Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

DIvINIsQUE EJUS ATTRIBUTI s. assuetis , etiam principia indeterminate requisita , si potentiam proximam constituant , per idem libertatis exercitium , seu per ipsum amam secundum declinari non poste id quod hic non definio, cum pertineat ad tractatum de gratiab eadem libertati noxia omnino affirmo. Opp. II. si ipsa libertas conditionata, quippe quae prior est absoluta, est connexa cum actu salutari, nec illa', nec decretum inde pendens impediri potest per distensum absol tum, qui libertatem conditio natam consequitur. R. non qui dem impediri posse decretum potentia consequente, sed tamen antecedente: hoc ipso enim, quod & scientia media, &quod ab ipsa pendet, decretum praedefinitivum supponant conditionatum voluntatis consensum liberum, non natura, sed subsistendi duntaxat consequentia priorem consensu absoluto, quique in recto idem omnino consensus est; supponit talem consensum, quem voluntas humana conditionate sub hac gratia, & hoc ipso collata gratia absolute dissentiendo impedire, eoque impedito etiam scientiam, & decretum declinare potest; ut adeo maneat antecedens potentia & conditi nate, & absolute dissentiendi, sine ullius exercitii alterius imterventu , licet in consortio scientiae mediae, & pendentis inde decreti voluntas nec conditionate, nec abistute dissentire possJt; quod quidem ad persectam libertatem minime nincessarium est.

Urgebis. Cum voluntate essicaciter intentiva actus salvitaris non potest conjungi decretum applicativum omnipotentiae divinae indisserens ad consensum, & ditansum ; nam spectata priore voluntate DE Us decernit duntaxat concursum suum ad actum salutarem. R. decreta illa divina minime imter se pugnare; si utriusque modus , ac sensus penitius inspitiatur: vi prioris decreti, nempe praedesinitivi, vult DBus

262쪽

duntaxat concurrere ad athium salutarem consequenter ad conis sensum conditionatum; vi alterius decreti indifferentis relinquit omnipotentiam suam voluntati humanae , ut potentia a tecedente eam determinare possit vel ad consensum, vel ejus omissionem. Iam vero fieri posse, ut DEus ex aliqua suppositione consequenter velit aliqaid deterini nate, & simul indifferens maneat ad illud, ejusque oppositum ante eam surpositionem, quisque facile ex di his intelligit. Aliud judicium nob s foret, si Daus ita decerneret actum salutarem, etiam sub luce conditionalium, ut pro casu dissensus neque per hoc, neque per aliud decretum vellet conferre auxilium seu sibertatem; nam simile decretum libertati humanae noxium esse omnino censemus, ut adeo cujusvis decreti praedefinitivi modus, ac tendentia ejusmodi esse debeat: quia video voluntatem consensuram gratiae indifferenti, piaeordino ejus salutarem consensum, non eundem ordinaturus, sed daturus libertatem , seu gratiam dependenter a decreto alio indifferente, si viderem dissensum. Itaque licet in potestate voluntatis humanae non fit ante omne exercitium libertatis divinae obtinere gratiam dependenter ab alio decreto, quia ante illud in potestate humana non est obtinere libertatem; est tamen in potestate hominis consequente ad voluntatem divinam

qua D Eus hominem vult esse liberum) impetrare per disesensum conditionatum absolutam gratiam dependenter a decreto indifferente, sub qua poni poterit dissensus absolutus. Cum ergo decretum praedefinitivum ex scientia conditionata pendenς sit ejusmodi libertatis divinae exercitium , quo vult hominem esse liberum, manifeste consequitur, in humana potestate esse, saltem consequenter, amovere a se illud decretum, atque obtinere gratiam, ac libertatem per decretum

aliud indifferens, sub qua absolutus dissensus esse potest.

263쪽

as Reselluntur reliquae objectiones.

XXVI. scientiam conditionalium impugnant , ea decreta circa actiones salutares admittunt, quae praelueente s la simplicis intelligentiae scientia concipiuntur. Ajunt siquidem, DEum videre per illam scientiam opus salutare esse possibile: illud autem decernere posse , quidquid videt esse postJbile. Certa decretum praedefiniens actum salutarem, etsi ieientiam conditionalem praevertat , conne I cum de creto collativo gratiae indifferentis , quae potentiam proximalia relinquit liberam, & conjungendam cum omissione actus. R. et si1 DEus per scientiam necessariam videat opus salutare esse possibile , cognoscit tamen eadem scientia oppositum esse possibile : itaque videt simul humanae voluntati, si velit eam esse liberam, relinquendam esse determinationem eligendi opus salutare , ita ut id simpliciter etiam omittere possit. Quod si ita est. non poterit, inconsulta libertate creata , eam emcaciter

ad actionem determinare, nisi perimat, auferatque libertatem. Et si autem DEus actiones nostras liberas, inconsulta libertate conditionata , prae definire non possit, ne minimum quidem de sua persectione amittit; nam . exercere creatura libertatem suam non potest, nisi DRus det posse , & ad ipsum libertatis exercitium generali actione concurrat : imo in hac provi- . dentia qua nulla creatura omnibus gratiis consensura , aut dissensura videtur in potestate divina est , dare nunc gratiam praevisam emcacem, nunc inem cacem , atque adeo corda hominum pro arbitrio suo inclinare , probum discernere a re probo, ita ut nemo potentissimae ejus voluntati resistere posssit. Ceterum licet gratia conferatur de se indifferens , nun quam tamen conjungi poterit cum omissione lictionis praedes, nitae; non in consortio deeretr ex se infrustrabilis , ut per se patet: non etiam prosella, ut aiunt, diviso, cum illud, ut-

264쪽

258 CONTROvEasIA IIL DE DEO UNO pote omnem libertatem creatam antevertens , is pediri non

Pro altero deeratorum genere his potissimum om entis pugnant Adversarii. I. si DE Us , inquiunt, decerneret ante omnem conditionalium scientiam conferre auxilium praevisumesticax, actus salutaris sub auxilio indifferente ita ponetur, ut sub hoc omitti possit ; quod quidem ad salvandam libertatem sussicere videt 2A : I. coiiata gratia indifferente voluntas pro statu absoluto ex parte potentiae proximae habet principia pure indifferentia ad opus salutare, ejusque omissionem . . III. Decretum ita prae definiens , etsi connexum cum actione salutari, impediri potest per absolutum dissensum , sicut decretum collativum gratiae efficacis. IV. Saltem decernere poterit Daus, inconsulta hominum libertate, actus salutares , si supponatur volunt f humana necessario consensura alicui indeterminate Uxilio . ex tota collectione gratiarum ; in hoc enim casu Videt D Eus ante omne exercitium libertatis creatae in sua esse potestate, dare illam gratiam prae omnibus ceteris, sub qua per scientiam mediam videbitur voluntas consensura: neque enim sic exponet decretum frustrationis periculo , neque libertati nocebit, quia decerneret actum in se , & detem minate liberum, qui salvo decreto omitti posset. His igitur objectionibus ut ordine satisfaciamus ;. . R. ad primum ; etsi actus omitti possit sub hoc determinato auxilio, simpliciter tamen omitti non poterit; ut adeo sal va quidem maneat libertas quoad modum , seu determinatum medium; non tamen quoad substantiam; quae laeditur per ipsum decretum necessario, ac insuperabiliter inserens consensum quoad substantiam. Ad alterum aio; principia quidem potentiae proximae esse de se indifferentia , extrinsece tamen per' ipsam prae definitionem connexa cum consensu, & quidem com

265쪽

nexione indeclinabili. Adde , inter principia proxima libertatis esse negationem omnis principii antecedentis , indeclinabilis , & per se connexi cum actu. Demum quomodo cum tali decreto, quo DEUS ante omnem libertatem creatam determinate vult actum salutarem , conjungi pollet decretum , quo D Eus indisserenter ad actum, ejusque omissionem omnipotentiam offerret, minime apparet Tertiae objectionis stritio ex prioribus dictis intelligi potest.: decretum collativum gratiae esticacis ita nunc datur , ut per dissensum conditionatum impediri possit; at vero decretum prae definitivum quoad intentionem independensa scientia conditionata, adeoque simpliciter actum salutarem decernens per dissensum conditionatum impediri non potest; nam pro casu dissensus vi hujus decreti non foret conferenda indisserens, sed necessitans gratia. D mum data etiam hypothesi in ultima objectione proposita , DEus emcaciter ante scientiam mediam decernere non potest actum salutarem sub auxilio emcaci praevidendo ; etsi enim videat ante scientiam mediam inter omnes gratias esse unam ali- quam, sub qua voluntas hominis est consensura : quia tamen videt esse unam aliquam , sub qua est consensura libere , seu ita, ut consensum simpliciter possit omittere , idcirco cognoscit smul DRus hoc auxilium a se conferri non posse tali decreto, quod imponeret Voluntati indeclinabilem necessitatem, nunquam absolute omittendi consensum. Iam vero hoc ipsum decretum eam necessitatem adferret ; licet enim decerneret actum aliquem liberum in determinate acceptum, sicque quivis actus poneretur ita, ut vi hujus decreti ille omitii posset, decerneret tamen hoc ipso actum salutarem quoad substantiam, . adeoque adferret determinatam necessitatem vel hunc , veIalium actum .ponendi , , ita ut simpliciter omnis actus omitti

266쪽

PRIETATIBUS PRAEDESTINATIONIS.

reticorum st

XXVII. T Uae sunt contrariae in hoc argumento haeretico. rum factiones: alii ultra modum hoc negotium intenderunt, ut Ualentiniani, Basilidiani, & Manichaei , duplicem humani generis naturam asseverantes , ut adeo hominum alio ς naturaliter honos, fideles, ac salvandos ; alios naturaliter malos, infideles, ac reprobos esse dicerent. Hujus erroris meminit Origenes, eumque refellit l. I. in . ad Ronti Nec non l. 3. Periarchon c. I. ubi ait Haereticos alleverare , non esse in nos a pot0tate , utJalvemur ; Ied naturas esse animarum tales , quae vel pereant, Vel salVentur; nec ullo modo possit anima, quae mala satia es, bona feri , . aut quae bona fuerit , ' mala esset.

Huc reserendi sunt ii, quos Praedestinatos appellarunt ; de quibus Prosper in chronico ita inquit: Praedestinatorum haros, quae ab Augusini libris male intellectis accepisse dicitur initium, his temporibus serpere exorsa. Disertius aliquid de had haeresi non prodidit. At in calce indiculi de haeresibus , qui Hieronymo inscribitur, ex Gennadio Massiliensi Presbytero nonnullae referuntur eorum opiniones, quae majore ex parte Augustini do ma sapiunt ; nisi quod ad invidiam illi faciendam calumniosa sunt conceptae. Veluia crun ait illos , quii DEO inspirante obe-

267쪽

Div INIsQUE EJUS ATTRIBUTIS. 26 Iaiunt vocationi, si non sunt de numero salvandorum , subtrahendas illis vires agendi ne perdurent in bono. Quod adversus Augustinum teste Prospero Galli, & Massilienses obiiciebant. Ita & illud ; quod alios etiam invitos pos multa mala opera attrahat ad salutem: alios pos bona compellat in malum , quo pereant in aeternum. . Sigebertus in Chronico ad A. I5. de iis

agens ita scribit: Depradesinatione, o Divina gratia disputantes asserebant , quod nec pie νiventibus prosit honorum operum

bibor, s a D ΕΟ ad mortem praedestinati fuerint: nec impiis obsit, quod improbe vivant , s a DEO praedesinati fuerint ad vitam. Quae haeros ex libris Augustia male inrellactis initium sumpsisse

dicitur. ' Ergo isti salutem , ac perditiovem hominum quadam fatali necessitate constare dicebant, nihil ut in alterutram partem merita conferrent. Placet ulterius doctrinae hujus capita cognoscere ex epistola Fausti Reiensis ad Lucidum presbyterum,& ejusdem Lucidi libello, in quo errorem suum retractavit. Hic de auctoritate Concilii Arelatensis a Fausto monitus, pra

destinatorum, quibus adjunctus erat , ejuravit haeresin ; ubi ei anathema dicit, qui asserit , quod praesciemia DG hominem violenter compellat ad mortem Vel quod cum DEI pereant νο- Iuntate , qui pereunt. Item qui dicit, humana obe entia laborem Avina gratiae non esse Iungendum. Tum qui dicit postpriami hominis lapsum ex toto arbitrium voluntatis extinctum. ΑΓ dit & caput alterum : qui dicit alios deputatos ad mortem, alios

ad vitam praedesinatos. Quod injuria quidem retractat ; est

enim verissimum, nisi fatalis utrobique necessitas constituatur. Adversus hanc haeresin acerrime pugnavit idem Faustus duobus in libris, quos scripsi de libero arbitrio ; sed intemperantius evectus catholicae modum professionis excussit. Nam ct Augustini doctrinae adversatur in omnibus , & semipelagiana decreta propalam asseverat. Neque hic illis refutandis immorari lubitum est , qui Praedestinatorum haeresin nullam in re-

268쪽

262 CONTROvERsIA HI. DE DEO UNO rum natura fuisse putant; sed meram Augustinianae doctrinae calumniam : cum qui illam tuerentur, invidioso illo nomine a Pel

gianis, eorumque reliquiis onerarentur. Verum apparet Augustini quidem sententiam ab obtrectatoribus infami hac appellatione fuisse traductam : non tamen idcirco nulli extiterunt, qui, quod ex Lucidi recantatione verosimile est , illa Augustini opinione freti extra catholicae fidei regulas procederent. Sicinui non ideo nulli vel Eutychiani , vel Nestoriani fuerunt, quod catholicos in medio positos utroque nomine compellarent contrariae invicem haereses. Videri hac de re potest Sirmo dus in Historia Praedestinatiana undecim capitibus comprehensa. Haeresis isthaec nostris temporibus renovata est per Calvinum , qui docuit DEUM non alios velle salvare, quam praedestinatos; iis, quos elegit ad salutem, dare in tempore fidem justi sicantem quam non possunt amittere & gratiam actitatem, quae tollit libertatem arbitrii, eorumque peccata tegit per gratiam Christi eis imputatam : illis vero, quos ad interitum destinavit, negare fidem , omnemque gratiam ἱ eosque ad pec-Candum necessitare.

XXVIII. Alii .ex diametro istis oppositi praedestinati nem ita sustulerunt, ut negarent immobile illud , & immut

bile decretum DEI, quo certum hominum numerum ad salutem , & esticacem , ac perseverantem gratiam destinavit ; alios autem perinde certo numero ad aeternam ordinationem destinavit : sic ut ab uno statu non sit transitus ad alterum, neque de praedestinatorum numero periturus sit quispiam , nec de reprobis ad salutem aliquando venturus. In hoc prae primis

errarunt lam i pelagi ani, qui Augustini doctrina, & libris ossensi

docebant, id nec divinae bonitati , qua vult omnes homines salvos fieri, nec humanae Libertati consentaneum videri, certos duntaxat ad salutem excipi; repudiari ceteros; neque com

269쪽

munem Omnibus , ac pro iscuam patere DEI bonitatem , ac justitiam. Ita docuit Faus,'s Reiensis semipelagianorum ante' signanus, qui libris duobus de lib. arb. istud ipsum Augustini dogma eumque sensum impugnat, qui diceret, unum ad mornrem praefri natum , alterum ad vitam esse praedesinatum. Patet id ex duabus epistolis altera Prosperi , altera Hilarii ad Augustinum datis, quibus Massiliensium conatus adversus ejus dO- .ctrinam explicantur: nam si Aprae sinati sunt, inquiunt verba sunt Hilarii ) ad utramque partem, ut de aliis ad adios nullus possit accerire, quo pertinet tanta extrinsecus correptionis insam

1. Quod si dimidiati illi Pelagiani praedestinationis sempiternum , ac immobile decretum adeo refugiebant ; multo id magis Pelagianis ipsis displicuit , qui totum salutis negotium liberi arbitrii viribus imputabant. Hinc Ecclesia Lugdunensis l. de g. epistolis U. To. a. Auct. bibl. PP. col. 86. ait Pelagi anos iii libris Augustini reprehendisse praedestinationem ex parte electorum , ut svinam gratiam deluerent; ta liberum hominis arbitrium eam asscere confrmarens. Quias omnipotens. DEUS ante mundi consitutionem, quos salvaturus esset, elegit, Ndona sua , quae eis largiturus fueras , praedesinavit, celat hie omnis humani arbitrii praesumptio , G sola DEI gratia Armissit

me commendatur. Ergo utriusque praedestinationem , &gratiae , & gloriae Pelagiani sustulerunt; atque ideo S. Augustinus l. de dono Perseu. c. I9, & ao. ait se contra novos haereticos Pelagianos praedestinationem operosius defendere. Ceterum ut praedestinationem ad gloriam ejusmodi , quo rata esset, & immobiliter fixa, Pelagii sectatores vel ex parte, vel ex toto sustulerunt ; se ad gratiam praedestinari eos putarunt, quos per liberae voluntatis arbitrium sanctos sore praestivit. Prasciebat ergo , ait Pelagianus verba sunt Augu

270쪽

rae voluntatis arbitrium: O ideo eos ante mundi constitutionem, in ipsa sua praescientia , qua rates futuros esse procnus, elegit ergo; inquit antequam essent, praedesinans filios , quos futuros Sanctos praescivit: utique ipse non fecit: nec se facturum,sed illos futuros sise praesiνit. Verum de his uberius agitur in

Tract. de gratia. -

Quae sit Doctrina Catbolicorum de Praedesinatione I

XXIX. ι Uam latini praedestinationem nominanD- eam grae- mc ci IIροοριοειον seu simpliciter ὁριςμον appellarunt uetro τg ορου, id est , a fine, seu termino , ad quem res diris, gjtur, seu destinatur : unde nihil aliud sonat , quam desin, tionem hominum in aliquem finem , antequam ipsi existant. Praevia haec destinatio Dde qua hic agimus, persaepe Praescientiae vocabulo exprimi solet ; sic enim Auguslinus I. a. de perseu. c. IS , practsinutionem ait esse praescientiam eorum , qua DEUS ipse sacere disposuit , & Apostolus Rom. II. non repu sit, inquit, DEUS plebem Dam, quam prasciuit. Verum haegpraescientia non est mera, ac otiosa rei futurae contemplatio, sed cum ama, & decreto voluntatis conjungitur. Nonnun quam sumitur late pro qualibet DEI ordinatione ab aeterno' . . facta, seu ea in bonum sit, sive in malum : quo sensu utitur . saepius D. Augustinus, & concilium Valentinum III. A. 8ss. in galliis celebratum his verbis : Meliter fatemur praedesin tionem electorum ad vitam , is praedestinationem impiorum ad mortem. Communiter tamen sumitur pro ordinatione ad gloriam, & gratiam, qua tanquam medio gloria obtinetur ἴ aDque sic accepta definitur a D. Augustino l. de dono perseu. c. I 4. praescientia, εδ praeparatio beneficiorum, quibus certis me liberantur , quicunque liuerantur. . Dicitur I. prceientia, per

SEARCH

MENU NAVIGATION