장음표시 사용
411쪽
DE DEO TRINO. - 4 squique apud DBuM erat, id est, soli DBo cognitus , & nomdum hominibus manifestus. II. Omnia per ipsum facta sunt,
idem sonat, ac omnia, quae ad Evangelium , & reformatiω-nem generis humani spectant, sunt laeta per Chri sum , &sine hoc nihil ad hoc Ecclesiae sormandae opus pertinens est pera tam : I inc erat lux vera, id est , Evangelii sui praedicatione. III. haec verba: mundus per ipsum factus es, exponunt, non de mundo ex caelo, terraque constante , sed de mundo novo ac spirituali, novaque illa creatura , de qua non semel loquitur Paulus. IV. haec verba: Verbum caro factum est, illis idem significant, ac si diceres: Christus , licet talis , tantuS- . que fuerit, non nisi homo infirmus , ac mortalis fuit. Graece enim est εγενετο , quod non factum es , sed fuit, vertendum esse affirmant. Quot verba, tot blasphemias contineri in hac expositione, nemo non videt. Ac inprimis qua aut horitate Sociniani scopum istum praefigunt Evangelistae 3 quo jure interpretationem adeo violentam, ac detortam substituunt scripsit Joamnes Evangelium suum ut auctor est Hieronymus de script. Eccles. ) contra Cerinthnm, & Ebionem, qui docebant, Christum ante Mariam Virginem non extitisse , ergo hoc Evangelii exordium ejusmodi impietatem convellit, atque adeo cum hoc loco consistere nequit opinio Socinianorum. Si igitur consentanea loqui velint, rejiciant oportet hoc Evangelium , quod olim Lbionitae fecerunt. Sed inquiramus singula hujus expositionis capita. I. Quod dicunt vocem hanc: in principio de initio Evangelii esse intelligendam, id consistere nulla ratione potest; quandoquidem ea vox absolute posita in scripturis aut aeternitatem , aut rerum universitatis exordia constanter significat. At enim in principio erat verbum , idem erit, ac dicere: initio praedicationis Evangelii Christus cxtitit. An
412쪽
quid absurdius cogitari potest y dignam profecto Ioanne sententia mi Christum nempe extitillis, cum triginta annos natu S praedicare coepit Evangelium t quati vero praedicare potuerit non existens & quod tunc existeret, cum praedicabat, notari oporteret. II. quod addunt nomen verbum accipi debere metaphorice ,
quasi Christus non natura sua, sed ossicio tantum esset Verbum Da 1 ; id non minus insulsum est. Si nomen hoc ab ossicio repeteretur, sic posset appellari quivis propheta, & Apostolus, qui voluntatem DEI hominibus eX ossicio patefecerunt. At nullus unquam propheta , aut Apostolus verbi DEI nomine est insigni ius. Quis igitur sibi persuadeat, Evangelistam ea voce inaudita velut ex abrupto, & in ipso Evangelii sui e ordio uti voluisse, si ea non propria, sed figurata suis i. Sane Ioannes in 'oc uno Evangelii loco Christum hoc nomine . appellat, ubi nempe docet illum in principio fuisse apud D nu M,& DEum esse , idque priusquam doceat ipsu in carnem esse sactum. Ex quo autem caro famam est, nunquam hoc nomen
ei deinceps tribuit, sed Jesum, aut Christum vocat. Cur ita obsecro Τ Sociniani certe causam hujus rei dicere non possunt, cum juxta eos non nisi postquam caro laetus est , DEI Verbum esse coeperit. At aperta est apud Catholicos hujus locutionis ratio. Herbi enim DEI vox.Filium DEI proprie significat, quatenus ab aeterno Patre procedit : Christi autem nomen divinae simul , & humanae naturae conjunctionem sonat.
III. Quod fingunt Christum illic DEUM nominari, non quod
natura talis est , 'd ob concessam ipsi in res omnes auctoritatem , id non modo salsum , sed & impium est. Praeterea enim quod illi tribuatur creatio mundi DEo propria , DEUS illic dicitur, quomodo Pater. IV. Verbum ργενετο non idem est , quod seu iuit. Nam ubi Joannes Verbum describit , ' illud ra septies , aut octies usurpat ; cum autem venit ad ase
413쪽
DE DEO TRINO. 4or sumptionem carnis, illud mutat, atque altero nempe εγενετο utitur. imo hic, & alloi , cum Christus dicitur DEus , aut Da I Uerbum, scriptura semper usurpat verbum substantivum est, erat , fuit, ευ intίν: nunquam vero istud εγενετο. Contra ubi de ejus secundum carnem origine sermo est, vulgo hoc verbum εγενετο adhibet, quod laetum esse significat, ut ad Rom. I. 3. ad Gal. 4. g. ad Philipp. a. T. Quis credat sine consilio id discriminis a Spiritu Sancto esse observatum Τ
Filius Dei verus est Deus, Patrique consubstantialis. ΡUgnandum hic est inprimis contra Arianos, qui et si confi
tebantur Christum, quatenus DEI. Verbum, ante mundi eXordia extitisse, ipsum tamen aeternum esse inficiabantur: deinde contra Semi- Arianos , qui licet Chri litam & ante Incarnationem extitisse, & aeternum etiam esse concederent , ipium tamen Uerum esse D Eum aeterno Patri consubstantialem negarunt. Adjungendi his sunt Sociniani , qui licet Filium DB et palam profiteantur , tamen eundem non esse DEUM natura,& generatione, sed solum gratia, adoptione , dignitate , &auctoritate blasphemant. Contra hos omnes ut praecipuum religionis nostrae mysterium asseramus, ex ingenti eorum, quae sese ad id demonstrandum certatim offerunt copia , non I. Ulla duntaxat usurpabimus illustriora, eaque in certas classes distribbuemus. - Primi ordinis argumenta ducimus ex scripturis uiriusque foederis: altera classis in traditione veterum Patrum versabitur.
Argumentum Ι. eX locis veteris Testamenti. .
XXI. I s. a. v. . dicitur: Dominus dixit ad me : -ffus meus Ita es tuo ego ho e genui te. Haec verba eis Grotius
414쪽
4OM CONTROVERSIA V. ad Davidem reserat , ad Messiam tamen, seu Christum pertinere , & plures ex Rabb. latentur , & constat ex Epist. ad Heb. C. I. 4. ac EX Act. Ap. c. 4. 24. & sequentibus. Christus ergo est Filius DEI , & quidem filius ab aeterno , & generatione. Ait enim Psalm. Hodie genui te. Hodie enimadverbium est aeternitatis , ut in eundem locum notat Augustinus. το Genui veram significat generationem se nempe ex propria Patris substantia : nam Ps. Io 9. 3. pariter habetur ὁex utero ante luciferum genui te. Quae verba ad Christum pertinere satis constat ex capite a a. Natth. In eodem Ps. Io 9.
habetur : dixit Dominus Domino meo , sede a dextris meis. Quod quidem testimonium est argumentum pro divinitate Christi adeo invictum , ut Judaei Matth. 22. nihil respondere potuerint Christo suam ex illo divinitatem probanti.
Illustratur autem hoc dogma ex illustri alio testimonio. Nam Christus in scripturis non raro sapientia nomine insignitur ; haec autem sapientia Prov. 8. ita loquitur ; V. 22. DO- minus possedit me initis νiarum suarum, antequam quidquam faceret a principis. U. 23. ab atero Ordinata sum, is ex antiquis ,
antequam terra feret. U. 2 T. quando praeparabat caelos aderum.
V. 3 o. cum eo eram cuncta componenS , O delectabar per fingulos es, ludens coram eo omni tempore. Ex his sic prguimus. Sapientia , quae verbis illis exprimitur , aeterna est. Atqui Christus est illa sapientia. Id quod ut contra Socinianos probetur, quatuor sunt demonstranda. I. sapientiam illam esse quandam personam, & non proprietatem , seu attributum Patris, ut illi volunt a. eam a Patre aeterno distingui. a. hanc descriptionem Christo optime convenire. 4. eandem in nullam aliam rem cadere posse.
I. igitur quae hic sese tam egregie depingit sapientia, pedi
415쪽
. DE DEO TRINO. . 4z9 sena est. Ea eri, sibi tribuit, quae in solam personam com veniunt. Capite enim primo docet , & increpat. Capite Mex DEo genitam se esse profitetur. Cap. 9. dicitur aedificasse sibi domum , immolasse victimas suas , miscuisse vinum &posuisse mensam. At haec solarum personarum esse possunt. Et certe si ante mundum fuit, & ab aeterno Patre distincta ,
persona certe quaepiam est. At ab aeterno Patre distingueb tur. Nam II. ipsa se ait: ab aeterno ordirata sum , arae colles parturiebar, quando praeparabat caelos, aderam. Haec totidem
sunt argumenta personae a Patre distinctae. Qui enim gignitur, non potest idem esse cum eo, a quo gignitur. Qui albeui adest, non est idem cum eo, cui ades &c. III. Haec dein scriptio sapientiae optime Christo convenit. Nam Apostolus I. Corinth. Christum appellat Dei virtutem, ac sapientiam. SMPientia c. 8. dicitur ubique docere in vks , ac plateis : ibi autem similiter docuit Christus. Sicut illa de se ait : per me reges regnant, V principes imperant . ita Christus Apocέ I9. pellatur Rex regum, Dominus dominantium. Sicut Tapiemtia testatur ante colles genitam se fuisse; ita Christus Coloss. I. ante omnes fuisse praedicatur. Denique sapientia dicitur c. 9. aedificasse sibi domum, excidisse columnas septem, sacrificium obtulisse, vinum aquam suis miscuisse, posuisse mensam, ae misisse undequaque ψ qui ad coenam invitarentia An non haec omnia in Christum conveniunt 8 Hic enim Ecclesiam comstruxit , Sacramenta, quibus ea fulciatur, instituit, se ipse in victimans obtulit, in cibum,ae potum se suis dedit, & postea
servos suos Apostolos in orbem uni, ersum misit, ut omnes ad se invitarent. IV. Haec eadem nulli alteri rei conveniunt. Nam prout somniant Sociniani, nomine sapientiae vel notaretur sapientiai quae DEI proprietas est, vel sapientia creata , vel sapienria generatim, set aliquis sapientiae effectus e. g. Lex Vetus.
Atqui nihil omnino horum eo in loco describitur. Non ipsa R. P. Mal er Theol. T. L F si essen-
416쪽
4IO CONTROVfills IA V. essentialis DEI sapientia; haec enim non est genita , ae pro
ducta. . Non sapientia creata : nam illa, de qua scriptura loquitur, se ante quamvis creaturam extitisse profitetur. Non sapientia generatim , cum illa nec per se doceat , nec ex D Eo producta, nec ante mundi exordia extitisse dici queat. Non demum Lex vetus, quae ante mundi originem non fuit. Nulla igitur res assignari potest praeter Christum , cui haec descriptio conveniat.
Opponunt quidem Sociniani , o interpretes loco horum verborum : Dominus posse t me initio viarum suarum sic vertisse, Dominus creavit me initium Viarum suarum , eκτιςε με. At codicis Hebraei utpote sontis , praesertim cum vulgatae Consentiat, auctoritas est multo major, quam versionis Graeeae. Porro Hebraeus codex habet Dominus posserit me quod quidem verbum de generatione in scripturis accipitur. Sic enim Eva cum peperisset Cain , possessi, inquit, ,hominem per DEUM. Accedit , in aliis Graecis codicibus legi ,' possies in testantur S. Basilius i. a. contra LunOm. Et Gregorius Nysesenus L. I. contra eundem. i
XXII. Quae hactenus commemoravimus, Filium DRI Pautris verum , aeternum, ac naturalem ostendunt: ex quo quidem ejusdem Filii Divinitas facile deducitur , cum nequeat Patri filius esse naturalis , ac coaeternus , quin eandem habeat cum genitore substantiam Verum non abs re erit propria adferre testimonia, quibus eadem Patris, ac Iilii natura, seu divinitas demonstratur. - :;
Ac inprimis notandum, nomen DEI tetragraππat usoli DEo vero, ac summo tribui. At nomen istud variis in
locis tribuitur Filio , seu Verbo DEI. L enim Isaias C, 6.
417쪽
elevatum. Loqui prophetam de vero , ac summo DEO , comstat ex nomine tetragrammato; item ex Seraphinis in throno circumstantibus, & clamantibus : Sanctus, sanctus,sanctus, D minus DEUS exercituum , plena es omnis terra gloria euvs Patet etiam ex verbis ipsius Prophetae r V regem Dominum' exerciIuum vi oculis meis. At Isaias vidit gloriam Christi; ut habetur Ioan . c. I a. U. 4 I. . Ergo Christus est DBus ille verus ac summus. II. Idem Esaias c. 8. U. I 3. ait: Dominum exerincituum mrpb imum sana cate sese pavor Veser , ipse. Ierror vester. Et erit vobis in sanctiscationem; in lapidem autem ostensionis &c. Dictum de summo DEo quis non videt AN
qui Esaiam haec pronuntiasse de Christo constat ex c. a. Lucae v. 34. & eX Epist. Rom. c. 9. 32. . '. - . III. Apud Malachiam c. 3. DEus, Iehova , sic loquitur: Ecce , ego mitto angelum meum , o Praeparabit viam ante faciem meam , ta satis νeniet ad templum Dum Dominator , quem vos quaeritis, sy Angelus Testimenti , quem vos vultis o Ecce venit, acir Dominus. Et si hoc vaticinium de Christo venturo, & Ioanne Baptista qui praecursor ejus suit, & ante ipsum viam praeparavit) intelligendum esse. constet ex multiI Evangelii testimoniis ; solus tamen Propheta ineluctabile pro nostro dogmate argumentum nobis suppeditat. Nam qui apud ipsum loquitur, verus εst DBus : vocatur enim Iehova, DEUS exercituum , Dominator Israelis , templum ipsius esse significatur. Atqui hic ipse, qui loquitur, praenuntiat se aliquando venturum; & iste, qui venturus promittitur, non est Pater, sed Filius :npm Angelus ederiS,qvi ventu S an nunciatur , non est Pater, sed solus Filius Ergo vel ex hoc uno Malachiae Ioco constat Christum esse Iehovam, ac verum DBu M. Plura vide apud Huetium de demonst. Evang. Prop. VII. Bellarminum , Petavium. Ludovicum Habertum de DB o Trino c. 4,
418쪽
, Argumentum II. Ex praecipuis novi Testamenti
XXIII. 'MIL instituti nostri rationem excedamus , EX quam plurimis locis tria duntaxat excerpemus. Ac primum quidem argumentum nobis subministrat caput Μatth. I 6. Ubi Christus hanc Petri consessionem : Tu es Christuς Filius DEI vivi , ita laudavit : heatus es Simon Bar-Jona, quia caro , εδ sanguis non revelavit tibi , sed Pater meus , qui in coriis es. Ex hoc sic licet arguere. Non fuit sinςulare Petri privilegium , quod ipsi revelatum sit , Christunt esse Dominum, aut filium DEI adoptivum : nam id poterat didicisse Vel a Joanne Baptista, aut ab Andrea , & Philippo , qui illum ab initio esse Messiam, & Christum confessi erant Ioan I. vel vero ab aliis , qui illum habebant tanquam unum ex Prophetis, qui certe erant filii DE I adoptivi. Igitur Petrus ultra progressus praedicabat illum Filium DEI naturalem Patri consubstantialem ; ob quam consessionem meruit prae aliis a Christo commendari. ' -
Secundum argumentum sumimus ex Ioan. c. 2O. U. 28.
Ubi Thomas Apostolus, qui primo incredulus fuerat, Viso,& palpato Christo ita loquitur , ut eum Dominum simul , ae DBuΜ confiteatur. Dixit namque ei : Dominus meus, NDEUS meus. Ex quo sic arguimus Domini, ac DR i nomi- Re verus intelligitur DBus. Atqui ita appellatus est Christus ab Apostolo Thoma , idque juxta rectam fidem 3 Non enini solum reprehensus non est , sed & propter fidem istam a Christo laudatus. Ajunt quidem Sociniani, haec verba ad Christum ipsum coram positum non pertinere , sed ad DBuΜ in Caelo regnantem , ad quem admirans oculos tollebat Thomas ac Proinde esse quandam exclamationem, quivi dicerer: DBus
419쪽
DE DEO TRINO- ' 4 3 honer quid video Τ At quam futile est hoc responsum p ex ipsa Ioannis lectione constat, certam fidei fuisse eonfessionem,
non vagam attoniti hominis exclamationem. Sane eum confessus est Thomas, qualem se ipse Christus testatus est. Atqui ipse Christus se verum DBuM esse testatus est Ioan. 3. I 6-Item C. s. V. 23. Et c. I 4. ubi roganti Philippo, ut sibi PDter Ostenderetur, respondit Christus : qui videt me , videt εχ Patrem . . . non creduis quia ego in Patre, G Pater in me es 'Tertium argumentum ducitur ex Epistola ad Rom. c. s. v. s. ubi de Israelitis loquens Apostolus , ex quibus, inquit, est Christus secundum carnem, qui est super omnia D Eus h hedictus in saecula Amen 6 1ν ἐπὶ παντων Θεος ευλογητὸς ρος τοἰς ἀιωνας , hoc loco nihil eorum omittitur, quae ad
refellendum Socinianorum errorem desiderari queanti I. enim Christus nominatim, ac singulari numero DBus appellatur , qua ratione solus summus DBus in novo Testamento vocatur.
II. praefigituse articulus, in quo vim maximam ponunt ipsi Sociniani, cum de DEI nomine agitur. III. dicitur DE super omnia, rid est summus 3 ita enim Ρater aeternus describitur Ephes. 4. 6. IV. nominatur DBus benedictus, quod est sum- mi DEI elogium Marci 14. ubi summus Pontifex interrogans
Christum, Tu es Chrisus, inquit, Hilius DEI benedicti Z V.
additur in Dcula ; quomodo usurpatur de vero ac summo DE 2. Corinth. D. U. 3I. Haec autem sententia obsignatur ista Clausula , amen , quae certum veritatis est argumentum, &ubi de vero DΕo sermo est, adhibetur, e. g. Rom. I. 25. De mum Apostolus ait Christum quἰdem ex Judaeis oriundum epse ; sed hanc restrictionem subjungit : fecundum carnem, ut indicaret in eo praeter humanam naturam insuper aliam, nem se Divinam , esse. Sed de hoc argumento uberior redit
tractatio , ubi de Incarnatione verbi Divini agitur. - F si s
420쪽
, Argumentum III. ex traditione Patrum. i .
XXIV. Λ Νtequam ad Ecclesiae traditionem progrediamur,Ob-L1 servari velim, non eandem suisse haereticorum de hac traditione opinionem. Matthaeus Radeclus ex grege Sociniam norum agnovit jam ab Ecclesiae initio Christum ab omnibus, ut verum, &summum DBuΜ , habitum esse; Ueoque dicebat post Apostolorum tempora statim secutam esse plenam in fide deselii nem. Socinus sibi ipse non constat; nam in Respons ad Wie-kum qui inter primos cum Socinianis conflixit) dicit, Patrem unum esse illum Dau Μ , id sensisse omnes, qui ante synodum Nicaenam floruerunt Patres. At in Epist. 3. ad Radecium, ab, ipso, inquit, ferme nascentis Ecclesiae initio innumeros fuisse fidei consessores, qui fatebantur Christum esse DEum. Sanindius in nucleo historiae Ecclesiasticae asserit , Patres Nicaenos fuisse novae fidei conditores , & Patres Ante- Nicaenos cum Ario eadem omnino docuisse. Sed & suerunt e Catholicis quidam , qui vetustioribus Patribus minus aequi asserebant , eorum multos hoc religionis nostrae dogma non tenuisse. Quod quidem idcirco fieri potuit, quia ii, qui ante natas haer ses de fidei nostrae capitibus scripserunt , obscurioribus , ac minus exquisitis verbis usi fuerunt. Nam cui rite obse vat D. Augustinus in Ps. 54. mirum esse non debet, si , antequam in Alexandria quas daemonium meridianum Arius nasceretur , veteres nonnulli innocenter quaedam , & minus caute sunt locuti. Superest ut illos duntaxat Patres, qui per tria prima secula disertius, ac planius hoc dogma sunt pro fessi, in medium producamuS.
XXV. Ac primum quidem praeter Apostolos qui primum seculum illustrarunt & maxime S Ioannem qui teste Hieronymo non nisi ineunte a. Seculo e vita migravit) testem profero Hermam, cuius mentionem facit. Apostolus Rom. I9.