장음표시 사용
51쪽
4 PRO LEGOMEN Astolorum , vel ex Pontificum, aut Conciliorum definitionibua haberet originem; ut adeo, qui scholae decreta negarent, ipsos fontes, unde illa manant, repudiare censeri possent.
XLI. Superest, ut quicquam de auctoritate juris Pontificii addamus, ne ignoret Theologus, quae, & qualia argu menta ejusdem auctoritas subministret. Sciendum igitur; juris Pontificii volumina circa varia rerum genera versari, primum enim Catholicam fidem & profitentur, & explicant, ut , Tit. ala Sum. Trin. deinde de moribus definiunt, & religione Christiana, quantum aut ex Evangeliea lege, aut naturae CO-gnitione definire licet ς ut videre est in Tit. de usura, de Surejurando, de .edivortiis, de Simonia. Rursus disserunt de moribus Ecclesiasticis, ossiciis ministrorum Ecclesiae, quatenus haes omnia disponuntur legibus postivis ; quales sunt in Tit. de Celebr. Nissae, de Cier. Ρeregr. conjugatis &c. de aetate, & qualitate Ord. & in Libr. I. de Offic. Jud. & in a. de ordine Iudiciar Ρostremo ejusmodi Pontificia jura praescribunt poenas his , qui leges vel Evangelicas, Vel naturales, vel etiam Ecclesiasticas perruperint: ut vidε re est in Tit. de Excom. de Rapt. de apostat. de haereticis.
XLII. Ut igitur ad singula respondeamus ; in his, quae ad fidem pertinent, juris consultorum auctoritate Theologum non egere, inprimis censemus; nam seu Pontifices, seu Concilia, quae in volumina juris coguntur, quicquam definiant, quod ad fidem spinare videatur, id certe non ex sensu suo, sed - ex sacris Literis, Christi, & Apostolorum traditionibus colligant necesse est, ut jam alio loco diximus. Cum ergo principia unde Ρontifices, & Concilia ad quaestionem fidei decernendam prgorediuntur propria sint Theologiae, cujus est cognoscere, quae a DEo sunt revelata, quaeque his vel consectanea, vel repugnantia ; plane conficitur, in ejusmodi rebus sacrorum Caaonum latelligentiam non a jurisperitis, sed a
52쪽
T H B o L o I ae. 63 Theologis esse petendam. Unde & in iis, quae ad mores pertinent, iuris prudentium Authoritatem parum conferre The logo censendum est ; cum si quae dogmata de moribus jus Pontificium vel ex Evangelio, vel ex Philosophia colligit, ea sane tanquam ex propriis principiis accepta Theologus agnoscet, rectiusque & intelliget, & interpretabitur. Tertium autem rerum genus si spectetur ubi scilicet de moribus Ecclesiae,& religionis institutis per leges tantum Pontificias decernitur ;ubi poenae juris definiuntur) jurisperitorum communis consensus Theologo magnam fidem facere debet, si quando incidit quaestio circa res ejusmodi. Nam cui rite arguit Canust. 8. c. 7. in ejusmodi Canonum interpretatione Ecclesiae judices, ac administri concordem omnium jureconsultorum sententiam ample etiantur; qui enim in actionibus, vel judiciis Ecclesiasticis suo, & non communi iurisperitorum sensu dinceretur, illum sine dubio Ecclesia suo judicio coerceret: itaque Ecclesia usum judicum approbando, eorum quoque, quos hi in Ecclesiae administratione sequuntur, intelligentiam videtur approbare ; nec immerito: cum enim Sacri Canones impellente Spiritu Sancto ad utilitatem Ecclesiae sint editi ut Damasus Ρapa definit) consentaneum est, ut Ecclesia cui Canones' illi sunt necessarii, ut in religione, ac moribus Ecclesiasticis contineatur) acceperit a DEo interpretes legitimos earum legum , quibus est administranda. . .
f. II. De Placitis Philosophorum, , Historia Humana.
XLlII. T lacita Philosophorum ad fidem adversus gentiles con-x firmandam plane utilia esse, supra jam diximus; his
Onim argumentis, velut propriis Prophetarum suorum oraculis convicti Divinae veritati facilius praebebunt assensum. Ita genium Apostolus in medio Areopagi dedignatus non est, proserreententias Philosophorum ;, ut Areopagitas da. idolorum Vani-
53쪽
tate convinceret. At vero placita illa , cuius demum cunque Philosophi sint , certa argumenta non lassicient Theologo, nisi firma, ac demonstrativa ratione fulciantur; indignum certe est , ab aliquo Philosopho tanquam oraculo pendere, cum haheamus firmiorem sermonem Propheticum. Historia humana, praesertim Ecclesiastica, adeo utilis est, ut eruditus non possit esse Theologus, qui eam ignorat, Inde cognoscet, quid antiquum, quidve novum, quae dogmata in Conciliis sintdesinita , quae praecepta disciplinae tradita; qua occasione nonnulla in Conciliis sint statuta; quam ob causam aliqua a S.S. P.P. scripta ; ac proinde qui sit genuinus Conciliorum, ac Patrum ,
XLIV. Ut tamen rite distinguatur , quanta argumentorum firmitas ex historia humana desumi possit; sequentia erunt observanda. I. Ustorici graves , ac fide digni, quales sine d bio & in Ecclesiasticis, & in secularibus suere, probabile argumentum Theologo suppeditant, cum ad ea , quae sua sunt corroboranda, tum ad falsas adversariorum opiniones resellem das ; nec enim hominis bene instituti est, viro gravi rem credibilem asserenti non credere. Rem dixi credibilem; nam si' ea, quae saepe a Plinio, aliisque historicis vix credibilia adferuntur, non credamuS, non ideo historiae auctoritatem labefactamus. Uterque igitur, & qui cito credit, &qui ad cre dendum nimium est tardus, . jure reprehenditur ; multo vero hic magis, si a pluribus historicis gravibus, probatisque recesserit. Si namque in ore duorum, vel trium testium stat omne verbum, cur adversus hanc legem pluribus testibus rem eamdem olim gestam contestantibus fidem Theologus abrogabit 7 praesertim cum testimonia ex vetustate deprompta eo sint potentiora ad probandum, quod ea sola criminibus odii, gratiaeque vacant.
XLV. II. Si omnes probati, ac graves Historici in eandem rem gestam consentiant; ex horum auctoritate certum argu-
54쪽
THEOLOGIAE. mentum desumitur , ut Theologiae dogmata firma etiam ratione constituantur. Exempla ejus rei sunt plurima; pauca subjiciamus. Petrum Romae & fixisse sedem, & ibidem martyrii gloria coronatum esse, omnes graves historiae tradunt; unde Theologi certo conficiunt, Romanum Episcopum Petri in Pontificatu esse successorem. Concilium Nicaenum tempore Constantini a Sylvestro vero Ecclesiae Pontifice esse coactum, gravissimi quique Historici testantur; ea ex re colligitur Concilii definitiones certas esse; quod certum sit, Synodum generalem Romano Pontifici probatam errare non posse: certum quoque sit, Nicaenam ejusmodi fuisse, cui nec universitas Pastorum Ecclesiae desuerit, nec Romani Episcopi comprobatio. Hoc igitur argumenti genere Concilia alia probantur esse incumenica, ac proinde fide Divina credenda esse ea, quae in iis definita fueIunt.
XLVI. m. Tres prae ceteris conditiones desiderantur, ut
Historicus fide dignus censeatur. Ac primum quidem maximae auctoritatis censetur is, qui rei, quam enarrat, est coaevus; neque enim tantam fidem meretur, si multo post tempore
vixit. Deinde ii Historici reliquis sunt anteferendi, qui ingenii severitati quandam prudentiam adjunxerunt & ad eligendum , & ad judicandum; quae lex in iis rebus locum habet,
quas res neque scriptores ipsi viderunt, ne a viris fide dignis, qui viderint, audierunt. Quo in genere operae pretium est, levitatem eorum recordari, qui narrationi cuique statim credunt , veritatemque rerum ex dissipatis, pervagatisque rumoribus petunt. Quae res plerumque iis accidit, qui sunt inconsanti, levique natura; quamquam negare non possumUS, viros aliquando gravissimos, in Divorum praesertim prodigiis dinscribendis, sparsos rumores, & excepisse, & scriptis etiam ad posteros transmisisse; ut constat de Vincentio Bellovacens, cujus scripta hanc ipsam ob causam apud severos, gravesque criticos auctoritate carent. Historicus igitur ut fidem merea-
55쪽
tur, ea, quae lecta, aut audita describit, prudenti, & accurato judicio expendat, ac seligat est necesse. Denique si cui Historico Ecclesia auctoritatem tribuit, hic procul dubio dignus
est, cui nos etiam auctoritatem adjungamus : contra vero
cui Ecclesia derogavit fidem, ei quoque nos fidem jure, ac merito derogabimus. Sic historiae Eusebii Caesariensis auctoritas denegatur in rebus ad Arianismum pertinentibus, eo quod eam illi deroget Gelasius Papa; nec iinmerito ; cum absurdum sit, ut qui infidelis Ecclesiae fuerit, ei fidem Ecclesia in rebus Ecclesiasticis habeat. Experimur sane his potissmum temporibus, haereticos sectae suae non dogmata modo ac praecepta, sed & res historicas accommodare; imo vero torquere, atque adeo fingere, ut sectam undique & comprobasse, & ornasse videantur. XLVII. Atque haec, in ipso quasi limine, eo fine insinuanda fuerunt, ut quibus ex principiis, quave firmitate assertiones suas stabiliat Theologus,intelligere possit. Juvat modo interiora Theologiae adyta penetrare, atque praecipuum ejusdem objectum, DEUM, divinasque persectiones quantum humana patitur tenuitas contemplari: quo in argumento ita versabimur, ut dogmata fidei contra insanas haereticorum opiniones defendantur; illa tamen, quae ad explicandum, illustrandumque dogn a proxime juvant, non praetermittantur ; ut Candidatus Theologus sciat versutias sermonum, & d1solutiones argumentorum Sap. 8.I. SeX
autem praecipuas ContrOUersias complectetur praesens Tractatus ; quarum prima aget de Notione, Existentia , natura pra ci-puisque DE I Attributis, ac perfectionibus, ut aiunt, negativis: S cunda, & tertia proponet quaestiones de Attributis posti vis, Intellectu, Voluntate Scientia, Decretis, ac Providentia DEI ; de praedestinatione sanctorum, & reprobatione praestitorum; qUarta de Divinis ad extra operationibus supremi creatoris tractabit;
in quinta, & sexta mysteria de summa Trinitate generatim, & do Divinis Personis speciatim explicabuntur.
56쪽
Cognitio veri De i non Theologiae modo , sed & totius
Religionis primum est fundamentum : Accedentem ad DEUM inquit Apostolus Hebr. II. N. 6. credere Oportet, quia es, S inquirentibus se remunerator sit. Verum quam clarum, & evidens est, DEUM esse, tam arduum , & obscurum est dicere, quid sit. Triplicem viam ostendit D. Augustinus qua imperfecta saltem aliqua naturae Divinae cognitio in hac vita obtineri possit) viam nempe negationis, ammationis , & excellentiae: Primo modo longe facilius dicitur, quid non lit DEus , quam quid sit. Longe facilius dicimus verba sunt citati Doctoris) qwd norist,' quam quid iP. Terram cogitas ' non es hoc DEUS. mare cogitas ' non est hoc DEUS . . . Hac solum potui dicere, quid non D. Altero modo DκυM concipimus, cum de illo aliquid assirmamus, detractis etiam impersectionibus quibuscunque. Ita cum eodem S. Aug. l. s. de Trinit. c. I.) dicimus i DEUM Me qualitate bonum, equantitate magnum, me in gentia creatorem, fne loco ubique torum , sine tempore Iempiternum , sue ulla sui mutatione mutabilia facientem , nihilque patientem. Tertio modo amrmamus, creatas omnes persectiones ratione longe excellentiore DEo inesse. Omnem suam creaturam ait idem S. Aug.) excedit . . . s enim
quaeras magnitudinem, major est. I pulchriturinem, pulchrior . sjusitiam . Iustior I s fortitusnem, fortior; s pietatem, clementior. Nulla enim ratio patitur, ut vel factura factori suo aequetur, vel opus arrisci comparetur. R. P. Reduamer Theol. T. I. G Ε
57쪽
so CONTROVERsIA I. DE DEO UNO Ergo ut triplici hac via ad concessam viribus nostris cognitionem supremi Numinis perducamur; ejusdem praeprimis exitantia, & Unitas demonstranda est contra Atheos, ac Poly heistas: deinde Natura , & Attributa Divina generatim erunt explicanda; denique speciatim agendum erit de praecipuisiisque negativis summi entis Attributis, nempe infinitate, simplicitate, immutabilitate, aeternitate &c. Qua in re si quae ad illustrandum fidei dogma quaestio pro data scholae libertate erit admiscenda, opinionem eam prae ceteris seligemus, quae menti, & dictis SS. Patrum magis visa suerit accommodata.
I. HEU Μ aliquo sensu ineffabilem esse, certum, ac de fide β est; id enim definixit Concilium in Laterano habitum
c. 'miter de summa Trinit. ubi Patres profitentur, endem modo DEUM esse ineffabilem, quo eum immensum, Omnipotentem, immutabilem esse dixerunt. Fundatur hoc etiam in scripturis; nam colluctato secum Israeli, rogantique, quo appellaris nomine' quasi rem ineffabilem rogasset, respondit DE Us : cur quaeris nomen meum' eandemque ob causam Proνerb. 3O. dicitur : quod nomen es ejus , aut quod nomen filii ejus, s nosi 'Rursus Ecclesiast. 43. multa dicemus, o desciemus in verbis conssummatio autem sermonum, i e es in omnibus , unde auctor libri de Divinis nominibus qui vulgo S. Dionysio tribuitur neque nomen es ejus, inquit, neque opinio. Inessabilis igitur aliquo sensu DE Us est, nec nominari potest; cum enim no-
58쪽
DIVINIsQUE EJUS ATTRIBUTI s. IImina sint signa, & expressiones conceptuum nostrorum, ea . duntaxat nominare possumus, quae cognoscimus: atqui essentia Divina non potest a nobis in hac vita persecte cognosci; igitur nec ullo nomine exprimi. At enim haec minime obstant, quin DE Us saltem impe secte, eoque, quo cognoscitur, modo nominari possit.; nam licet DEUM nemo viderit unquam Ioan. c. I. I in diversis tamen entibus ab eo creatis, aut productis diversas perfectio nes deprehendimus, quas in eo, tanquam fonte, praeexistere,& contineri judicamus. Hinc solemus omnia illa nomina DEO tribuere, quibus lingulas rerum creatarum perfectiones exprimimus; DRUM nominamus sapientem, bonum, justum, fortem &c. Quia in ejusdem operibus ejusmodi perfectiones o,
servamus: omnia possunt dici de DEO inquit D. Aug. n, ut de DEO digne dicitur, nihil locupletius hac inopia.
II. Nomina autem, quibus Divinam naturam exprimimus, varii sunt generis; alia propria , alia: metaphorica ; alia posituva, alia negativa; alia absoluta, alia relativa. Propria n mina sunt illa, quae significant persectiones ab omni prorsus imoer&ctione immunes; metaphorica vero, quae sgnificant perfectiones imperfectionibus admixtas. Hinc sapientia, hon, t s iustitia de DEo dicuntur proprie, &sormaliter, ut aiunt, in illo continentur: corpus vero,. & quae materiales qualitates exi rimunt, non nisi metaphorice de Dgo dicuntur, nec sunt in so formaliter, sed eminentiore, ac nobiliore modo, nempe ab omni impuritate sejunctae. Unde Concilium Lateranense IU. damnavit doctrinam Almarici tanquam insanam, quod dicere ausus suisset, creaturas omnes de DEO Vere, ac proprie
praedicari posse. Nomina positiva ea sunt, quae significant quandam DEI persectionem, ut omnipotens, sapiens, bonus; negativa sunt ea, quae negant in eo aliquam esse imperfectio-G a nems
59쪽
sa CONTROVERsIA I. DE DEO UNO nem, ut incorporeus, infinitus, immensus &c. quae quidem felicius DEUM exprimunt; nam ut dicitur cit. lib. de Divinis nominibus, de Dm novimus melius , quid non fit, quam quidst. Nomina absoluta sunt ea, quae dicuntur de DBo sine ordine ad aliud, ut vivens, sapiens &c. Relativa vero , quae dicuntur de eo cum respectu ad aliud, ut Pater, Filius, cre tor, conservator; priora competunt D Eo ab aeterno; posteriora vero, si respectum habent ad res creatas, non nisi ex tempore, quo creaturae esse coeperunt, de DEo dicuntur, quin nova isthaec nuncupatio internam ejusdem mutationem inducat. Dixi, si respectum habent ad res creatas nam nomi na relativa, quae dicunt ordinem ad personam Divinam, competunt DEo ab aeterno. III. Ad fignificandam supremi entis naturam singularia nomina sunt determinata, nempe apud latinos DΕυς, apud graecos θεος, & apud hebraeos Iehova m . Latina vox a graeca deducitur, quae tamen ipsa certam origanem non habet: dicitur nempe vel a verbo. γαι, quod est videre & eontempturi quia omnia sunt praesentia Deo, nihilque illum latet: vel a verbo quod est curare, vel 'vere; nam attingit a me usque ad finem fortiter Sap. 8. vel secundum S. Damascenum ro τοῦ αιΘειν urere, eo quod DEVS ignis consumens β. Deuter. 4. Quo denotatur summa ejus activitas. Iehova nomen est
apud Hebraeos sanctissimum, quod ipse DE Us sibi tanquam proprium assumpsit; nam interroganti Moysi Exod. c. 3. quid diceret filiis Israel querentibus, qui voc retur DE Us Patrum suorum 8 Respondit Deus: egosum, qui sum sc d=ces filiis Israel, qui es, misit me ad vos quo denotatur ipsum
esse, quoque nomine proprius Divinae naturae ch aracter ex repsus videtur: hinc S. Iustinus in Exhori. ad Graeeos, DE Rinquit, νας esse non duxit, ut se aliquo nomine dsignaret Unus, solus exisens. Et S. Hilarius L. I. de Trinit. ad
60쪽
DrvINIsQUE EIUS ATTRIBUTI s. 33lisee verba Exodi: ego sum , qui sum. Admiratus sum , ait , plane tam absolutam de DEO fgnificationem, quae natura Divinae incomprehen item cognitionem aptissimo ad humanam intelligentiam sermone loqueretur. Non enim aliud proprium magis DLO , quam esse, intelligitur, quia id ipsum , quod es, neque dementis es aliquando, coepti. Et in Psal. a. Irae est, inquit , qui, quod est, non aliunde egi: in sese est, secum es , ad se
est , suus i es, O ipse sibi omnia est.
. q. II. .. Exponuntur errores existentiae supremi, Unius
Mus adversantes. IV. Uxistentiam DEI regant Athei, genus hominum adeo a perditum, ut vel nullum prorsus habeant in se Divinitatis sensum, vel saltem perversitate morum adeo obscuratum , ut nulla vi naturae, nulla argumentorum emcacitate permoveri possint ad DEUM agnoscendum et etsi se & ipsis saepe ostentet intus in mente Numen, & futurus vindex cruentas eorum conscientias non raro salutari metu exagitet. In eo genere nonnullos suisse, testantur scriptores tum sacri , tum
profani. Psal. I 3. dicitur: dixit in piens in corde suo, non es DEUS. S. Aug. n. 3. contra litteras Peril 9 qu d hic facit, inquit, Atheus Diagoras, qui esse DEUM nesavit, ut de illo praedixisse videatur Propheta 'iuxit in piens in corde suo &c. Theodoretus foratione I. de Provident. I multos Philosophorum errores recensens: aliti, inquit, DEUM omnino nullum esse ; alii vero esse quidem DE UM, sed nullam eorum , qua in rerum natura sunt, curam gerere axerunt. Lactantius item L 1 Divin. In hii. c. 2.9 inter Atheos numerat Democritum, Epicurum, Protagoram, Diagoram, & s. de ira DEI c. 9.9Cyrenaeum Theodorum. Simile quid Tullius habet l. I. de na-G a lurs