장음표시 사용
351쪽
D1vrNIsQUE EJUS ATTRIBUTI 3. 34s Vult enim solum Apostolus omnes etiam infantes ante legem scriptam fuisse morti obnoxios, ac proinde peccato originis infectos. Sensus alterius sententiae, peccatum non impu-rahatur , cum lex non esset, est iste: nempe ante legem Moy- iis non erat leX, qua arguente peccatum demonstraretur, I eIex rationis in parvulo , sise lex literae in populo, ut ait Augustinus , dictum est igitur: non imputabatur, pro non redirguebatur. Etenim ficti illi praeadamitae fuissent homines , atque adeo naturali saltem lege obstricti, ideoque si peccassent, peccatum illis fuisset imputatum. Debet ergo & Peyrerius imputationem accipere pro legis latae animadversione. Quod vero mors dicitur regnasse usque ad legem , ita accipiendum est, ut nec lex Mosaica potuerit auferre peccatum, nobisque impertiri gratiam. Igitur idem est inque ad legem, ac lege M Is νjemel: . nam adverbia. donec , & usque frequentiTime sequens tempus includunt.
De imagine, & similitudine, ad quam factus
XXIV. A D imaginem Da I factum esse hominem, scriptura LIL Gen. I. claris verbis ostendit : faciamus hominem ad imaginem V milita nem nostram, praesit piscibus maris, G c. Et creavit DEUς hominem ad imaginei uam , ad imaginem DEI creavit eum. Vetus est illa quaestio & in varias opiniones distram, in quo imago illa sit sita ut videre est apud Epiphanium Haeres o. Aliqui antiquiores in humano corpore collocarunt DEI imaginem , sed pessime : nam res Corporeae non possunt esse expressae similitudines entis spiritalis , & in-eorporei. Alii eandem imaginem in cognitione , quidam in libero arbitrio , nonnulli in virtute, & Spiritu Sancto: dense iaque alii in imperio , de dominatu eam sitam esse existimant, R. P. Redlhamer Theol. T. I. X x quem
352쪽
146 CONTROVERsIA IU. DEO UNO quem in animantes , ac terrarum orbem constituit humano generi DEus. Singulas opiniones suis persequitur Petavius i. a. de opificio hominis. Idem notat a plerisque veterum
PP. constitutum esse discrime ii imaginis ac similitudinis ex Au. gustino tamen , aliisque Patribus ostendit , Moyseiti ambo isti
nomina pro uno, eodemque suae psisse. 1 3 , .
Existimo in mente hominis duplicem sui se imaginem DErrnaturalem aliam, aliam supernaturalem. Illa in fac altate intelligendi, & volendi, atque libertate arbitrii consistit. Nam per illas facultates homo pro modulo suo imitatur suum exemplar : nempe per intellectum efformat verbum, in quo ipsi repraesentantur omnia , quae sub ejus i notitiam cadunt ; per voluntatem liberam non solum producit amorem omnium eorum quae intellectas amanda proponit, sed & actionum suarum est Dominus , atque praeest cunctis animantibus. Unde postquam dixit Da Us : faciamus hominem ad imaginem nostram , addit: praestit piscibus maris Sc. Supernaturalis autem imago praeter substantiae intelligentis: naturam dona etiam virtutum , divinarumque gratiarum munera complectitur. Hinc Apostolus ad Ephes. 4. & ad Coloss. 3. hortatur nos ad charitatem, & exercitia virtutum , ut spiritu renovemur secundum imaginem DEL ad quam creatus est primus Adam. Igitur praeter rationalem naturam , quae DBI imago est naturalis, impertitus est supremus creator homini dona: gratiarum , in quibus splendescit imago quaedam supernaturalis, cujus causa nuncupamur filii DEI , eique speciali titulo similes. Hac ratione explicari possunt complura ΡP. testimonia, quae adfert Bellarminus de gratia primi hominis c. a. quibus eo gimur admittere non esse omnino idem imaginem ac similitudi- . nem , sed imaginem ad naturam , similitudinem ad virtutes. . Pertinere: unde insertur, hominem peccando imaginem DEI
353쪽
Divi NIsQUE EJus ATTRIBUTIS . '3 rex integro non perdidisse z atque ideo Augustinus, qui I. 6. de Gen. ad 5 t. scripserat Adam imaginem DEI perdidisse peccato; in libro retract. ita accipiendum esse monet, non tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. Quam reformationem Apostolus in justitia , & lanetitate consistere pluribus locis declarat
De primo primi hominis Domicilio.
XXV. ΗΚ paradiso , in quo constitutus dicitur primus h . I mo, haec fero in Iibro Genestos habentur. Plantaverat autem Dominus DEUS Para fum volvtaris a principio , in quo posuit hominem, quem formaνerat . . . lignum etiam vita in medio paradis , lignumque scientia boni-mali. Et in frat Tulit ergo DEUS hominem, O posuit eum in paradiso voluptatis. . Non desuerunt teste Irenaeo lo I. adversus Haereses cix. qui cum Origene totam illam de paradiso historiam des aere , & in meras allegorias transmutare voluerunt. Sed& nostris temporibus suere , qui sententiam jam olim a PΡ. . damnatam ad lucem revocarunt , & paradisum terrestrem, Corporeumque negarunt , in quo Adam in statu innocentiae habitasset. Verum contra hunc errorem pugnat traditio Patrum , qui ea scripturarum loca in Sensu proprio acceperunt, opinionemque Origenis ut plane erroneam , & thodoxae fidei adversam refellebant. Inter hos autem praecipui sunt S.
Methodius apud Diph. Haeresi 64. Ipse Epiphanius in Di ad Ioan. Disc. Ieros Hieronymus in Dr t. ad Pammach.
Chrysost. Hom. 13. in Gen. D. Augustinus l. I, de cisit. DEI c. et r. aliique multi, quos suse persequitur Bellarmitius
Sed est alia quaestio de ligno scientiae boni, ac mali, &. de ligno vitae, unde eae arbores hoc nomen obtinuerint. I Σ x a sephus
354쪽
348 CONTROVERsIA IU. DE DEO UNGsephus L I. Antiq. c. a. scribit, eam arborem vim habuisse acuendi ingenium , & prudentiam augendi. Quam opinio. nem secuti videntur haeretici illi , qui a Tertulliano de praeseripi. haeret. . Et ab Epiphanio haeresi 3 . dicuntur Ophitae, qui pro Christo serpentem colunt ; quod hominibus auctor fuerit adipiscendae scientiae , cum esum ligni vetiti persuasit.
Joan. Damasc. l. a. de fide c. II. docet, arborem illam lignum scientiae appellatam , quc d adferret cognitionem propriae naturae. Sed haec improbabilia sunt. Vera sententia est ab Augustino, Cyrillo , . Theodoreto, Eucherio , aliis que tradita) lignum scientiae boni ,& mali appellatum ab eventu , quia gustatum ob inobedientiae culpam multa mala adferret , ac per hoc homines experiendo discerent discrimen boni , & mali. De ligno vitae variae sunt Patrum sententiae; unde tutius est in re incerta, neque scripturarum auctoritate comperta, assenium sustinere, & a divinationibus abstinere.
DE STATU, ET GRATIA PRIMI HOMINIS.
XXVI. E statu Adami in illo voluptatis domicilio duae quae-ID stiones contra haereticos definiendae veniunt. I. quas dotes homo innocens in lino ortu acceperit Τ ΙΙ. An illa dona fuerint naturalia, vel supernaturalia Τ Praenoscendum a tem est statum naturae humanae diversum considerari posse. status naturae purae est, in Quo natura humana conderetur Cum solis perfectionibus , & sacultatibus naturalibus absque gratia supernaturali, & peccato, obnoxia tamen iisdem , quibus nunc premimur , infirmitatibus, nempe fami , sti, aegritudini, morti, & concupiscentiae. Status natura lar ra dicitur es
355쪽
Divinis QUE EJUS ΛT TRIBUTIS. 349
conditio , in qua homo nec gratia supernaturali praeditus, . nec peccato infectus, nullam appetitus sensitivi adversus rationem experiretur rebellionem. Duo hi status non extiterunt: utrum autem possibiles fuerint, videbimus infra.
Status naturae Innocentis, seu justitiae originalis dicitur ille, qui superaddit naturae integrae ordinationem ad finem supernaturalem per dona supernaturalia, item immunitatem a morte, morbis, aliisque incommodis , quae larent in statu naturae purae. Demum status natura lapsa est conditio naturae humanas originali justitia privatae. Antequam igitur de statu primorum parentum quidquam definiamus, videndum erit, quid senserint in hoc argumento haeretici.
Exponuntur errores Hareticorum.
XXVII. T Elagianos in primo homine nullum supernaturatox donum, sed naturales duntaxat facultateS agnovisse, testatur Augustinus tum in l. de haeresi C. 88. tum apertius in Ep. Io 6. ad Paulinum. Hinc existimarunt per peccatum Adami nihil omnino homines perdidisse, talemque omnino conditum esse primum hominem nempe sne ullis donis supernaturalibus) quales nunc ceteros homines nasci videmus: adeoque eandem esse naturam in statu naturae lapsae, qualem initio primus homo de manu conditor s accepit. Inde deducebant Pelagiani, hominem fuisse moriturum , etiamsi non peccasset. Lutheruscum Calvino pro comperto habet, hominem perlapsum primi parentis factum esse deteriorem. Sed cum uterinque putet, nulla supernaturalia dona in primo suisse homine,
356쪽
in eum errorem delapsus est, ut credat aliquid naturaIe quale inprimis est liberum arbitrium naturae hominis nunc deesse. En verba Lutheri in Comment. ad C. 3. Gen. ita loquentis: saluimus justriam non fuisse quoddam donum , quod iub extra accederet , separatum a natura hominis , sed fuisse vere naturalem , ut natura Adae esset diligere DEUM , credere DEO, agnoscere DEUM syc. haec tam naturalia fuere in Adamo , quam naturin Ie es, quod oculi lumen recipiant. Et infra , porro , ait, hac ' probant originalem justriam esse de natura hominis , ea aurem per peccatum amissa , non mansesse integra naturalia, is scholastici d lirant. Idem sere docet Calvinus l. I. Inst. C- Iso
XXVIII. Non minus Bajus, Ian senius, Quemessus hac ira Te consenserunt , judicaruntque originalem justitiam non actdona supernaturalia , sed ad naturalem hominis constituit nem pertinere: imo immortalitatem, quam obtinuisset Adamus omisso peccato , non supernaturalem , seu naturalem oese dicendam. Patet id ex propositionibus per summos pontifices damnatis. Pius enim V. Gregorius XIV. Li Urbanus VIIIo has brii propositiones damnarunt.
XXI. humanae naturae fuIlimatio , o exaltatio in consomnum divinae naturae , debita fuit integritari primae conditionis, ac proinde naturalis assicendu es , non supernataralis. XXIII. absurdu es evram sententia , qui Ecunt hominem ab initio , dono quodam Jupernaturali, gratatio, supra conditi nem naturae suae fulse exaltatum, ut fide, spe , s charitate DE
XXVII. integritas primae creassonis non fiat indebisa naturmaumanae exaltatio , sed naturalis ejus condisi in
357쪽
Drv INIsQUE UUR ATTRIBUTIS. 3 SI 'LV. DEUS non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur. Similes sunt Propositiones I. 3. p. 9. a .
Item Clemens XI. damnavit has Quemelli propositiones. 34. gratia Adami non producebat , ns merita humana. 36. gratia Adumi es Aquela creationis , O erat debita natura sana , Ο
integras . , Contra istos errores pugnant Doctores Catholici, aiuntque primum nostrum parentem multis supernaturalibus donis ornatum suisse; per peccatum Adae totum hominem vere deteriorem elle effictum , nec tamen liberum arbitrium , nec aliana uralia dona , sed solum supernaturalia amisisse. Ordine igitur adversus utramque horum classem veritas catholica nobis est assurenda.
Ostenditur contra Pelogianos , bowinem non esse
initio conditum, qualis nunc nascitur, sed multo feliciorem. XXIX. c. Uibus miseriis tum animi, tum corporis in statuo naturae lapsae obnoxius sit quisque homo , nemo non videt. Nascimur sne jussilia , contaminati peccato originis, S filii irae, cum concupiscentia, & rebellione carnis , morbis, morti, aliisque incommodis obnoxii, ut pluribns locis scriptura testatur. Sumus natura filii irae, ait Apostolus ad Ephes. a. Et ad Rom. I. Iam noκ ego operor illud, sed quod habitat in me pe carum. Et rursum : infelix ego homo, quis me liberabit de compore morti4 hujus atque ante Apostolum Ecclesiasticus c. 4o: grave Iugum super flios Adtim a die exitus de ventre matris eorum uviM in diem sepulturae in matrem Omndum. Iam vero lon- ge
358쪽
3sa CONTROVERsIA IV. DE DEO UNO ge melior erat conditio primi hominis: conditus est in integritate, justitia, ac sanctitate, sine ullis concupiscentiae motibus,& carnis rebellione , sine ullo metu mortis ; quae singula adeversus Pelagianorum errorem sunt ostendenda.
XXX. Λc inprimis quod primus homo in justitia , ac iam
ctitate sit conditus, probatur I. ex scripturis. Eccles. I. V. 3o. dicitur: fecit DEUS hominem reaum. Et C. II. secundum se uesivit illum virtute. Unde Apostolus exhortans ad recuperandam gratiam per peccatum amissam est , Ephes. 4. renOν
mini spiritu mentis vestrae , o induite novum hominem , qui δε cundum DEUM creatus es in justitia o Damitate veritatis. Qui
renovatur, ad priorem conditionem redit. Prior ergo conditio hominis suit in justitia , & sanctitate. Probatur II. ex duobus Conciliis , Arausicano secundo & Tridentino. Primum Can. I9. ita habet: natura humana etiamsi in illa integritate , in qua con ita es, per nerer, nullo modo se i um , crea- rore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine gratia DEI Ialutem non possit coodire , quam accepit , quomodo sene gratia DEI poterit reparare, quod perdidit' Igitur nos, cum per Christi gratiam justificamur , id reparamus, quod perdidimus in Adamo et cum ergo reparemus justitiam , ac sanctitatem, eam in illo perdidimus. Trident. Seis. s. in decreto de peccato originis se habet: si quis non constetur, primum hominem Adam,
cum mandatum DFI in paradiso fuisset transgressus,flatim sanctitatem , Mjusillam , in qua constitutus fuerat, omisisse Sc. anathema sit. Probatur III. ex clarissimis veterum Patrum testimoniis. S. Irenaeus l. 3. contra haereses c. 3 . Adamum ita loquem tem inducit : quoniam eam, quam habuit a spiritu sanct iratis, ouam amisi per inobedientiam Uc. Et in eodem libro c. ao.
dixerat : ut quod peraderamus in Adam , in Chrso IESU rdi
359쪽
Divi NIsQUE EJUs ATTRIBUTIS . g SI
cuperemus. Stola autem sanctitatis a Spiritu S. accepta non vid tur significare aliud, nisi gratiam, quae infunditur in cordibus per Spiritum S. D. Cyprianus Serm. 3. de bono patientiae , Adam, inquit , in mortem cecidit , nec acceptam ouinitu S gratiam custode patientia servavit. S. Gregorius Nazianz. in Oratione de Pascha enarrans primi hominis creationem , dicit, eum fuisse Angelum terrestrem,& eundem spiritum & carnem,Spiritum propter gratiam, & ut cum DBO maneret, ac benefactorem glorificaret. S. Chrysost. Hom. I 6. in Gen. 4emon, inquit, magna usus es machiinatione, ut hominem graria DEI privare posset. Demum D. Augustinus i. q. de Civo DEI c. II. fecisDEUS, inquit, hominem rectum, ac per hoc voluntatis bona. Non enim rectus esset, bonam non habens voluntatem bona igitur voluntas opus es DEL Atqui per honam voluntatem imtelligit gratiam: quoi vero, ait l. de gratia c. a I. aliud su bona voluntas, quam charitas , quam scriptura nobis esse clamat
ex DEO, a Patre datam, ut filii Gus essemus. L. autem de Corrept. V grat. C. II. Sic habet: quid ergo' Adam nonhubuit DEI gratiam ' imo vero habuit magnam , sed disparere, nempe a gratia hujus status. XXXI. Appetitus sensitivus in Adamo innocente ita per
se te rationi erat labditus, ut nullis inordinatis concupiscer tiae motibus fuerit obnoxius; atque haec altera dos erat naturae integrae, ac innocentis. Cum enim D Eus hominem fecerit rectum , rem1s ordo postulabat , ut scut mens per gratiam perfecte DEo erat subdita, sic corpus menti in omnibus obtemperaret. Hinc Conc. Trident. Sess. s. can. s. definit
concupiscentiam ideo ab Apostolo peccatum dici, quia ex peccato es, o ad peccatum inclinat. Legimus Gen. a. de primis
nostris parentibus: erant autem ambo nudi , Γ non erubefi fant. Hujus rei causam assignant Patres, quod euerent ante
360쪽
. 3M CONTROUERSIA N. DE DEO Uso peccatum infami illa membrorum rebellione , ob quam post
peccatum aperti sunt oculi amborum , ut erubescerent. Hunc locum exponens D. Augustinus i. o. de Gen. ad lit. sic ait: Uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium , nec Pudebat eos: quid endm puderet, quando nullam legem senserant in nrsembris suis repugnantem legi mentis suae, quae illos poena peccati post perpetrarionem secuta es . . . justitia puniente commissum. Idem sere habent Chrysost. Greg. Naziang. Cyrillus Alex. aliique a Bellarmino l. de gratia primi hom. C. a. Citati. . XXXV. Primum hominem conditum esse immortalem quae tertia dos est status justitiae originalis) Catholica credit Ecclesia contra Pelagianos, qui teste Augustino dicebant , Adamum
A creatum ut etiam sne peccati merito moreretur. Proscriptus
inprimis hic error est in Conc. Carthaginensi ut habetur apud Gennad. de dogm. C. 33. his verbis: quicunque Axerit, Adam primum hominem mortalem fassum , ita ut sue peccaret , Rive
non peccaret , moreretur in corpore, hoc es de corpore emiret , non peccati merito , sed necessitate natura , anathemast. Idem sanxit Tridentinum de peccato originali Canone primo. Hujus porro dogmatis auctoritas ex scripturis repetitur, in quibus diserte illud, ac saepe traditur, mortem humano generi poenae loco inflictam esse , propter peccatum primi hominis. Pertinum hominem , ait Apost. Rom. s. peccatum in hunc mundum intravit, εδ per peccatum mors. Et ita in omnes homines mors Pertransit, in quo omnes peccaverunt. Quod reliquo deinceps capite repetit. Et ad Rom. 8. corpus morIuum est propter peccatum Piritus vero vivit propter Iusificationem. Docet hoc idem liber sapientiae C. a. quoniam DEUS creavit hominem inexterminabilem. Invidia autem diaboli mors intravit in orbem