Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

. DE DEO TRINO. ' 4 Is quod Paloris nomine insignitur. Jam vero l. 3. Similitudines. cum Christum in sorma servi Pastor exhibuisset , & ab ipso quaesivisset Hermas , cur Filius DEI in servili loco ponatur: respondet Pastor his verbis : in servili conditione non ponitur

Filius DEI; sed in magna potestate, ε ρ imperio. At si Filius

D Ei in servi conditione non ponitur, profecto D Eus est: quidquid enim est praeter DauM , id necesse est D no serviat, ut colligitur ex Apostolo ad Philipp. a. ubi sormam DEI formae servi opponit. Ibidem similitudine 9. ait, milium DEI omni creatura antiqurorem esse, ita ut in consilio Patri suo afuerit ad

condendam creaturam. Fatetur ergo tacite , Eum ex iis fui 1sa

unum, . qui dixerunt: faciamus hominem ad imaginem, Usm, litudinem nostram. XXVI. Ex secundo seculo testes catholici dogmatis adducimus Ignatium Martyrem, Polycarpum, Justinum, Athena goram. Primus Petri discipulus septem Epistolas scripsit summo in pretio a veteribus habitas , quarum fidem etsi elevare conati fuerint e Calvinianis quidam , tanta tamen in Isice constituerunt tam nostri, quam etiam heterodoxi , ut de ea re dubitare nefas omnino sit. Illustrissimus ille Martyr cum aliis in

iocis, tum praecipue in Epistola ad Ephes Christum DFI n mine compellat, & in Epist. ad Magnesianos eum dicit Ρatris verbum aeternum. Polycarpus Smyrnensis Episcopus , & Ioamnis Apostoli auditor in Epistola ad Philip p. & commendat eis Epistolas S. Ignatii ,.'& Christum cum Patre pariter invocat, ut gratias in hac vita, in in altera gloriae auctorem. Iustinus Martyr Divinitatis Christi testis est locupletissimus : nam in Apolog. I. docet Patrem, & Filium esse ante omnia, ac per eos facta omnia: & in dialogo cum Tryphone probat Verbum .esse Patri consubstantiale , & hypostas distinctum. Athenagoras demum in sua pro Christianis Apologia docet, Chri-

422쪽

sum esse DEI Filium, ac Verbum aeternum a Patre distinctum,

natura tamen cum ipso idem, increatum, & non factum, uni- 'versitatis rerum principium, quae omnia absolutam' catholi Adogmatis notionem eXprimunt. His adjungi possunt Irenaeus,& Clemens Alexandrinus hujus mysterii clarissimi assertores. XXVIII. In numero testium constanter habiti sunt Tertullianus, & Origenes, da quorum tamen fide nonnulli duoitant. sed etsi id liberaliter Adversariis daremus , anne propterea nutaret traditio 8 nonne ex sola traditione confirmata est ha, ptismi ab haereticis collati veritas , etsi illam Cyprianus, Fir- milianus, & alii bene mutu negarent 3 Fides, quae seculo secundo ubique fulgebat , transfusa est ad posteros , inter quos primum nomino Hyppolitum Μartyrem , & Episcopum Portuensem , qui apud Anastasium in Collect. pag. a Io. Christuin dicit, Deum infinitum , limes ta circumscriptum hominem esse , intestigi utri que sub antiam perfecte habentem o Eandem de Christo fidem prosellus est Cyprianus Ep. 63. ad Ca cilium , Sp. 73. ad Iubaianum , l. a. testim. adversus I daeos. Dionysius Rom. apud Athan. l. de decretis Nic. syn. in Epistola contra Sabellianos unitatem in Trinitate mirifica

praedicat. Dionysius Alex in Apologia qua objectum sibi

crimen diluit , quasi contra Sabellium pugnans tres DRos ammisisset testatur se tres duntaxat ejusdem naturae personas docuisse. Adde Gregorium Thaumatur m apud Eusebium l. I. C. 2S. Μethodium apud Theodoret. Dialog. I. Et Patres synodi Antiochenae, qui adversus Paulum Samosatenum, pota quam testati sunt se tradere fidem per successionem ab Apostolis in Ecclesia conservatam, Christum esse definiunt Sapie tiam, & Uerbum, virtutemque DBI ante secula existentem,

non sola praescientia , sed substantia , & subsistentia DEuΜ. Deique Filium.

423쪽

4IT Respondetur Adversariis.

Nil impietas adeo invaluit, nullus ut error pari machin

tionum numero propugnetur ; quas & Crellius in libro de uno DEO Patre & Socinus contra Volanum , & ehum,& Joannes a Wolgogen ex Calvinista novus Samosalenus , &alii, editis copiosis voluminibus , invenerunt. Horum igitur argumenta incertas classes distributa enucleate resolvemus.

objectiones ex scripturis, & Patribus.

XXIX. Pponunt I. Versum a8. Capitis I 4. Ioannis ue ubi ipse Filius prositetur se Patri inferiorem dicens: si illigeretis me, gauderetis utique , quia vado ad Patrem e quia Pater mesor me est. II. v. I . cap. I9. Matthaei , ubi Christus Adolescenti roganti : magi ter hones quid boni faciam , ut habeam Milam aternam , reposuit : quid me interrogas de bono 'unus es bonus DEUS. Quid quod Graeci , & S. Marcus e. 2o. v. I 8. sc legunt: quid me scis bonum ρ nemo bonus , ni unus DEUS. Quibus verbis videtur Christus fateri non se , sed solum DBuM bonum esse. III. Apud eundem c. a . V. 23. respondet Filiis Zebedaei et sedere ad dexteram , vel ML stram non es meum dare vobis: sed quibus paratum es a Patre meo. Item e. 24. de extremo judicii die ait: de se autem illo, V hora nemo scit, neque Angeli caelorum , niis solus Pater. Igib tur Filius neque summam potestatem , neque plenitudinem habui sapientiae. Resp. ad I. Haec verba ; Pater major me es , duplicem sensum habent. Imprimis major est Christo quoad humanitutem accepto; Deinde major est Christo ut DBus. est orbone, non autem essentia, dignitate, & tempore. Utram-

424쪽

que expositionem Patrum nonnulli adducunt : Priorem Latini requentius , & Graeci poseriorem. Pro prima expositione sunt praeter alios multos Hilarius, Ambrosius, Augustinus l. II. de Trinit. C. I. Pro altera Basilius i. I. contra Luno Greg. Naz. Epiph. Chrysost. Ηom. 5. Certe si in sensu ab Arianis intento Filius minor foret Patre, quomodo eodem c

pite v. 9. dixi ilet; qui νictime, videt N Patrem meum. QuO- modo verum est, quod Joannes scripsi c. s. Patrem suum adcebat DEUM, aequalem se faciens DEO quomodo c. I 6. ipse ait Filius: omnesia quacunque habet Pater , mea sunt ' Si omnia Patris cui arguit Victorinus l. 1. de Trin.) sunt &substantia, & potestas , & dignitas. Quomodo denique ait Apostolus ad Philip p. II. Non rapinam arbitratus est este se . aqualem DEO ' nempe rem alienam non usurpavit , dum se Patri aequalem fecit. Ad II. R. per illa verba e quid me dicis bonum ρ Christum non negasse se bonum esse , sed erexisse tantum Adolescentis de se minus recte sentientis fidem, quippe qui Christum quidem bonum, sanctumque esse magistrum arbitratus est , sed

tamen hominem purum. Hinc ergo haec velut oggerit : si me arbitraris purum hominem, cur bonum appellas Si bonum fateris, oportet ut DEUM credas, cum solus DBus sit vere. bonus, & omnis boni sons, ac origo. Ita sentit Greg. Naz. orat. 36. Nyssenus contra Eun. Io. Hil. l. 9. Ambr. 2. de fide. Cyrillus Thes Io. Aug. 3. contra Maxim.

Ad III. ajo, Christum omnino ibi loquutum esse ut DEum, εἰ non tantum ut hominem ut exponit Aug. l. I. de Trin. c. II. Sed nihil aliud velle, quam suum non esse, ut blatris precibus id tribuat, quod praedestinatione'pater, &Iipse cum Patre beatorum meritis tribuerunt: quando sedere ad dexteram, & sinistram

illis

425쪽

DE DEO TR I No. 4 I9 illis ab aeterno decretum est , qui meritis ceteris antecellunt. Textus autem, qui additur, varias apud PP. interpretationes habet. Nazianz. & Cyrill. revera Christum ut hominem , i, tum diem ignorasse arbitrantur , quibus non subscribimus , quando ex scripturis, & ΡΡ. ostendi potest, nihil omnino humanum Christi intellectum ignorasse. Alii cum Theophila-cto ad retundendam discipulorum curiositatem Christum se hunc diem ignorare professum esse existimant. Qui s de restrictione non pure mentali agunt , omnino sunt audiendi. Nam Christus hunc diem ut Patris Λpostolus, & discipulorum doctor qualis tantum ad illos locutus est omnino ignoravit:

VetituS nempe' eum hominibus annunciare , illius scientiam communicabilem non habuit. Non enim omnia, quae ipse scivit, scivit scientia hominibus communicanda: ego ex me i O , ait

Joan. Ia. , non sum locutus , sed qui mi t me Pater , ipse mih imandatum dedit, quid loquar . . . Quae ego loquor, sicut mihi axit Pater, sic loquor. XXX. opponunt porro textus alios, qui Filii, & Patris

inaequalitatem loquuntur. I. petitur ex Joan. v. I9. ubi Christus ait: non potes Hilius a se facere quicquam , nisi videat Parrem facientem. Quomodo ergo Filius potest esse summus D Eus y II. Huc pertinent illa scripturarum loca , quibus Christus ostendit se non esse auetorem doctrinae suae , Joan. . I 6. Quibus testatur se missum a Patre, ab ipso accepisse mandata , ad Patrem fudisse preces, item ubi vocat Patrem DEUM, ac Dominum suum , Joan. ao. IT. Et quidem solum verum DBUM, Joan. II. 3. III. Multis loci AFactus a Patre Filius dicitur. Actorum a. 36. ita legitur

certissime sciat omnis Domus Israel , quia-Dominum Eum , Christim fecit DEUS hunc IESUM , quem vos cruci'sis. Item ad Hebr. a. ait Apostolus , considerate Apostolum , G g g a . Pon-

426쪽

42o CONTROVERsIA Q. timem confessionis no rae Iesum , qui melis es ei, qui fecit eam. Hinc illud Joan. r. pos me verit vir , qui ante me factus est quia prior me erat: Ostendendum igitur , haec , quae olim Ariani, nunc Sociniani oggerunt , divinitati Christi non adversari.

Resp. enim ad L Filius non potest a se facere quicquam , quia una est Patris, ac Filii potestas, una , eademque operatio. Haec responsio patet ex verbis sequentibus : quae-eunque enim ille fecerit, haecψFilius Militer facit , atque etiam ex praecedentibus : Pater meus usique modo operatur , ω ego operor. Vide Ambrosium l. a. de Sp. S. c. I a.

Ad II. R. Inprimis doctrina Christi vel dicitur esse Patris, quia ab illo originaliter est profecta ; vel in sensu Iudaeis contrario , qui opinabantur ipsum diversum voluntate , ac doctrina a Patre, suam facere Voluntatem , &doctrinam suam spa gere ; cum tamen una sit ipsius, ac Patris voluntas' Deinde dicitur Filius missus a Patre , eique obediens spectata natura humana. Hinc Augustinus Tract. in Ioan . ita loquitur : nseque dixit DEUM noserum ergo aliter meum , aliter Vorum ,

DEUM meum , sub quo ego homo sum, DEUM Mesrum, inter quos tr i um me utor sum. Ad III. ajo , verbis illis Apostoli : hune Jesum Dominum ipsum , U Christum fecit DEUS , notari duntaxat , rerum

omnium principatum , & dominatum a Patre Filio esse commissum, non autem narrari, quomodo esse coeperit, ut exponit Baslius i. a. contra Eun. Filius nempe humanam carnem indutus ut crucifixus est , ita a Patre saetas est Dominus &Judex omnium. Athanalius tamen orat. 3. hunc locum sumit de divina Filii natura i& generatione, contenditque argumen

427쪽

to eX C. 38. V. V. I9. desumpto , verbum facio in scriptura etiam pro gigno sumi. Rursus verba illa i qui fidelis es ei, qui fecit eum, significant et qui fecit illum Aposolum , G Pontificem ,

atque lic de Christi rursus humana natura , non de divina Ginnesi agunt. Denique locum illum ex C. I. Ioannis Epiphynius haeres. 69.) ita sumit , ut το factus non aliud , quam extitit, vel natus es, significet. Augustinus vero, Chrysost. Cyrili. Ambrosius, & alii ita exponunt : post me venit vir, qui mihi est praefectus, seu praepositus : ratio autem , cuFmihi sit praepositus, cur si ante me factus, est, quia prior me erat , quia nempe ab aeterno erat , ille DEI agnus ab aeterno destinatus , ut in tempore tolleret peccata mundi. XXXI. Urgent ex Apostolo, qui ad Colos , r. I s. ita ait: qui es imago DEI invisibilis , primogenitus omnis creatu . A qui primogenitus alios ejusdem conditionis filios notat; quare cum omnes alii sint filii adoptivi, etiam Christus in istorum n

mero erit. -

R. I. ex mente illorum PP. qui haec verba de Christo ut DR1 filio, st: non ut homine dicta existimant, non notatur aliud, quam ante omnem creaturam genitum esse Filium DBr,& per ipsum facta esse omnia : quasi diceretur creaturis prius genitus , seu ante creaturas existens ; unde hoc loco teste Basilo l. 4. adversus Eun. non comparantur res ejusdem speciei. Huic expositioni favet ipse textus, qui statim rationem , cur primogenitus dicatur, subdit: quoniam in ipso crea- ta sunt univerya . . Omnia in i s , S per ipsum creata sunt Γ ipse est ante omnes. Sicut igitur ex eo , quod primogenitus

mortuorum dicatur v. I 8., inferre non possunt Sociniani, eum mortuum esse , ac proinde comparationem fieri inter res ejus-: G g g 3 ' dem

428쪽

4aa CONTROVERSIA V. dem speciei, sed tantum eum esse , causam resurrectionis ex mortuis: ita ex eo , quod dicatur primogenitus Omnis creatura , non consequetur eum esse creaturam, sed tantum eum esse causam educendae ex non extantibus creaturae. R. II. Mac

a . .

verba probabilius loqui de Christo tantum ut homine , nota reque decretum intenti um , quo tanquam finis omnis crea turae, ante omnem creaturam est intentus; ut Cyrillus Thesaur. l. as. inde concludit , Christum ut DB I Filium unigeni-rum , ut hominem primogenitum dici : cum ut DEI Filius fratres nullos , fratres tantum ut homo habeat. Neque dicas , Christum nec ut DEI Filium esse unigenitum, dicente Ioa ne C. I. Vidimus gloriam ejuS, gloriam quasi unigeniti. Nam particula ως quas est ut pririmum definitivum, atque ut Chrysost. Hom. II. in Joan. scribit , confirmationis , & indubitatae determinationis. Ita Matth. I 4. legimuS : ως προφλην, quia scut Prophetam eum habuerunt. Et in Ep. ad Philem.

XXXII. Objiciunt III. Sociniani veterum quorundam Patrum dicta. Sic D. Ignatius Ep. ad Tarsenses de Filio dicit: non jse est, qui super omnia DEUS Pater , sed Filius ellus. S. Justinus Patrem Filii causam appellat. Atqui causa alterius

est ab effectu naturae, eoque prior. Athenagoras ait, quidquid genitum est , . id aliquando caepisse: idem autem statuit verbum esse genitum. Clemens Al. l. I. Sirom. dicit : beneficentissima est natura Filii, quae soli omnipotenti propinquissima est. Igitur natura Filii distincta est a natura Patris. Idem l. 5. Strom. docet verbum esse sapientiam Primo creatam.

Resp. ad primum , D. Ignatium verbis citatis nihil voluisse a Iiud , quam Filium non esse sontem totius Divinitatis, s ut Pater est. Patet id tum ex dictis ; tum quia hic etiam

429쪽

probat, quod Filius s t DEUS , Vertum & Hilius unigenituς,

ex hoc textu : in principio erat verbum. S. Justinus Patrem appellat hilii causam minus proprie; quo sensu plurimi ex graecis praesertim FΡ. usi sunt, notantes nomine causae principium , ac solam originem. Nam idem D. Doctor dicit Filium esse Dominum , ac DEUM omnipotentem , perinde ac Pater est. Athenagoras vocem γενητον usurpat de rebus creatis , atque adeo idem est , quod γενομενω , seu factum, &creatum . . At idem negat Verbum esse γ μενον, seu factum. Clemens Alex. primo loco naturam usurpat pro persona Filii, quae ideo dicitur Patri propinquissima, nempe ordine originis, quia prima procedit a Patre. Hinc etiam per Uocem , creatam intelligit genitam , & quidem primo genitam , quia prior est origine persona Spiritus S. Uberiores PP. expositiones doctissime persequitur Petavius.

At vox haec cμοκοιον, inquiunt, in sacris literis non reperitur, importune igitur a Patribus Nicaenae synodi fuit recepta,& symbolo addita. Quid, quod Antiochena synodus 6o circiter annis ante Nicaenam celebrata illam vocem, qua Paulus Samosa tenus est usus , proscripsit. R. cum Augustino. Etsi fori alle nomen istud non inveniretur: opportune tamen usu patum est adversus Arianos , qui asserebant & Filium ex nihilo esse , & aliquando cum Patre non fuisse. Iam vero hac voce & Verbi significatur aeternitas, & in eo Patris assirm tur substantia. Synodus autem Alex. non damnavit hanc U eem, prout in propria significatione demonstrat tres personas, quibus eadem natura communis est absque ejusdem partitione : sed proscripsit duntaxat illam in sensu Pauli Samosatent, quatenus usurpatur pro natura specie una , quae in singulis

individuis scinditur, ac dividitur. Plura hoc de argumento Doctissimus Beritus L 7. de Trinitate. Di

430쪽

Diluuntur reliqua Socinianorum Sophismata.

XXXIII. C Uperest , ut iis etiam argumentis satisfaciamus, quae argutando primum Ariani , O inde fratres Poloni, & inter hos Wolgo genius congesserunt. Sunt autem hujusmodi. I. Si DEus ex essentia sua genuit aliam personam, sequeretur alium D RuΜ genuisse : quemadmodum fieri videmus in humana generatione, ut pater, quando filium gignit, gignat alium hominem. Addit Nolgogenius, hanc sententiam te inpore Νicaeni Concilii viguisse inter Patres, cum in illius symbolo Christus dicatur DEUS de DEO.Resp. negando sequelam. Quando enim inter Dau Μ, &creaturas fit comparatio , omnis istarum imperfectio ab illo

est removenda : sicut in DBo asserentes naturam, Operationes, potentiam, aliaque id genus, omnem removemus Conditionem mutationis, qualitatis, accidentis, aliasque, quae in creaturis insunt, impersectiones. Generatio est origo unius pers nae ab alia cum naturae similitudine. Quod gignens , & genitus sint res subsistentes , & ille huic naturam , ac proprietates communicet, perfectio est generationis. At quod genitor tempore praecedat genitum , quod natura dividatur, &abscindatur , quod generatio sit actio accidentalis , fiatque successive, id non ad generationis essentiam, sed ad desectum pertinet creaturarum. Ajo igitur, in hominum generationibus filium esse hominem diversum a Patre , quoniam natura corporum non est simplex, & generatio ex materiae emuxione peragitur : at D Eus cum sit impartibilis , gignendo non

dividit essentiam , nec influxio in ipso est , ut in hominibus. Ita olim Arianis similia objicientibus responderunt Athanasius, Greg. Νyssi Hilarius. Ad id, quod additur , dico, DEI nomen aliquando pro Persona, aliquando pro essentia accipi, te-

SEARCH

MENU NAVIGATION