장음표시 사용
291쪽
DIVINIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. a8sronatio , quibus certe decretum illud aeternum, & intentivum est prius. Quod alterum attinet , Apostolus incomprehensebilia DEI jussicia non illa dicit , quibus salutem hominibus
destinat, & gloriam. Horum enim causas in scripturis patefecit DB Us ; quae pro eo, ac quisque gessit in corpore, in judicio accepturum esse passim denuntiant. Quare comprehendi a nobis ista possimi, quia causas eorum illo, qui facit, significante novimus .Ea porro inscrutabilia judicia nominantur, quorum nobis est ignota ratio. Loquitur igitur de vocatione certorum ad fidem, & Christi notitiam, aliorumque rejectione, cujus altissimi consilii nemini causa comperta est. Ob quam rationem etiam Augustinus Tract. 26. in Joan. magna, inquit , gratia commendatio. Nemo verit nisi tranus. critem trahat, o quem non trabat, quare illum trahat, Γ illum non trahat , noli velle Iudicare , s non ViS errare. XLI. Alias scripturarum auctor ates adserunt oppostae opinionis patroni , quibus probare intendunt, destinationem ad gloriam esse gratuitam , & absque meritorum intuitu sactam. Imprimis Luc. I 2. Christus dixit discipulis suis : nolite timere pugillus grex, quia complacuit Patri vestro dare Vobis regnum. ubi Vox illa: complacuit , fgnificat voluntatem puri beneplaciti. Joan. Is . Christus ait: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Elegit ergo suos ad gloriam ex mera misericordia. Sic quoque Joan. 13. dixit: s hoc scitis , beati eritis, ffeceritis ea: non de Omnibus vobiS dico: ego scio, quos elegerim, Igitur ideo beati erunt, quia electi sunt. Rursus Act. II. post praedicationem Pauli dicitur : crediderunt, quotquot erant Praeordinati ad vitam aeternam. Denique duo ex Apostolo testimonia adiiciuntur ; unum ad Rom. 6. stipendium peccari mors,
gratia autem vita aeternae ut adeo sicut mors aeterna est propter
solum peccatum , ita gloria esse videatur propter solam DEI gratiam. Alterum ex Ep. ad Ephes. I. Elegit nos in ipso an-
292쪽
a 86 CONTROVERSIA III. DE DEO UNO te mundi constitutionem , ut essemus sanctJ. Ubi Apostolus asserit nos electos esse ad gloriam, non quia praevisi sumus sanm, sed ut simus sancti. Ostendendum modo est, excit iis scripturae testimoniis non essici id, quod adversarii contendunt. I. Certe vox ista complacuit, non significat voluntatem absolutam, & emcacem ; alioquin Judas , qui de illo pusillo grege erat, suisset e Scaciter electus ad gloriam. Intelligi igitur debet de voluntate puri beneplaciti conditionata, & inessicaci
DEI promittentis gloriam sub conditione meritorum , quod ipsae loci citati circumstantiae abunde demonstrant. ΙΙ. locus ex C. I s. JOan. citatus non potest intelligi de electione ad glo- Tiam, tum quia unus ex discipulis, quos alloquebatur, Judas Te probatus erat: tum quia paulo insta Christus dicit illam electionem esse causam, cur mundus Apostolos odio habeat ; at mundus non poterat eos odisse ob electionem ad gloriam ,
cum eam non cognosceret; ergo necesse est loquato de electione alia vel ad Apostolatum cadditur enim; ut eatis fructum asseratis ) vel ad fidem, ant primam gratiam , quam per
externam professionem mundus cognoscebat , ut interpretatur
contra Massilienses Augustinus. III. Textus Joan. C. I 3. ad , literam non est de electione ad gloriam , sed solum de perfectione scientiae Christi, per quam intime novit eos , quos ad Apostolatum delegit. IV. Praeordinati ad vitam aeternam, de quibus ath. I p., dicuntur credidisse in tempore ; ex quo mi
ni me sequitur, eos ante omnia merita esse praeordinatos. PO-tuit enim D Eus illos ordinasse, quos DE Us. praevidit ab aeterno credituros. V. Ad primum Apolloli textum ajo , vitam aeternam nominari gratiam in semine , ac radice , quia redditur meritis gratiae r si enim in se, ac sormaliter gratia foret, daretur gratis in tempore , sicut gratia ; quod est haereticum.
Sic explicat ipse Augustinus hunc textum l. de corrept. & gra tia
293쪽
Drv IN I sqUE EI Us ATTRIBUTIs a8rtia c. I 3. his verbis: verumtamen quia D i a vita aeterna aeb Apostolo gratia DEI dicitur , constendum est, ideo gratiam νitamaternam Vocari, quia reditur hiS meritis , quae gratia contusit homini. Igitur non est mera gratia , sed etiam corona justitiae , quae pro mercede honorum operum retribuitur. In altero textu Apostolus non agit de praedestinatione ad gloriam,
sed ad gratiam vocationis, & justificationis , ut patet ex comstquentibus: praedesinavit nos , inquit, in adoptionem filiorumper J. C . . . in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum. En adoptio, redemptio , & remissio peccatorum pertinent ad gratiam justificationis.
Resolvuntur reliquae objectiones, & quae fuerit hae
in re Augustini sententia, accurate eXponitur.
XLII. oncilium Valentinum III., quod in galli is ih causa
Valentini Episcopi A. D. 8ss. celebratum est, passim opponitur. Nam Canon tertius haec habet: Hidenter fatemur, pradesinationem elenorum ad vitam, o praedestinationem impiorum ad mortem : In electi me tamen salvandorum misericordiam DEI praecedere meritum honum , in damnatione autem Perituorum meritum malum praecedere justum DEI ju cium. Verum Valentina haec Synodus nationalis ad summum est, neque nationis integrae , & Episcoporum Paucorum , - cujus proinde auctoritas nos admodum non stringit ; maxime cum hi Episcopi tanquam opinionem erroneam sequenti ca- none damnent eorum sententiam , qui ajunt Christum redemisse omnes homines : satisque clare tradant, pro solis eum electis sanguinem suum profudisse. Ceterum meritum bonum praecedit misericordia , si praedestinatio ad gratiam meritum bonum praecedere dicatur, eis electio ad gloriam bonum meri
294쪽
a88 CONTROvERsIA III. DE DEO UNO Ducuntur praeterea objectiones ex rationibus theologicissere sequentes I. qui ordinate , ac sapienter vult', prius intendit finem , quam media ; siquidem movetur ad elcctionem mediorum ex voluntate finis: DEus igitur prius intendet gloriam, quae est finis hominis , quam merita, seu media gratiae per quae finis obtinetur. II. Da Us electis vult essicaciter ,
ante praevisa eorum merita, gratias , quas praescit fore essicaces : ergo vult emcaciter eorum salutem. Sane non alia de causa quibusdam perservantiam concedit , quam quod eos
gratis pr aedesti navit ad gloriam ; & aliis negat , quod negative saltem sint reprobati. Quippe cum donum perseverantiae gratuitum sit, & ut loquitur Trident. Sess. 9. Cap. I 3.)magnum illud donum , quod aliunde haberi non potes , nisab eo , qui potens es, eum , quii sat , Itatuere , ut perfeυeranterstet, eum qui cadit , restituere e non potest alia ratio assignari, cur aliquibus concedatur , & aliiS non concedatur,
quam quod aliqui sunt ad gloriam graiis electi , alii vero ab ea exclusi. III. DEus prius eligit ad fidem , quam eligat media ad fidem 3 ut docet Augustinus l. de dono Perseu. c. x 4. Igitur priuS etiam ad gloriam eligit, quam eligat media ad eam opportuna. His objectis ut satisfiat; R. ad primum distinguendo propositionem et prius intendit finem , quam media, si velit finem sub unica ratione finis conc. Si velit
finem sub ratione mercedis, ac praemii, nego. Porro cum
D stus ad gloriam homines praedestinat , gloriam non intendit sub unica ratione finis, neque absolute, sed sub ratione mercedis, ac praemii, & conditionale ex parte hominum, si nempe velint divino gratiae auxilio adjuti ea exequi, quae necessaria sunt, ut ad beatum illum finem , & ad laborum debitam mercedem perveniant. DE Us igitur in hac providentia electis non ideo decernit auxilia essicacia, fidem, sanctitatem, & perseverantiam , quia jam gloriam ipsis decrevit, seu
295쪽
ita, ut gloria jam tanquam finis intendatur, & vocatio, & per
severantia tanquam media : hoc enim nulla scriptura ostendi potest. Sed ea decernit ita, ut polst gloriam meritorum intuitu ut coronam exercendo misericordiam simul , & bustitiam distributivam ) conferre. Ad a terum distinguo conseq.
ergo emcacat r vult salutem in se nego: radicaliter , ac in alio, nempe in gratiis essicacibus , in quinus virtualiter continetur concedo. Cum enim fide constet, DRU Μ absque intuitu minritorum, pro suo beneplacito praedestinatis decrevisse eam seriem gratiarum, quas praeviderat fore finaliter emcaces ς decretum istud, supposita generali voluntate cquam habet Dnus salvandi omnes finaliter pe ris verantes est virtualis essicax volitio praedestinatis dandi gloriam, quam illis post meritorum praevisionem destinat. Quod additum est de finali persevexantia, latemur illam esse summum , ac gratuitum D Ei donum , quod nullis meritis de condigno debetur, adeoque gratis, quibus voluerit , illam a D Eo concedi , nec aliam tanti collati muneris causam quaerendam esse , quam misericordiam
D gr. At enim inde inserit non potest , gloriam , quae cum finali perseverantia conjuncta est, gratis a DEo destinari; nisi etiam inferre velles , eam & in ipsa executione gratis concedi , quia & ipsa finalis perseverantia in ordine executionis plane gratuita est. Denique nulla est paritas inter praedestin tionem ad fidem, seu gratiam , O praedestinationem ad gloriam , de qua nobis controversia est. In primis nulla est paritas in finibus; sinis enim praedestinationis ad fidem est a solutus, neque pendet a meritis, sed omne meritum praecindit. At finis praedestinationis ad gloriam est conditionatus, &restrictus ad merita, atque adeo absolute decerni non potestante praevisionem conditionis suturae. Non est paritas etiam in mediis. Nam media fidei, seu actualia gratiae auxilia sunt duntaxat media respectu DEI intendentis actum fidei ut finem,
296쪽
29o Cou Tao vllasIA III. DE DEO UNO& sic debent esse posteriora fine in mente DEI. At vero merita nostra relate ad gloriam non sunt media respectu DEI,.sed tantum relate ad nos, & sic non postulant esse posteriora in mente DEI ; imo postulant esse priora , cum respectu DEI sint motiva, quae semper debent esse priora in mente decernentis, quam id, quo d per illa decernitur. i .
XLIII. Sunt nonnulli cum Vasquegio, ac Lemo , qui Augustinum ejusdem, quam hactenus tradidimus, opinionis fuisse contendunt. Nimium enim verentes, ne Augustinianae doctrinae desertores haberentur, omnibus viribus laborarunt, tantum Doctorem invitum in suas partes pertrahere, tanquamis causam electionis ad gloriam, praeter divinam Voluntatem, constituerit ullam , atque ex meritis bonorum operum illam fieri putaverit. Nos minime dissitemur opinionem nos ram amente Augustini alienam esse, neque nefas esse ducimus, hac in quaestione a tanti magistri praescriptis desciscere juxta illa, quae N. XXXV. diximus; operae duntaxat pretium erit , eXPetaVio genuinam mentem , ac sententiam Augustini in comspectum dare. Ut de cujusdam a Patribus sententia constet, illud intuendum est, non quid uno, alterove in loco, quas obiter injecerit , sed quae si per ejus scripta perpetua doctrina. Iam vero ea fuit peculiaris Augustini , ab eoque passim repetita doctrina , post Adami peccatum totum genus humanum velut massam quandam fuisse corruptam , & exitio devotam ; ex qua per solam electionem, ac praedestinationem nonnullos DE Us gratis , ac misericorditer separat , nullis eorum meritis impulsiis , alios autem justo iudicio ibidem relinquit; cum non minus juste priores illos , s voluisset, relinquere posset. Haec adeo est Augustiniana sententia , ut ejus primus auctor hab,
297쪽
D1vINIsQUE EJUS , ATTRIBUTIS . a9 Itus striquam ex Apostolo c. 9.xad Rom. deduxit. . Quippe Pelagiam, ac semipelagiani, & quicunque Augustino vel vivo
vel mortuo refragati sunt, hoc inter alia, tanquam absurde ab eo inventum, dogma vexarunt, ex eoque maximam illi invidiam concitare studuerunt: quasi ex pristino Manich. eorum errore sentiret, natura, 'ac velut fato quodam, sine ullo meritorum discrimine, salutem contingere: unde consequens sit, non esi se in hominum potestate , ut salutem adipiscantur , atque ex vasis irae transeant in vasa misericordiae quoniam fixa semel est divina sententia , certusque definitus electorum numerus. Has contra Augustini dogma frequenti Isimas suisse temporibus illis querelas , ex Fausti Reiensis l. I. c. q. & I a. nec non ex
epistolis Prosperi, ac Hilarii ad Augustinum datis colligi potest.
His politis duo sunt probanda , ut ad mentem Augustini
pervenire possimus: alterum gratis, ac nullis adductum meritis DEUM certos ex illa massa discernere ς alterum secretionem illam non solam ella gratiae destinationem, sed etiam gloriae, imo per hujus poti simum desponsionem vasa misericordiae fieri. Primum docet D. Doctor in Enchiridio ad Lau-etentium C. 98 , ubi ex C. 9, ROM. ostendit , nullam apud DEDM iniquitatem esse, etsi, antequam quidquam boni , aut mali facerent homines, hoc est, famar S praevideret , quosdam amet & eligat, alios oderit, ac respuat. Qua in re, inquit s futura opera vel bona hujus, uel mala illius, quae DEUS utique prsetebat, vellet latesiligi, nequaquam diceret, non ex operibus; sed iuceret ex futuris operibus ... Pacob dilexit per misericor am gratuitam, Esau autem odio habuit per judicium debitum. Quod cum deberetur bobus, in altero aiter agnovit, non de suis dis sitas meritissibi se gloriandum, quod in eadem causa idem supplicium non iacurrit sed de Divinae gratia largitate, quia non volentis, neque currentis , sed miserentis es DEI. C.
298쪽
asa CONTROvERsIA III. DE DEO Uuo vero 99. , sola , inquit, gratia redemptor discernit a perditis ,
quos in unam periurionis concreverat massam ab Origine ducta cau-J a communis. Ibidem ait , eos qui ex illa massa liberantur ,
sic oportuisse liberari , ut ex pluribus non liberaris, atque in damnatione Iusi ima derelisis, stenderetur , quid meruiset univer D conspersio, quo etiam sos debitum DEIju cium duceret , nili ellus indebita misericordia sub veniret. Similia habet in 4. l. c. 8. contra Iul. & scribit Ep. Ios, & Io 6. in qua illa Apostoli verba: miserebor, curus misertus ero, sic explicat: quid nos hic docuit, nil ex illa massa primi hominis , cui merito mors debetur, non ad merita hominum, sed ad DEI misericordiam pertinere , quod quisque liberatur.
XLIV. Ostendendum nunc , quod erat secundum , illam ex massa secretionem Augustino non fuisse solam destinationem gratiae, sed gloriae etiam. Etenim per hoc praecise ab ibia massa separatur quilibet, per quod in ea contineri, & ejus pars esse desinit. At nequaquam sola gratia, quamvis efficax, aut Iustitia hominem sic eximit, sed sola praedestinatio gloriae, sive gratiae,/ quatenus certo habet adjunctam gloriam: quippe gratia D si , & sanctitas reprobis multis tribuitur , qui numquam ab illa massa sunt exclusi , ne tum quidem , cum justi, ac sancti fuerunt. Illustris ea de re locus est l. de corrept. &grat. c. I. ubi D. Doctor ita loquitur :- tam illi , qui Evangelium non audierunt, quam qui eo audito in melius commutati pe ρverantiam non acceperant, non sint Ascreti ab illa conspersone,
quam constat esse damnatam . . discernuntur autem non meritis
suis, sed per gratiam me tatoris , hoc es , in sanguine secundi
Adam justificari gratis. Itaque cum audimus, quis ergo te discernit ' . . . . ab illa Perditionis massa , quae facta per primum Adam, debemus intelligere neminem posse discerni , ius quod hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia salvatoris accepit. Ea
299쪽
D1vINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS. 293 duo illa, quae probanda sumpsimus: nempe ab illa massa damnata neminem sola gratia, & justificatione discerni; cum illi, qui audito Evangelio in melius commutati sunt, non tamen ab illa discreti fuerint. Tum sola DEI misericordia, hoc est gratis, in divina scilicet praescientia, ac praedestinatione , quotquot ab ea segregantur, eximi. Postea Augustinus hos ipsos, qui
ex massa separati sunt, ait secundum propositum vocatos esse,& electos r eleat autem sum ad regnandum cum Chriso i, non quomodo electus est Iudas: ad opus, cui congruebat. Ergo et .ctio illa non ad solam gratiam, sed ad regnum caeleste comparatur. Denique de iis loquens, qui in accepta fide, & justitia non perseverant, ait eos in illo numero non contineri squi per electionem gratuitam a massa damnata separatus est. Qui vero perseveriauri non sint . . . . nec eo tempore, quo bene,
pieque vivunt, in i o numero computandi sunt. Hinc evidens est, Augustinum sensisse, neminem ab illa massa separari, nisi, quem DE Us caelesti regno destinarit, & gloriae. XLV. Dices T. Augustinum contra Pelagianam duntaxat vanitatem pugnanx aliud his locis non asserere , quam fine meritis naturae factam esse eam segregationem ς quo posito ob merita supernaturalia isthaec ad gloriam electio fieri potuit. Contra enim est, quod Augustinus pure gratis, & sine ullis nostris meritis hanc segregationem factam esse contendat; d cet enim ex Apostolo,nos sic esse electos ad gloriam ante mum di constitutionem, non quia futuri eramus , sed ut essemus sancti. Saepissime etiam Jacobi sortem contemplandam proponit, ob cujus merita negat, praescientem DEUM eam segregationem ex originali massa fecisse. De iis igitur meritis Io
quitur, qualia praescivit DBus , & qualia erant sutura r At ex spiritu fidei, & gratiae futura erant Iacobi merita : ergo
300쪽
a 4 CONTROVERsIA III. DE DEO UNO talia merita negat causam , vel occasionem praebuisse DEO, ut Jacobum ex illa massa secerneret.
Dices II. l. I. ad Simplicianum q. a. explicans illud Apost. Rom. 9. cum nondum nati essent &c. ait: non quila invenit DG in opera b na in hominillus , quae eligat, ideo manet propos
tum Iustificationis ipsius sed quia illud propostum I manet ,
ut justificet credentes, ideo inventit opera , quae jam elisat ad re-ςnum caelorum. Videtur hic D. Doctor distinguere praedest nationem ad gratiam a praedestinatione ad gloriam in hoc, quod prima sit ex liberalitate donorum gratiae ; altera Vero ex ele-εtione meritorum ,. quae homo post iustificationem a gratia factam acquirit. Quod clarius explicans addit: nemo eligitur, ius jam di lans ab illo, qui reiicitur. Ubi electionem ad gloriam ait seri inter distantes. Ut ergo illi duntaxat reiiciuntur , qu rum demerita videntur , ita eliguntur ad gloriam , qui jam per merita a reprobis distantes cognoscuntur. R. Augusti. num , antequam Pelagianum errorem impugnaret id est, quando haec ad Simpliciani Mediolanensis Episcopi consulta r scripsit aliter nonnihil loquutum esse , quam deinceps , n quaquam tamen id , quod deducitur , in thndisse r nempe ut dubitantibus explicaret, qua ratione justa sit electio, qua DE-us hunc assumit ad gloriam, & reiicit alium, & non ex operibus, sed ex vocante isthaec electio fiat, propositum, & electionem distinguit , illoque ait justificationem , hac gloriam attribui , sed utique non justificationem , aut gratiam quamlibet , sed cum perseverantia connexam dependenter enim ab alio proposito non invenit DΕus opera, quae ad gloriam eligat)ideoque& gloriam. Gloria igitur ex Augustino hoc explicandi modo confertur Iacobo, id est, praedestinato , & per propositum ante omne meritum, destinando.nempe, & consertur per electi nem dependenter a meritis,intentionem priorem exequendo. Pro-