Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

Div INIsQUE EJUS ATTRIBUTIS . ' 33sbus vacare , tum vero singillatim curae iisdem esse quemvis mortalium demonstrant. Gen. 48. Jacob Patriarcha peculiaris cujusdam Angeli sui meminit. Angelus , inquit, qui eruit me de curimis malis , benedicat pueris sis. Sic Ῥudith c. I 3.

ab Angelo se custoditam gratulatur. Christus vero, de singulorum tutela perspicuum testimonium edidit Matth. I 8. Videte, inquit , ne contemnatis unum ex iis Pusilis. Dico enim vobis,

quia Angeli eorum in cietis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis es. Nam cum dicit : Angeli eorum , significat certis

ex ordine Angelorum curam hominum esse commissam. Cum vero Calvinus neget, inde colligi posse , peculiarem cuiVis Angelum a DEo esse praepositum; id communi antiquorum traditione erit ostendendum. Ac inprimis Origenes ex illo actorum loeo Ia. ubi scriptum est, Petro e car-.cere educto, & ostium pulsante , fideles, qui ibi erant, dixi sse , Angelus evus est ita arguit : ergo intelligitur esse Salius Pauli Angelus , scut-Petri, alius alterius Apostoli,

S sagulorum per Or nem. Gregorius ThaumaturguS in Oratione habita in laudem Origenis custodes luculenter agnoscit, qui a parvulis homines procurent. Eusebius quoque l. I 3. de Prae p. Evang. ait : Angelum unicuique ad custo am divinitus datum, nos ex scriptura Adicimus. Basilius item Angelos diversis officiis attributos esse; & alios praeesse totis gentibus, alios sngulis fidelium asserit his verbis : quod autem cuique Melium adsit Angelus , nemo contradicat , qui Domini Verborum meminerit dicentiS e ne contemnatis unum ex his piinyis Uc. Et Psalmisa dicit j castrametabitur Angelus Domini in circulitutimentium ipsum. Et Angelus, qui eruit me a juνentute mea, tacetera id genus. Vides , quibus scripturae locis Basilius commune Catholicorum dogma adstruat; & Calvino flentium indicat, qui .& salsum illud esse commentum dictitat, & ex illis

342쪽

s36 CONTROVERsIA IR DE DEO UNO =stripturae locis concludi non posse putat. Quamvis autem idem Basilius, & Chrysostomus solis fidelibus adesse situm c stodem Angelum , existimare videantur ὴ complures tamen veterum omnibus promiscue hominibus id ministorii altribuunt. Pro omnibus Hieronymum, & Anselmum audiamus: quorum ille in c. I 8. blatth. ita loquitur: magna dignitas animarum , ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in cusodiam sui Angelu π delegatum. Hic vero in Elucidar. ait: unaquaque anima, dum in corpus mittitur , Angelo commirtitur. DEus sane, qui omnium etiam infidelium , ac reproborum salutem sincere cupit , a generalibus salutis remediis inter quae est Angelorum custodia) excludere Videtur neminem. Praepoliti autem isti custodes hoc fine sunt , ut clientum si1orum sospitatem , educationem , Vitam totam , ac deternam praesertim salutem curent et daemonum insidias , & imminentia undique pericula propulsent ὁ animos ad virtutem addant; timidos confirment; maerentes recreent; laborantes adjuvent; lapsos erigant; opportuna monita suggerant; orantibus assistant, eorumque preces offerant DRO : denique ut perfunctos hujus vitae casibus post obitum excipiant, & ad beatorum societatem transiferant. Hinc a Clemente L. 4. stromat. dicuntur ascensui an

mariam praepesitio a Basilio custodes , paedagogi ; ab Athanasio praeceptores hominum ; ab Ambrosio episcopi , pastores gregum. Horum insuper ossicia describit Clemens Al. l. .srom. Cyrillus Al. l. 4. contraJul. Bernardus Sem. I a. in Psal. 9o.

XVI. Integris gentibus , nationibus , ac regnis suos datos esse a DEO Angelos , constans est multorum PΡ. opinio : colligunt autem potissimum ex Daniele , qui c. Io. Angelorum

pugnas pro commissis sibi gentibus susceptas describit. Is enim, qui Danieli apparuit , Angelus restitisse sibi Persarum principem, id est, tutelarem ait, ac sibi Michaelem auxilio venis

343쪽

Drv INIsQUE EJUs ATTRI' UT I so 33 se. Etsi autem de hoc principe vetus sit controversia , sitne

inter bonos reserendus, an malos Angelos: in primam tamen partem conspirant plures ex veteribus, speciatim Basilius i. g. contra Eunom. Theodoretus in comment. ad Danielem. Gregorius i. I . mor. c. 8. IsidoruS Pelusiota l. a. Ep. 85. qui hanc Angelorum pugnam suis declarat. Cum enim nondum cognita iis DEI voluntas esset , jure utrinque certabant: ac judaeorum quidem patronus aequum censebat,Divinum de illis dbmittendis interdictum exitum habere. Alter ex adverso nefarios illorum mores proferebat, quibus longiorem serUitutem minruerunt. Sic inter ambos quidpm erat misericordiae , ac justitiae conssimas. Cum vero nationibus, populisque praesint Angeli; tum multo magis Ecclesiis , ac caelibus religionis j re sociatis, & locis illis, in quibus Christiana sacra celebrantur. De Ecclesiis Apoc. I. testimonium extat , ubi septem Ecclesiis totidem praesides Angeli nominantur , ut interpretantur origines Hom. .ao. in Num. Ambrosius , Hieronymus , Hilarius , Gregorius Nan. Basilius a Petavio relati.

XUII. Verum ut tantis SS. AngeIorum in nos meritis imnue ossicium rependamus , paucis resolVemus ea , quae comtra cultum , & invocationem illorum opponuntur : nam haeretici, hac praesertim aetate , DEI , O mediatoris Christi m jestatem deteri hoc in illos obsequio jactitant, & esse nos a sines idololatriae , ac gentilium superstitioni ad ravim usque

declamant. Angelorum autem cultum evertere conantur his

potissimum scripturae testimoniis. Dominum DEUM tuum timebis , s illi soli fruies. Deut. 6. Iis , qui nasura non sunt Dii, serviebatis. Gal. 4. nemo vos seducat νOlens in humilitate, o religione Angelorum. Colossi a. Adhaec Angelus Ioannem

se adorare volentem prohibuit Apoc. I9. his verbis : ne βω- ras: confervus tuus sum. Item vuIgare istud: unum es e m res

344쪽

338 CONTROVEasIA IV. Da D no Uuotorem DEI , o hominum hominem Iesum Chrisum I. Timoth.

a. Denique objiciunt Theodoretum, & Laodicenum canonem 3 s. in quo constitutum est : non oportere Chrisianos Ecclesiam DEI relinquere, G ire , a que Angelos nominare , Γ congregationes facerer quae inter I a noscuntur. Si quis igitur inventus fuerit huic occulta idololatriae serviens, sit anathema. XVIII. Ad decantatas istas haereticorum versutias refellendas pro omnibus audiendus est Augustinus, qui l. ao. Contra Faustum Manichaeum ex eadem ratione qua sit a nou toribus) cultum martyrum exprobrantem, & ad invidiam superstitionis profanae trahentem ita disputat : colimus mar res

eo cultu dilectionis , quo-in hac νita coluntur sancti homines DEI . . . sed illos tanto de Morius , quanto securius pos cerramina superata. Adeo ut sacrificia quoque DFO in illarum me. moriam, non ipsis tamen osserantur sed DEO Uc. At veroiso cultu , qui graece λατρεια dicitur , latine uno νerbo cinon potest, cum fit quaedam proprie divinitati debita servitus, nec

colimus nec colendum docemus, nisi unum DEUM. Cum aurem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatrica dicitur eorum , qui hoc etiam idolis exhibent nullo modo tale aliquid osserimus, aut O perendum pravistimus vel culidam mart ri , vel cuiquam sancta animae, vel cuiquam Angelo. Ηujusmodi cultum in scriptura prohiberi Augustinus , aliique veterescensent: quo cultu divinitatis proprio nemo catholicorum Angelos colit; sed longe inferiore, qui sanctis etiam post mortem hominibus impendi potest; ut contra Faustum dicit Augustinus loco citato; item l . X. de civit. DEI, & speciatim de

Angelis L. I. contra Naxim.

Cur autem in Apocalyps Joannem adorare se volentem prohibuerit Angelus, varia ab antiquis ratio redditur : Primo juxta

345쪽

Juxta Augustinum l. ao. contra Faustum c. a I. non quaelibet adoratio ab cultu Angelorum abjudicatur ; sed ea duntaxat, quae summae majestati debetur. Cujus modi Ioannes ei, qnem terribili sibi splendore apparentem videbat , Angelo tribuere voluit, cum quidem DEUM ipsum, aut Christum esse suspicaretur , aut subito horrore perculsus non meditato facere id tentaret. Deinde aliam causam sic reddit Gregorius Magnus hom. 8. in Evanget. Angeli, quos prius infirmos , abffectosque

deuexerant, jam socios venerantur. Hinc est, . quod Loth, Iosue Angelos adorant , nec tamen adorare proh bentur . Ioan nes vero adorare Angelum voluit, sed tamen idem hunc Angelus, ne se debeat adorare, compescuit. Communem nempe cum Christianis ceteris , & propriam Apostolici nominis excellentiamin Joanne suspiciens , ab tali, tantoque viro se demisse adeo ,

coli vetuit. Qui ex eo, quod Christus dicatur unus me ator Uc. pr hiberi putant aliorum omnium invocationem , Vehementer errant. Siquidem viventium hominum preces pro se , aliisque saepe implorat Apostolus, eosque utique mediatores apud D EuM adhibet. Tum vicissim ipse pro ipsis orationes suas , eandemque mediatoris operam pollicetur ROm. I s. v.

ro mediator unus est , ut magister unus , ut Pater ; neque tamen qui hoc in Evangelio legunt, prohiberi se putant, quominus magistros , & patres alios nominent. Dum igitur Christus unus mediator dicitur, non excluduntur ceteri ei tanquam primario subjuncti, ejusque virtute subnixi; neque aliter vox

haec unus , vel solus intelligi debet , quam pluribus aliis in locis , in quibus soli DEo aliquid excipitur, quod alibi tamen

commune fit pluribus. Cultores autem Angelorum , quos nO

346쪽

g o CONTROVERSIA IV. DE DEO UNO DEUM Angelorum opera in creatione usum esse putarunt ;aut eorum opinione imbuti, qui Christum asserebant majoris esse dignationis , quam ut de nostris rebus compellaretur, ideoque mediatores unicos adhibendos esse Angelos; ut te tum Apostoli exponit Chrysostomus Hom; 6. in caput a. v. ad Coloss. Canone Laodiceno citato non prohibetur cultus quiscunque Angelorum, sed ille duntaxat , qui ad contem tum pertinet Domini nostri J. C. Quod illi iaciebant , qui Angelos pro diis venerabamur Platonico , gentilique morer quem idcirco tacitam idololatriam synodus appellat. Hinc, ut loquitur Theodoretus quem ab erroris 1uspicione invicte vindicat doctissimus Petavius synodus Laodicena, ut veteri illi morbo remedium afferret , decrevit non esse supplica 'dum Angelis, neque relinquendum esse Dominum nostrum Jesum Christum.

DE PROCREATIONE HOMINIS:

XIX. 1 Rocreationem aspectabilis hujus mundi refert Μoysest Gen. I. sex diebus esse perfectam, quidque fingulis sit factum diebus, enarrat. Quam creationis seriem qui scire volet, locum illum, ejusque explanationes in Commentariis sacrorum scriptorum passim obvias consulat; Nobis enim hoc loco propositum est, de solo homine, tanquam opere DEI praestantissimo, uberius disserere. Praeprimis tamen non salsa tantum , sed & periculosa notanda est sententia nonnullo-6m , qui illa narratione nihil corporeum a Moyse comprehendi volunt , sed intelligibilia omnia , & a sensibus remota , quae sensit,ilibus rebus, velut figuris, adumbrantur. Totam igitur hanc mundi historiam figuratam, & allegoricam esse do- cent;

347쪽

Mus ATTRIBUTIs. 341eent ἔ tanquam absurde is sentiat , qui, cum legit dixis DLuM r sat iux, lucem illam visibilem fgnificari putet. Unus

hic ex Origenis erroribus fuit, qui tum in aliis plerisque spr to literati scripturae sensu , ad allegorias omnia transtulit; tum illam mundi nascentis historiam a Moyse traditam eadem ludificatione pervertit. Universe igitur cum Chrysostomo , Gregorio Nysseno, Cyrillo , aliisque fere omnibus statuimus; ea, quae de mundi conditu a Noyse tradita sunt, tum re ipsa esse gesta, tum ab illo historico esse more descripta : imo in

illa tota narratione rerum corporearum ita mentionem fieri, ut de Angelis, ceterisque corpore Carentibus omnino taceat historicus.

XX. Absolutis ceteris opificii partibus postremus creatus est homo; cu)us multiplicem causam reddunt SS. PP. Prima est, quia omnia condita sunt hominis gratia: nam , ut Gregorius

Nyssaenus I. a. de opis uom. loquitur , consentaneum non erat, ut rector, ac princeps existeret , antequam silent illa, quibus imperaret sed ut constituto Iam imperio tum rex demum renunciar rur. Altera causa est , ut ex tanto, tamque locuplete honorum apparatu disceret Adamus , in maxima rerum assuentia victurum deinceps se esse , si conditori suo morem gereret. Tertiam addunt hujusmodi: DEu M voluisse , ut primo operi suo postremum responderet, atque ut initio caelum condide- . . Tat omnium sensibilium, aeternorumque perfectissimum; sic ad extremum hominem fecisse terrenorum, & corruptibilium longe praestantissimum. Ejusdem autem supra cetera DEI opera praestantia' aliquot a Moyse argumentis est prodita : maxime quod operosius a LEo elaboratus , ipsusque manibus fictus esse dicatur. Ad aliarum rerum molitionem solo imperio usus

est D Eus: xit, is facta sunt, mandavit, O creata Iunt. Ubi ad creationem hominis est ventum, tanquam in exquisito, &

348쪽

34a , CONTROVERSIA IV. DE DEO UNoe industriae maioris opere consultationem prius adhibet , de e que ad imaginem suam faciendo deliberat. De hujus igitur praestantiismi operis formatione tria prae reliquis in quaestionem veniunt. I. an Adamus universorum hominum primus

fuerit parens λ II. quomodo dicatur conditus ad ima nem , Similitudinem DEI ' III. quid de loco, in quo constitutus fuerat Protoparens noster, praecipue memorandum z

. . t:. 'Refellitur fabula Praeadamitarum.

4. ι . . . . . . .

XXI. Isaac Peyrerius , dum calviniano detineretur errore ,1 quem Alexandro VII. Pontifice maximo ejuravit insulsam Praeadamitarum fabulam in orbem invexit ; scrut tus enim in gentilium historiis sabulosam antiquitatem , novitatum sectatoribus studuit venditam , ante Adamum extitisse homines plurimos , hunc vero hebraici duntaxat generis p rentem fuisse. Existimabat autem suum systema sacris Consentire literis , maxime ob historiam Caini , & Apostoli ad Romanos Epistolam. De Caino legitur Gen IV. fuisse agricolam, atque a DEO reprehensum his verbis : Nonne δε bene egeris recipies: In autem male , statim in foribus peccatum erit 'fuerunt ergo & artes , & judices etiam ante Caini fiagitium. Deinde vero accepit uxorem , aedificavit urbem Henoch &traditur etiam cum latronum manu praedae causa grassatorem egisse. At quam Deminam tum generaverat Adam P quibus, habitatoribus civitas est reserta 8 quam peregrinorum cate vam iniquus praedo invasit Τ Igitur alios in orientali plaga homines invenit aliis genitoribus natos; unde sibi uxorem , cives , de praedonum turbam ascivit. Apostolus autem ad Rom. C.V. v. I 3. & I4. ait: usque ad legem peccatum erat in mundor' catum autem non imputabatur , cum lex non esset: sed regnavit

mors ab Adam usque ad Mosen criam in eos , qui non pec-

349쪽

turi. Duo hinc argumenta sumuntur. Primum ; quod mora dominata est usque ad legem etiam in eos , qui non peccaverunt in Adam igitur praeter Adae posteros alii sunt homines mortales. Alterum , quoniam Paulus ait ante legem fuisse peccatum in mundo, etsi minime imputabatur. At imputatum est Caino, Lamech , aliisque omnibus , qui ante legem Moysis deliquerunt. Non ergo hanc legem Paulus dem gnat , sed legem Adamo indictam de fructu arboris non comedendo et ideoque antequam praevaricatus est Adam , alii fuerunt sceleribus inquinati, ac mortales. His coloribus fabulam suam pingit Peyrerius , iique omnes , qui eam postea Tecoquere sunt aus.

Verum commentum hoc facile refellitur clarissimis scripturarum testimoniis. I. Gen. dicitur in principio , hoc est

in exordio temporis, antequam creatura aliqua corporea esset

producta, DEUM condi disse caelum, & terram, & sex diebus Cuncta rerum genera perfecisse ; sexto autem fecisse Adamum ad imaginem , & similitudinem suam. Quinam ergo fuerunt illi Prae ad amitae , si nullus antea D Eo auctore prodierat Τ in qua orbis plaga habitarunt , si anteactis seculis neque Caelum erat , neque terra , neque locUS alius corporeus y Gen.

a. ubi fit recapitulatio creationis caeli , & terrae, dicitur rhomo non erat , qui operaretur terram , & satim sequitur: formavit igitur Dominus DEUS hominem. Eodem capite dicitur : Adae' vero non in Meniebatur alutor smilis euus. At si fuissent Praeadamitae ; inventi fuissent viri , ac mulieres sibi similes , nec Eva potuisset dici mater cunctorum Uiνentium, Gen. I. Apostolus autem in Epistola ad Rom. unius Adae pec- Cato mortem regnavisse testatur , per unius hominis delicium Omne5 Peccatores constitui , atque uti per unum hominem

mors s

350쪽

344 CONTROvBasIA IV. DE DEO Uuoi mors , & damnatio ad omnes pertransit , ita per. Christium superabundare gratiam , & justitiam. Igitur si fabulosi illi

Anteadamitae mortui sunt , ex Adamo originem habuerunt nisi negetur mortem esse paenam peccati originalis cum Pel gianis postea resutandis. h. iXXII. Ad ea, quae Peyrerius obiicit, facilis est responsio Exercuit Cainus agrorum cultum , sicut & Abel pastoritiam artem, ut in prima institutione orta ex humana miseria neces state fieri potuit, absque exquisitis agriculturae instrumentis. Nam & fabrilem artem , & rationem pascendi pecoris commorando in tentoriis invenerunt Iahel, & Tubalcain. Sente tia Domini: statim in foribus peccatum aderit , significat culpae

siccedere poenam , neque ullum abire patrato crimine impunem, torquente animum synderes , & DEo puniente criminum auctores. Uxorem Caini suisse sororem suam scribit Augustinus I. I 5. de civ. DEI C. I 6. Quomodo autem Cainus potuerit unam , & plures etiam civitates condere , idem D. Doctor ostendit lib. cit. C. I 8. Primorum quippe hominum vita tam Ionga fuit, ut unius hominis filii possent etiam urbes constituere. Demum fratricidam timuisse a fratribus, vel nepotibus suis multi respondent, nec repugnat , cum homicidium patraverit Ano M. Ia8. Sed & haec verba : omniis, qui inpenerit me, occidet me , hominis sunt timentis , omnem sibi creaturam etiam bestias terrae , adVersam lare.

XXIII. Testimonium Apostoli ipsum Peyrerium perstringit; illo enim teste per unius Ador inobedientiam mors dominari caepiti Deinde citatus versus I 4. Apostoli ita exponitur. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem , etiam in eos , qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae , hoci est , qui nou peccaverunt actualiter , seu propria voluntate.

Vult

SEARCH

MENU NAVIGATION