장음표시 사용
391쪽
DE DEO TRINO. Rabbi Iloimonides L. a. more Nebochim C. 6. Et Aben-Egra apud Manassem. Addit Socinus : DEu M sese more artificum ad hominis opificium hortari , ut Hannibal venenum hausturus: liberemus , inquit , diuturna cura Populum Romanum. Verum tria haec effugia facile refelli possunt. Ac primo quidem inauditum est viros illustres, cum se Iitarii sunt , se ipsos nominare in plurali numero , esto de se ita hodie loquantur, cum sermonem ad subditos dirigunt: sed
mos ille Moysis tempore nondum invaluerat, ut constat ex decursu Pentateuchi, in quo semper inducit Pharaonem , Abimelech, aliosque viros principes de se in singulari numero loquentes; imo DBuM ipsum alisquentem primos Patriarchas nomine singulari, Egosum, qai sum, ego Dominus DEUS veser &c.
II. dici non potest D EuΜ hic Angelos eompellare: tum quia Noyses D Eum solum commemorat, tum quia D Eus Angelos in mundi fabricationis consortium non advocavit, tum quia una est eorum imago, ad quam homo creatus est. Atqui una non est DEI, & Angelorum imago , aut natura. Legimus quidem DEuM aliquando cum Angelis colloquium , ac veluti concilium habuisse, v. g. Iob. I. 6. 3. Reg. aa. 19. Is 6. Sed in minoris momenti negotiis, quae ad eorum ministerium pediti nent. Praeterea iis in locis diserte nominantur. At in G
nesi de iis ne mentio quidem injicitur. III. Quod addit Socinus, olim his verbis resutavit Basilius Hom. 9. in Hexam.
Quis faber, aut aerarius, aut lignarius solus sese quesidem, nec alio quopiam sipatus , interque sua artis infrumenta demens, Att i admurmurat dicens faciamus gladium , aut compingamus aratrum ' Atque etiamsi haec loquendi consuetudo locum haberet in hominibus , qui operum magnitudine facile suspensi haerent: obtinere non potest in DEO, qui neque indeterminatus esse potest, neque rerum faciendarum implitudine deterreri,
392쪽
386 CONTROVERSIA V. . VII. Sunt alii Scripturae veteris textus. , quibus duae statem Divinae personae indicantur. Gen. I9. a 4. Igitur Dominus,
inquit Moyses, pluit Ver Sodomam, o Gomorrham sulphur is
ignem a Domino. Ut vis hujus loci intelligatur, notandum , hic nomen mi ' non solum repeti, sed & repeti cum tali emphas, ut exprimatur origo unius ab altero, nempe cum praepositione DNnex, 'ab. Observandum rursus , haberi isthic nomen DEI primum , ac tetra grammaton , quod ubicunque occurrit , semper verum DBuΜ significat , unde exponi nequit de Angelis, ut aliqui cum Grotio contendunt. Constat igitur ex allato levtu duas saltem in divinitate esse personas , quarum una Origi nem habet ex altera. Apte nempe hic intelligitur secunda Deitatis persona, quae & DEus de Dilo dicitur, & vindicis non minus, ac Redemptoris munus sibi habet proprium. Hujus generis textus habentur Ps. 4 . Sedes tua, DEUS , in δε-
culum seculi . virga directionis , virga regni tui. Dilexi ii justitiam, o odisi iκiquitatem , propterea unxit te DEUS, DEUS
ruuS Oleo laetitiae prae confortistis tuis. Ps. Io 9. Dixit Dominus Domino meo e sede a dextris meis. Quae verba de Messia esse dicta veteres Iudaei agnoscunt, & Christus indicat Matth. aa. Osee T. Et domui Iuda miserebor , salvabo eos in domino DEO suo. Hic promissus est Iudaeis Salvator a DEo mittendus, qui ipse quoque Iudaeorum DBus est. Testimonia autem, quae tres simul personas exhibent, sunt
sequentia. Ps. 3a : verbo Domini caelifrmati sunt, Γ Piritu
oris ellus OmniS virtus eorum. Hic commemoratur Dominus,
seu Pater, Verbum, seu Filius, & Spiritus Sanctus, a quibus mundus est conditus. Isaiae 6. Sanctus, Sanctus, Sanctus , ' Dominus DEUS exercituum ubi haec trina DEI repetitio, sive in solemnibus benedictionibus , sive in Dei laudibus facta, non obscure DEuM esse trinum innuebat. Is 48. V. I 6. Accedite ad me , auite hoc: non a principio in abscondito lo-
393쪽
curus sum: ex tempore antequam ferer, ibi eram: U nunc Dominus DEUS mst me, spiritus Gus. Hic Isaias non in perissona propria , sed Christi, seu verbi Divini loquitur ; ejusdem enim non interruptus sermo est, qui se U. I a. primum,& novi Ismum compellat. Sed haec lucem , ac robur accipient ex iis, quae de Livinitate Filii ac Spiritus Saneti ex V teri testamento speciatim disputabimus.
Adferanditur argumenta ex novo testamento.
UT in tanta argumentorum copia necessarius modus adhibeatur, ex iis quatuor seligemus insigniora : ac primo quidem ex historia baptismi Christi. II. ex baptismatis ab ipso - , instituti formula. III. ex promissione Spiritus Sancti ab ipso paulo ante mortem facta. IV. ex testimonio ipso Divinarum
VIII. Argumentum I. ducitur ex C. 3. Matth. I. Marci, & 3. Lucae, ubi memoratur Christi baptismus, in quo tres personae erant declaratae. Pater, & Filius caelesti illa vocer luc est Fllitis meus diu lus , in quo mihi bene complacui; & Spiritus Sanctus, dum iu per ipsum Christum descendit corporali specie, sicut columba. Ad hoc testimonium elevandum reponunt Sociniani, designari isthic personam filii adoptivi , non naturalis r Spiritus autem nomine non intelligi personam aliquam , sed DEI virtutem, qua Christus est donatus. Sed hoc responso vim manifestam scripturis inserunt. Nam quod pertinet ad Christum , hic quidem de Filii qualitate , quae ipsi competit, disputandi non est locust attamen aeterni Patris verba satis ostendunt Christum singulari plane ratione dici filium. Tum enim in turba multi prosecto erant
394쪽
s 88 CONTOUERSIA V. filii adoptivi , ac inprimis Ioannes Baptista , quo nullus major inter homines natus fuerat. Igitur Christus , ut a reliquis secernatur, Filius est proprius , ac naturalis, ex ipsa Patris substantia, seu ut dicitur Ps. Io9. exm S utero genitus. Hinc tanta in sermone est emphasis ; nam in graeco codice habetur: o υιος lassi , ο ινγα ri τος, ille Hilius meus, ille dilessus. Quod spectat Spiritum Sanctum , quis non Videt , eum tanquam peculiarem personam recenseri. I. enim eodem modo
Commemoratur , quo Pater , & Filius. a. dicitur Christus vidisse Spiritum Sanctum descendentem , atque adeo visibiliter descendit. Quis autem dicat gratiam DEI visibiliter descendere 7 3. non nisi absurde dici potest gratiam , & donum DEI speciem aliquam corporalem assum pisse. Inficiantur quidem Sociniani ullam columbae speciem tunc apparuisse : sed impudenter. Quid enim in scriptutis expressius y si illas ita ad libitum contorquere licet, quid stabit immotum 7 Sed haec licentia necessaria erat, ut nova religio fingeretur.
IX. Secundus locus depromitur ex Matth. C. 28. V. I9. ubi Apostolos alloquens Christus: euntes ergo, inquit, doc te omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris S Hilii, Spiritus Sancti. Hic , ut patet , tres personae numerantur, sed omnium tamen unum nomen , seu natura , & auctoritas esse sgnificatur. Re ponunt Sociniani baptigari in nomine Patris Uc. nihil aliud esse, quam baptizari baptismo Patris &c. adeoque nomen ibi pro re ipsa accipi , ita ut sensus sit , in baptismate intervenire Patrem, utpote qui ipsum institui voluerit a Filium, ut qui illud praedicaverit: Spiritum autem Sanctum, ut DEI virtutem, qua ablui credimus, qui baptizantur. At stivola omnino & contorta responso. Nam baptigari in nomine alicujus idem sonat ac ei sese auctorare , ac devovere, cultumque, fidem, ac obsequium spondere. Quo-
395쪽
DE DRO TRINO. 389 sensu de Hebraeis , qui Moysi se dederunt , scribit Apostolus I. Corinth. Io: omnes in Mo e baptirati estis ς & idem Apostolus negat quemquam baptizatum in suum nomen eadem Epistola C. I. nempe neminem sibi mancipatum esse tanquam novi dogmatis auctori. Iam vero cum non minus in nomine Filii , & Spiritus Sancti , quam Patris baptizemur, non minus uterque erit D Eus, quam Pater. Insulse certe diceretur nos baptigari in nomine alicujus emcaciae.
Sed inquiunt Sociniani , dicimur Act. I9. baptizari seu ablui Spiritu Sancto ; non abluimur autem persona aliqua, sed DEI gratia & charitate. Quasi vero non dicamur etiam in baptismate induere Christum: An ideo nec ipse persona erit 3 scilicet acuti illi philosophi non distinguunt duplex causae genus , quod vel tirones ipsi in scholis. norunt, alterius quidemessicientis, alterius autem sormalis. Spiritus Sanctus causaessiciens est, qua abluimur ; charitas , & gratia causa sorialis. Instant. Israelitae loco citato dicuntur in Moyse esse baptizati , nec tamen ille erat D Eus. Licet igitur in nomine Christi , ac Spiritus baptizemur , non idcirco divinitas illis est tribuenda. Latum omnino discrimen est inter utramque
locutiouem. Dicuntur Judaei in Moyse baptizati , quia per Moysen , seu illo duce , baptigati sunt nube , & mari. Sed aliud est, ubi de baptismo gratiae , & de fide , cultuque s
premo agitur, in alicujus nomine baptigari: id enim fieri non potest , quin summam ille, hoc est divinam auctoritatem habeat. Et vero si in nomine Patris baptinari, sonat supremam ipsius auctoritatem ; cur eandem auctoritatem negabimus Filio,
396쪽
39o CONTROVERsIA RX. Argumentum III. ducitur ex Cap. I 4. Ioan. I 6. ubi consolans Christus discipulos paulo ante mortem suam, ego , .' inquit, rogabo Patrem , G alium Paraesitum dabit vobis . . .
Spiritum veritalis. C. autem I S. cum autem venerit Paraclitus
quem ego mittam NobiS a Patre , spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille restimonium perhibebit de me. In hoc loco diserta fit trium personarum mentio, Filii rogantis, Patris rogati, &' Spiritus missi. Ajunt Sociniani, qui rogat, qui mittitur, non posse esse DEuM, cum, qui mittitur, sit inferior iis, a quibus mittitur. Uerum infirma sunt ista. I. enim Christus ex duplici natura constat. Rogat igitur ut homo , prout est mediator DEI, & hominum : sed quatenus est D Eus, eadem omnia habet, quae Pater Ioan. I 6. Quocirca oratio Christi unam fidei nostrae partem adstruit, sed alteram non destruit. Deinde cum dicitur mitti spiritus, id non inferiorem conditionem arguit, sed originem: non enim mittitur ut Servus, sed ut DEus ab illo, a quo mittitur, procedens. Sed de hoc alibi. .
XI. Quartus , isque admodum vexatus locus in I. Ioannis Epistola s. legitur in hunc modum : Tres sunt , qui resimonitim dant in caelo, Pater, Verbum , U Spiritus Sanctus , Γ hi
tres unum fiunt. Contra clarissimum hoc testimonium duo obmovent Sociniani , aiunt enim primo , haec verba non canonica, sed textui esse assuta, cum in textu Syriaco, Arahico,& variis exemplari hus non reperiantur, atque aliqui etiam .PP. contra Sabellianos , Arianos, & Macedonianos agentes , illo versiculo usi non fuerint. Deinde dicunt supposita etiam hujus loci sinceritate , inde tamen nihil probari. Nam
statim subjicitur : U tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, ειρ aqua, sanguis, G hi tres unum sunt. Quae tria
certe non sunt unum quoad substantiam , sed quoad commune duntaxat testimonium: nempe quatenus ex mente Apostoli
397쪽
Da DEO TRINO. 391 ut spiritus , seu magnus ille morientis Christi clamor , ita &profluus ex mortui latere cum aqua mixtus sanguis puro ho- .mine majus aliquid hic mori, ac pendere est testatus.
Quod primum attinet, satemur equidem in aliquibus codicibus versum illum non reperiri; verum in multo pluribus reperitur , ut testatur Robertus Stephanus in edit. novi test. quam A. Isso. adornavit) qui ex sexdecim vetustis exemplaribus graecis, septem solummodo notat, in quibus versiculus ille non reperitur. Quod factum videtur incuria exscriptoris , qui cum textum descriptiiset usque ad haec verba , quoniam tres sunt, qui resimonium dant , errante oculo, transivit ad V. sequentem , ubi eadem verba repetuntur, atque ita V. . praetermisit. Praeserendi igitur sunt codices , qui numero plures sunt, & cum utraque Ecclesia latina & graeca citatum
versiculum retinent. Plures certe veteres Patres , ac scripto. res hunc Ioannis versiculum allegant; inter quos suere Tertuli.
Contra Praxeam C. as. Cyprianus l. de unitate Ecclesiae, Idacius Clarus l. adversus Uarima dum Arianum , Fulgentius i. ad objectiones Arianorum &c. Qui igitur ex PP. hujus versiculi data occasione non meminere , incidisse in codices mutilos sunt dicendi. Videri de hoc argumento pollunt sellarminus, Tournelius, Habertus, in Bertius i. . de Trinit. C. 3. Contra alterum autem est, quod similitudo ibidem tantum fiat in eo, quod & in caelo, & in terra tres testes divinitatis Christi conspirent , qui quidem utrinque in ratione testis unum sunt, sed non eodem modo. Tres testes terreni aeque veraces, atque in ratione testantis unum esse possunt , quin sint unum quoad substantiam: tres testes in caelo, divini testes esse non possunt, quin sint unum simul substantia , quia plures D Eos aliunde scriptura repudiat. Testatur autem Ioannes tres in caelo hos testes ita unum esse , ut conspirent tres db
398쪽
39a . COγTROVERSIA V. divini testes, ut sit trinum divinum testimonium , quod idci co longe superare debet omne in terris testimonium cstestimonium hominum accipimus , resimonium DG majus es, quoniam hoc es resimonium D El, quod majus es, quoniam tes*catuς est de filio suo J tres ergo hi in caelo testes una substantia ,
Idem dogma Irobatur auctoritate traditionis.
XII. Um id genus argumenta plenius, ac copiosus post- ea, ubi de Filio, & Spiritu Sancto agetur, sint e ponρnda ; ea succincte hoc loco adseremus, quae sanctissimam Divinarum personarum Trinitatem in una , eademque natura testantur. Ex I. seculo plures in D Eo Personas esse fatetur Clemens Romanus, in Epistola ad Corinthios, quam genuinam esse comstat ex Irenaeo , Clemente Al. origene , Eusebio , & Hiero nymo, qui illam citant. Ex qua D. Basilius C. 24. de Sp. S.
producit aperti Ismum illud testimonium : vivit DEUS , Dominuυejus Christis, Spiritus Sanctus. Ex secundo seculo veram Trinitatis fidem, ac traditionemosendunt Iustinus , Irenaus, & Athenagoras. Primus in ρ pologia secunda sic loquitur: hunc nempe Patrem) G qui ab eo venit . . . Filium , is Spiritum Sanctum colimus , ω
adoramus, cum rarione, Veritate a ranIeS. Irenaeus L. f. adversus haereses C. 6. ait : Patrem Nere
Dominum , ta Filium vere Dominum esse. Idem testimonium de Spiritu Sancto multis in locis dicit; ut videre est in Basilio
399쪽
DE DEO TRINO. 393C. 29. de Sp. S. Athenagoras in legatione pro Christianis, quis non miretur, inquit, cum audit nos , qui DEUM Putrem prae-dsicamus , E, DEUM Flium , O Spiritum Sanctum . . . atheos
Tertii seculi fidem longe plures monumentis seis expressinrunt. Primo loco sit Hippolytus Martyr , qui librum situm adversus Noetum sic inscribit: de DEO trino, is uno, demiserio Incarnationis adversus Metum. Clemens Alex. ad Paedagogi calcem DEo gratias agens: soli , inquit , Patri GFilio , una cum Spiritu S. per Omnda uni . . . gloria nunc Uin secuta Ieculorum , AnIen. Origenes, etsi non ubique recte de Trinitate senserit , tamen l. 6. enarration. de baptismo Ioannis agens adoranda Trinitatis Deitatem nominat. Gregorius Thaumatur gus in prosesi sone fidei de Patre, Filio, & Spiritu Sancto loquens , Trinitas, inquit, perfecta es, quae gloria , Γ aternitate ac regno, atque imperio non videtur. Dionysus Alex. apud Basl. l. de Sp. S. C. 29. Si ex eo, inquit, quod tres sunt persona , divisas esse dicunt tres sunt, etiamset nolint , aut spinam Trinitatem prorsus e medio tollunt. De latinis scriptoribus tertii seculi, Cypriano, Novatiano; Arnobio, Lactantio &c. clarissima testimonia V. apud Petavium de Trinit. C. s.
Omittimus Recentiores , quod de illis nulla controversa esse possit ; nam nemini dubium est , quin quarto seculo ab omnibus Catholicis, hinc divinarum personarum distinctio, illinc consubstantialitas diserte fuerit asserta. Certe cum Arius hanc fidem seculo 4. temerare est ausus , omnes Ecclesia Patres, Athanasius , Basilius &c. ad traditionem semper pro
400쪽
OBjectiones Anti trinitariorum ad tres potissimum classes re
voco. Nam aliae promuntur ex scripturis tam veteris, quam novi testamenti ; aliae ex traditione ; aliae ex ratione. Dico , ex ratione r nam cum Sociniani hanc regulam constituant , omnia religionis capita ad rationis normam esse extingenda , iique tricarum dialecticarum idcirco sint studiosissimi, ex istis fontibus plurimas adversus nostrum dogma objectiones ducunt : qua in re refutabitur potissimum Joannes Crellius , non exigui inter Socinianos nominis scriptor , & Wolaogenius, qui Crelliana sophismata a viris doctissimis dissipata , sub nova quadam larva produxit.
Argumentum I. ex veteri Scriptura.
XIII. Uid ad testimonia scripturae veteris reponant Λd-
versarii, supra dixi. Superest vulgare illud ; quo
pertinaciter fidem catholicam quatere moliuntur , argumen tum , quod petitur ex illis scripturarum momentis , in quibus D Eus unus , plurium excludens consortium , praedicatur.
Εjusmodi sunt ea verba Deut. 6. Audi Israel, Dominus DE noser , DEUS unus es. Si vero , ajunt , tres larent personae, non esset D Eus unus , & singularis. Tum Isaiae 44. 6. Ego primus , ta ego novissimus. Ubi autem plures sunt pedisonae , idem non potest dici primus , & novissimus. Ibidem v. a 4. Ego sum Dominus faciens Omnia , extendens caelos Dis Iu ς, sabiliens terram , S nullus mecum. Ergo praeter Patrem, qui omnia condidit, non est alius. Capite 4s. Ego Dominus, V non es amplius 2 extra me non es DEUS. Ego Dominus ,