장음표시 사용
381쪽
' Divi NasQUE EI Us ΛT TRIBUTI s. ' 3 sque describitur Gen s. quando D Eus dixit mulieri : mu tipliacabo aerumnaS tuas . . . in dolore paries sitos, V sub viri pol
sate eris. Et Adamo: maled la terra in opere tuo . . . insud re Vultus tui vesceris pane , donec reνertaris in terram , de qua sumptus es &c. Quoad animam prima poena fuit spoliatio donorum supernaturalium justitiae nempe originalis ; altera vulnus facultatum naturalium, nempe ignorantia, concupiscentia S C. quae vulgo fomes peccati dicitur. Dixi; vulnus facultatum naturalium j quia licet naturalia in Adamo peccante fuerint sauciata, non fuerunt tamen omnino extincta , ut docet Tridentinum Sese S. Can. I. Tertia poena fuit mortis aeternae debitum morale , quod Adamus per suum peccatum contraxit, &in hanc miseram sortem omnes posteros traxit, a qua non posisunt resurgere , nisi per merita mediatoris nostri I. C. quinos Dpo reconciliavit in sanguine suo , laetus nobis justitia , sanctificatio, & redemptio; nisi enim quis renatus fuerit ex aqua, Spiritu Sancto, non potest introire in regnum DEL At enim horum tractatio prolixior eo pertinet, ubi de peccatorum po nis ex professo agitur.
Utrum Irimi parentes salutem sunt eonsecuti λ
XLV. - Atianus Assyrius Philosophiae , ac Eloquentiae lau-x de conspicuus , lectione sacrorum librorum ad fidem conversus , ac Iustini Martyris discipulus est factus.
Floruit seculo secundo celebris in Ecclesia DEI;atque inter ejuS multa volumina unicus extat liber ad calcem operum S. Iustini positus, cui titulus: oratio ad Graecos. 'Verum S. Iustino magistro suo demortuo, scientia elatus , & in plures errores la psus sectae Tncratitarum nothen dedit A. I 8. circiter. Hu-
382쪽
s 6 CONTROVERSIA IU. DE DEO UNO jus discipulus fuit Severus quidam , a quo Severiani haeretici
sunt nuncupati. Hi ergo omnes Tatiani, Encratitae , & Severiani praeter alios errores docuerunt Adamum , & Evam esse damnatione perpetua in infernum detrusos propter primum superbiae , ac inobedientiae peccatum. Revocavit etiam in dubium salutem Adae Ruperius A, bas Tulliensis, qui sub initium seculi XII. floruit. Istum aliqui cum Cardinale Gottio henigne excusant , quali aliorum potius sententiam , quam suam exposuerit. Verum etsi Ru- pertus temeritatis notam inurat iis , qui temere quaestionem hanc cum Encratitis definirent ; nihilominus tamen expresse
ait: craque quia de illo vetere Adam nihil usquam boni operis i venitur , ta novus Adam illi ot oppositus fcut enim in Adam omnes moriumur, ita in Christo omnes vivificabuntur ; salvatio ejus G a multis ilibere negatur, Γ a nullo satis firmiter defen tur. Excusari potius Rupertus debet , quod non satis ei constaret de auctoritate libri sapientiae , de qua olim nonnulli dubitarunt : nullo enim alio divinae Scripturae testimonio Adae salus aperte comprobatur. Id tamen Tatiano , ejusque asseclis minime sussragatur; hi enim non in ancipiti dubitatione prudenter versati sunt, sed temere damnationis sententiam in protoparentem pronunciarunt. Nunc Ob divinam memorati libri auctoritatem , atque indubiam majorum traditionem non licet judicium suspendere. . . -
XLVI. ΛJo igitur , Adamum egisse poenitentiam de peceato suo , M salutem aeternam assecutum esse per Christunt. Probatur autem celebri testimonio ex Sap. Io. U. I. & a. Haec
id est sapientia) illum es qui primus formatus es a DEO Pu
ter orbis terrarum, cum solus esset creatus , cotodivit , G ed
xit illum a delicto suo , D dedit illi virtutem continenci omnia.
383쪽
Div INIsQUE EJus ATTRIBUTI s. 37 Accedit autem communis Patrum consensus : nam quotquot stri uunt de haeresibus , Tatianum reprehendunt. Irenaeus huic haeretico synchronus l. 3. adversus Haeres C. 3 . multis rationibus probat, primos homines salvos esse. Seculo 3. damnarunt hunc errorem Tertullianus i. a. contra Marcionem,& Origenes hom. 35. in Matth. Proximo seculo Eusebius, Athanasius, Hilarius, & Gregorius Nagian Z. Orat. I 8. de laudibus Cypriani. Denique Patres, ac Theologi universi, quorum ductor Augustinus Ep. ad Evodium 99. nunc I 64. C. 3.
ait: Et de illo quidem primo homine patre generis humani , quod eundem ibidem solverit , Ecclesia fere tota consentit o quod eam non inandrer cre credendum es , undecunque hoc tra tumst ;etiamsi canonicarum scripturarum hinc expressa non proferatur auitoritas. Ouamquam illud, quod in libro sapienti a scriptum est, haec illum , qui primus Dctus es , Patrem Orbis terrarum , cum solus set creatus , coorivit, ta eduxit illum a delicto suo , . dedit illi virtutem continenci omnita, magis pro hac sententia, quam pro ullo alio intellectu facere videatur. Alia ΡΡ. testimonia videre est apud Bellarianum l. 3. de amissi grat. C. I a. Nat A ex. differt. I . secul. a. Unum addo, in litaniis , quibus utitur Clerus S. Mariae Majoris Romae, legi : sancte Adam, ora
Exigui momenti sunt argumenta , quae opponuntur. Lenim supra citatus Rupertus graviter erravit , dum censuit librum sapientiae de canone non esse. Et quamvis in pluribus codicibus legatur: eduxit illum de limo terrae, pro a delictosuo; retinenda tamen est vulgatae lectio; ut constat ex Graecis, R mantesque codicibus , & ex Patribus , qui legerunt , a delino suo. Haec autem verba : G de t ei virtutem continendi omnia, non plenissimam potentiam , sed rerum terrenarum regimen indicant; cum sit in graeco Κρατ αι παντων omnibus dominari.
384쪽
Caepisse vero Adae paenitentiam pie , ac proba liter credimus, quando dominicam sententiam excepit , & rudibus brutorum pellibus indutus vitam miserrimam egit. II. Ex eo , quod
Apostolus in I. ad Corinth. C. I s. 22. novum Adam Opponat veteri, non sequitur, in hoc esse omnem damnationem, sicut
in illo est omnis salus. Nam agit Apostolus ibidem de morte,& resurrectione corporum: quamquam & in hoc novus Adam opponatur veteri, quod unus gratiae, alter peccati sit auctor. In altera autem Epist. Hebr. II. etsi Apostolus Ecclesiam fidelium non ab Adam, sed Abel exortam ostendat, praecipue laudantur fideles, qui fidei causa aut mortem perpessi sunt, aut futurorum promissionem singulari mysterio acceperunt ὁ quin rum primus erat Abel. III. opponitur quidem, sed male, Bernardus, qui in libro de modo beate vivendi scribit : Adam
. in infernum cecidsit, quia inobediens fuit: Et Gelasius Papa qui librum , cui titulus : Paenitentia Adae , inter apocryphos relingavit. Nam priorem librum non esse genuinum Bernardi opus, demonstrat Bellarm. de scriptoribus Eccles A. II 3o. Praeter quam quod illa verba ad solum reatum , & meritum damnationis referri possint. Gelasus autem certum librum, &non paenitentiam Adami reprobat; sicut etiam dum declarat apocryphos , qui inscribuntur, de infantia, o Ze nativitate Chri , non substantiam rerum gestarum , sed librorum auctoritatem rejicit. IV. Adamo, non Angelis pepercit D Eus : seu quia ille imbecillioris suit naturae, ut docet 'Greg. l. q. morat. C. 9. I seu quia D Eus suorum beneficiorum Dominus Angelos justo judicio , hominem misericordiae reservare decrevit.
385쪽
DIvINIsQUE EJUS ATTRIBUTIS 3 9
CONTROVERSIA TDL MYSTERIO SANCTISSIMAE TRINITATIS
DE Deo uno, ejusque communibus persectionibus egimus hactenus: superest, ut de Augustissimo Trinitatis Mysterio dicere instituamus; quo uno, velut fundamento, stat catholicae structura religionis, atque ab judaeorum, ac gentilium pravitate utrinque sejungitur. Totum argumentum , utilioris methodi causa, binas in partes ita distribuendum duximus, ut in priore divinarum personarum pluralitas, divinitas Filii , ac Spiritus Sancti, nec non hujus a Patre , Filioque origo vindicetur : in altera quaestiones reliquae , quae in scholis utiliter agitari consueverunt, breviter resolvantur.
I. T, adversus quos hostes nobis pugnandum sit, sciat Theologus , compendiaria eorum haereticorum , qui contra adorandum Trinitatis Mysterium arma moverunt , historia erit praenoscenda. Initium autem ducimus omissis r liquis antiquioribus a Sabellianis, quorum parens erat Sabellius Pentapolitanus circiter An. 3 . Seculi tertii; etsi hanc haeresin jam prius Noetus , Praxeas , Hermogenes , & Victor, nus quidam sint professi : ut testatur Tertuli. l. de praescript. C. ult. Error horum omnium ejuSmodi erat , ut dicerent,
Patris, Filii, & Spiritus Sancti diversa duntaxat nomina , &: B b b a , o
386쪽
ossicia esse; atque ita omnem inter divinas personas realem distinctionem negarent. Itaque & monarchesici dicti sunt, nempe unicum non essentialiter , sed personaliter etiam rerum Dominum professi; & Patripassiani, quod Patrem aeque , ac Filium passum esse, ac crucifixum blasphemarent. Circa eadem tempora in eundem sere errorem incidit Paulus a patria Samosatenus dictus, Patriarcha Antiochenus ; negavit enim Christiam semper , & antequam nasceretur ex Virgine, fuisse ; alium autem DEI Filium non agnovit. Damnata haec haeresis fuit in Alexand. Synodo, & rursus cum Photiniana in Syrmiensi , &in concilio generali secundo , seu Constantinop. I. II. Arius presbyter Alexandrinus circiter Annum 3 7. a teram a Sabelliana non minus nefandam induxit haeresin, asserens , filium Patri non esse consubstantialem , ac proinde Christum non DEum, sed creaturam puram esse. Qui error damnatus est in Concilio Nicaeno generali P. A. 323. Sectatores Arii post hoc concilium in tres classes divisi sunt , ut constat ex Epiphanio, Haeres 3. & 4. Alii cum Aetio, & Eunomio Ariano errori mordicus adhaerebant , asserentes filium esse Patri per omnia dissimilem ,' unde a graeca voce ανόμ0ιος Ano modi sunt dicti. Alii partim cum Arianis conveniebant, par tim discrepabant; nam Trinitatem negarunt quidem esse con substantialem , eandem tamen in substantia similem dixerunt. Unde Filium cum Arianis ομο ιον , id est , consubstantialem esse negabant, & tamen contra eosdem ομοι ιον, id est, smilem in substantia dicebant. Hi dissi sunt Semi- Ariani , quorum caput suit Baslius Ancyranus. Tertia Arianorum classis non quidem negabat cum Eunomianis Filium esse Patrismilem, sed nee cum Semi . Arianis eum seu su stantia Patri s milem est consessa , hoe uno contenta quod
diceret Patri Filium similem smpliciter , negaretque eum esset
387쪽
unam ex ceteris creaturis : quo quidem loquendi modo admitti videbatur similitudo filii cum Patre, sed quae in sola voluntatum consensione, non item in substantia , essentiaque consisteret. Atque hinc editae sunt ab ArianiS , eorumque pro- lenie variae fidei proses fiones , in quibus tauten hanc vocem constanter repudiarunt. Macedonius Episcopus Constantinopolitanus ex Semi-Ari norum secta, omnium , qui Spiritum Sanctum impugnavere, longe celeberrimus fuit circa Annum 339 : qui eam ob rem in Concilio secundo oecumenico damnatus est. Eius discipuli dicti sunt Macedoniani, & πνευματο λαχοι, quod scilicet Spiritui Sancto bellum indixissent. Sed recentiores videamus haereticos , qui dudum proscriptas Arii , Nacedoniique haereses re
III. Michael Servetus, Hispanus Medicus , seculo I s. septem de Trinitate libros scripsit hoc nefando titulo : de error,bus Diritatis, quibus postea duos alios addidit de Trinitate dialogos, utrosque majore impietate, quam eruditione comspicuos: in iis autem sanctissimam Trinitatem simul , & Christum impugnat , huic abrogans divinitatem ; ab illa tqllens omnem personarum distinctionem. Propter detestabiles istos errores vivus, agente Calvino, Genevae est combustus. S eium habuit Va ntinum Gentilem Neapolitanum ab eodem Calvino impugnatum. Seculo I 6. exorti sunt Sociniani, seu novi - Ariani, pessima Calvini progenies, sic dicti, a Laelio , & Fausto Socinis. Ille nobilis Senensis, cum Ecclesiae jugum excussisset, novam sibi religionis formam finxit, qua Trinitatis, & Incarnationis mIsteria suaditus evertere voluit. in autem, ut isti o ri
388쪽
s a coNTROVERSIA V. liberius vacaret, in Poloniam secessisset, indo cum asseclis suis expulsus est edicto regio. Itaque post varias peregrinationes Tiguri tandem moritur, omnibus scriptis Fausto Socino, fratris sui Filio , eadem doctrina jam imbuto, relictis. IV. Faustus ergo quam impietatem velut haereditario jure acceperat, eandem augere , ac spargere deinceps intendit. Quare ex Italia Basileam se conserens impium exaravit opus de Iesu Christo Servatore circa annum Is 8. in quo Christi divinitatem subruere totis viribus nititur. Tum cum miniseris aliis errores suos per Poloniam praesertim , ac Transilvaniam disseminavit; unde ejus sectatores appellati sunt Sociniani, seu fratres Poloni , qui ex parvis initiis in immensum sere creverunt, & varias insident orbis septentrionalis plagas. Porro inter impia alia dogmata assirmant illi I. nullam esse, quam ceteri Christiani adorant, Trinitatem; unum DEUM esese, & unicam ipsius personam: in quo cum Sabellianis sentiunt. II. Patrem aeternum solum esse hunc verum DEUM , solum aeternum, & immutabilem; quod ab Arianis hauserunt. III. Spiritum Sanctum non esse personam vere divinam , ac distimctam, sed DEI duntaxat virtutem , & essicaciam. IV. Christum esse purum hominem, qui ante beatam Uirginem nullatenus extiterit, in quo ipsi cum Cerintho , Ebione , Paula S mo teno , Photino conveniunt. Contra hos igitur speciatim nobis est pugnandum.
ASSERITUR CONTRA IUDAEOS, ΕΤ II.
Lycet tam aperta mentio non fiat Trinitatis personarum inveteri Testamento , quam in novo ; sive quia periculum
389쪽
DE DEO TE INO. 383 erat, ne si pluralitas personarum Judaeis aperte revelata suisset, illi utpote ad cultum idolorum propensissimi, plures essa DEos existimarent, sive quia D Eus S S. Trinitatis manifestationem voluit Messiae reservari; multis tamen in locis Divinarum personarum pluralitas, simulque Trinitas satis aperte insinuatur. Proferemus igitur I. contra Judaeos loca veteris Testamenti. ΙΙ. contra haereticos testimonia novi testamenti. III. veterum Patrum constantem traditionem. Demum auu-Trinitariorum varii generis objecta refellemus.
Proponuntur argumenta ex Veteri Testamen D.
V. 1 Luralitas Personarum ostenditur I. ex primo Genestos ab capite v. 26. ubi DEus hominem creaturus, faciamus, inquit, hominem ad imaginem, G simi situ nem no ram. Et creavit DEUS hominem , ait Moyses , ad imaginem suam e ad imaginem DEI creavit illum. Hic verbum plurale faciamus plurium consultationem , ac veluti consensionem , adeoque plures Personas notat: singulare autem ad imaginem, simium tu rapem nostram unitatem essentiae proponit. 1 l. Gen. 3. DE Adamum , qui cum D Eo similitudinem aflectabat , irridens, Ecce , inquit, Adam Aut unus ex nobis: quo sane plures personae notantur; absurdum quippe soret unam , ac singularem personam de se ipsa sola ita loqui: sicut unus ex me. III. in eodem i. C. II. cum DBus vellet insanos turris habylonicae structores plectere, pluralem etiam numerum usurpat: venite, i quit, descendamus, o confundamus ibi linguam eorum. IV. Isaias C. 6. V. 8. D au vi , ait, vocem Domini maeraris , quem mittam , aut quis ibit nobis 8 dixi: Ecce ego r mitte me.
unus ergo est Dominus, qui dicit, qui mittit, & tamen Plu
390쪽
res sunt, quorum nomine, &jussuit propheta. At nomine D si1 praedicabant duntaxat Prophetae. .LQuocirca id, quod statuimus, praeseserunt scripturae ver-ha. Sed gravis etiam accedit ratio, quae ad ea sic accipienda urget. Dicant enim Iudaei , si plures non sunt in IJ Eo personae, cur pluralem numerum Moyses , & Prophetae tantopere frequentent 8 Cur non dixit DE Us : sat homo, ut antea, fiat lux ' Cur cum dixisset , descendit , postea mutata. lo quendi ratione ait: docendamus ' praesertim cum noverint sacri seriptores Iudaeorum animos in idololatriam maxime propen las , eosque ex ejusmodi loquendi formula occasionem cr. ptare posse ad fingendam deorum multitudinem. Gravis igitur ratio subesse debuit , cur ita loquuti fuerint scriptores sacri. Id quod ipsi Judaei, quamlum vis obtusi, senserunt. Rabbi enim Huna suo in Gen. minore commentario latetur, hanc loquendi rationem extraordinariam esse, & nisi Daus ipse ita locutus esset, nemini ita loqui fas fore. Addunt Moysen, cum a Dgo amatus ita scribere juberetur , manum sustinuisse,& ab ipso esse sciscitatum , cur hunc pluralem numerum adhiberi imperaret , sed DBo nihilominus, ut scribere pergeret volenti, tandem obtemperasse. Quo ipso confitentur quoddam mysterium latuisse e quod autem erit illud reconditum mysterium, nisi illud, quod praedicamus, SS. Trinitatis ΤVI. Ut has auctoritates eludant Iudaei, ac Sociniani, triplicem sere expositionem adserunt. Ajunt primo, DEUM, cum ait sacramus, descentimus &c. principum , ac illustriumvirorum ritu, pluralem de se numerum usurpare. Ita inter Iudaeos Saadias Haggeon, & inter Socinianos Uolhelius L. f. de vera relig. Cr9. Cujus quidem consiletudinis multa exempla