait ,

qui quanto intervallo divina cognitio, ist vis no tram operet, non intelligunt; S propter hanc inscitiam ex nostis rebus comjecturam de iis faciunt, quae: ad DEUM pertinent, nosramque ad illum imbecillitatem transferunt. Subjicit idem Philosophus similitudinem solis, qui cum corpus sit, universa tamen luce sua complet, & ad ima quaeque pertingit, nisi crassum, &opacum alicubi corpus obfissat. At divina vis corporis expers - Hh 3 ubi- .

252쪽

a46 CONTROvnasIA III. DE DEO UNO ubique diffunditur, eodemque momento pervadit singula.

Unum tamen est, quod beneficam illius essicientiam interpellat; cum nos ad eam excipiendam inepti sumus. Verum ne tum quidem cursus illius interrumpitur: ut enim qui in late dormiunt , aut Oculos claudunt, et si ejus splendore non illo minantur, ardorem tamen sentiunt, ita qui malitia sua providentiae suae benignitatem a se repellunt, severitatem non effugiunt. Idem cum dicit PlotinuS, tum rationem addit exquisitam , cur negotiosus non sit DEus minima quaeque procurans. Nam laborare ait Ennead. 4. l. 4. in opere obponendo nihil aliud esse videtur, quam aliena spera tractare ,

id est ea , in qua potestatem non habet. At in iis , qua quis habet in potestate, quidem solus, quanam re alia indiget, nisse ipso, voluntate sua ' qui autem Gomodi es, huic voluntas ipsa prudentia est. Nihil itaque deest huic ad faciendum y quandoquidem non es ejus aliena prudensia: sed i e nulla re asventitia utitur; ergo neque crerratione, neque memoria. Quod argumentum ex natura divina, ejusque simplicitate est doctum. Cum enim ille sit omne id, quod habet, neque quidquam illi insit multiplex, & adscititium, ac praeterea ναροι, id est , pura potentia nulla constet, sed unus sit, ac simplicissimus actus; tam nullius eum praeterire cognitio , vel voluntatis ordinatio potest, quam nec abesse a

se ipso potest.

XXI. Alter locus, unde argumentum oppugnandae pr videntiae sumitur, hilariam patet. Nam & quotidiana vitae hujus incommoda, & tot bonis admixta mala quosdam m vent, ut fatali, vel sortuito cursu ferri cuncta potius, quam ratione gubernari existiment. Et tanta rerum inaequalitas ut & bonis viris pessima multa, & malis prospera contin

gant) de recta sententia deduxit aliquos, & in pestilentem errorem , velut in scopulos , impulit. Utramque querelam sic

insor

253쪽

Divi NIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. 247informat Boetius l. 4. de cons prosa I. Sed ea ipsa est vel maxima n ri eausa maeroris, quod cum rerum bonus rector exi-sat, vel esse mala omnino possint, νel impunita praetereant. At huic aliud mavus alungitur. Nam florente nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam speleratorum pedisus subvecta calcatur . . . quae feri in regno scientis omnia , potentiS Omnia, sed bona duntaxat volentis DG, nemo satis potes admirari , nec conqueri. Quod primum spectat, quibus de causis mala Vel permittat , vel etiam velit DEus ; varie, ac copiose adeo Augustinus, Gregorius NaZian Zenus, Nemesius, Lactantius, aliique a Petavio relati exposuerunt, ut nihil inde contra Divinam providentiam moveri possit. Unicum Lactantium audire juvat l. de ira DEI c. I 3. ita loquentem : proposuit D tam homini bona, o mala, quia sapientiam de i, culluS Omnis ratio in discernendis malis, ac bonis posita es. Non potesquisiquam eligere meliora, o scire, quid bonum sit, nise ficiat simul

reVicere , ac vitare, quae mala sunt: invicem sibi alterutrum comnexum es, ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Ce te provisoris generalis ratio non postulat, ut removeat mala omnia, imo par est, ut permittat ob inscrutabiles fines, quos Sapientissimus rerum omnium Dominus sibi constituere potest. Quod autem alterum attinet; complures causas re-- censet Nemesius, ob quas DEus viros bonos plerumque jactari rebus adversis patiatur, & malos bonis affuere sinat. Nam malos vel vult hac ratione adducere ad poenitentiam,

vel virtutes eorum morales compensare. Probis autem ejusmodi contingunt, Uel ut eorum Variis casibus exercita virtus

ilhistrior fiat; ut in Jobo, Tobia, aliisque contigit. Vel ut

ingens inde aliquod commodum oriatur; ut Iudaeorum nefarium facinus ideo permisit, ut ex eo Christi mors, totiusque generis salus sequeretur. Vel ut privatim illis ipsis, qui adversa tolerant, salutaris sit perpessio; sic enim Apostolus, ne tot bonorum successibus insolesceret, a satana vexatus est.

254쪽

Vel causae sunt aliae, quas uberaime SS. PP. scripta mon

menta commemorant.

At inquies : etsi divina providentia summa, & praestantissima curet; non tamen est, cur dicamus eandem ad infima quaeque, & abjectillima pertinere, ut adeo recte quaerat Apostolus: nunquid de bobus cura es DΕΟ adsertur etiam passim dissicilis locus Hieronymi, qui hoc negare videtur. Verum praeterquam quod de hae divinae providentiae exten- sone scripturae utriusque testamenti fidem faciant; eandem Plato ipse L. Io. de Legibus hoc argumento consecit: si Daus, ait, neglectis minoribus, in solis occupatur majori-hus, id eo fit, vel quia omnibus administrandis par esse mens illius, ac potestas nequit: vel quia non vult, tametsi potest. Neutrum autem DEo convenit. Nam si non potest, aut ideo non potest, quia non omnia novit, ut singulis Consulat: aut ut sciat, non tamen. infinitis rebus eodem momento gubernandis viam habet idoneam. Harum prior causa procul abest a Dao ; cujus infinitam scientiam alibi demonstravimus. Sed & vis infinitae cognitioni par, & omnibus gubernandis idonea in ente persectissimo suppetit. Porro fi &novit singula DEus, quibus quaeque res opus habet, & satis ad illa subministranda virium ipsi inest; quod reliquum est, ut voluntas dest, ac bonitas, nisi unicuique prospiciat, id est longe, quam superiora duo, indignius D Eo, cui turpis ex eo labes imponitur vel malignitatis, & invidentiae, vel negligentis, ac delicati fastidii. Ita Ρlato. Citatus autem Apostolus Curae nomine singularem illam providentiam intelligit, quam circa rationales creaturas DEus exercet, condem

do leges in eorum commodum, ut illa lex promulgata per Μoysen fuerat: non alligabis oς bOνi trituranti, quam negat pertinere ad boves, eo quod DEo ea de bobus cura non sit; sed adverbi divini ministros, seu Apostolos, quibus subministranda esse a fidelibus alimenta hac lege decrevit. Locus Hieronymi alibi a nobis expositus est. C

255쪽

II. T ivinam circa res omnes creatas providentiam Un, I versim ostendimus hactenus; nova sese quaestio offert de assionibus hominum liberis , an nempe sicut acti nes moraliter malae subsunt duntaxat providentiae , seu V Iuntati DEi permissi vae oat colligimus ex iis, quae Ecclesiain Λraus. II. can. 25. & in Trident. Seg. 6. Can. 6. definitibita etiam DBus actus creaturae liberos, eosque salutares per mittat tantum; an vero his speciatim provideat, & ante absolutam existentiam eos speciali decreto decernat Coinmunior hactenus teste Suario Theologorum opinio fuit quam amplexus quoque est Doctissimus Petavius dogm. Theol. l. 9.de praedest. c. I. DEuM in hac providentia re ipsa praeo dinasse actiones creaturae liberas saltem supernaturali hone- sate conspicuas ς hancque suam opinionem scripturis, ac SS. PΡ. maxime conformem ostendunt: Apostolus ad Ephes. I.

ait, D EuM nos elegisse ante consiturionem munde, ut essemus Sancti. Et rursus ad Ephes a. ita loquitur: ipsus sumus f Elura, creati in operibus bonis, quae praeparavit DEUS, ut in illis ambulemus. In quae verba sic loquitur I. S. Augustinus I. de Praedest. SS. c. Io: quod ait ApostoliaS r non ex operibus, ne forte quis extollatar; ψfas enim sumus fgmentum, creati in operibus bonis e gratia est. Vuod autem sequitur: qua prv risit DEUS, ut in illis ambulemus praedesinatio es. II. S. Fu gentius i. I. ad Nonimum c. 9. ita loquitur: hona opera nostra Palidus a Domino serit praeparata, hoc es, in praedesinatione duposta. 3. S. Thomas in Comment. verb. Ap. nihil aliud

o pGdesinatio, ait, quam praeparatio beneficiorum DEI, inter R. P. Rednamer Theol. T. L Ii quae

256쪽

quae beneficia computantur is ipsa bona opera nosia r dicitur autem. DEVS nobis aliqua praeparare, in quantum disposuit se nobis

daturum. Secundum Apostolum igitur DEus omnia pietatis opera praede iti natorum preparavit, ut in illis ambulent; secundum Augustinum & Fulgentium D Eus ea praedestinavit; aut in praedestinatione sua disposuit &c. quid autem hee omnia aliud significare possunt, quam Deum omnia pietatis opera praedestinatorum praeordinalse in mente sua, ut sic, si velit, po sit eis gloriam, meritorum intuitu, ut coronam con ferre 'Etsi autem omnes sere Theologi existiment, D EuM ab

aeterno ordinare actiones nostraS salutares: eam tamen ordinationem , aut praedefinitionem ad absolutam existentiam earumdem actionum minime necessariam esse admittunt. Nam duplici titulo necessaria esse posset, vel ut constitutivum poten tiae proximae, vel certe ut remotum principium; atqui si silvam velis actionum illarum libertatem , neutro modo necessaria esse potest. Si requiritur ut constitutivum potentiae, non potest impediri peractum secundum ; nam actus secundus non potest impedire ad se essentialiter ex parte potentiae requisita: si ut principium remotum, saltem potentia proxima foret essentialiter connexa cum hoc principio, haecque connexio necessario importaretur ex parte potentiae, adeoque ob similem rationem impediri non posset per actum secundum ; unde simpliciter daretur principium illativum actionis salutaris, quod per actum secundum iidpediri non posset. Quod si ita est, voluntas humana potens agere salutariter nec posset per idem libertatis exercitium eandem actionem omittoe, nec vitium oppositum exercere, quod tamen ad perfectam libertatem requiri quisque intelligit. Quaestio reliqua est, an & quomodo ejusmodi decreta non quidem necessario praerequisita adactiones lalutares, earundem tamen efficaciter intentiva fieri PON

E . .

257쪽

DIVINI squE EJUs ATTRIBUTIS . as rpossint salva, ac illaesa libertate voluntatis humanae alii enim ex Theologis decretum praedefiniens opus salutare simpliciter innoxium libertati humanae , alii eidem perniciosum esse arbitrantur , sit igitur;

Praede finitio actionum salutarium non obes libertati humana ,s Di conquita eadem libertate; obes autem, se fieret libertate

omni inconsulta. XXIII. π Tt veritas primae partis intelligatur, sciendum est, eam actionem reipsa, & immediate esse liberam, quae ita ponitur, ut nullo intercedente, seu mediante alio exercitio absolute omitti possiit: in hoc enim consistit periecta libertas, quae det voluntati, actionem ponendam immediate, multoque mediante exercitio omittere posse. Quod si igitur D us prae definiat actiones salutares sub luce scientiae condi. tionatae, qua praevidet gratiae conserendae bonum usum; voluntas humana ita ponit sub hac gratia opus salutare, ut illud nullo indiante exercitio absolute omittere possit. Nam ex traditis priore controversia principiis perspicuum est, voluntatem humanam impedire posse immediate scientiam conditi

natem per dissensum conditionatum qui quoad rectum idem est cum dissensu absoluto , ex eoque necessario resultat atqui eadem potestate, qua impediri potest illa scientia, impediri

etiam poterit decretum D EI ab ea pendens; itaque per ipsum dissensum absolutum praedefinitio actus salutaris, nullo mediante alio exercitio, impediri, incque impedita immediate actio salutaris omitti potest: quo quid amplius ad persectam liberi tem desideretur, non video, nisi etiam velis, decreta collativa gratiae praevisae essicacis noxia esse libertati. Sane tam parum libertas proxima hominis exigit, tanquam constitutivum, , Ii a decre-

258쪽

asa CONTROvERsIA III. DE DEO UNO decretum tale praeordinans , aut auxilium ut substans huic d creto ; quam parum scientiam de consensu conditionato, aut auxilium huic scientiae substans: sicut igitur manent omnia

requisita ad actum secundum, totaque potentia proxima indifferens ad actum, ejusque omissionem, non obstante scientia conditionator um ; ita manent omnia requisita ad actum secundum , & potentia proxima non obstante decreto praeordinante ; ut adeo utrinque absolute, ac immediate actio salutaris omitti possiit.

XXIV. Qui decreta praedefinitiva , consulta sola scientia simplicis intelligentiae, dari posse defendunt, duplex decretorum genus constituunt , Prius dicunt esse independens ascientia media tam in existendo, quam Operando, seu tam qu ad executionem , quam intentionem; ut si Dilus , inconsulta omni libertate creata, decerneret actiones nostras absolute, ac efficaciter. Alterum genus decretorum ajunt esse independens quidem a scientia media quoad intentionem, non item quoad executionem; ut s D Eus decerneret quidem inconsulta hominum etiam conditionata libertate) actionem pietatis salutarem simpliciter, sed tamen ita, ut eandem poni velit determinis te sub auxilio indifferente, siquidem illud per scientiam mediam videbitur emcax, &duntaxat sub aurillio necessario pro casu, quo indifferens videbitur inefficax, nempe visa in signo scientiae mediae gratiae efficacia decernetur gratia indifferens, sub qua habebitur consensus salutaris. Quod si primum decretorum genus rite expendatur, quis non videt, illud nulla ratione cum libertate nostra consistere ΤS. Augustinus l. I. retract. c. II. ait, in potestate nostra nonese, nisi quod nostram sequitur volun talem & D. Thomas p.

I. q. 82. a. I. tantum secundum id nos es e censet dominos actoum no rorum , secundum quod possumus hoc , aut illud eligere.

259쪽

DIvINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. as 3 Si autem hoc, aut simile decretum antevertit nostram volumtatem , quomodo in nostra potestate erit actio libera, ejusque omissio 8 aut si hoc decretum est emcaciter intentivum actionum nostrarum, inconsulta nostra libertate, qui fieri potest ut voluntas nostra hoc , vel illud eligat 7 certe tanta erit necessitas, ut nec pro sensu composito, nec pro sensu, ut ajunt, diviso, omitti possit actus salutaris: habebimus nempe principium antecedens , ex sese connexum cum absoluta e istentia actus salutaris, quod nulla ratione per nostram libertatem impediri potest, quale principium libertati humanae obesse saepius diximus. Eodem sere modo facile ostenditur , nec alterum decretorum genus admitti posse; relinquit enim tantum creaturam liberam quoad hanc circumstantiam, ut actum salutarem ponat potius sub auxilio indisserente, quam subnecessitante; necessitat autem voluntatem ad actionem pone 'dam simpliciter, ita ut eam, vi hujus decreti non impedibilis, Omittere nequeat. Nam ejusmodi decretum de se sp ctatum necessario insert actionem salutarem quoad substantiam, seu sub auxilio indisserente, seu nechmia e , smulque impediri non potest per libertatem creatam, cum quoad intenti nem non pendeat a scientia conditionali creaturis libera.

Satissit argumentis, quae contra assertionem

Ν. XXIII. propositam adseruntur. XXV. opponitur I. quod potentiam proximam connectit

cum determinato voluntatis exercitio, obesse videtur libertatis persectioni; atqui praedestinatio ad actus sal lares, etsi pendeat ex scientia conditionata , connectit pomtentiam proximam cum actu salutari, adeoque alterum me

citium , nempe dissensum, excludit; igitur oberit libertatis persectioni. Certe si potentia proxima ab intrinseco cum d

260쪽

terminata actione connexa libertatem amittit; non erit ratio, cur eandem libertatem retineat, si ab extrinseco, per de cretum nempe prae definiens, ita connechatur. R. praedestinatio ad actus salutares connectit potentiam proximam, cumactu salutari indeclinabiliter, & ante praevisum voluntatis consensam nego: declinabiliter, & post consultam libertatem concedo. Hoc ipso quod fiat sub luce conditionalium , ita duntaxat connectit potentiam proximam cum actu salutari, ut non connecteret pro casu dissensus; itaque non obstante hoc decreto absoluta libertas conjungi simpliciter poterit cum omissione actus, quia poterit per dissensum conditionatum eundem in re ho cum dissensu absoluto decretum hoc declinare , ac impedire, eoque impedito absolute dissentire. Quod additur de intrinseca connexione potentiae , seu de principio ex natura sua cum actione connexo; diversum, eumque rite distinguendum sensum continet. Vel enim intelligitur principium determinate ad libertatem requisitum, adeoque insuperabile per actum feeundum, vel in determinate requisitum; si de priore sermo est, sterspicuum fit, illud obesse libertati; cum enim supponatur esse ex natura sua ad agendum requisitum, sine eo ipsa aetio else non potest, adeoque per ipsam actionem declinari, impedirique nequit: hoc autem ipso potentiam ita nerteret cum aere salutari, nulla ut ratione omittipo sit. ' Quod si autem principium notas, ex natura quidem sua connexura cum actu, non tamen ad illius existentiam necessario relusitum; quero porro, an illud principium per idem exercitium libertatis, seu per ipsum hunc actum secundum declinari nolit, an non' si primum, minime oberit libertati, quia laeta hae suppositione voluntas ita ponet.actionem salutarem, ut nullo interveniente alio libertatis exercitio

absolutam potentiam cper conditionatum dissensum ab hoc prinei pio eliberatam, ejusque loco per aliud indifferens constitutam cum absoluto disseasu connectere possit. Sin uem

SEARCH

MENU NAVIGATION