Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

DIvINIsQUE Us ATTRIBUTI s. gss ferrarum. Huic fidei decreto passim suffragatur Augustinus , praesertim in libris, quos contra Pelagianos edidit. Neque dici potest cum Pelagianis , textus scripturie intelligendos esse

de morte animae , non vero Corporis. Nam de ea morte intelligi debent, quam DE Us homini minatus fuerat; atqui mortem corporis est comminatus, ut constat ex his Gen. a. verbis: quia comedui de tigno . . . in sudore Vultus tui νesceris pane, donec re Persaris in terram, de qua sumptuS es : quia pulvis es, es in ptimerem re VerIeriS.

Denique plane felicem, & ab omni miseria liberam suis evitam primi hominis , indicat scriptura a. C. Gen. quod paulo fusius his verbis explicat S. Augustinus l. I . de civ. DEI C. I o. Quid , inquit, timere vel dolere poterant illi homines

in tantorum assuentia bonorum, ubi nec mors metuebatur , nec ulla corporis mala Valetudo . . . nec inerat, quod carnem, animum ve hominis feliciter viventis Ostienderet H Et infra : quam follices erant primi homines nullis agitabantar perturbationibus animorum , nullis corporum laedebantur incommodis

Diluuntur Objectiones.

XXXIII. cupponitur I. Apostolus in I. ad Corinth. C. I s. I ita loquens: factus es primus homo in animam viventem, novissimus Adam aurem in spiruum Viν cantem. Adam ergo 14 ne gratia, Christus in sanctitate, & justitia est creatus. R. cum distinctione : Dinis est primus homo in animam viventem, id ess, in corpus animale vita praeditum , sed natura mortale, quamvis non moriturum , nisi peccasset , concedo. Factus est in animam viventem absque divinae gratiae muneribus, nego. Apostolus disertis verbis loquitur de resurrectione mortuorum ut eodem loco verborum suorum est interpres) in

V y a qua

362쪽

qua corpus, quod seminatur in corruptione, surget in , gloria,.& quod seminatur animale, surget spirituale: nos vero, qui portamus imaginem hominis terreni , portabimus imaginem Caelestis , dum resurgent mortui incorrupti, & corruptibile hoc induerit incorruptionem. Hinc Augustinus l. I 3. de ciU.

DEI C. 23. In eo ergo , inquit , quod scriptum es fassus es primus homo in antimam viventem, voluit Aposolus intelligi

corpus hominis animale. Spirituale autem quodammodo inrebsgendum esse ostendis , addendo : novissimus autem Adam in D, ritum νiviscantem procul dubio Chrsum signi ans , qui Iam

ex mortuis ita resurrexit , ut mori omnino deinceps non possit.

opponitur II. ex Augustino, qui l. de Corrept. di grat. C. xo. scribit, sic DEuxa condidisse Angelos , & primum hominem , ut prius in eis ostenderet , quid pos et eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium , justitiaeque judicium. R. D. Doctorem non significare , Angelos ,& primum hominem initio sine gratia. DEI suisse contrarium enim habetur C. seq.) sed sensus eorum verborum est, primo voluisse DEUM ostendi in Angelis, & Adamo , quid posset liberum arbitrium, gratia quidem adjutum , sed in gratia non confirmatum: deinde quid posset beneficium gratiae in iis, qui confirmantur in hono per beatitudinem , quidve justitiae Udicium in obstinatis, & ad inseros condemnatis.

Opponit idem D. Doctor , qui l. r. de peccat. meritis C. S. ait, corpus hominis innocentis fuisse mortale. R. immediate subjungi haec verba: sed ipsum mortale non es factum mortuum , niti propter peccatum. Et l. 6. de Gen. ad lit. C. 25. mortalis ergo erat, inquit , condiἱione corporis animatis , -- mortalis autem beneficio concitoris, sed de hoc postea.

363쪽

DIvINIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. 3s Quaeres , utrum de fide Catholica sit, primum hominem in. primo sui ortus momento gratiam habuisse sanctificantem R. Etsi id ex allatis momentis manifeste deducatur , mon tamen ab Ecclesia definitum esse. Definitio isthaec fortassis contineretur citatis his Tridentini verbis: Adam sanctitatem,qjustitiam, in qua consitutus fuerat, ambisse. Sed aliud est creatum esse in sanctitate, & justitia, aliud in ea consiturum. Nam& in paradiso constitutus est Adam, quamvis in eo creatus non fuerit. Unde satis colligitur , Patres Trident. dum ita ci cum specte loquuti sunt, ut constitutum dicerent non creatum , aut conditum , studio voluisse abstinere a definienda quaestione etiam inter catholicos disputata , an homo fuerit

creatus in gratia. Addit Juen. T. 3. inst. dissert. s. q. 1- Sacrae synodi jussu deletam suisse vocem con tum , ' quam iuli . canonis editores primum inseruerant. Alii contendunt,

Concilium per justitiam , & veritatis sanctitatem non habitualem gratiam intellexisse , sed rectitudinem originalem, quam sitam putant in recto ordine, ac dominio rationis, nullo reluctante concupiscentiae motu, nec non in libero arbitrio , quam rectitudinem merito primi peccati perdidimus. Neque probatur hujus de Adamo in gratia sanctificante condito assertionis

definitio per canonem I9. Conc. Araus supra citatum : nam

illo Canone demonstratur duntaxat adversus Pelagianos neces sitas gratiae actualis ad consequendam salutem, & reparandas vires ad servanda, ut Oportet, divina praecepta ob Adae culpam amissas. Non etiam irrefragabile argumentum subminiserant dicta quorundam Patrum e respondere enim poterunt

oppositae sententiae Patroni ad persectionem, & rectitudinem originalem id duntaxat requiri, ut humana natura sit constituta resque ullo vitio , & peccato , atque cum bona voluntate, S gratiae sufficientis adjutorio , ut posset sibi habitualem charitatem comparare; atque ad plenitudinem beatitudinis perve-

364쪽

as8 CONTROvEasIA IU. DE DEO UNO nire. Quamobrem nulla censura veteres scholasticos perstringimus; etsi rectitudinis , ac sanctitatis nomine planiore sensu fatemur significari justificationem, & gratiam , in qua permanentes jure quodam haereditario consequimur beatitudinem.

Ostenditur contra RR. Haereticos , Iustitiam originalem , sanctitatem, F immortalitatem homini innocenti fulse indebitam; ac proinde possibilem essesatum natu

ra pura. XXXIV. λ IZ scio, quo modo possit ullus hoc tempore CD l tholicus dubitare, fueritne primi hominis integritas naturalis , an supernaturalis, postquam illae, quas supra notavimus, propositiones a summis pontificibus damnatae suere. Fundatur autem haec doctrina in scripturis. In Ρsalmo octavo describitur his verbis prima hominis creatio : quid e homo, quia memor es ejus, aut filius hominis, quia villas eum 'Minuisi eum paulo minus ab Angelis, gloria, o honore corinno eum , ta consitusi eum supra opera manuum tuarum. Ca sus autem ejusdem describitur in Ps. 48. Homo cum in hono re esser, non intellexit, comparatus est Iumentis inmientibus, Nsimilis fa8us es illis. Duobus hic modis indicatur fuisse primum hominem donis supernaturalibus ornatum. I. quia miram tur Propheta hominem fere Angelis sequatum , eumque nat ra sua corporatum, mortalem, animalium ceterorum affectibus obnoxium, ad eam gloriam evectum, ut parum omnino ab Angelis abesset. II. quia dona initio collata vocat honorem& gloriam , quae absque dubio aliquid extrinsecum, & superadditum designant. Huc pertinet illud Eccles. 1 . DEUS

creavit hominem de terra , . secundum se vesivit illam virtute. Quo

365쪽

Quo loco creatio resertur ad naturam , indumentum virtutis ad superaddita dona. Parabolam item illam Luc. Io. de eo, qui in latrones incidens vestibus spoliatus , & plagis acceptis semivivus relictus est, hanc inquam parabolam de jactura donorum , & Virtutum quam 'primus homo peccando fecit exponunt' communi consensu PP. S. Ambr. Theophylactus, Basilius, & Augustinus i. a. quaest. Ev. q. I9. XXXV. Argumentum II. desumitur ex testimoniis vete-Tum Patrum. S. Basilius L. de. Sp. S. C. I 6. Sanctificatio , inquit, non es absque spiritu , non enim natura sancta sum ciniorum Virtutes . . . sanctificationis mensuram a Spiritu Sancto habent. Neque dubitari potest , quin quod de Angelis Basilius . scripsit, idem in primum hominem apte conveniat. Non igitur natura sanctus suit primus homo , sed sanctitatis mensuram a Spiritu Sancto acceperat. Chrysostomus Hom. I s. in Genes. de primis parentibus , qui cum essent nudi , tamen ob justitiam originalem non erubescebant, ita loquitur : gloria , quae superne Venerat, erant vestri. En comparatur justitia originalis indumento superne venienti; ut intelligatur eam non ex naturae principiis; sed e caelo, ac supra naturae conditionem

accessisse. Similia habet s. Cyrillus I. I. in Ioan. C. 9. Et Lia adorat. in Spir. Neque his dissimilia tradunt PP. Latini, S. Ambrosius, Hieronymus, & Augustinus. Hujus pro reliquis

sententias audiamus.

Libro I g. de Civit. DEI C. I 3. de primis nostris parentibus sic ait: postquam pracepti transgresso facta es , gratia

deferente divina, de corporum suorum nuditate confusi sunt . . . 'fenferunt ergo novum motum inobedientis carnis suae, tanquam re- -- ciprocam paenam inobedientiae suae. Si ergo deserente gratia divina caeperunt carnis inobedientis motus sentire ; igitur non .

366쪽

s6o CONTROVERSIA IU. DE DEO UNO natura, sed gratia erat divina, quae prius illos continebat. L. i . contra Julianum C. ult. ita loquitur: quid es gustato cibo prohibito nussitas indicata, nis peccato nudatum quod gratia contege-hat' gratia quippe DEI magna ibi erat , ubi terrenum , O ant- male corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo v situs gratia non habebat in nudo corpore , quod puderet, spoliatus gratia sensit, quod operire deberet. Si igitur donum integritatis in natura innocente fuit gratia, sine eo creari potuit: nam quod est gratuitum , indebitum est naturae , ejusque exigentiam superat. L. autem 6. de Gen. ad Lit. 3. 25. de Adamo inquit: mortalis ergo erat conditione corporis animalis ; immor- tulis autem beneficio conditoris. Ergo immortalitas non erat debita naturae humanae , sed ei mirabili DEI gratia praestabatur,

ut rursus ait D. Doctori. 23. de Civ. DEI C. ao. Adde, quod idem S. Augustinus l. 3. de lib. arbitr. C. Io. 22. 24. non obscure docet, potuisse creari hominem sine justitia originali, neque eum locum in retractationibus correxit, sed confirmavit potius, cum l. I. retraeh. C. 9. ita ait : ignorantia, V di se cultas, etiamsi essent primordia hominis naturalia, nec sic culpandus, sed laudandus esset DEUS. At si justitia originalis naturalis esset, non potuisset homo sine ea creari , nisi Daus rem naturaliter mancam , & imperfectam sponte condere voluisset, quod abhorrere videtur ab ejus bonitate : DEI enim perfecta sunt vera , Deut. 32. XXXVI. Argumentum III. ex ratione petitur. Inprimis naturale est corpori animali sensu , & appetitu praedito con cupiscere honum sensibile : naturale item est spiritui rationali concupiscere bonum spirituale. Quare si fiat una natura exspiritu , & corpore conflata , naturale illi erit habere diversas, & inter se pugnantes propensiones. Quod igitur primi homines ante peccatum pugaa ista diversarum appetitionum c

Terenti

367쪽

Div INIsQUE Us ATTRIBUTIs 36xrerent, donum erat naturae indebitum. Deinde ideo adversarii negant naturam humanam a DEo creari potu ille sine justitia originali, quia natura humana , qualis nunc est, remota culpa, mala est, & necessario labitur in peccatum ; quia . concupiscentia psccitum est, omneSque ejus motus, etiam rationem praevenienteS , peccaminoli. At quomodo quaeso quis peccare poterit per id, quod non est in linera ejus potestate ' concupiscentia inquit Augusti s l. I. contra Epist. Pelagii C. 13. , vocatur Peccatum , non quia Peccatum est, sed quia peccato facta es. Verum de hoc ipso ex professo agitur in tractatu de peccatis hoc solum licimus, si natura humana sine integritate originali ex se mala foret , necessario sequi, non posse hominem mortuum a DEo revocari ad vitam , nisi praeditum originali justitia. Idem enim sequitur absurdum, sive creetur, sive reparetur a DEO natura mala : non enim reparatio illa minus est opus D EI, quam creatio. Et sicut DE Us diceretur auctor mali , si naturam originali justitia destitutam crearet; sic etiam censeretur mali auctor, si naturam repararet. At constat ex scripturis multos a mortuis excitatos diutinna virtute , qui extra dubium in nova illa vita justitia originali carebant : si igitur DEus animas conjungere potuit corpori mortali, animali, concupiscentiae, & ignorantiae obnoxio; cur non potuit initio animas simili corpori consociare Τ

Resolvuntur objecta adversariorum.

XXX UII. Ansentani sequentes magistrum suum qui inte-J gris tribus libris, status naturae purae repugnantiam probare est ad ressus Augustini praeprimis auctoritates

opponunt. I. D. Doctor , ajunt, in Enchir. C. II. scribit, quaecunque sunt νItta animorum , naturalium esse privationes bonorum. Sunt autem vulnera nobis ex peccato primi parentis R. P. Reahamer Theol. T. I. ZZ. 3 relu

368쪽

36a CONTROUEasIA IU. DE DEO UNO relicta , vitia quaedam animorum : igitur ea vulnera naturalium sunt privationes bonorum. Hoc autem ipso justitia originalis , & prima illa naturae humanae integritas , cui privative vulnera Opponuntur , erat naturaliS.

II. S. Augustinus l. I a. de civ. DEI C. I. sc de Angelis loquitur: cum vitium creatura AHelica dicitur , quod non ad Heret DEO, hinc aperstratae declaratur , ejus natura, ut DEO adhaereat, convenire. Quod si naturale est Angelo adhaerere DEO, naturale etiam Uit homini : non igitur opus fuit dono aliquo supernaturali, ut erimus homo DEO adhaereret, ac per hoc justus, ac rectus esset. III. D. Doctor l. de corrept. & grat. C. o. Et in Enchir. C. To6. scribit , felicitatem illam , per quam homo neque peccare, neque mori poterit, id est νiram aternam nunc esse munus gratiae, quae merces meriti futura erat, ii primus homo in statu innocentiae permansisset. Sequi hinc videtur, ut in statu innocentiae nulla gratia opus esset ad vitam aeternam promerendam, ac per hoc justitia originalis , & ipsa charitas, per quam meremur , non donum gratiae , sed conditionaturalis primis parentibus fuerit. IV. L. 3. de lib. arb. C. I9. dicit, ignorantiam , ct co cupiscentiam non esse naturam instituti homirus, sed poenam damnari. Igitur immunitas ab illis malis non est gratia secluso pec

cato.

R. ad Ι. D. Doctorem eo loco per bona naturalia non formas, sed subjecta intelligere,ut ejus sententia sit, mala illa quae dicu0tur vitia D privationes esse naturalium bonorum, quia in bonis naturis insunt , easque contrariis virtutibus privant. Quod si hoc sensu. allata verba accipiamus , nostrae sententiae non

369쪽

Divi NIsQUE EjUs ATTRIBUTIS. 363 obstant. Neque enim negamus animos humanos , qui virtutibus privantur succedentibus vitiis , naturalia bona dici debere , & esse. Accedit sermonem ibidem esse de vitiis, quae sunt habitus quidam per iteratos malos actus acquisti , non de concupiscentia, ignorantia, infirmitate , & malitia , cum

quibus nascimur.

R. ad II. eo loco docere Augustinum , naturae Angelicae convenire , ut per charitatem adhaereat D Eo , & in hoe distingui a naturis ratione carentibus , quibus non conUenit, ut per Charitatem adh ereant Dao , ac de ipso beatae sint. Sed non docet Angelorum naturae id naturaliter conUenire, quasi possent solis suis viribus D Eo per charitatem inli erere , aut certe quasi donum charitatis infusae necessario debeatur, atque debitum, & non gratuitum dici debeat. Quin potius contrarium disertis verbis docet eodem l . C. 9. ubi distinguit naturam a Charitate, quam gratiam Vocat, & non per creationem,

sed per Spiritum S. diflusam esse scribit. Denique nihil aliud hie de Angelis dicit, nisi quod de hominibus dixit de Praedest. SS. C. 8. poste habere sdem, S charitatem , natura se hominum , habere autem, gratia Melium.

Ad III. ajo : scut merita vitae aeternae nobis post lapsum sunt ex gratia , ita & Angelis tantiis., & ipsi Adae ante lapsum suerunt ex graIia : ac proinde in omni statu vita aeterna& merces est , & gratia. Non potuisse Angelos, aut primum hominem in statu innocentiae , meritum vitae aeternae habere sine gratia, docet his verbis in loco citato additis : quamvis Ane gratia nec tunc ullum meritam ese posuisset. Vitam autem aeternam post lapium Adae non esse solam gratiam , sed &mercedem in Ep. Ios. ad Sixtum his verbis asserit : Iimul merito peccati tanquam stipendium redditur mors , ita merito

370쪽

IM CONTROVERsIA IR DE DEO UNO justitia tanquam stipendium vita aeterna. Cur autem , inquies,

D. August. l. cit. dicit nobis Vitam aeternam esse gratiam, quae merces meriti futura erat, si Adam non peccasset y R. quia

nos post peccatum Adae indigni facti sumus beatitudine, & digni miseria sempiterna; neque possumus inde emergere , nisi ex nova DEI benignitate. Relate igitur ad hanc benignitatem , qua non eguerunt Angeli sancti, neque primus homo, si non peccasset, eguisset, dicitur nobis beatitudo donum gratiae , quae alioquin merces meriti futura erat. R. ad I U. loquitur D. Doctori. c. de natura, qualis suit in primo homine , non qualis esse potuit. Nam in eodem libro ut supra notavimus) idem Augustinus scribit: si ignorantia,& difficultas essent hominis primordia naturalia , non potuisse reprehendi , sed laudari creatorem. Et copiose disputat C. ao. & sequentibus potuisse hominem creari , qualis nunc nascitur, etiamsi nullum peccatum ante praecessisset. XXXVIII. Contra statum naturae purae , qui in proposita nostra assertione dicitur esse possibilis , opponitur Ι. DEus non potuit creare hominem sine ordinatione ad finem suum ultimum; igitur nec potuit eum creare sine justitia, & sanctitate ad illum finem assequendum ordinatis. Il. Non potuit DE Us creare hominem in eo statu , in quo homo non posset amare DEu M propter se ; atqui in statu naturae purae homo non pose set amare DEu M propter se: error enim Pelagii est, amorem DEI propter se haberi posse solis naturae viribus. R. Dis. primam propositionem. DE Us non potuit creare

hominem sine ordinatione ad finem ultimum vel naturalem, vel supernaturalem, conc. sine ordinatione ad finem supernat ratem , nego. Duplex itaque est finis, nempe naturalis, supernaturalis. Ille cousistit in perfecta aliqua , attamen naturali

SEARCH

MENU NAVIGATION