Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

DIvINIsQUE Us ATTRIBUTIS . a sribus ad catholicae religionis dogma assumptis, de posterioribus velut in medio positis libera posteritati judicia reliquerunt. Ε tat hac de re luculentum Coelestini Papae decretum D. r. ad D. gali. I quod legis instar edidit, ut quatenus de his rebus sentiendum sit, cognoscant Theologi. Postquam pelagianae haeresis capita praecipua damnavit , iisque catholica dogmata ex Romanorum Pontificum epistolis , & 1ynodalibus sanctionibus opposuit: demum ita concludit et profundiores vero , difficilioresque partes Occurrensium qu6tionum, quas larius pertractarum, qui haereticis resiterunt ,scuae non audemuS contemnere, ita non necese habemus adstruere: quila ad confitendum gratiam DEI,

eous operi , ac dignationi nihil penitus subtrahendum es , satis sufficere credimus , quidquid secundum praedictas regulas Aposolitae sedis nos scripta docuerunt. Ut prorsus non opinemur catholicum , quod apparuit praesxis sententiis es e contrarium. Ex eo genere profundiorum quaestionum, quae nihil ad negotium gratiae pertinent, est illa de praedestinatione controversa, de qua cuivis , utrum volet sequi, Romani Pontificis sententia pedimittitur , ut adeo quisque illud , quod scripturis, Patribus que conformius videbitur, relicta etiam hac Augustini opini ne, consectari pro lubitu possit.

Ostenditur eonfinum magis esse scripturis, sic multis

PP. electionem ad gloriam factam esse ex praescientia meritorum XXXVII. Τs existimem, opinionem illam, quae praedestin nationem gratuito absque meritorum praevisione actam esse statuit, nihil vel rationi contrarium, vel divina indignum majestate in se continere; potuisseque DEB M , si ita - visum esset, in hunc modum de praedestinatis post scientiam

282쪽

CONTROVERsIA III. DE DEO UNO conditionatam statuere: tamen ob oculos habendum est , hic non quaeri, quid iacere potuerit D Eus , sed quid re ipsa fecerit; quod, ut dixi, investigandum ellex sacris literis , cum

per se loquentibus, tum ut eas pars major antiquorum Patrum explicandas putavit. Placet enim id inprimis, quod errorem, ac temeritatem vitanti faciendum esse Vincentius Lirinensis ad monet, ut in iis, quae dubia sunt , . neque in scripturis satis expressa, adhibeamus antiquitatem , & consensionem , quam ait teneri, si ab iis sensibus nullatenus recedamus , quos sancto Smajores, & Psires nostros celebrasse manifestum est. Hoc si praeceptum in eo, de quo agitur, servare volumus, non dubitamus , quin ea verior sit opinio , quae ex praesensione me ritorum suam cuique sortem aeternitatis assignat.

. . .

Ac inprimis ut ex scripturis divini consilii, ac decreti praedestinativi ratio nobis constet ; sciendum est operum omnium providentiae DEI quae ad salutem hominum pertinent,& quorum in scripturis aliqua est significatio) sontem 'esse duplicem Ps. a 4. ita expressum , universae via domini misericordia,

Est veritas. De utroque autem seorsim sacrae literae testantur ;misericordiae quidem opera gratuita esse, nec ullis meritis redisdi, cum persaepe indignis etiam obtingant : veritatis autem,

seu justitiae, id esse proprium , ut quae cujusque meritis sunt

consentanea, rependat. De priore disertum est D EI responsum l. Lx. 33. his verbis: miserebor, cur voluero, S clemensero, in quem mihi placuerit. De altero inquit David Ps. 6I.: reddes unicuique secundum opera sua. Praeterea scimus ex scripturis, proprium esse opus misericordiae , ac proinde nullis impetratum meritis, vocationis illud, primaeque gratiae beneficium , quo sepultis in tenebris , umbra mortis lux oritur,& a lethali somno peccati torpentia mortalium corda reUOcan

tur. Unde & gratia operibus , id est meritis opponi solet ab

283쪽

Div IN I squB Ejus ATTRIBuTIS. a TApostolo Rom. II. v. 6. Si autem gratia, inquit, jam non ex Operibus, alioquin gratia jam non es gratia. Rursus Eph. a. gratia, ait,

estis salvati per sdem. . Et hoc non ex nobis, sed DG donum est

non ex Operibus, ne quis glorietur. At vicissim ipsae nos scriptura docent, postquam merita omnia antecedens gratia justos, ac DE Ogratos homines effecit, justa, ac pia deinceps opera consequi, quae sunt merita sanctorum, quibus merces ex justitia persolvitur; ut quantam quisque sementem bonorum operum fecerit , tantam messem colligat. Ita enim loquitur Apostolus a. Timoth. q. bonum certamen certaνi, cursum consummavi, fidem

servavi in reliquo reposta es mihi corona justitiae, quam reddet mihi dominus in illa die justus judex. Item ad Gal. 6. qua seminaverit homo, ea ise metet. Et Rom. a. scimus , quoniam jussicium DEI est secundum Meritatem . . . quia reddet unticuique secundum opera ejuS. In meritis ergo compensandis suas just, uae partes tribuit Apostolus. Ecquid igitur ex his omnibus Theologus conficiet Τ istud opinor; et si vocatio ad fidem , & electio ad gratiam aeque sequatur ad conditio natam meritorum praevisionem , ac electio ad gloriam ad hanc conditionatam meritorum , & perseverantiae praevisionem sequitur ; tamen quando scripturae loquuntur de electione ad gratiam , & fidem , eam dicunt dari ex misericordia, & non ex meritis , Deumque sc exercere misericoris diam & quando loquuntur de electione ad gloriam , dicunt eam dari intuitu meritorum , DEUM sc exercere justitiam; ut ex prioribus constat. Sicut igitur ex prioribus scripturis recte colligimus electionem ad gratiam , Γ sdem esse actum misericordiae, & fieri ante merita; ita recte colligemus electiorem ad gloriam & vitam aeternam esse actum justitiae, fierique post merita. Neque erit, cur istae scripturae non de decre-

284쪽

to intentivo, sed de executiva duntaxat DEI voluntate, ac actuali gloriae consgnatione intelligantur: cur eoim non sticamus eodem modo decerni gloriam , quo modo suo tempore repraesentatur 7 Nonne incongruum erit dicere, DEuM id, quod iacit in tempore , id ea , qua facit , ratione faciendum ab aeterno destinasse Τ An ulla scriptura, ullum concilium d cet, D Eum alium ordinem in intendenda gloria, alium in exequenda sectari Sicut igitur scripturae, quae loquuntur de vomeatione, de gratia, de ipsa poenae irrogatione, ita ab omnibus sumuntur, ut ad intentivum etiam gratiae, vocationis, & pG narum decretum extendantur ; ita & hae scripturae ad ipsam gloriae intentionem pertinebunt.

Me porro , expendamus parabolas ipsas Evangelicas , quibus, tanquam in picturis, descriptum est illud salutis nostrae negotium. Simile est, cait Christus Μatth. ao. ) regnum caelorum hominii patri familias , qui exsit primo mane conducere

operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum Oper

riis ex denario diurno , misit eos in vineam suam. Tum post vesperam vocari operarios jussit, & reddi mercedem sing lis. Apparet hic insignis similitudo divinae ad salutem, & pra mium destinationis, &esse trus illius; ac utrobique causa mo

Matur eadem tum decernendae mercedis , tum exhibendae.

me enim praecipuus finis est istius parabolae. Quaero igitur,s quis percontetur de patre illo familias , cur pecuniam suam in hos potius, quam alios erogare decreverit: num aliter respondebit, quam hoc se ideo facere, quod illi ex pacto operam suam locarint nempe unam , & eandem se causam ha- huisse destinandi, persolvendique denarii r nec alia re impubsum, ut mercedem in fine operae redderet, quam qua redd re ante apud se constituerat. Cur thunc potius, quam illum, ex tota otiosorum multitudine , elegerit, quem ad culturam

vitis

285쪽

Di. rvrsquE Eius ATTRIBUTI s. a 9vius mitteret , voluntatis solius dicet fuisse suae. Quod autem iis ipsis, quos gratis deligeret, mercedem solvere statuerit ,

jam eorum laborem causam extitisse. Ita DEus ex usu hominum similitudinem sumpsit , qua decretorum suorum non minus, quam factorum modum significaret. Quid igitur attinet diversam in proponendo , & exequendo divinae providentiae rationem fingere , nullo idoneo varietatis illius argumento 3 simile quid legitur apud Matth. as. in parabola de talentis, ubi electio ad negotiationem est quidem gratuita , insigne tamen pro rite curatis talentis oblatum praemium, fidelem pro- eurationem consequitur. Accedit, formam ipsam judicii, in fine mundi futuri , a Matthaeo a s. descriptam talem esse , ut& electi ob merita praemio sempiterno assiciantur, & reprobi ob eorum omissionem damnentur. Quid igitur causa esse potest , cur non perinde meritis, ac demeritis impulsus sit Daus justissimus , ut & praemium , & poenam decerneret. Nam dicere aliter se gessisse DEUM in destinando, quam exequendo, divinare prorsus est, ut jam dixi ; si hoc nulla scripturarum oracula suadent, nulla secretorum divinorum conscia vox,& interpres. XXXVIII. Instituti nostri ratio prohibet, copiosiores adferre auctoritates Patrum , qui nostram assertionem manifeste propugnarunt. Paucis igitur contenti sumus. Ambrosius

l. s. de me ad Gratianum c. s. I de illis Christi verbis agens: non es meum dare vobis, sic ea declarat: non es meum , qui justriam servo, non gratiam en praedestinatio ad gloriam non gratia est, sed justitia ) denique ad patrem referens addis: qu, bus paratum es ut Uenderet Patrem quoque non petitioribus deferre solere, sed meritis, quia DEUS personarum acceptor non es ent ne de conditionata tantum meritorum praecisione agere videatur , addit, merita in causa esse ; quod DEus praedesti

286쪽

nando unum prae alio ad gloriam non sit acceptor personarem: quae causa esse non possunt merita conditionata, quae eligendum non essiciunt dignum ) unde Apostolus ait, quos praescivit, G praedestinavit. Na enim ante praedesinavit, quam praejciret: sed quorum merita prascivit, eorum praemia praedesinaνit. S.

Chrysost. hom. 66. in Matth. explicans eadem verba : non es meum dare &c. ait : non es meam dare, sed quibus labore praeparatum est. Igitur gloria praeparatur propter praevisa merita, ut

immediate declarat dicens: num igitur quasi non potentem illum id facere condemnabimus ' nequaquam , sed Iustitiam ellus admirabimur o quoniam non Personam , sed rem , id est merita, rupicit. Hilarius in Ps. 64. perspicue adeo hoc tradit, ut expositi ne nulla indigeat. Verba ejus sunt sequentia: itaque non res mdiscreti jussicii electio est, sed ex meriti delectu facta es discretior beatus igitur , quem eligit DEUS beatus ob id, quia electionest dignus. Scire autem nos conuenit , hic beatus in quam rem fuerit electus scilicet ad id , quod sequitur r inhabitabit in talernacusis tuis. Hieronymus ad C. I. Malach. dilectio, inquit, πο um DEI vel ex procientia nascitur futurorum , Nel ex Opo

ribus. Non nasceretur autem ex Operibus, non ex futurorum

praescientia, si praedestinatio ad gloriam non sequeretur merita praevisa e conditionata enim merita non possunt esse causa odii, aut dilectionis.

f. III. Satisfit momentis ex scriptura depromptis.

XXXIX. Ui electionem hominum , gloriaeque destinati vi nem sne ulla meritorum praesensione a DE laetam asserunt, Apostoli potissimum ad Rom. scribentis auctori

287쪽

Div INIsQUE EJUS ATTRIBUTIS. 28 Iauctoritate nituntur, qui cap. 9. id aperte videtur ostendere duorum exemplo fratrum Esau, & Jacob, quorum alterum dilexit, alterum odio D Eus habuit, non ex operibus utriusque cognitis sed ex sola voluntate. ac proposito. Cum exum nondum nati fuissent, inquit i. cit. aut aliquid boni Misent, aut mali fui secundum Hesionem ρropostum maneret I non ex OPeribus , sed ex νocante dictum es ei, quia mavor serviet minori. Sicut scriptum es Jacob dilexi , Uau autem Odio habui. Ante omne igitur prae- visum meritum Jacob diligitur ; per illam autem dilectionem Jacob , praedestinatio intelligitur. In hoc loco cum fundamentum causae suae ponant oppositae sententiae patroni, conandum erit , ut; illius loci verum sensum adseramus. Apostoli in illa ad Romanos epistola mentem, ipse Au stinus exponit, qui l. I. ad simpl. q. a. ait, propositum fuisse illo loco efficere , ut de operum meritis nemo glorietur, de

quibus audebant Israelita gloriari , quod datae Ibi legi semussent,

ex hoc Eνangelicam gratiam tanquam debitam meritis suis percepissent, quia legi serviebant. Unde nolebant eandem gratiam dari gentibus , tanquam indigni s , nis judaica Iacramenta reciperent. Qita orta quaestio in Apostolorum actibussolvitur. Non enim intelligebant , quia hoc jyo , quod gratia est Evangelica, operibus non debetur Oc. Hunc Judaeorum , ac gentilium conflictum fultus explicat Primasius in Praefat. comment. in epis. ad Rom. , ac totum de Evangelica gratia , & ocatione fuis ecertamen inter illos asserit, quod suo qui, lue merito concessum id sibi a Dpo beneficium putaret. TX quo apparet, ApOstolum non de electione ad gloriam , sed de sola vocatione ad Evangelium , Christique fidem, & gratiam locutum esse , &geminorum fratrum exemplo nihil spectasse aliud, nisi gratuitam unius prae altero electionem. Νempe ut Iacob nullis suis meritis divinum illum lavorem obtinuit, suo ut statri anteponeretur, quo praepinquem, & uberem Palaestinae regionem est adeptus; Esau vero nullis item meritis suis hoc infortunio

288쪽

asa CONTROUERsIA III. DE DEO UNO. percussus est , ut sterilem solitudinem possideret: se & Iudaeorum olim populus nullis suis ossiciis hanc a D no gratiam emeruit, ut legis, ac sacramentorum , & regni Divini compos & haeres esset ; cum ceterae nationes infidelitatis tenebris consepultae jacerent. Vicissim vero gentilium postea populum , nullis itidem ipsius meritis provocatus Dominus ad idem decus evexit. De sempiterna porro vel amborum fra- reum , vel utriusque populi salute, aut damnatione nihil i, hic agitur. Non enim aliud tam exemplo isto Isaaci filiorum, quam superiore Ismaelis , & Isaaci, probare voluit Apostolus, quam non eo praecise , quod ab Abrami stirpe originem traxerant , posteros hujus in peculiarem DEI populum esse apsumptos: sed posse DEUM ex lapidibus suscitare filios Abrahae,

ac pro arbitrio, quos ei libitum est, adoptare filios. XL. Sequitur ejusdem epistolae celebris locus , ex quo suam opinionem acriter defendunt Augustini sectatores. Annon habet potesatem, inquit Apostolus v. a I., luti figulus ex eadem magsa facere aliud quesidem vas in honorem , aliud vero in contumesiam nempe sicut ex vili eadem massa facit figulus vasa quaedam, sine ullo argillae merito, vasa honorum, Contumeliae alia , non laetiirus injuriam , si totam hanc vilem materiam pro arbitrio suo in vasa contumeliae converteret; ita ex damnata post peccatum originis Adamitica massa DEus quosdam ad gloriam eligit , sine ullis eorum meritis , ex misericordia gratuita, relinquens alios sine injustitia in massa perditionis , non facturus inique , si omnes pariter in eadem damnationis massa relinqueret.

Contextus hujus Apostolici longe alium , quam Adversarii volunt, finem, ac scopum fuisse, ex interpretatione colligimus illorum PP., qui in scripturarum intelligentia apprime

vers

289쪽

DI v INIsQUB EjUS ATTRIBUTIS . a 83 versati existimant , Apostolum nihil hic de electione ad gloriam, aut condemnatione ad poenam aeternam egisse ; sed voluisse duntaxat, creaturam non debere inquirere in arcana D Ei consilia; verum humili corde adorare ejus circa se providentiam. Chrysostomus inprimis hom. I 6. in L p. ad Rom. hanc figuli, & vasorum similitudinem explicans assirmat, hanc eo spectare, ut Uenderet, quousque DEO Parere oporteat. Nam ad hoc , ut fasi rationem eaigamus a DEO , niihilo magis ossicinos par es, quam lutum. Siquidem non solum contradicendum non es, nec inquirendum; sed neque loquendum Omnino , neque cogitandum adversus illum quippiam : sed in animo issismiles esse debemus, quod figuli manus sequitur, O quocunque voluerit ille, circumducitur. Ad hoc enim unum euusmodi assumpsit exemplum non ad certum vitae genus designandum , sed ut extremam obe en-riam, S silentium commendaret Uc, Deinde sic subdit : unde igitur alii vasa irae , aliti vasa misericordia ρ ex propria volu tate. Similia habent in expolitione hujus loci Theodoretus, Rcumenius, Theophilactus , & anto hos omnes Origenes a Potavio citati. Ambrosius etiam comment. c. 3. hanc figuli 'voluntatem a Divina electione ita secernit , ut Divinum esse actum justitiae, atque adeo necessario merita consequi tueatur ; cum omnes ex una massa simus in substantia , & cuneti peccatores, alii misereri, & alium ait DEUM despicere non

fine justitia. In Aulo enim sola voluntas est , in DEO autem

voluntas cum jusitia. Consentit Damascenus ita loquens: Hu

sa quidem sunt a DEO, qui es solus artifex, sed non qua hono

rata , vel inhonorata sunt: id enim cujusque liberum facit arbitrium. Ceterum vel ipsa scriptura hanc PP. expositionem sta-hilit. Desumpta enim estis haec similitudo ex c. I 8. Jer. ubi jussus est Jeremias descendere ad figulum , videreque , ut vas confractum pro sua figulus potestate convertat in aliud , atque inde est commonitus , Israeliticum populum , & uni-N n a ver

290쪽

a 8 CONTROVERsIA III. DE DEO UNO versa regna ita in potestate DEI esse , ut facile confracta , &collapsa instaurare possit, ut sic propheta dilapsos aci idola Ju

daeos ad spem erigeret. Hac ergo similitudine etiam Apostolus commonitos Iudaeos voluit: confra ita, & inhonora gentilitatis vasa pro potestate sua DEUM posse in vasa honoris christiana fide replenda convertere, neque esse , qui facti rationem ab ipso repetere ausit.

opponitur rursus caput 8. ad Rom. ubi sc loquitur Apo

stolus : quos autem praedestinavit, hos V vocavit , ω quos voeavit, hos S Iustificavit: quos autem Iustificavit, hos o glo

r cavit. Unde infertur, ante omnem vocationem , & justificationem, aitque adeo ante omnia merita praecessisse praedestinationem; neque solam destinationem ad gratiam nam sic non omnes praedestinati ad vitam aeternam pertingunt sed& ad gloriam. Accedit in eadem epistola incomprehensibilia juscia DEI praedestinantis vocantur; qualia non forent, siquidem praedestinatio fieret ex meritis. Facilis enim , cur hie assumatur, ille relinquatur, redderetur ratio, quia hujus m vel perseverantia , & illius impaenitentia. R. textu apostolico nihil aliud insinuari , quam infrustrabilem DEI praedestinantis voluntatem, qua nempe, quos ab aeterno ut credant, ut sancti moriantur , ut mediantibus meritis perveniant ad gloriam, praedest navit; etiam in tempore & vocaturus certo ad fidem est, & in finali sanctitate conservaturus, & sc ob merita praemium redditurus. An ex praevisis meritis, an ante illa facta sit praedestinatio , - altum tacet Apostolus : nec probat quidquam , quod praedestinationis prius meminerit, quam UO-cationis , justificationis, & glorificationis ; per prae destinationem enim aeternum illud, & immobile decretum, quo ad haec omnia beati eliguntur, intelligitur e per reliqua ipsa in tempore facta, laturaque beatorum, vocatio , conservatio, eo

SEARCH

MENU NAVIGATION