장음표시 사용
401쪽
DE DEO TAINO. 39so non alter. Igitur solus Pater , qui creator est rerum, est D Eus. Potest urgeri & hoc argumentum : in veteri testamemto D Eus appellatur DBus Abraham , DEus Isaac, & DEus Jacob. Atqui DEus Abraham, DE Us Isaac, & DEus Jacobest una tantum persona et non enim potest esse Filius; cuma a. 3. scriptum sit, Filium fuisse glorificatum a DEO Abr ham, a Dao Isaac, & a DEO Jacob.
Singulis satisfaciemus breviter , cum in allatis textibus non excludatur pluralitas personarum , sed naturarum in D Eo, seu aliorum Deorum. Capite igitur 6. Deuter. DEI praedicatur unitas contra Deorum multiplicitatem. At Isaias C. 44. Messiae adventum praedicit, qui primus dicitur , quoniam secundum naturam Divinam ante luciferum est genitus ; & novissimus, quia natus est in plenitudine temporum, Vel, ut exponit Epiphanius, venturus est in extremis temporibus judicaturus --bem terrarum. Ad tertium ajo, unum solum D EuΜ creasse universa ; quoniam trium Personarum una est potentia, ac divinitas. Demum D Eus Abraham , DEUS Isaac, DBus Jacob glorificavit filium suum indutum carne , nostraque circumdatum infirmitate et non autem in ea Divina , ac sempiterna substantia , quam Filius habet cum Patre communem. 'Argumentum II. eX novo Testamento. XIV. OPponit I. Crellim Ioan. II. v. g. ubi Christus se
Patrem alloquitur: haec es νita aterna , tat cren
flant te , Dium verum DEUM, V quem missi Iesum Chrisum.
Solus igitur Pater D Eus est, aliaeque personae a communione divinitatis excluduntur per particulam solum. II. Objicit varios Ap stoli levius, qui in Epist. I. ad Corinth. C. 8. ita loquitur e
nobis unus DEUS Pater, ex quo omnia, O nos in illum. Ee unus Dominus Jesus Chrisus, per quem omnia , noa per Uram. D d d a - D,
402쪽
qq6 CONTROvERSIA V. Distinguitur ergo D Eus a Domino, & primum nomen soli Patri triduitur , alterum filio. Idem Ep. I. ad Corinth. C. I a. ait: divisones vero gratiarum sunt , idem autem spiritus U visiones msimis rationum sunt, idem autem Dominus: O divisiones operationum Dat, idem autem DEUS. Tres hic designantur,& unus tantum , id est Pater , vocatur Dilus. Respondeo ad Ι. cum Petavio l. 3. de Trin. C. I. in Graeco
haberi τε ν μονον αληθινον ubi articulus τον demonstrat illud μονον copulandum esse cum sequentibus αλγ - Θεον, non cuni praecedente pronomine ςε. Differunt enim plurimum duae
hae propositiones : Pater solus es DEUS , & Pater es ille solas DEUS. Sensus autem illorum verborum: haec est uita aterna, est, comparari vitam aeternam per fidem practicam in unum Daum , & Filii ejus Incarnationem : est enim meis tonymia , sicut in v. as. C. II. Ego sum resurrectio, ta vita, id est , ego tribuo resurrectionem , & vitam. Quare C. I . Ioannis describitur parandae vitae aeternae modus , qui est ri rata deorum multitudine unum D EuM confiteri , doctrinamque Christi , ac religionem sectari. Hinc Apostolus I. ad
Thessal. C. I. ait: convers estis ad DEUM , IerDire DEO νivo o vero, S evenare Hilium ejus , &c. Ubi DEus verus viis ficatur per oppositionem , non ad Filium , sed ad simulacra, & idola.
Resp. ad II. Verba illa Apostoli minime favere Socinianis;
nam sicut Christus dicitur unus Dominus sine exclusione Patris , ita Pater dicitur unus D Eus sine exclusone Filii. Nam solus dicitur DBus ad exclusonem inanium Deorum; ut patet ex verbis praecedentibus : Nam etsi sunt , qui dicantur Dii . . . . nobis tamen unus DEUS. Sensus igitur textus professioni Christianae admodum consonus, iste est: nobis unus DRus
403쪽
Dgus Pater ex quo omnia, primum rerum uniUersarum pri cipium , & Divinitatis origo ; & unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, id est nulli creaturae subjectus , sed Sapientia Patris, per quem creata sunt omnia , ac instaurata. Nec majus momentum adsert. Crellio alter Apostoli locus , si genuinam ejus interpretationem perpendamus. Alloquitur ibidem Paulus homines, qui ad idolorum simulacra proficiscentes daemonum Vaticinia plurimi faciebant ; ut constat exv. a. Quaerere proinde Corinthii poterant duo : primum , cum aliquando contingat , ut futura praedicant tam a D Eo, quam a Daemone amati, quomodo inter illos discemi possit. Alterum, cur non omnes praedicendi futura scientia donentur. Ergo ut priorem solvat dubitationem v. 3. inquit : ideo notum vobis facto , quod nemo in spiritu DEI loquens dicit anathema nemo potest dicere, Domine Iesu, hus in Spiritu S. His docet Prophetarum oracula in veteri testamento fuisse Divino amante spiritu , quoniam a DEI cultu homines non abduc hant, & nunc pariter verum ab his narrari , qui non execra tur Iesu Christi nomen. Ita perspicue primum dubium sol- vit. Ut vero solvat alterum , v. s. ait: diνυ nes vero grati rum sunt , idem autem Diritus &c. id est , non omnia omnibus dantur : sed tamen singula gratiarum dona ex eodem principio ac spiritu proficiscuntur & ad eundem pertinent DEI culinium; sicut diversi ministrorum ordines ad unius Domini famulatum , omnesque operationes ad unicam supremam causam sunt reserendae.
Argumentum III. ex traditione.
XV. QItres , ajunt, in uno D Eo personas agnovissent primi Christiani, certe, dum illi gentilibus Deorum mul-
404쪽
468 CONTROVERsIA V. titudinem exprobrarunt, in ipsos idem probrum retorsissent ethnici. Atqui hoc nunquam factum esse legitur. a. Si istud dogma apud Christianos obtinuisset, non potuissent ather vocari. Atqui primi Christiani passim ut athei a gentilibus tradocebantur. 3. Hoc ipsum dogma irrisissent Philosophi, qui DEuM esse unum intelligebant. Atqui nulla ejus rei mentio
Resp. mirum non fore, si nihil eorum extaret apud vel res. Quis enim nescit, olim apud Christianos in more pomtum suisse , ut religionis nostrae mysteria summo studio exteros celarent λ Verum haec , contra quam putant illi , re ipsa in historiae monumentis leguntur. I. enim Celsus Epicureus Philosophus id inter reliqua objecit Christianis, quod Deorum multitudinem irriderent, & ipsa tamen adorarent DEuM , &Christum ; Origenes vero l. 8. adversus ipsum , in eo totus est , ut isthanc objectionem resellat. Tam porro diluit alens Christum ; ipsiusque Patrem unicum esse Deum. Sic etiam Praxeas quondam ex catholica de Trinitate doctrina consequens esse assirmabat , ut tres DROS haberemus e quod falsis unum esse Tertullianus, inde demonstrat, quia Trinitas est unius, ejusdemque divinitatis. , II. Athenagoras conqueritur de ethnicis , qui atheos vocabant Christianos, a quibus Pater , & Filius, & Spiritus S. pro numine colebantur. IlΙ. Εκ Luciani dialogo , qui Philopareta inscribitur , constat, Trinitatis mysterium apud philosophos irrisum esse. Ergo tantum abest , ut ex his colligere possint Sociniani, novam esse, quam profitemur, fidem ; ut etiam luce clarius sit, non aliam
fuisse primis illis temporibus in Ecclesia fidem. Argumentum IV eX ratione.
XVI. ΠΤs tumn Ituario Sociniani objectiones proponant Us sitas : ordinem nos in iis reserendis servabimus,
405쪽
ac I. quidem proponemus ea, quae generatim eX DEI unius, ac Trini apparente pugna repetuntur. II. quae speciatim ex unitate naturae Divinae : III. quae ex trium perlonarum distinctione deducuntur. Opponitur itaque Ι. mysterium Trinitatis manifestam in se pugnam involvit. Nam I. res eadem erit una simul, & non una, seu trina; communicabitur simul, & non communicabitur. II. sequitur vera esse haec duo: DEus est genitus,& DEus non est genitus. III. repugnat principio lumine naturae notiis mo : quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se. Resp. Contradietio , ut loquuntur scholae, est de eodem sub eodem respectu; at diversus hie respectus occurrit. Nam res eadem est una quidem natura, quatenus absoluta est ; trina autem est , seu ires personae , quatenus relativa. Communicatur Essentia Patris Filio , quatenus est absoluta; sed non communicatur personaliter, seu secundum rationem , quae constituit personam Patris. . In his
enuntiationibus : DEUS es geritus , & non es genitus, 11 DEUS supponit pro diversa persona , nulla est contradictio es in prima supponat pro filio , & in secunda pro omnibus
personis , non sunt hae propositiones simul verae, sed prima vera est , altera salsa. Effatum autem quacunque sunt eadem&c otiam apud Trinitarios locum habet. Recte enim se argues: essentia est Pater identitate essentiali mixta distinctione personali : essentia est Filius identitate essentiali mixta pers nati distinctione : igitur Filius est Pater identitate essenii alimixta distinctione personali. Vide ea, quae in I. Controversa Ν. 4o. & sequentibus docuimus. Ceterum etiam nos diiscimus , quod passim obtrudunt Sociniani, non esse caeco modo credendum , quod nobis proponitur ; asseveramus tamen, ubi constat de veritate revelationis , rationem fidei subjiciendam, neque temere scrutandas esse rerum divinarum causas, quae mentis nostrae facultatem longissime excedunt.
406쪽
goo CONTROYERsIA V. XVII. Opponunt II. Sociniani. Ex unitate naturae Divinae sequitur unam personam esse aliam, nempe Patrem esse Filium, & h ilium esse Patrem , ac Spiritum S. Ita enim arguere licet: DEus ille unus est Pater : Filius est DEus ille unus: igitur Filius est Pater. Item sequitur neque Patrem, neque Filium , neque Spiritum S. esse unum illum , & verum D Eu M. Ita etiam potest concludi: unus ille verus D Eus est Ρater: Filius non est Pater : ergo Filius non est Daus ille unus.
Resp. Quamvis unaquaeque Persona sit D Eus , inde tamen non sequitur legitimum esse primum ratiocinium , utpote ex meris particularibus constans. Nullus enim est vel tyro, qui ignoret medium terminum , ut vocatur, debere distribui, hoc est, juxta omnem suam amplitudinem accipi. Graviter igitur Sociniani in regulis discursus quas tanto rigore servare conantur) hallucinantur. Nam cum dicitur de Divinis personis : DEUS ille unus es Pater; Hilius es DFUS ille unus, τοDEVS non adaequate, & juxta omnem suam extensionem usu patur : Pater enim non est omnis persona, quae sit Daus, sed peculiaris quaedam, & distincta. Quare DEus illic significat unam singularem personam , & ad ipsam restringitur. Eodem modo in altero ratiocinio nomen DRI importat divinam substantiam , ut a Paternitate contrahitur ad unum modum exi stendi: non item quatenus complectitur omnes existentiae
Instat Crellius, aitque substantiam in Divinis non differre a Persona, cum haec sit rationalis naturae individua substantia; ac proinde consequens esse , ut si una in D Eo est substantia, una quoque sit persona : ut adeo ad opinionem accedamus proxime Sabellii, qui docuit, DE v Μ summum esse unam duntaxat
407쪽
DE DEO TMNo. o taxat personam, quae se tribus modis, semeI tanquam Patrem, deinde ut Filium, tertio tanquam Spiritum S. revelavit. Resp. Persona, & substantia etsi re ipsa unum quid , idemque sint,
differunt tamen con notative, eo quod haec dicatur ad se ipsam, illa reseratur ad aliud, notetque id , quod est alteri incommunicabile; unde si in una substantia plures sunt propriet tes incommunicabiles alteri, erunt distinctae personae in unitate substantiae. Ceterum doctrina Catholicorum toto caelo diis stat ab haeres Sabelliana; quippe ex diverso modo, quo persona se manifestat, non sequitur personae distinctio, ut sequitur ex modo diverso terminandi naturam. Ita potest eadem persona apparere modo in nube, modo in rubo , & idem spiritus nunc in specie columbae , nunc ignis; quia modus iste appellat aut rem creatam , aut locum , non terminat diversa personali proprietate substantiam. Diversam hanc proprietatem negavit Sabellius , & profitentur Catholici. Ridiculum autem est, Socinianos in ejusmodi nugis vim totam reponere, ubi aperta suppetit scripturarum auctoritas, quae DEuΜ ubique unum praedicat , & tres tamen enumerat personas, quarum
unaquaeque est D Eus. Hoc cuilibet Christiano sussiciat. XVIII. Opponunt III. Non possunt admitti tres personae, quin simul admittantur tres Dii. Nam si Trinitariis ita argumentari licet: Pater est persona Divina : & Filius est persona Divina; igitur tres sunt personae Divinae. Pari jure Sociniani concludere possunt : Pater est summus DEus , Filius est D Eus, Spiritus S. est D Eus ; igitur tres sunt Dii. Certe si in creatis similes discurrendi modi vim suam obtinent , cur
non in Divinis 3 Respondeo, ex dictis colligi, DRuM spectari posse dupliciter , primo quoad essentiam, & summam suam naturam, dein-
408쪽
de quantum ad modum substantiae, in quo ratio personae consistit. Ergo dum dics, Pater es DEUS, intelligis D stum habere excellentissimam illam substantiam cEm modo subsistendi sol proprio, quem appellamuS paternitatem. Et cum repeti S, DEUS es siliu ς , dicis Filium' habere illam eandem substantiam cum modo subsistendi sibi proprio , seu filiatione. Sophisma igitur ita solvitur. Pater est D Eus , id est, habet divinam subitantiam cum hypostasi Patris, & Filius est D Eus habens eandem substantiam cum hypostasi Filii , & sic Spiritus est D Etis cum hypostas sibi propria. Ergo triplex est in eadem Divina substantia hypostasis : quae consecutio Vera est, ac legitima. Neque paritas fieri potest a rebus creatis , quarum limitata natura est. Urgent Sociniani hoc modo. Si tres sunt personae in DBo, eae profecto infinitae sunt : nihil enim est in D Eo, quod non sit infinitum. Atqui non potest esse multiplex persona infinita. Nam ubi agitur de DEI unitate, ex eo ostenditur non posse esse DEum multiplicem, quia D Eusest infinitus. Porro si multi essent, quilibet non posset esse infinitus. Vel enim quilibet haberet aliquam perfectionemsbi propriam, vel non : si haberet , alii non essent infiniti, utpote quibus deesset illa perfectio. Si non haberet, ab aliis non distingueretur. At si ex infinitate DEI consequens est, non posse esse plures D Eos ς eodem jure ex infinitate personae. Divinae sequetur, non posse esse plures in D Eo personas.
Resp. Ex infinitate DEI consequens est, plures D Eos esse non posse: quia nempe unus non includeret alterius perfectionem. At ex infinitate personae non sequitur, plureS non esse personas : quia licet inter se distinguantur, nulla tamen est perfectio in una persona, quam altera non contineat. Illius
discriminis ratio est,' quod inter plures D Eos nihil esset re ipsa commune , in quo identificarentur ; imo a sese invicem forent
409쪽
DE DEO TE IN o. 4 3 sejuncti , ut plures homines. At non ita est in personis Divinis : sin gulae enim surit quid idem cum natura Divina , quae vicissim est quid idem cum singulis personis: atque adeo nulla persectio est in singulis personis, quae eadem non insit naturae : at cum unaquaeque persona eandem naturam habeat, omnem . etiam aliarum personarum habet persectionem. Id. .
quod fit per admirabilem illam περιχιο ν , seu reciprocam divinarum personarum in se invicem circuminsessionem , de qua alibi dicemus.
Contra secundam in Trinitate Personam tres speciatim pugnarunt, Cerinthus, Arius, Socinus; ut sub initium hujus controversiae eX posuimus. Eorum errores ut refutemus, ostendendum est I. Verbum DEI extiti sse ante Incarnationem II. Filium Dat Patris, esse ab ipso genitum, adeoque Verum, ac naturalem. IlΙ. Eundem esse Patri suo consubstantialem , seu ομολιον.
Filius Dei extitit in aliqua substantia , privsgum
XIX. Missis aliis scri plurae testimoniis, dogma hoe ostem do contra Socinianos ex Evangelio Ioannis C. I. ubi sic legitur : v. I. in principio erat verbum , Γ νerbum erat
apud DEUM, G DEUS erat verbum. V. 3. om a per ipsum facta sunt, o sine ipso factum es nihil quod factum est. V. 9.
410쪽
4 4 CONTROVERSIA V. Erat lux vera, qua illuminat omnem homiinem venientem in hunc mundiam. V. L . In mundo erat , εν mundus per ipsum factus es , O mundus eum non cognovit. V. Iq. Et verbum caro sarium es, o habitavit in nobis. His verbis S. Apostolus v. I. Verbi Divini describit aeternitatem , ipsius ab aeterno Patre distinctionem, ac divinitatem: V. 3. potentiam , qua creavit
omnia: V. 9, summam ejus in homines munificentiam : v. Io. mundi, qui factorem suum non agnovit, caecitatem: U. autem I 4. Verbi ejusdem Incarnationem. LX quo ita arguimus.
Qui fuit in principio, seu ante omneS creaturas , per quem omnia facta sunt , & qui postea carnem induit, is profecto EXtitit, antequam carnem assumeret. Atqui talis est Filius DEI ex Joanne Apostolo: nam hoc Verbum fuisse Filium Patris, declarat his verbis: vidimus gloriam ellus, quin unigeniti
XX. In eluctabile hoc testimonium visum est Socinianis , si eo, quo diximus, modo intelligendum foret. Hinc nullum non lapidem movent , ut hunc Apostoli locum in alium se sum detorqueant ; ut videre est apud WolZogenium , Socinum ipsum Tom. I. pag. . Schlictingium contra Meisnerum, Schmalgium Hom. a. in I. LUang. Ioan. Caput. Igitur universim supponunt, proposuisse sibi Evangelistam , novae creationis describere historiam , ob quam fideles novae creaturae appellantur a. Corinth. 5. & Christus dicitur principium creationis DEI, Apocal. 3. Hinc initium ducitur historiae iisdem verbis, in principio, quibus Moyses suam orsus est historiam. I. ergo , ubi Joannes dicit : in principio erat Nerbum , principium hoc reserendum esse aiunt ad initium Evangesti , quod a Ioannis Baptistae praedicatione repetitur. Erar verbum, juxta illos significat, erat homo Christus , qui tanquam interpres divinae voluntatis verbum DEI dicitur,