Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

DIVINISQUE EJUS ATTRIBUTI s. 3 3

dem quaeritur , utrum a prima sui origine gratiam , & saneti. talem accpperint, an vero in puro naturae statu sint procreatly deinde an ab eodem momento conditionis suae beati fuerint 8 Quod primum attinet, Hugo Victorinus cin summ. sent: Tract. a. c. a. Rupertus l. I. de operibus Trin. c. I 5. Et Petrus Lombardus existimarunt, mentes Angelicas creatas esse solis naturalibus ornamentis praeditas sino gratia & jiistitia. Alii solos Angelos bonos in gratia sanctificante fuisse conditos : daemones autem nunquam divina gratia esse praeditos Opinantur. . Verum ceteri Theologi cum Gregorio Naalangeno , Theodo-reto, Augustino &c. omnes, vel ipsos daemones , inrtio Driginis suae .gratia , & virtute praeditos fuisse censent. Quod ad alterum. spectat , quidam Angetlos ab origine sua beatos fuisse arbitrari videntur. Quod & Gennadius indicat l. de eccles giri. c. 61. Et Fulgentius I. de HIde c. a. Et Gelasius Papa in Epist. adHersus haeresin Pelag. Et Gregorius Papa Hom. : in Εκechiel. Ubi ait , Angelos bonos , cadentibus aliis in suu beatitu ne perstitisse, atque hoc accepssse in munere , ut jam cadere omnino non Pssent. . Quasi jam initio eadem fruiti sint felicitate, quam nunc obtinent, ac sola eis perpetuitas acces

serit post lapsum aliorum. a

Augesi tam reprobi, quom praedestinati in ortu εο gratia quidem. sunt exornati; non tamen beatitudine donati

' XI. UTsi primum assertionis caput Scriptura nunquam aper. Ita te exprimat, ex ea tamen prout per ΡΡ. explicata manifeste eruitur. Egech. .a8. sub figura Regis Tyriorum de LM .cifero dicitur: tu signaculum similitudinis , plenus sapientia ,. perfectus decore , in delicus paradisi DEIfui lib. . . in medio

332쪽

CONTROVERsIA IU. DE DEO UNO lapidum ignitorum ambulast, perfectus in viis tuis a die conditionis rupe , , donec inνenta est inquitas in re. Hunc locum de Lucifero interpretantur Augustinus , Hieronymus , Ambrosius , Gregorius. Hic enim l. aa. Moral. c. I 8. ita habet : quid doni non habuit, se Iignaculum DΕIsmilitudinis fuit ' Pro omnibus

sit Augullinus, qui l. Ιl: de civ. DEI c. 9. Angelos primo die creatos lucis nomine significari asserit : lumen quippe ν .νum, inquit, quod illuminat omnem hominem in hunc mundum νenientem , hoc illuminar , Omnem Angelum mundum , ut sit lux non in seipso, sed in DEO a qua I aνerritur Angelus , I immum dusoficut sunt omnes, qui Vocantur immuna spiritus, nec Iam lux in Dostino , sed in Ie i s tenebra , scivati participatione lucis aeternae. mala enim myla natura est, sed am sis boni mali. nomen accepit. Tum l. I a. ejusdem operis ait r smul ut farinsunt, ei, a quo facti sqnt, amore , cum quo fi lisunt, adhaeserunt 2 eoque sunt i ii ab illorum Iocietate discreti , qtiod hi in eadem Mesuntate bona manserus , illi ab ea deficiendo mutati sunt.

Hanc porro bonam VQluntatem , amoremque D EI ne forte . cum Magistro sententiarum naturalem interpretetur aliquis,

quae apud eundem Augustinum sequuntur, legat ; sciet utique de amore , & voluntate illa loqui, quam nis operante adIutorio Creatoris habere non possent. Nam statim ira sublicit: sam bonam Vuluntatem) quis fecerat, ns ille, qui eos cum bona voluntate , id est cum amore cos , quo illi Moerent , creaνIt,smul in eis G condens naturam, S largienS gratisim. . .

Contra alteram auertionis partem aliquot in locis pumare videtur Augustinus. Nam l. X. de Gen. ad lit, c. I 4. inquirendum 'de diabolo eroponit, an aliquo tempore in sunsa coetusuerit Angeloruuli etiam i e pariter Iustus, S pariter beatus. Idem c. I 6. repetit ita loquens r nec frustra putari potest, ab initio temporis diabolum superbis ceci spe , nec fuisse ullum antea tempuS, quo cum

333쪽

Divi NMQUE EJUS ATTRIBUTI s. - 32 Angelis sanctis pacatus vixerit, ac beatus. Ae tota deinceps consequens illius haesitatio videtur pro tandantento . habere, Angelos ante casum diaboli plenam habuisse. felicitatem , quae nullum postea incrementum , nisi securitatis , & stabilitatis , acceperit D quippe diu, multumque dubitat, an diabolus eandem cum sanctis Angelis habuerit aliquando , utrum illi' quidem perpetuae suae felicitatis certam praescientiam acceperint , diabolus vero cum sociis suis ab ceteris discretus fuerit, nec ei sit tribduta : aut utrum omnes sansi Angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis Angelis diaboluς vixit , . nondum habuerint etiam ipse certam praejcientiam felicitatis suae , sed

eam pos casum ellus acceperimi. . 'Ac nihil omnino de perseia ct i ors aliquo genere felicitatis loquitur, sed: tantum de perpetuitate, ejuSque certa notitia. De hoc argumento idem D. Doctor multa disputat l. II. de civit. 'DEI c. I 3. - '. Verum censemus cum Petavio , ' AUgustinum non prae Dse de supremo illo gradu selicitatis tale intelligendum , qui in .

D E I aspectu situs est: sed communi & confusa notione beatitudinem usurpasse pro vitae genere laeto, ac tranquillo , ac bonis olmnibus assi uente, sive cum DEI contuitu iungatur, suo Πondum eo pervenerit. Quippe primis hominibus beati sudinem similiter attribuit, qlios constat plene beatos minime suisse ; eis, quia doloris omnis ex pertem in umma voluptate, ac

bona DEI gratia vitam agebant beati nominentur. Sic &diabolum initio beatum ob solam, quacum est conditus, justitiam existimare possumus. Hanc .expositionem ex alio ejusdem Augustini loco colligimus. Nam l. de grat. & corrept. postquam Angelos sanctos de suo statu securos esse ὁixit , ita loquitur: diuboluς vero , o Angeli ejus , etsi beati erant antequam caderent, O se in miseriam cissuros esse nesciebant ', erat tamen udhuc quod eorum aiuderetur beatitudini, A per liberum ar-

334쪽

CONTROvERSIA IU. DE DEO UNO bitrium in veritate fletissent, donec blam summae beatitudinis plen, rudinem , . tanquam Praemium imus permansoris , acciperent ides ut magna per Syritum sanctum data abundantia charitatis DEI cadere ulterius non possent, is hoc de se certissime nossent. - Ac paulo post primum hominem beatum fuisse asserit. Quare degenerali beatitudine loquitur Augustinus, quatenus gratia DRI saltem, & justitia continetur, adjaneho felici aliquo tranquilloque vitae statu. Certe de ratione beatitudinis supernaturalis est stabilitas in bono, quam Angeli statim, ut creati sunt,

non obtinuerunt.

' . . . f. II

. . .

Lopstu Angelorum.

XII. Ux antiquioribus PP. multi qui corpora vel Ange- Da lis omnibus, vel . daemonibus a signant) censuerunt, Angelos ob f Bdae impuritatis crimen celo, Deique consortio fuisse eiectos. In hae opinione.faerunt Justinus Mar- tyr, Athenagoras, Tertullianus, Clemens Alex. Cyprianus, Lactantius, Eusebius Ambrosius, quos fuse persequitur Petavius L. f. de Angelis C. a. Nitebantur praeeipue texta scripture N. I. relato. Atqui quos o interpretes fili DEr, & Angelos nuneupant, eos homines fuisse. ex Sethi progenie non dubeat Augustinus; & Chrysostomus eorum opinionem, . qui filios DRI Angelos interpretantur, μυΘολο-γἰ ν, id est fabulam appellat, & blas emtam ; partim quia nusquam filii DEI vocati sunt Angeli: partim quia stultum est Angelos putare tanto post intervallo cecidisse-; cum ante Adamum lapsos esse constet juxta illud Sap. c. a. invidia diaboli mors intrauit in mundum. Denique quia absurdum est , naturam corporis expertem hujusmodi illecebris tentari.

335쪽

Alii eum Gregorio Nissaeno primo illoram peccato invidentiae crimen inscribunt, auumque Angelos invidisse homini, vel quod eum ad imaginem DEI factum conspexissent, vel qaod conjunctilanem naturae haman ae cum Divina olim

futuram, ingentii livore, a Zelo: exceperint. 3 Uerum neutrum Scripturae, vel antiquorum P P. auctoritate dessenditur.

In primis, ut supra dixi, nullum videtur ella. fundamentum lassiciens asserendi , Angelis viatoribus revelatum esse mysterium Incarnationis. Deinde illa de invidia diaboli post conditum hominem opinio eo minus placet, quod nimis serum illius lapsum facit. Adde invidia priorem videri superbiam: quam primum, ac potitsimum diaboli peccatum plerique constituunt. XIII. Censemus igitur cum communiore PP. sensu, Amgelorum primum peccatum fuisse superbiam. Inprimis audiendum est Augustinus I. II. de Gen. allit.

c. I 4. ita loquens: nonnulli dicunt ipsum ei diabolo fosse casum a supernis sedibus , quod inviderit homini fusio ad imaginem DEI. Porro haec invidia sequitur Dyerbiam , rma praece-ώ. Non enim causi superbiendi es invidentia, sed causa inuidendi superbia. Cum igitur DPerbia si amor excellentiae propriae , invidia vero si odium felicitatis assenae , quid inde nascatur, satis in promptu esti Amando enim qui que excellentiam suam vel paribus inνidet, quod ei coaequentur, vel inferioribus, ne sibi coaequentur, vel Superioribus, quod eis non co- uetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo qui quesuperbus es. Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit cicens : initium omnis peccati superbia. Hanc vero superbiam se explicat C. I 3. ut sua Potestate propter excellentiam delessatus , tumesieaeet superbia. Et C. 23. satius conti-

336쪽

33o CONTROVERSIA N. DE DEO UNO.nuo se a luce veritatis aVertit , superbia tumidus, o propriae potesatis delectatione corruptuS. Idem variis in locis D. Doctor confirmat; ut L. I a. de civ. DEI. L. de Nat. Grat. C. 29. L. 22. contra Faustum C. 87. Εjusdem mentis sunt Chrysostomus Hom. et et . in Gen. Hieron. in Caput Erech. I 6. Cyrillus, Theodoretus , Bernardus , uberrime a Petavio relati, quorum plerique diaboli peccatum illo genere superbiae definiunt, quod aequalis D Eo, ac similis esse voluerit; quo vulgata illa Prophetarum Isaiae C. I . Et Ezechielis C. 8. & ao. oracula pertinere putant. 4

Quomodo autem tantum superbiae conceperit, non est explicatu facile. Disputavit hac de re ceteris subtilius Qui-lelmus Parisiensis, cujus haec inprimis est ratio: peccasse superbia diabolum, quod non, ut servum decebat, subjectus esse DEO, sed ut filius, liber, ac sui juris esse, ac

praeesse omnibus voluerit. Cum enim excellentiam suam, , ac nativa Ornamenta contemplaretUr, eorum amore captus,& plus aequo sibi placens, nulli subesse penitus, ac rebus omnibus a D Eo conditis summo , ac nulli obnoxio jure d minari voluit. Vis enim tanta est superbiae, ac φιλαυτιας, ut sapientissimum quemque facile implicet, & ad se rapiat. Incredibilis virtutis cait Parisiensis ille Antistes) ad obtenebrandum intellectum, o ad pervertendum palatum est falsa δε- minatio, honor illustris. Adjuvaberis autem ad hoc lucidistis videndum, s dementationes adulationum cogitaris, qua adeo

falsa , adeoque incredibilia suadent, o credere faciunt homines ,

quos dementant. Si tanta es virtus adulationis ex alieno ore Mandissime applaudentis . . . cujus Virtutis putanda es, quae

ex ipso corde, seu intellessu unicuique confingit inopinabilia; cum idem es orator, o judex; decipiens, G deceptor. Quinimo verosimile arbitratur, ' diabolum, & Angelos ejus divi-

337쪽

D1vrNIsQUE EJUs ATTRIBUTIS . a 331 num sibi honorem voluisse tribui , quod a gentibus obtinere magno deinde studio sunt conati. Similia habent Rupertus et de iscit.' C. 8. Anselmus L. de lapsu diaboli. Isidorus L. de su)nnio bono. Bonaventura in breviloquio C. 6. Hoc modo explicari potest, quemadmodam de lualitatem, ac similitudinem cum D Eo affectarit superbus ille Apostata: Cum enim

haec sit illa DEI similitudo secundum quam hominem ad Dei imaginem factum in Scriptura dici, Chrysostomus, ali i-que ΡΡ. interpretantur ) quod ideo procreatus sit, ut dominaretur bemis terrae, ac pisibus maris; sed ita tamen, ut se Deo subjectum esse libens, volensque pateretur: hoc ipsum

detrectare ausus, est superbus spiritus, ac summum, & αυ- τοκρατες in res omnes imperium voto saltem, ac inani desiderio concupivit. Sed quomodo Angelorum iste coryphaeus, Angelos ceteros in peccatum traxerit, curiosus aliquis

inquiret. Dici potest cum Petavio, singulos noluisse subjici, si potuissent, imperio Summae majestatis, praesertim in

administratione rerum conditarum; quam vel mandaverat DAUs, ut complureS antiquorum asserunt, vel se mandaturum ostenderat. Fecit igitur illorum superbia, ut praesenti servitute damnata, seditionem sacerent, & ανααιαν appeterent , aut certe tolerabiliorem sub Tyranni principatu sibi conditionem fingerent

Ets nemo illorum, qui peccarunt, ad salutarem poenitentiam si reversus ut deduci potest ex epistola a. Petri C. a. DEUS Angelis peccantibus non pepercit J vero tamen simile nobis est, & infinitae DRI misericordiae, quae est super omnia opera ejuS, multo magis consentaneum, si dicatur, post lapsum concessam illis esse moram aliquam cintra quam poenitere potuissent. Nam si Angeli honi non statim post primum meritum aeternae beatitatis 'praemium sunt

338쪽

33a CONTROVERsIA IV. DE DEo Uscit consecuti , sed eorum perseverantiam in bono expectavit DE Us; cur non censeamus, Angelos malos non statim post lapsum esse derelictos, sed moram habuisse ad resipiscem dum 3 praesertim cum D Eus pronior sit ad miserandum , quam puniendum. Certe moram aliquam intercessisse post lapsum comprobant aliqui auctoritate Joannis, qui I a. locat. Nichaelem, & Angelos ejus praelium fecisse cum rebellibus,& victoriam reportasse narrat. Unde deducunt, malorum peccato bonos tentatos esse, & hunc laudis cumulum illorum accessisse meritis , quod ei tentationi restiterint. Alia ab aliis disputata missa facimus, quae sola sibi humanae cogitationis opinio; non certa, & explorata vel auctoritas, vel

ratio asserit. - .

Luae poena consecuta est peccatum

XIV. Doena damnatorum istorum spirituum quadruplexu est, nempe I. caecitas mentis, ob quam daemones ab Apostolo. Ephes. s. dicuntur mundi rectores tenebrarum harum. a. obstinatio voluntatis in malo, ob quam vocantur spiritus mali. Spiritus Domini malus arripiebat Saul. i. Reg. I 6. 3. excluso a gloria, & q. tormentum ignis,

juxta illud Matth. a s. discedite maledicti in ignem aeternum, qui paratus es diabolo, D Angelis ellus. Ac inprimis caecitas mentis in eo sita est, quod priventur omni lumine supernaturali, destituanturque teste Bernardo Ep. . ad Hugonem Jparticipatione gratiae spiritualis, quae cum sit ordinatio ad vitam aeternam , in. illis remanere non potest. Etsi vero Iac. a. daemones dicantur credere, id non est intelligendum de fide

339쪽

DIUINIsQUE EJUs ATTRIBUTIS . s 33 divina, ac supernaturali , sed naturali sumpta pro persuasone ex effectibus, prophetiis impletis , & miraculis editis in confirmationem mysteriorum Religionis Christianae Lumen naturale non amiserunt perfidi spiritus, quorum natura per peccatum non est immutata; unde in Auctor. libr. de Div. nom. C. 4. dona naturalia in Angelis reprobis integra remanserunt. obstinatam adeo in malo esse daemonum voluntatem , ut

nunquam bene operentur , tenendum est firmiter secundum fidem catholicam , ut contra Origenem ait D. Thoma S q. 64. a. a. o. Hinc Joan. 9. dicitur, νenit nox , quando nemo PO- res operari. Et Ps. 9. non es in morte , qut memor si tui. Hinc

S. Fulgentius i. de fide c. 3. in quo igne inquit omnes illi

praevaricatoreS Angeli nec mala unquam possunt voluntate curere, nec poena. ' Quae autem sit causa tantae obstinationis, non una

est in scholis opinior vero similior est, quod omni divino auxilio, morali que D EI adjutorio destituti daemones, suisque relicti viribus, ob atrocillimas poenas in extremam tristitiam, &desperationem conjiciantur, indeque in odium DEI adeo commoveantur , Ut voluntas eorum male assecta , omnique gratiae auxilio carens necessitate quadam ad poccatum determin

tur. Sed porro quaeritur , utrum illa necessitas sit physica, an moralis duntaxat 3 Calvinus , & Iadsenius assirmant neces- statem male agendi , & impotentiam bene agendi in daemonibus esse adeo absolutam , ac necessitatem amandi DEUM, ct impotentiam peccandi in beatis. . Si ita est, quomodo sabvari possit libertas ad peccandum requisita , minime apparet. Moralis igitur duntaxat necessitas ejusmodi, & impotentia esse debet, utpote quae cum peccato , & obstinatione daemonum conciliari potest. Audi Suaregium l. 8. de Angelis c. II. remita explicantem : dico hanc moralem impossibilitatem sussicere

ad obstinationem simpliciter; quia tanta est, ut inlallibiliter pura Tt 3 - quam

340쪽

334 CONTROVERsIA Iv. DE DEO UNO quam contingat oppositum, id est , ut damnatus bene operetur. Quod enim moralis impossibilitas tanta esse polTit , e emplis demonstratur. Homo lapsus, & speciali privilegio gratiae carens, non potest diu omnia Uenialia peccata vitare, quae impotentia non phylica, sed moralis est, quoniam ad singulos actus potentia phylica non deest. Et nihilominus tanta est illa impotentia moralis , ut nunquam oppositum EUenire contingat. Simili modo non potest homo lapsus solis viribus liberi arbitrii gravissimam tentationem Vincere, quae impoten tia moralis est: & nihilominus tanta est naturae fragilitas, ut nunquam contraria potentia physica effectum suum consequatur. Ita Aactor citatus. De reliquis daemonum poenis necessariae quaestiones a Theologis tractantur: nempe An omnes ante diem judicii inseres poenas patiantur; utrum inserorum ignis , cui addicti sunt illi spiritus , sit corporeus 8 utrum sempiternae sint daemonum paenae 8 Verum haec eo pertinent, ubi de peccatorum poenis ex professo tractabitur.

DR ANGELORUM IN HOMINEs OFFICIE .

XV. Νgelorum in humanum genus & infinita , & illu-o stria, & quotidiana sunt officia; de quibus propositum est hoc loco breviter dicere, Prima autem statim incidit quaestio de eorum custodia, quam tum publice uniUerso-Tum , tum singulorum privatim suscipiunt. Ac singulis quidem statim ab ortu tutelarem appositum esse Angelum, Vetus, ac prope insita mortalium animis est opinio, quam rudes etiam 'rerum Christianarum gentiles constanter tenuerunt ; ut erudite ostendit Petavius i. a. de Ang. c. . Nos hanc custo

diam repetimus sacris e literis, quae Angelos tuendis homini-z J i i bus

SEARCH

MENU NAVIGATION