Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

, positum ergo Augustino, decretum intentivum est ; electio, quae non nisi distantes assumit, decretum executivum. Postea quam vero D. Doctor hoc praedestinationis negotium amplius tractare coepit, nec hanc propositum inter, ac electionem distinctionem fecerat, inde satis electioni , etiam omne meritum antevertenti, justitiam asserens , quod eripiendo unum, gratuito eX massa perditionis, relicto in eadem alteri injuria non fiat. Vide c. . de corrept. & grat. I9. de praedest. 35. & 8. de don. perseu. Epistolas item Ios. & Io 6. Dices III. ex Augustino serm. . de νerb. Dom. ita loquente: quos voluit, Dominus elegit: elegit autem S secundum suam

gratiam, G secundum illorum justitiam Et postea, praemiisis his Apostoli verbis : reliqui mihi septem millia , qui non curvaverunt genu ante Baal, DBUM sic loquentem inducit : ego illos elegi, quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec . de Baal. Electio igitur, quae fit secundum DEI gratiam, nostram justitiam , fit ob merita praevisa. R. Augustinum hic agere duntaxat de electione ad uberiorem gratiam, singularemque protectionem, qua T illa virorum millia , qui ante Baal genua non curvaverunt, servavit , adeoque nihil aliud. hic docere, quam in praemium meritorum saepe a D Eo etiam designari uberiora merita, ac gratiarum ubertatem, ut ex subin. junctis verbis , quibus loquentem Eliae Dominum inducit, colligi potest. Ceteri D. Domaris loci facile exponuntur de collatione ipsa gloriae, seu executivo, non intentivo , praedestinationis decreto, quod sane etiam ex Augustini mente merita supponit.

De effectibus praedestinationis.

XLVI. TV ffectus praedestinationis est omne id, quod DEus, Ita virtute praedestinationis lactae, ex speciali affectu

302쪽

α- CONTROvEasIA III. DE DEO UNO consert Electo , ut eum ad beatam vitam perducat. Tres a tem requiruntur conditiones. I. ut talis essestas sit ab auctore DEO; hinc peccatum non potest dici effectus praedestin tionis. II. ut detur ex meritis Christi; DEus enim praedestinavit nos per Chri tum. III. ut certissime condacat ad ipsius

gloriae consecutionem.

ΑJo itaque praecipuos effectus praedestinationis adaequatae id est cum ad gratiam, tum ad gloriam tres esse, ad quos reliqua , quae ad assequendam gloriam conducunt, reseruntur; nempe vocationem , jultificationem, & glorificationem. Hinc Apostolus Rom. 8. ita habet: quoς praedestinavit , hos vocavit quos νoc.it hos ta Iustificavit; quos autem justificavit,

illos glori Bavit. Porro ad gratiam νocationis reducuntur omnia auxilia externa , quae simul cum internis ad justificationem concurrunt; ut sunt Evangelii praedicatio , miracula , bona aliorum exempla, a parentibus Christianis ortus, ac ed catio, occasionum peccandi remotio, morbi; calamitates &e.

Ad gratiam justificarionis revocantur habitus fidei, spei, & Charitatis , 'aliarumque virtutum , item dona Spiritus Sancti, gratiae sacramentales, & donum finalis perseverantiae. Ad glorificationem reducuntur omnia dona gloriae accidentalis , quae vel animam, vel corpus respiciunt. Illa enim proveniunt ab illa benevolentia , qua D Eus electos dilexis ob merita , &per quam tot, & tanta suae largitatis dona ipsis praeparavit. Neque dicas I. vocationem , & justificationem esse communes praedestinatis, ae reprobis. Nam non quaelibet vocatio est effectus praedestinationis , sed ea duntaxat , quae a DEo datur ex efficaci intentione porducendi ad gloriam , qualis solis electis datur: nam reprobis conceditur solum ex volunt

te DEI generali salvandi omnes homines t i deoque in illis est

303쪽

DIvINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS . a9 providentiae generalis effectus. Neque II. Plura eX memoratis donis esse naturalia, adeoque non esse effectus praedestinationis. Nam etsi illa dona non sint quoad substantiam supe . naturalia, pertinent tamen ad ordinem supernaturalem rati ns ordinationis Dei , qui illa concedit ex meritis Christi, quatenus juvant praedestinatos ad gloriam consequendam. Sic bona fortunae dici possunt aliquando praedestinationis effectus , quando inserviunt ad eleemosinas erogandas, salutemque obti

nendam.

XLVII. Quaeritur , an permissio peccati possit esse verus praedestinationis effectus Ita omnino : nam permissio peccati de se bona est , cum sit a DEO, & potest conducere ad sal tem praedestinati, tanquam occasio poenitentiae , demissionis, aliorum que bonorum illam consequentium. Potest igitur Daus propter haec bona velle permissionem peccati ex speciali affectu erga salutem praedesti nati. Ita sentiunt Basilius & Augustinus; il- le enim in Regulis brev. interrog. 8 r. sic scribit; atque etiam id - scire opera pretium es , contingere sue piorum delicta , divina providentia ita dispensante, ad eorum utilitatem. Iste vero l. I 4. deci U. C. I 3. audeo dicere, inquit, superbis utile esse cadere in albquod apersum , manifesumque peccatum, unde sibi displiceant. Et I. de nat. & grat. c. 24. docet, DEUM permisisse peccatum D vi dis, ut ei esset contra superbiam conturbatio illa mericinassis. Idem

habet c. a 8.

I Am clare in scripturis expressa est nonnullorum reprob

tio , ut ad eam demonstrandam uberiore opus non sit probatione. Variis autem nominibus reprobi designantur.

Dicuntur repulsi. Ps 8 . despecti. Eccles et . DAE in diem malum R. P. Reatimer Theol. T. L P p Procl

304쪽

-98 eo NTROVERsIA III. DE DEO UNO Prov. 16. Haedi, o maledisi. Matth. as. Vasa irae. Rom. 9.Fisti perstionis. Joan. I . Praescripti in judicium , D condemnationem. Ep. Judae V. 4. Operae pretium erit diversas praeprimis de hoc argumento opiniones in medium proferre.

LXponuntur erroreS Calvini, ac Ian senii, aliorum

que OpinioneS. XLVIII. π ΤΚterum haereticorum erroreS ut praeteream, Cal-V vinum prae ceteris adduco, eo quod partim ab ignaris usurpatum sit temere, partim ab improbis insidiose confietum, eandem esse Calvini , quae Augustini fuit , de reprobatione sententiam. Hanc Bellarminus ad quinque capita revocat. Ι. ex mente Calvini , quem secutus est Theodorus B eZa, DEus non solum permittit, sed etiam vult fieri, quaecunque fiunt ab hominibus peccata. II. non solum vult fieri,sed etiam ab aeternitate decrevit, ut fierent, idque non praevisa determinatione Voluntatis humanae : DEus enim non decernit quidquam, quia praescit futurum ; sed praescit sutura, quia ipse decrevit , ut fierent. III. DEus non solum decrevit, ut fierent , quaecunque sunt ab hominibus peccata , sed etiam imperat satanae,& improbis hominibus, ut concipiant maleficia , eosque ad hoc inclinat, impellit, imo etiam cogit. Quin ipse per eos, tamquam sua instrumenta , facit ea omnia , quae respectu hominum dicuntur, & sunt vere peccata. IV. Etsi ea omnia fiant D Eo volente, definiente, imperante , & operante, tamen respectu DEI non sunt peccata , sed opera bona , & justa , quia homines mala intentione, DEus autem bono consilio illa omnia iacit. V. damnationis reproborum causa non est ipsorum culpa seu originalis , seu propria : sed sola DEI voluntas

absoluta, quae omnium praesensionem meritorum , ac voluntatem antegressa, creare illos statuit in eum finem, ut camnarentur, severitatis, summique juris , ac potestatis ostentandae gratia. Ut autem ad destinatam illam perniciem perve-

305쪽

Div IN I gQVE Eius ATTRIBUTIM a 99nirent , decrevit, ut in peccata incurrerent. Hanc esse Cal- Uini non tam mentem , quam farias , ex ipsius libris Instit. facili negotio demonstrat Bellarminus, & Petavius.

Jansenius Iprensis docet l. Io. de gratia Christi c. a. bveram reprobationis causam esse peccatum Orionale, quo reprobi periisse, ta damnationem Praevidentur meruisse. Negat igitur reprobos in statu naturae lapsae habere auxilia respective lassicientia ad concupiscentiam domandam, servandamque DEI legem , & obtinendam salutem , ac per consequens DEUM post peccatum originale habere veram, sinceramque Uoluntatem , etiam ante propria, & actualia peccata , salvandi omnes homines. Negat praeterea Christum pro aliis , quam praed stinatis , esse vere, ac proprie mortuum, ita ut pretium sanguinis pro obtinenda illis respective etiam ad hunc statum naturae lapsae sufficiente gratia , saluteque consequenda obtulerit. Neque decipiaris, si audias Jansentanos variis , & ad tegendos errores suos excogitatis modis fatentes , & DEUM velle antecedenter omnes homines salvare , & Christum pro omnibus mortuum esse: nempe salvare DEus apud Iansentanos omnes homines vult, quatenus simplici saltem complacentia

tendit in omne bonum , justum , & rectum , quale est salus aeterna , & observatio legis , in statu naturae integrae etiam reprobis possibilis ; imo & voluntatem hanc divinam fatebuntur etiam activam, minimeque sterilem esse , quatenus D Eusetiam reprobis ideo decernit auxilia absolute ad vincendas temtationes sufficientia , etsi respective ad statum naturae lapsae non lassiciant. Catholici etsi omnes fateantur, DEum vera , & sincera voluntate velle alios etiam, quam praedestinatos, salvos fieri ;in varias tamen opiniones circa reprobationem abeunt. Th

306쪽

3oo CONTROVERsIA ΠL DB DEO UNO mistae distinguunt inter reprobationem sumptam pro voluntate excludendi a gloria , tanquam beneficio indebito, & reprob tionem sumptam pro voluntate puniendi , seu infligendi poenam. Priorem ipsi Vocant reprobationem negativam , & statuunt ante; alteram postivam, & statuunt post demerita absolute praevisa. Alii cum Suarezio, & Bellarmino censent, DE-uM neminem destinare ad poenas aeternas, ante praevisionem peccatorum. Qua in re certum nobis est, reprobationem permissivam peccati non fieri ob demerita praevisa r permittere enim saltem primum peccatum D Eus certe non vult Ob aliqua hominis demerita, cum nulla absoluta primum peccatum prodicedant , conditionata autem tam parum mOVeant ad poenam, quam merita conditionata ad praemium. Hoc igitur loco desola positiva reprobatione nobis sermo erit, ac inprimis since ram DEI circa salutem hominum voluntatem stabiliemus ; tum

haereticorum errores refellemus , ac Veriorem de hoc argumento sententiam proponemus.

ASSERTIO L

De fide est, Deum sincera voluntate velis alios salvos fieri, quam praedestinatos et imo Deum , etiam supposito peccato originali, velle salutem omnium hominum, si non vi expresse de De , certe est Mei proximum.

XLIX. π TT prior pars de fide esse ostendatur, audiendus. praeprimis est D. Ioannes c. 6. v. 39. & o. Haeces autem voluntas ejus, inquit, qui misit me Patris , ut omne, quod decit mihi, non perdam ex eo , sed res citem illud in novissimo die. Haec es voluntas Patris mei . . . ut Omnis , qui videt filium , credit in eum, habeat Nitam aeternam. Igitur quos Pater aeternus ex illa damnationis massa instituendos dedit Christo , illos omnes voluit, si non voluntate consequente,

abso

307쪽

Div IN Is Q UR EJUS ATTRIBUTIS , sollabsoluta, & essicaci , saltem antecedente , conditionata & imemcaci salvari. Sed illi non omnes sunt praedestinati r nam Judas , qui erat ex eis , non erat electus ; quos dedi i mihi , inquit Christus Joan. II., coodisio S nemo ex eis periit, nissitius perditioris. Ergo aliquos ex illa massa non praedesti natos voluit salvari. Inexpugnabile hoc argumentum ipsis Jansentanis . post Lmum visum est, ut cum jam apta hujus loci expositio

non occureret, scripturam ipsam corrumpere non sormidarint,

R sacrilego ausu in gallica Montens versione particulam nisconverterint in particulam sed; quasi dictum a Christo fuisset: nemo ex eis , quos dedisti mihi periit; sed tantum filius pediditionis , qui ex illis non erati Verum Iudam fuisse ex eis,

quos D Eus Christo dederat, ut citam aeternam haberent, interpretatio est D. Augustini Tract. Io 6. in Joan. c. I . D. CPrilli Asex. l. a. Comment. in Joan. aliorumque PΡ. Accedunt

constitutiones Innoc. X. & Alexandri VII. quibus ut impiam, ' blasphemam , contumeliosam , Avinae pietati derogantem , is hi reticam proscripserunt hanc quintam Jansenti propositionem :semipelagianum es dicere, Chrisum pro omnibus omnino homin4bus mortuum esse, aut sanguinem fudisse, eo sensu intellectam, ut Chrsus pro salute duntaxat praedesinarorum mortuus D. Dinnique concilium Arelatense probavit Fausti Regiensis epistolam ad Lucidum presbyterum : in qua hoc dogma proponitur: &Lugdunense probavit epistolam Lucidi errores suos retractam iis, inter quos quartus huic dogmati opponitur.

L. Quod autem DEus antecedente illa voluntate omnes hujus massae homines salvare velit; testantur imprimis scripturae, quae generatim , & sine ulla restrictione dicunt DRum nolle mortem peccatoris , nolle ut quis pereat, omnes homines ad poenitentiam evocare: beneficia etiam impiis, & praestita salutis remedia exaggerant , quas restringere ad solos praede- P p a sti-

308쪽

so a CONTROVERSIA III. DE DEO Uxostinatos, vel etiam ad fideles solos sine ingenti temeritate quis

ausit Τ Continentur autem similia testimonia Pro Uerb. I. v. 24. Erech. I 8. V. a 3. 33. ν. II. V. s. v. 42 65. ν. a. Matth. II.ν. 28. D I 8. V. 14. Et Σ3. N. 37. Probatur II. ex illis scripturae locis, quae aperte dicunt, DEUM nullum velle perire, sed omnes cupere salvos fieri. DEUS vult omnes homines cita loquitur Apostolus I. ad Timoth. a. salvos feri, εγad uestionem veritatis ventre. Atqui hanc DEI voluntatem extendi ad singulos homines probant , tum votum Apostoli eodem capite monentis , ut fiant orationes pro omnibus hominibus , pro regibus , O omnibus, qui in sublimitate sum tunc infidelibus, fideique persecutoribus , ac magna sane parte reprobis tum ratio, quam illius DB I voluntatis reddit , quia nimirum unus es DEUS, unus mediator DEI, ta hominum homo Chrsus Iesus, qui dedis redemptionem semeti iam 'O Omnibus. Sicut ergo D Eus omnium omnino hominum, nullo excepto , DEus est; ita & omnium redemptor, ae proinde omnes vult salvos fieri. Ex ΡP. unus sufficiat Augustinus Lia θ, S lite. c. 33 ita loquens : VUI DEVS omnes homines salvos feri . . . non sc tamen, ut eis adimat liberum arbitrium, quo vel bene, vel male utentes jusissime Iudicentur quod cum fit, in Meles quidem contra DEI voluntatem faciunt, cum ejus Evam gelio non credunt: nec ideo tamen eam vincunt , νerum se ipsos fraudant magno, ii summo bono, malisque poenalibus implicant , experturi in suppliciis potesatem ellus , cujus in doris misericosedlam conrem erunt. . Ex his autem manifeste consequitur , Christum pro omnibus esse mortuum: nam de fide est, Patrem aeternum voluisse, ut Christus moreretur pro salute eorum omnium , quos Pater vult salvari : & Christum omnem Patris voluntatem

implevisse. Si isitur voluntas DEi est, omnes salvos fieri;

309쪽

DIvINIsQUE EJUS ATTRIBUTI s. 3o Christum pro omnibus mortuum esse, quis ausit negare Munus pro omnibuS mortuus es cait Apostolus a Cor. s.) ergo omnes mortui sunt: pro omnibus mortuus est Chri ius. Pro omnibus ergo mortuus est Christus , qui mortui sunt in Adamo; atqui omnes excepta sola B. U. Μ.) mortui sunt in

Adamo. Pessime concluderet Apostolus omnes mortuos esse in Adam ex hoc, quod unus mortuus sit pro omnibus, si vel unus esset, pro quo Christus mortuus non foret. Verum de hoc uberius in Tract. de Incarnatione. i . .

Diluuntur Objecta Adversiariorum.

LI. TMpugnant Iansentani praecipuum doctrinae nostrae prael. sidium , consistens in illa Apostoli sententia : qui vult omnes homines salvos feri, in qua vocem omneS non pertin re ad singulos, sed aliquos ajunt: sicut is sensus est in his textibus omnis caro corruperat Niam suam. Gen. 6. omnes declinaverunt , simul inutiles facti sunt. Ps. Sicut in Adam omnes moriuntur , ita G/ in Chrso omnes vivificabuntur. Tuentur autem sese potissimum auctoritate Augustini , qui generalem

illam voluntatem salvandi omnes damnat in Pelagianis; &Semipelagianis; imo allata verba Apostoli Enchiridii c. Io 3. e ponit I. per distributionem accommodam negativam, hoc sensu, quod nemo salvus fiat, nisi quom DE Us salvum fieri velit. II. per distributionem accommodam assirmantem, de generibus singulorum, non de singulis generum , hoc sensu, quod DE Us quosdam homines ex omnibus nationibus, & conditionibus salvari velit. III. exponit de voluntate causali , ita ut omnes excitet ad hoc, ut salvari vellent, sicque ipse dicatur eos salvare velle , ut Spiritus S. dicitur pro nobis gemere, & interpellare, qui ut oremus, & gemamus, essicit. Adde, D. Doctorem ibidem c. Ioa. asnoscere , voluntatem Omnipotentis

310쪽

go 4 CONTROVERSIA III. DE DEO UNO.

DEI semper invictam esse 9 qualis voluntas non foret illa , saru

Ante Responsonem sciendum est , Locutiones scripturae generales in tota sua latitudine accipiendas esse , quando sina fidei , morumque jactura sic sumi possunt , aut spectatis aliis auctoritatibus ita sumi debent: quamquam restringi debeant , quando vel fidei , vel morum regulae id exigunt. Ex quo per se, & ex dictis patet, cur illum Apostoli textum ad omnes

extendamus. Dico jam I. Augustinum voluntatem DEI g neralem non damnasse ablolute , sed in sensu perverso Pelagianorum, &Semipelagianorum, qui docebant , DEUM ve, te omnes homines salvos fieri, si ipsi velint , solis nempe liberi arbitrii viribus ; item DEum velle indifferenter , seu aequaliter omnium hominum salutem, ita ut nulla sit DEI specialis voluntas erga electos, quod utrumque reprobat Augustinus , sed nusquam negavit DEUM velle omnes homines salvos fieri, si ipsi velint, s gratiam suam ; verum est Omnino, ait l. I. Tetract. c. I ., omnes homines hoc posse, I vesint sed praeparatur voluntas a Domino. D. quidem Doctor textum Apostoli trifariam , ut dictum est , ita exponit, ut primo o tutu videri queat non existimasse, DEuM velle singulos salvare; sed re ipsa cui testatur D. ThomaS in I. d. 46. q. a. I.)loquitur ibi duntaxat de voluntate absoluta, & consequente ad reproborum demerita ; apte nempe contra Pelagianos , qui voluerunt, voluntatem DEI absolutam ab hominibus frustrari posse. Eandem voluntatem ait loco citato invictam esse.

Dices: voluntatem illam versantem circa salutem omnium hominum , eo quod seria non sit, sed sterilis, & otiosa , admitti non oportere. R. ut Duus dicatur antecedenter serio

velle salutem homiuum, satis est , si cum affectu ad salutem det

SEARCH

MENU NAVIGATION