Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

mvINIsQUE EJus ATTRIBUTIS. 3Is corporalium, quarum narrationem ex dictis Moyses instituit ,

ita ut sensus sit nullam corpoream creaturam ante caelum ter

ramque extitilla. Neque opponi potest locus ille Ecclesiastici : qui vivit in aeternum, creaviI Omnia simul. Nam Ecclesiasticus non de cxeaturis spiritualibus , sed de illis solum loquitur, quarum Moyses in Genesi meminit. Propositum enim illi est , homines imbecillitatis suae admonere , ut se divinae . opis egere sciant, quae suprema pariter & infima complectitur, quibus ex aequo DE Us prospicit , quoniam qui vivit in aeternum , κοινὴ, id est ex aequo & communiter Omnia condi indit. Similis locus est in libro sapientiae : quoniam pusillum , O magnum ipse fecit, S aequaliter cura illi est de omnibus. Alia

duci scriptur e loca sunt, quibus ostendi putant , Angelos in caelo peccasse, indeque praecipites esse ejectos. Alter Luc-X. ubi Christus videbam inquit , satanam, quo fulgur, de caelo cadentem. Alter Apoc. XII., in quo Nichaelis in caelo cum diabolo conflictus , & hujus e caelo profligatio describitur. Sed neuter satis firmum argumentum suppeditat. Nam plorique de primo illo daemonum lapsu sermonem esse negant: sed posteriorem quidem ad extrema mundi tempora pertinere; priorem vero ad illud ipsum , quo vivente Christo ex aere praecipites interdum agebantur, aut ex obsessis etiam corporibus, ut ita sensus sit ille : videbam satanam cadentem , scue fulgur e caelo cadere solet. Ut adeo nulla ratione ostendi possit, Angelos ante mundum conditos non fuisse prout censuerunt Vellositus cin adverti ad Tom. 9. Hieron. q. 33.) & nonnulli post Ferrariensem scholastici, quos erudite refellit Vasiquegius disp. a a 4. Et Iceni n. dissert. I. de Angelis q. 3. .

Numerus , & Hierarchia Angelorum.

V. onstat ex scripturis , ingentem. multitudinem esse Angelorum. Danielis enim z. dicitur : millia misilium m

322쪽

3I 6 coNTROVERsIA IV. DE DEO UNO ni rabant et , decies millies centena minia affluebant ei. Ap.

s. ta erat numerus eorum millia millium. Neque obest, quod Raphael Tobiae I a. ait: ego sum Raphael Angelus , untis ex sertem , qui adglant ante thronum. Nam septem sunt velut principes ceterorum, &sublimiore gradu throno divinitatis proximi, quos commemorat etiam Joannes in Ap. qui sunt r. spiritus DEI. Ne autem quis credat , hoc numero spiritales substantias finiri, addit: ε λ vidi is audivi νocem Angelorum muLtorum in circuitu throni. Quaeri potest, utrum Angelorum numerarus universorum hominum summam excedat. Amrmantem Opinionem tenet D. Thomas q. so. a 3. nixus auctoritate S. Dio- nysii: neganti lavet S. Greg. Hom. 34. in Ev. Augustinus l. 22. de civ. DEI c. I. & Enchir. c. 29. Res haec penitusest

incerta, de qua tum scriptura, tum traditio, sine quibus id sciri

non potest, tacent. Sanctorum Angelorum exercitum appellant graeca voecti εραρχία/ id est sacrum principatum, cujus novem ordines recenset post Dionysium, vel auctorem libr. de Div. nom. caelesti hierarch. Gregorius Papa Hom. 34. his Verbis : novem Angelorure ordines εximus, quia videlicet ese tesante sacro eloquio scimus Angelos , Archangelos , Virtutes , Potestates, Principatu ς, Dominationes, Thronos, Cherubim, atque Seraphim. 9.hos choros in tres Hierarchias divisit Dionysius c. 3. In suprema locantur Seraphim, id est Spiritus charitate ardentes; ut habet Bern. Serm. I9. in cant. Cherubim, in quos D Eus Sapientiae plenitudinem profudit. Throni, in quibus tanquam in sede divina majestas reclinatur, teste Cassiano. Spiritus autem ad hanc Hierarchiam pertinentes dicuntur esse, qui- hus DBus sua consilia pandit, & qui DEo semper assistunt , neque ad exercenda erga homines ministeria mittuntur. Ad. alteram Hierarchiam spectant Dominationes, Virtutes, & ΡΟ-

323쪽

testates. Atque Dominationes Gregorius nominari existimat , quod eis ad obediendum cetera sint subjecta. Hrrutum appellatio per Dionysium est Angelorum illorum , per quos signa & miracula laequentius patrantur. Potesares vero sunt Angeli, qui insurgentos contra homines maloS spiritus arcent. In tertia hierarchia sunt Principatus , quibus regnorum cura commissa est , ut docent Bernardus, & Theodoretus. Sequuntur Archangeli, id est, inter nuntios digniores, qui summa annuntiant: atque ultimum locum tenent Angeli, qui ad custodiendos homines mittuntur. VI. Haec etsi probabilia esse fatemur, iis tamen inconcussam , plenamque fidem hahere non possumus: sed tamen novem illos ordines agnoscimus , scripturis , ac ΡΡ. testibus. Nam Angelos passim legimus ; Archangelos etiam in I. ad Thessal. c. 4. Et in Epis. Iudae c. 9. Seraphim apud Esaiam c. 6. Cherubim Erech. X. Ceteras coelestium spirituum classes in D. ad Ephesos c. I. Et ad Colosi. I. Quarum & meminerunt Ecclesiae ΡP. Ignatius in Epistola ad Trall. Irenaeus i. g. c. s4. Augustinus contra Prisscissi c. II. Dionysius, Gregorius, & Bernardus supra citati.

. Igitur qui Angelicorum ordinum numerum repudiat, prae ceps , & temerarius est. Verum an Serapsimi sublimiorem,& Angeli inferiorem locum teneant, utrum in qualibet Hiera chia recensito ordine singuli sint dispositi, non omnibus aeque probatur. Primo enim ex scripturis talem esse Angelorum dispositionem non constat : Imo ex his colligitur Cherubim missum Gen. s. ad cu stodiendam viam ligni vita & Seraphim IV. 6. Volavit ad prophetam: ideoque aut Cherubim, aut Seraphim ad supremam Hierarchiam non pertinent, aut Angelos illius Hierarchiae nunquam mitti est falsum. Tobiae etiam Ia.

324쪽

st8 CONTROVERsIA IV. DE DEO UNO ait Raphael Angelus : ego sum unus ex septem, qui adstamus ante Dominum. Ex quibus constat Raphaelem Archangelum esse unum ex spiritious assistentibus, de quibus legitur c. I. S s. Apocalo . Sed & Michaele n non ad ultimam , sed primam Hierarchiam pertinere colligitur ere capite X. Danielis: ecce Michael unus de principibus primis, id est, supremis , ut legunt Hebraei. Deinde ad illam distributionem adstruendam traditio PP. movet minime. Dionysium enim , ex quo alii mutuati sunt illam Hi rarchiarum dispositionem , esse illum Areopagitam , non juniorem aliquem scriptorem quinti , aut sexti seculi, non facile omnes fatebuntur. Irenaeus autem l. H. c. 34. divisionem Angelorum habet aliam. Denique Augustinus l. ad Orosium c. X l. ita ait: esse Sedes, Dominationes , Principatu ς, Potestates in coelesibus apparatibus firmissime credo, disserre inter se aliquid indubitata me teneo. Sed quo me comtemnas, quem magnum putas esse doctorem , quaenam ista sint,

es quid inter se disserant, nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me Eut α

VII. NTAtura Angelica excellentior est humana. Nam id primo ex scripturis colligimus : minuisi eum paulo minus inquit Psaltes 8., ab Angelis . unde Apostolus Heb. a. concludit, filium D gi infra Angelos se dejecisse, cum hu- manam naturam assumpsit. C. quoque 4 I. Job. de satana sub - figura Behemoth dicitur : non es super terram potesas , qua comparetur ei. Hinc D. Augustinus l. I a. de civ. DEI C. S. Angelica natura, inquit, omnia cetera , quae DEVS condidit, natura dignitate praece t. Tract. autem II o. in Joan. Cur Daus Angelos non repararit post lapsum, rationem hanc ad- Rit: quanto erat natura sublimior , tanto damnabilior judicata

325쪽

D1vINIs QUE EIUS ATTRIBUTIs 3 19. Antiquissimi quique theologi Angelos esse corporatos , &aethereis, seu subtilibus corporibus constare arbitrati sunt; sic origines l. 1. de Princ. c. 6. Solius DEI proprium se putat, visne materiali substantia, absque ulla corporea adve-sioris societate intelligatur subsistere. Et sub finem i. q. negat

rationalem naturam.absque ullo corpore vitam degere posse. In eadem opinione fuere Cyrillus Alex. & ex latinis ΡP. Tertullianus , Hilarius, Ambrosius , & quotquot cum Justino illud Gen. 6. videntes filii DEI juxta o interpretes , Angeli Dat ) filias hominum , quod essent pulchrae , acceperant Iibi

uxores , , intellexerunt de Angelis , qui genuerunt gigantes :quo sensu S. Cyprianus l. de habitu Virg. ait: ad Ierrena conistagia a caeloti vigore recesserunt. Augustinus pluribus locis. Corporeos esse Angelos amrmat ; ut l. a. de Trin. c. . in Ps. 8s. Dis. II 5. Ad Nebridium. L. a I. de civ. DEI c. Io. Et in I. quoque retract. c. 26. Verum alii cum Noriso cap. 6. Vindiciarum f. I.) censent D. Doctorem hac in re dubium fuisse, aut priorem suam de Angelorum corpore sententiam deposuisse. Sed suere permulti tum ex graecis , tum ex latinis ΡP. qui Angelos moros esse spiritus corporis expertes sunt arbitrati. Inter hos suere Gregorius NyctenuS l. I a. contra Eunomium, Epiphanius inr0'. a 6. Chrysostomus I. I. adsti-girium. Theodoretus 2o. in Genes Gregorius Magnus l. 4.mor. c. 9. Notandum autem est ex Petavio , ipsam corporei, & incorporei vim , ac significationem varie a variis PP. fuisse usurpatam , ut adeo multi ex priore sententia eximi pos- snt. Alii hoc dici corporeum putarunt, quod definito loco Continetur , & in eo movetur: Alii rursus corporeum id appellarunt , quod eis spiritale proprie sit, non tamen omnino simplex est, sed qualitatibus extrinsecus adhaerescentibus assicitur.. Hoc modo solum esse DEUM in corporeum amrmant ;cetera, etsi materia carent , & nobiscum comparata incorpQ-

326쪽

aeto CONTROVERSIA IR DE DEO UNO rea sunt, tamen si cum DBO conserantur, esse corporea. Sunt tamen nonnulli, qui de materia Angeli eorum corporum diserte pronuntiant; quos proinde propria illis , Veraque corpora tribuisse censemuS.

Contra opinionem istorum PΡ. . Spiritualem Λngelorum nais turam ostendimus sacrarum literarum auctoritate. Etenim 'Angelos , ac daemones scripturae saepe vocant spiritus, ac virtutes, ut Ps. Io 3. qui facit Angelos suos spiritus & Ioa. b ne cite Domino omnes VirtuteS Uus. Ad Heb. I. nonne omnes sunt administatorii spiritus ' At nomen Oiritus in sacris literis notat incorpoream substantiam, praesertim ubi absolute de rebus subsistentibus enunciatur; ut Joan. 4. Spiritus es DEUS. Nam quae corporea est substantia, licet spiritum habeat inhabitantem, non appellatur spiritus, sed habens spiritum : dicitur quippe spiritus hominis, non spiritus homo. Atque haecitenent de virtutum , ac potestatum appellatione ; quod enim corporeum est, non Uirtus, ac Potestas absolute dicendum erit , sed virtute, ac potestate donatum.

Angelorum proprietates.

VIII. Uoniam certum est Angelicas naturas intellemi, &- voluntate praeditas, illasque conditas esse cum perfecta rerum multarum naturalium notitia , inprimis inquiri debet, quaenam res illi cognitioni sint subjectae. Tria in quaestionem veniunt: nam aut de liberis , occultisque hominum cogitationibus agitur; aut de futurorum cognitione , aut de mysteriis illis, quae naturae vim, ac captum superant. Quod primum attinet , illud sacrae nos docent literae, liberas hominum cogitationes quas arcanas, apud se continere, nec ullis indiciis prodere volunt) ab solo condiatore ,

327쪽

D1vINIsQUE EJUS ATTRIBUT 1. . 32IDEo nec ab ullo altero naturali tex posse cognosci. L. 3. Reg. dicitur : tu solus nosti cor omnium sutorum hominum. I erem. I .

Pravum es is inscrutabile cor homnis , quis cognscet illud

Ego dominus scrutans cor , UI robanS reneS. . Quae Verba solius DEI proprium esse Molant , hominum cor, id est interiores, ac secretas mentiS Cogitationes , voluntatisque motus iii- tueri. Hoc idem . nos docent PR. antiqui , quorum nonnulli ex eo probant, Christum Verum DEUM extitisse , quod se- crctas mentium Cogitationes saepius in Evangelio cognovisse, ac patefeciste monstretur. Ex alias ΡΡ. unicum habe Chrys somum, qui Hom. 4. in Matth. ad illa verbaL: haec eo cogi

tante , Angelus in somniis apparuit Ioseph , ita loquitur : hoc Anum fulse certissimum , illum a DEO missum fibisse Angelum , quippe cum solius DEI sit, arcana, cor um nosse.

. Eodem modo ostenditur, Angelos ex conditione naturae suae non cognoscere futura libera , & contingentia ; eorum enim cognstionem. divinitatis esse propriam sacrae literae loquuntur. Annuntiate , quae Venturasunt in futurum ita Dominus apud Isaiam 4 I. aemulos divinitatis suae ad hanc conis

ditionem provocat) spiemus, quia dii estis Mos. Unde Tertuli. δε pol. ao : idoneum , Opinor , te norium Divinitatis , ,eritas

. . . α- . . .

Tertium genus cognitarum ab Angelis rerum , quod ininquisitionem meretur , communi vocisulo inferiorum gratiae S. Thomas complectitur. Quo illa potissimum pertinent, quae naturae conditionem penitus excedunt i cujusmodi est SS. Trinitatis arcanum , nec non hominis a DEo sukepta natura, quam Incarnationem appellant. De quibus se universe sentiendum est, neque naturae vi V ac iacultate Angelos posse ista

cognoscere, did solo significante DEO; ita ut de his tantum R. P. Redihamer TMOL T. L S s im

328쪽

. . . .

. intelligendo adepti sint, quantum illis nemonstravit D Eus t qui nec Omnia , nec eodem tempore scire ista concessit. Quod de iis intelligr volo, non quae DEo insunt, es cum ejus natura necessario conjuncta sunt haec. enim statim, ac DEUM videre caeperunt, Angeli clare contuiti sunt' sed de iis , quae extra se D Us producit. Ad. haec enim inprimis reserendum est illud Apostoli I. Corinth. a. quis enim huminum scit . , quae sunt

hominis, His spiritus hominis , qui ii ipso es ' ita ο quae DEI

Junt, nemo cognovit nisi Diritus DEI. Quare quae ex sola ,& libera DEI voluntate pendent, nullus , nisi illo tribuente, . cognoscit. Addit igitur Apostolus : nos au em non spiritum

mundi accepimus , sed spiritum, qui ex DEO est , us yciamus , quae a DEO donata sunt nobis. Ubi spiritum mundi recte interpretari videtur Theodor erus d . creato spiritu. Hoc enim Apostolo propositum est, Christianae fidei. mysteria nullam coea. tarum rerum intelligentiam potui sse consequi , sed solo D sit

revelante spiritu fuisse cognita: proinde spiritum mundi spiritui DEI opponit. Quo faciunt verba Ambrosii in comment. ad eundem locum: sessum DEI nemo novit , nis qui de DEO es, Diritus DEI. Inferiora erum non possunt superiorum scire consitum , neque creatura conditoris sui dignoscere voluntatem. . Ceterum ipsum mysterium Incarnationis Angelos minime latuisse, Apostolus indicat ad Heb. a. ita scribens : G cum iterum in-'. troducit primogenesitum in orbem terra. , dicit - εἴ adorent eum, omites Angeli DEI. Eo igitur momento , quo in c3rnis consortium inductus est filius, hunc Pater Angelis suis proposuit adorandum. Deinde non solum Gabriel nasciturum illum DEI, & Virginis filium nuntiavit , sed & aIii natum eundem postea festis acclamationibus celebrarunt, ejusque Ortum pastoribus indicarunt. Denique multo. ante, quam carnem assumeret, Angelis cognitum esse, persuadet ista ratio, quod Clam. prophetae christum. DEuM, hominemque ventdrum esse prae-

329쪽

dixerint , non sit credibile hoc Angelos latuisse , . qui cocle- , itiam vaticinationum adminithri iere, atque interpretes fuerant. Utrum autem suci initium. creationis id illis mysterium revola- 'tum fuerit, prout nonnulli putant, nulla id scripturae , vel . antiquorum ΡP. auctoritate constat.. Neque Vero pro abile Petavio videtur, tanto ante patefactum hoc Angelis mystorium, neque sine gravissimo argumento , quod nullu* oninin O. est, vaticinari de re tanta fas esse arbitratur. Quid quod Rupertus .in secundo de victoria verbi 'DEI, mysterium hoc Angelis absconditum suisse ex Apostolo I. .Tisi Oth. 3. demonstrat.

m. Pollent Angelieae substantiae non intelligendi modo, sed & volendi facultate , 'atque si 'in statu viae , hoc est gnte obtentam beatitudinem , spectentur , Iiberum habent ad bonum Vel malum voluntatis arbitrium. Ostendit id casus & ,

. ' . . . . .

ruina reproborum spirituum : pam I Angeli naturabiter incommutabiles ferent ait Fulgentius i. de fide C. 23.b nunquam de eorum consortio diaboluς , S evus Angeli cecidisent. In hoc tamen Theologorum sententiae discrepant. Etenim D. Thomas , &. qUi eum. sequuntur , Voluntatem Angeli ante electionem ad utrumvis esse liberam existimant ;' post. elemonem vero im- . mobiliter adhaerere ad id, qnod amplexa suerit , atque hanc esse causam , cur daemones in suscepta prasiitate .mentem obfirment, nec in melius vertantur. At vero haec minus Theo- . logis plerisque probantur , eo quod. antiqui PP. fere consen- tiant, Angelos. suapte natura ab iis , quae semel elegerunt, ad contraria converti polle ; ut adeo bonorum constantiam non tribuant eorum naturae, sed divinae gratiae, ς & daemonum in nequitia obfirmatam Voluntatem ex eo oriri putent, quod illos divina gratia destituit, non quod ita serat ipsorum natura. S. Augustinus de corrept. & gratia C. X. praeimum . permansionis Angelorum fuisse ait , ut cadere ulterius omnIno S s a

330쪽

CONTROvERsIA IV. DE DEO UNO. non possent G hoc de se certissime nostent. Quod & repetit de . EiU. DEI l. 22. c. I. Fulgentius loco supra citato ita habet, hos ipsum , quod ab illo satu beatitudinis , in quo sunt , mutari in deurius nullatenus posunt, non est eis naturaliter istum , sed postqua in creati sunt, gratiae di Minoe largitate collatum. NaZian- .Eenus etiam orat. 38. ait Angeloi esse ad malum immobiles, utpote DEUM circumsante ς , ac primario DEI fulgore colluceates. . Idem habent Proster i. I. de Uit. GOntempl. c. 3. . Lucherius 'l. I. in Gen. Isidorus l. I. de summo bono c. - .

Aliique a Petavio relati L. I. de Angelis c. XI. Daemonum autem in malo immobilitas partim oritur ob subtractum gra- . tiae auxilium, nam teste Fulgentio de Angelis hoc DEUS dispo- .suit, o implevit , ut si quis eorum Ionitatem voluntatis perderet A nunquam eam divino munere repararet. . . Partim quia EX. acei bissima paena, & consideratione amissae beatitudinis oritur desperatio , & insanabilis animi . aegritudo absque ulla rerum meliorum eXpectatione. . . . : .

. DE GRATIA, LAPSU, AC PAENA ANGE

Ria hoc loco occurrunt exp)icanda: Ι. quo in statu conditi sint Angeli. II. .quodnam fuerit reproborum pecca- tum. III. . quae paena illorumuapsum sit consecuta. Sit igitur '

Quo in statu Creati sunt Angeli y

X. Γ Κ naturali Angelorum statu egimus hactenus e modo I de altero natura sublimiore. dicetur. Ac primo quia

SEARCH

MENU NAVIGATION