Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

DIvINI squB Eius ΛTTRIBUTI s. 36sturali, contemplatione DEI abstractiva, & amore DEI ut avictoris naturae, qui viribus naturae non depravatae elici potest. Supernaturalis vero finis consistit in conspectu DEI intuitivo,& ejusdem amore huic visioni proportionato. Potuit DBus hominem ad alterutrum finem ordinare , & in praesenti quidem providentia ordinavit ad secundum; ad primum vero O dinasset , si in puris naturalibus condidisset. Hinc distingui debet etiam id, quod additur: in statu naturae purae , homo

non posset amare DEuΜ propter se amore supernaturali, conc. naturali , nego. Potuisset igitur homo in statu purae naturae diligere DEuM amore naturali, ad quem sussicere possunt media naturalia ; etsi eum amare non potuisset amore supernaturali, ad quem requiritur gratia, qua in illo statu donatus non fuisset. Pelagius erravit, quia id asseruit de amore DEI salutari , & conducente ad beatitudinem supernaturalem , qui certe absque supernaturali auxilio poni non potest ; sed in

statu purae naturae locum non habet.

Instant: amor DEI naturalis fictilius est, & impossibilis nam D. Augustinus ad amorem DEI purum, & castum, qui est amor benevolentiae, exigit spiritum gratiae divinae, i. s. contra Iul. C. 3. Item aliis in locis ad diligendam rectitudinem, veritatem, & justitiam quae per eum solus DEus est requirit spiritum gratiae , & Charitatis. Rursus l. de gratia C. 5 . docet, sine spiritu gratiae, & charitate non posse aliud dari nisi peccatum. Et l. de sp. & lit. ait , non posse diligi justitiam, & DEuM , nisi ex dono gratiae. Denique Enchir. C. II : inquit, regnat carnalis cupiditas, ubi non est charitas , ubi per charitatem, supernaturalem , & ad salutem disponem tem intelligit.

R. amorem DEI naturalem fictilium non esse, constat ex

duplici damnata Baji propositione , quarum prima ita habet:

372쪽

s66 CONTROvERsIA IU. DE DEO UNO sinato illa duplicis amoris , naturaiis vidulcet , quo DE Uyamatur ut auctor naturae O gratuiti , quo DEUS amatur ut beatificator , vana es , o commentitia , ta ad illudendum sacris

literis O plurimis veterum testimoniis excogitata. Altera se habet : omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas , qua mundus diligitur , quae a Joanne prolubetur di avi laudabilis i

ta charitas, qua per Spiritum S in corde dissusa , DEUS amatur.

Quantum momenti nostrae sententiae adserat auctoritas A gustini , N. 3s. Vidimus : ceterum in locis citatis S. Doctor loquitur de amore duntaxat meritorio vitae aeternae, adeoque supernaturali. Quod autem amoris naturalis non meminerit, minime sequitur, eum de omni DEI amore possibili esse locutum. Nam cum contra Pelagianos ageret, satis ei erat, lo qui de actibus salutaribus , & supernaturalibus, atque Ostendere , ad eos requiri gratiam. Rursum quando ait : sne θλritu gratiae non pise dari, nisi peccatum ; non posse diligi DE Umnili ex dono gratia ; regnare cupiditatem , ubi non regnat cha ritaς de statu naturae lapsae sermo est, in quo homo snech ritate moraliter loquendo diu in bono perseverare non potest, quando moraliter necesse est, ut qui nolit servire charitati, non adeo post serviat iniquitati. XXXIX. opponitur III. si justitia originalis fuisset homini indebita , sequitur concupiscentiam carnis suturam fuisse naturalem, ac per hoc bonam , & a DEO: At Joannes in T. Epist. C. a. dicit eam non eo ex Patre, sed ex mundo. Et Paulus ad Rom. . dicit se eam odisse : & Augustinus l. 6. contra Iul. C. s. & alibi multis in locis probat eam esse .m

iam , ac naturae contrariam. Certe DEUS non potuit creare hominem cum eo quod ad peccatum inclinat ; atqui concupiscentia inclinat ad peccatum. Respondet huic argumento

373쪽

mento Bellarminus , concupiscentiam carnis nunc quidem peccati poenam esse; homini tamen condito in puris naturaliabus fuisse naturalem, non quidem ut bonum aliquod naturae, sed ut desectum , & quasi morbum naturae , ex condit Ione

materiae consequentem. Rectissime igitur dici judicat , eam

non esse ex DEO, Odio, non amore dignam, malam , naturaeque contrariam , propter duas causas , primum quia non ex intentione naturae auctoris , sed praeter ejus intentionem

in homine extitisset, si ille creatus fui stet in puris naturalibus. Deinde quia D Eus illam sustulerat, & ex ipsius hominis culpa locum in nobis habet. Mentem Bellarmini ut intelligamus , distingui debet inter

potentiam, & actum concupiscendi. Si concupiscentia primo modo sumatur, est perfectio, & bonum naturae, nec aliquam cum recta ratione repugnantiam habet ; . adeoque a D Eo esse potest. . Nam sicut absurde diceretur, intellectum, & sensum

non polia esse a DEO, quia intelle eius errare, &sensus salii potest circa objecta sensibilia ; ita & absurde diceretur , appetendi, & concupiscendi facultatem a DEo non esse , quia tam in deliberate, quam deliberate, objecta illicita prosequi potest. . Si vero concupiscentia pro ipsis actibus sumitur , horum aliqui mali sunt, & cum recta ratione pugnant, quibus nempe appetimus illicita, & rectae rationi contraria : alii mali non siret, sed potius rationi consentanei , quibus objecta honesta

appetimus; hos autem, non illos, posse esse a DEo , ut fp cialiter eos procurante , planum est. Concupiscentia igitur nobis relicta ex peccato Adae, peccatum dicitur , quia allicit ad peccatum , eo sere sensu , quo vitulus aureuS Deut. 9.peccatum dicitur , quia aliquo modo causa fuit idololatriae: Hinc Augustinus i. a. de Gen. C. I 4.s ratio , inquit , commotam cupiditatem refranat , non labimur in peccatum . . . s

374쪽

368 CONTROVERSIA IV. DE DEO UNO autem ratio consentiat, peccatum imputatur. Videri hac de re potest ejusdem i. I. c. I 3. contra duas Disol. Pelag. Si natura humana , inquies, per Adae peccatum donis illis gratuitis & supernaturalibus est privata ; cur Tridentinum dicit , Primum hominem Adam non tantum amisisse sanctitatem, ac justitiam , sed & sicundum corpus , mentem in deterius eommutatum fui sse. Suarius respondet naturam lapsam debialiorem esse, quam suisset natura pura , ex triplici capite. I. quod propter peccatum originis speciali illa DEI protectione

careat, & auxiliis ordinis naturalis, quae haberet natura pura. ΙΙ. quod per peccatum redacta sit in servitutem daemonis, a quo variis tentationibus eXagitatur. IV. quod propter humorum intemperiem ex vitiis progenitorum ortam , esirenatam magis concupiscentiam experiatur. Hinc S. Augustinus l. de Nat. & Grat. C. 3. ait: natura humana medio indiget , quia δε-na non est: vitium vero, quod i a naturalia contenebrat, o infirmat , ut illuminatione , ta curatione opus si, non ab inculpabili arti e es contractum, sed ab originali peccato.

DE LAPSU , POENA, RESIPISCENTIA, AC

SALUTE PRIMI HOMINIS.

DIsseruimus hactenus de gratia primo homini collata: nune de gratiae ejusdem amissione , & inde consequentibus malis disseramus. Tentationem primis hominibus a serpente lactam, describit Moyses Gen. 3. his verbis : dixit serpens ad mulierem : cur praecepit Vobis DEUS, ut non comederetis de

omni ligno pararis H cui respondit mulier: de fructu lignorum ,

375쪽

DIvINIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. 369quae sunt in paradiso Mescimur. De fructu vero lignc , quois es in medio paradis praecepit nobis DEUS, ne comederemus, o ne

tangeremus illud, ne forte moriamur. D I autem serpens ad mulierem e nequaquam morte moriemini. Scit enim DEUS, in quocunque die comederitis ex eo , aperientur oculi νυiri r εδ eritis , Iicut Dii scientes bonum V malum. indit igitur mulier , quod bonum esset lignum ad vescendum . . . tulit de fructu illius, ta comessit di deditque viro suo, qui come t. . Loquendum igitur primum de iis , quae primorum parentum pecca tum praecesserunt.

De praecepto Dei leutatione seryentis. A

XL Ion immorabimur hic refutando illorum errori, qui, ΙΝ ut refert Lutherus in comment. I. C. Gen. , dicebant, praeceptum primis hominibus datum, ut de ligno scientiae boni, & mali non ederent, non fuisse lesem, sed admonitionem tantum, qualia sunt praecepta medicorum , cum aliquid noxium prohibent. Quod quidem confirmabant argumento ex principiis lutheranis satis apte deducto , quia nempe lex justo non est posita, sed peccatori , ut Apostolus scribit i. ad Timoth. I. primi autem homines in paradiso degentes justi erant consensu omnium. Et quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio esse potest, ut idem Apostolus docet Rorn. 4.colligebant, primos homines, cum pomum Vetitum gustaverunt, nec incidisse, nec incidere potuisse in praevaricationem , ac per hoc nec in peccatum, cum peccatum sit ἀνομίαό seu praevaricatio legis, teste Ioanne in I. Ep. C. 3. sed hic error adeo est absurdus , scripturisque , ac communi sensui contrarius , ut refutatione non egeat.

376쪽

3 o CONTROVERsIA IV. DE DEO UNO Varias hujus praecepti causas protulerunt SS. PP. Inter quas duae potissimum adferuntur. Primo finem legis fuisseajunt, ut homo cognosceret se DEo subjectum, atque adeosbi obediendum esse. Nam ut ait Augustinus l. I . de civ. Da i , brevissimo illo , levissimoque mandato : de signo scientiae boni, ε λ mali ne comedas, DEus se esse dominum commone-sat. Deinde , ut idem habet de corrept. & grat. C. X., qu niam magnum est obedientiae meritum , sapientissime institutum est, ut servando praecepto homo suam exerceret obedientiam. Utramque causam complexus est idem D. Doctor L.

II. de peccatorum meritis C. a I. Quis igitur dubitet, aequis smam fuisse legem principio homini latam Z unde execratione digna est Ophitarum blasphemia, qui asserere audebant, DEUM ex invidia esum illivs ligni interdixisse Adamo , ne comedendo ex illo scientiam boni, & mali acquireret. Neque quis

accuset nimium legis rigorem , quae minimae transgressioni poenam innumerabilium calamitatum addixerit. Nam non minimam, ac levem, sed gravissimam fuisse primorum hominum culpam, duplex est ratio , quarum utraque S. Augustini a ctoritate corroboratur. Prior ratio sumitur ex facilitate non peccandi, quae major fuit in primo, quam in aliis hominibus unquam. Habuit enim praeceptum unum tantum , idque levissimum ὁ habuit multa , quae ad servandum impellerent, DEI jubentis auctoritatem, & gravissimas poenas transgressori propositas et caruit concupiscentia , quae ad peccandum indviceret; ut habet D. August. l. I 4. de civ. DEI C. I a. & IS.

Altera ratio ducitur ab ingratitudine primi hominis , qui plurima in paradiso habuit DEI beneficia. Contemptus es DEUS, ait D. Doctori. cit., qui hominem creaverat, qui adsuam imaginem tum fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, qui in parasso coni uerat, qui rerum omnium , salutisque copiam prasilerat SC. Sed videamus, quis fuerit tam perniciosae inobedientiae auctor. XLI.

377쪽

Div INIsQUE EJUS ATTRIBUTIS. 37IXLI. De primorum hominum tentatore varii errores extit runt. Ophitae ut veteres PΡ. quam plurimi testantur sapientiam Dat serpentem illum fuisse dicebant, qui primorum hominum oculos ad dignoscendum bonum, & malum aperuit. Idem fere postea docuit Manichaeus teste Augustino l. de Haeres C. 46.

Origenes omnia ad allegoriam transserens serpentis nomine

designari putat delectationem, quae sensum, id est Evam, ita seducit, ut hic sensus mentem, id est Adamum , ad consentiendum inflectat. Non desuerunt, qui asserebant diabolum induisse corpus phantasticum ad similitudinem serpentis. Contra hos omnes asserimus, suasorem primi peccati fuisse

diabolum, qui, ut musserem alloqueretur, usus est vero , ac naturali serpente tanquam instrumento. Primum manifestum est ex variis scripturae locis. Sic Sapia a. dicitur : invi a a rem diaboli mors introrvit in orbem terrarum. Joan. 8. Chrvius ita ait : νos ex Patre diabolo estis . . . ille homicida erat ab

initio. Homic a autem ab initio non aliter fuit ut testatur S. Leo) nisi quia primos homines veneno suae mortificaustinvidiae. Testatur quoque in Apocalypsi S. Joannes C. I a. serpentem antiquam Nocari diabolum , satanam , qui sedaeitues versum orbem. Hos vero textus in hoc sensu intelligunt plerique Patres , tum ii, qui librum Geneseos interpretantur, tum qui de hoc argumento scripserunt. U. Bellarm. l. a. de statu peccati C. 3.

Verum illum , & naturalem serpentem sui quo instrumento, & organo Diabolus sit loquutus) probant multi ex maledictione illa ad serpentem prolata : quia fecisi hoc , maledictus

es inter omnia animantia , o besias terrae: super pectus tuum gra dieris , O terram comedes cunctis diebus vita tuae ; quae di ta uni in verum , & naturalem serpentem convenire. Sed

378쪽

. 3 2 CONTROvRκsIA ΨU. DE DRO UNO multi etiam scripturpa interpretes putant, ex hac maledim:one naturam serpentis certo deprehendi non posse. Aliud igitur argumentum partim sumimus ex scriptura , qua serpens cum aliis terrae animantibus comparatur : partim ex summo consensu Patrum, qui docent, verum illum fuisse serpentem;

ut Chrysostomus, Basilius, Epiphanius , Augustinus L II. de Gen. c. a. I & alii. Insinuasse hic sussiciat errorem Zwinglii , Calvini , aliorumque novatorum , qui voluerunt, D EuΜ decrevisse, ut primi homines laberentur , insano hoc argumento inducti, quod non potuerit DBus aditum patefacere misericordiae , ac justitiae suae, nisi homo per peccatum miser , & supplicio dignus emceretur. Verum praeterquam quod DEus non possit esse auctor peccati: magis, quam illis sectariis, credendum est Apostolo Petro dicenti , DEUM velle neminem perire a. Pet. 3. EtPaulo assirmanti, non esse facienda mala, ut venians bona, Rom. 3. & Sapienti concionanti, DEo non esse necessarios peccatores Eccles. IS.

I. II. Quale fuit primae prisorum seminum peccatvm y

XLII. HIvorsae quidem inter ipsos veteres Patres videnturo fuisse opiniones de lapsu primi hominis; sed ple-

'Tique haeretici primum peccatum reponunt in infidelitate, quihus praeivit Lutherus in Comment. 3. C. Gen. Et Calvinus l. 2. Inst. C. I. Probare id contendunt tum ex verbis scripturae , tum ratione. Nam scriptura Gen. 3. reseri, serpem tem hoc potissimum persuadere conatum esse mulieri, ut crederet se non morituram ὁ & mulierem non prius ausam respicere

379쪽

cere poma illius arboris, quam audisset : nequaquam moriemini. Scit enim DEUS, quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, Γ eritis sicut Dii, scientes bonum , G malum. Ratio autem id suadet , ut sicut initium , & radix justitiae est fides , ita radix, & initium peccati sit infidelitas. Addit Calvinus, nunquam repugnare imperio divino ausum fuisse Adamum, nisi verbo DEI incredulum. At sententia Theologorum Catholicorum communis est, in transgressione primorum parentum plurium quidem peccato- .rum reperiri complexionem; sed primum peccatum suisse superbiam. Ac primo quidem Evam non uno peccato deliquisse, satis constat ; suit enim superba DEI scientiam aflectans , inobediens divinum praeceptum transgressa, curiosa fructum vetitum contemplando, ini paenitens propriam malitiam excusans, &viro suo scandal a , eundem trahens in perditionem. Et tribus etiam modis serpens illam tentavit: infidelitate , ne crederet se morituram; immoderata cibi aviditate , ut de lignoscientiae comederet; & inani gloria, ac promissione divinitatis, cum dixit : eritis scut Dii. His omnibus sceleribus se Adam inquinavit, peecans etiam amore in mulierem inordinato, eo iniquior, quo in dignoscendis diaboli fallaciis sapientior, ac sortior ad has repellendas. XLIII. Horum peccatorum primum fuisse superbiam, i

quuntur divinae literae, SS. PP. et ratio ipsa. Eccles Io.

dicitur : initium superbia hominis aposatare a DEO , quoniam ab eo , qui fecit eum: recessit cor ellus. Et rursum : initium omnis peccati superbia. Quo loco sapiens dupliciter ostendit, superbiam esse vitium maxime detestabile. Primum , quia principium superbiae humanae , id est primus actus superbiae

hominis , apparuit in illa desectione primi hominis , qui a

380쪽

s74 CONTROvBRsIA IU. DE DEO UNO. DEO Creatore suo sponte recessit, nolens subjici eius imperio Deinde quia illa primi hominis superbia initium fuit

omnis peccati, seu omnium p catorum , quae ab hominibus committuntur. Quod idem Tobias confirmat illis verbis C. superbiam nunquam . . . dominari permittas. In illa enim initium jumpsit omnis perdatio. Quamvis autem haec loca referri possent ad peccatum Angeli, quod fuit absolute omnium primum ; credibilius tamen est, Ecclesiasticum , & Tobiam r*spexisse ad primum peccatum Primorum hominum, quod notius erat vulgo, quam peccatum Angeli. Pro reliquis Patri bus audiendus est Chrysostomus, & Augustinus ; ille enim Hom. I 6. in Gen. Sic loquitur: igitur ur diuinitatem mente sua imaginata es , ad esum properavit. Hic l. I 4. de Civ. DEI C. 13. in occulto , inquit , mali esse coeperunt , ut in verram ii obedientiam laberentur. Non ensim ad malum παS PerVentiretur ,

nisi praecessisset mala voluntas. Porro mala voluntatis initium , quid potuit ese, rus superbia initium enim omnis peccati superbia , quid es autem superbia , ni perversae cessitudinis appetitus θΗis verbis apertissime adversatur S. Doctor illi sententiae,quam Lutherus ac Calvinus tuentur. Certe non potuit mens prim rum parentum divino lumine illustrata in errorem induci, nisi antea per aversionem a DEo lumine illo destituta fuillat , ut Augustinus in eodem loco ratiocinatur : infidelitatem igitur primorum parentum praecessit aversio a DEO , & peccatum; praesertim cum juxta eundem mater infidelitatis sit superbia , quae igitur illam antevertere debet, ne filiam matre antiquiorem faciamuS.

XLIV. Transgressionem divini mandati subsequutae sunt poenae multipliceS. Prima pinna quoad corpus suit ejectio abeatitudine in hujusce vitae miserias , famem nempe, sitim , dolores, labores, & altera poena suit mors corporalis . Utra que

SEARCH

MENU NAVIGATION