Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

statu objectivo, non item reali, ob parem sormidinem, ne fortasse in illo conceptu non satis clare cognito , ac penetrato lateat aliquid, vi cujus intellectus illi enti, cui existentiam tribuit objectivam, & quasi signatam, negare debeat existemtiam realem.

Dices: notum est quoad nos, dari sussicientiam entis c jusque creati ad existendum : atqui DE Us est lassicientia cujusque entis; igitur notum est quoad nos esse DBυ M. R. disetinguendo minorem: DE Us est sussicientia ad existendum : &hoc ipsum ex terminis notum est, nego: est notum per disecursum eX creaturis, concedo. Eis per se, & ex terminis notum sit, dari aliquam mundi sum cientiam ; non tamen, nisi

ex ratiocinio, constat, DEUM illud re ipsa esse principium sibi, aliisque lassicienS.

. f. IV.

Utrlim inculpabiliter ignorari possit, DEUM ,

exiuere pXV. Ion moramur hic quaestionem illam ad stabilienda fidei l l dogmata, sormandumque Theologum parum idoneam,

quam nonnulli non altenta DEI providentia proponunt; utrum nempe speetatis solis naturae viribus possit aliquis in vincibili. ter, atque adeo sine culpa, DEI existentiam ignorare. Nam' quis non videt, spectabilem adeo in creaturis D EUM relucere, ut cincitatis foret portentum , qui non aliquo saltem lumine eum contueretur' unde Auctor carminis de Provident. apud Prosperum ita habet :Seu nostros annos, seu tempora prisca revolvas, Esse omnes sensisse DEUM, nec desuit ulli Auctorem natura docens; etsi impius error Amisit, multis tribuens, quod debuit uni; Innatum est cunctis genitorem agnoscere Terum. Quae

72쪽

Quaestionem agitant Theologi de praesenti DEI Providentia;

utrum quis ea spectata toto, aut longiore vitae lempore inculpabiliter ignorare saltem negative possit conditorem , ac g hematorem totius universi Τ Dixi I. inculpabiliter cum qua sito praesens non de quacunque ignorantia procedat, sed de inculpabili; ad quam necessarium est, ut vel homini media ad obtinendam DEI cognitionem opportuna non suppetant: vel saltem obligatio, eam notitiam per illa media comparandi, non appareat. Dixi II. Saltem negative ita nempe , ut non j dicet quidem, DEuΜ non dari; sed ejusdem duntaxat exi stentiam non agnoscat, ne quidem sub conceptu convertibili

supremi legislatoris, vel primae moralitatis regulae, vel ejus modi. Sit itaque

ASSERTIO UNICA.

DEUM exsere, Iongiore vitae tempore fine culpa ignorari neu potes, spectata DEI Providentia.

XVI. Drobatur. In hac Providentia ordinatus est quisque ho-x mo ad aeternam beatitudinem, ad DEUM tanquam finem ultimum supernaturalem per eam possidendum ; quae Ordinatio ita est sacta, ut in adulto rationis capace simpliciter

necessarius sit ad salutem obtinendam actias fidei cum Me fide impossibile si placere DEO ; S accedentem ad eum oporteat cre dere, quia es; U quod inquirentibus se remunerator D. Ad

Heb. II.9 totiesque ille actus fidei repeti debeat, ut homo in existimatione morali censeri possit ea me viuere; ut rursus habet Apostolus ad Rom. I. Ex quo sic arguimus: necesse est, ut homini rationis capaci sepe per lumen supernaturale pro-Nonatur ea veritas, sne qua se ad DEUM convertere, & ex fide vivere non potest ; simulque appareat obligatio, sne qua se ad DEUM convertere, & ex fide vivere non obligatur.

73쪽

66 CONTROVERsIA I. DE DEO UNO At vero nisi homo agnoscat hanc veritatem : DEUS misit, neque se ad DEUM convertere , neque ex fide vivere potest; & si non praeluceat obligatio in hanc veritatem ulterius inquirendi , se ad DEUM convertere, &ex fide vivere non obligatur; igitur cuique homini adulto saepe per lumen suste naturale proponi debet veritas de existentia DE 1; simulque praelucere obligatio in eam inquirendi. Hoc ipso autem fieri non potest si presentem DEI omnia ad fines suos ordinantis providentiam spectes ut quis longiore tempore existentiam Dur sine culpa ignoret: saepe enim seu dum creaturas contemplabitur, seu dum ad honeltatem accendetur, seu dum miseriis vexabitur, seu opportuno alio tempore, D Eo intus existentiam suam loquente , supremi cujusdam entis existentiam apprehendet, metuetque , ne si ulterius inquirere negligat, ultorem sentiat: inde concipiet inquirendi obligationem, cui si non satisfacit , excusabilis non est; si satisfacit, cum D Eus facienti, quod est in se, clarius semper Jumen si largiturus, ad persectam demum existentiae Divinae notitiam pertinget. Hinc Psal. 4. dicitur : Signatant est super nos lumen Pu tus tui Domines & Apostolus inexcusabiles vocat, qui DEum

non credunt. Rom. I.

Ex his iacile etiam colliges, neminem seu fidelem, seu

infidelem agere posse contra legem naturalem, nobis a DEO inditam, quin incurrat offensam DEI, mereatur que ab eo puniri; eo enim ipso, quod advertat aliquid naturali legi dissonum, advertit etiam se sta illud vitandum obligari ab aliquo superiore ; qualis relate ad nos solus est D Eus : unde dum agit contra dictamen rectae rationis, advertit quoque se agere contra legem supremi legislatoris, quem proinde susscienter agnoscens offendit. Hinc merito damnata est sequens propo-stio: Peccatum Philosophicum, quantumvis grave in eo, qui

DEUM vel ignorat vel de DEO actu non cogitat, non es

74쪽

. neque aterna Poena dignum. .

Neque contra hanc assertionem opponi potest; notitiam DEI ex dictis non esse nobis a natura ingenitam; sed obtineri ex creaturis, per demonstrationes non adeo faciles, nec rudiori homini pervias; hoc autem ipso ignorari posse DEUM etiam sine culpa, saltem ab iis , quibus via ad illius cognitionem est dissicilior. Etenim non opus est, ut rudiores ad eam notitiam via demonstrativa perveniant; ducuntur nempe ab ipso DEO dum vel res creatas contemplantur, Vel in seipsos, suasque actiones descendunt in rudem aliquam supremi entis cognitionem , & prima quasi hujus scientiae semina ; salutari Praeterea metu, ne per socordiam in inquirendo supremo hocente Numen sibi infensum reddant, perculsi, stimulisque conscientiae agitati urgentur, ut inquirant in Magistros, a quibus erudiantur plenius, quoque subsidio ad credendum disponam tur. His igitur impulsibus si resistant, culpabiles sunt; si obediant, in pleniorem DEI, Divinorumque mysteriorum agnitionem pervenient, eum DBus sc operantibus gratia sua non desit , adeo ut si tales instructorem non haberent, eis svi premus Dominus id revelaret seu immediate, seu per Angelum ; ut quidem Doctor Angelicus G. 25. q. a. Su a mare non dubitavit. r

Quibus argumentis ostendatur, DEUM Unum

' - . - exsere p

XUII. Drobatur I. Manifestis scripturarum tes irroniis. Deu-α ter. 6. dicitur: audi Israel f Dominus DEUS noyter Dominus Unus es. Et ibid. c. 3a: 'Mdete , quod ego sim flus,

75쪽

D non si alius DEUS praeter me. Ps. 8a: Tu solus altissimus

in omni terra. Joan. II: Haec est Vita oeterna , ut cognoscant te

solum DEUM verum. Denique Apostolus I. ad Corinth 8. ita loquitur: Scimus , quia nihil est idolum in mundo, G quod nullus est DEUS, ns Unus. Fuit haec veritas Christianorum

omnium animis semper impressa , contineturque in primo symboli articulo his verbis: credo in Unum DEUM. At non tantum fide certum est, DEuM esse Unum; sed & ratione naturali ita demonstrari potest , ut de ejus Unitate nemo nisi imprudenter , & cum insigni pertinacia dubitare possit. Unde Probatur. II. In quo pleraeque omnes cultiores gentes, hominesque ad veritatem attenti etsi moribus,, legibus , tempore , & loco longe diversissimi) consentiunt, de.ejus veritate nemo, nisi imprudenter , dubitare potest: atqui quoad Unitatem DEI ita conveniunt; ut ostendi potest ex communi consensu ipsorum veterum Philosophorum, Poetarum, Sybillarum , Graecorum, & Romanorum Gentilium: illi enim etsi exterius plures D Eos colerent, ne, si sorte a populari religione recessisse visi suissent, publicam in se invidiam concitasesent) Unum tamen esse DEuΜ DEO Ru Μ, acens supremum, persuasum habebant. Testimonia Sybillarum congesserunt Justinus cin Ghori. ad graecos,vlib. dei Monarchia DED Athenagoras in Orat. pro Christian. Lactantius L I. c. s. Cyrill. l. I. contra Jul. Euseb. l. 3. de praep. Orpheus inter alia , quae de DEo vero cecinit, haec habet: Unicus est per se existens, qui cuncta creavit, Inque his ipse extat, nullo est mortalibus unquam

Lumine conspectus, mortales conspicit omnes: Magnum adeo praeter regem non alter habetur.

Inter Philosophos Ethnicos des Unitate DBI testantur Pythagoras , & Plato : DEUS quidem, prior inquit apud Cle

ment.

76쪽

Drv IN I squE Ejus ΛΥTRI BuTIs. 69ment. Alexand. est Unus. Is autem non est, ut quidam exis,mant, extra mundum, sed in sese totus , in toto circulo , praesens omnis generationis , univeryorum temperatio, semper exi-sciis, U Opifex suarum virium , Γ operum omnium, in caelo illuminator, Omnium Pater, men ς, ω ratio totius circuli, omnium motus. Plato autem in Timaeo DEuΜ Unum, & s premum clare praedicat, id quod etiam teste Athenagora Aristoteles fecit. Denique de communi etiam gentilium in hoc dogmate saltem tacita, atque in animo latente) coninnsione testantur Tertuli. Maximus Tyrius, Orosius, Minucius, Lactantius , Arnobius &c. quorum testimonia apud Petavium ubdere poteri S. '

Probatur III. Ex communi in hominum animis impressa notione , & idea, qua DRUM nobis repraesentamus ut ens pedilaihilsimum, summum bonum, quo nihil melius aut esse, aut cogitari potest : omnes pro excellentia DEI Unquit D. Aug. I. I. de Doctr. Chris. c. I. certatim dimicant, nec quisquam imveniri potes, qui hoc DE Uiu esse credat, quo melius aliquid M. Itaque hoc omnes DEUM: consentiunt esse, quod ceteris rebus omnibuς anteponunt. Certe ex conceptu entis a se manifeste infertur ens in omni genere illimitatum. At vero quod per- festissimum, quod summum, quod optimum est, unicum est, nec parem habere potest: summum quippe non est, cui aliquid adsequatur, & si duo forent summa, & perfectissima, neutrum esset summum, aut . perfectissimum quia neutrum altero majus foret. Idem argumentum urget Tertullianus adversus Marcion. l. I. c. 3. DEUς, inquit, s non Unus es, non est . . . de so convenit apud omnes, ut DEUς si summum magnum o forma, o rationa o vi, G potestate . . . que eri0 vn condicio infus summi magni nempe ut nihil ei a Imquetur , id esue ut non sit aliud summum magnum: quia, s fuerit, udaequabitur ; υ s adaqHabitur, non erit summum magnum,

77쪽

o CONTROVERSIA I. DE DEO UNO. eversu conditione, εγ, ut ita dixerim, lege, quae summo magno nihil suit adaequari. Hactenus Tertullianus.

Probatur denique IV. argumento ipsis olim gentilibus non ignoto. Si plures sunt dii, aut sunt omnes ejuSdem persectionis , & potentiae, vel sunt disparis: non alterum quia qui imperfectiores sunt, jam persectiorem ut majorem, ut Dominum, ut Regem venerantur , sicque jam Dii non sunt: non etiam dici pote1t primum: si enim forent ejusdem potentiae, ac persectionis ; quod Unus volet, poterit nolle alter , neque ut entia absolute, & omnino libera in idem semper consilium conspirabunt, sicque mundus contrariis Voluntatibus parere debebit. Idem argumentum habet S. Athanasius cl. contra Gent. I ita loquens: Si plures munda praeesent, ordo ille ser Mari non posset, sed omnia confusone, ci perturbatione plena essent ;dum vii quisque omnia ad Iuum arbitrium traheret, G adversus ritum pugnaret. 1

Diluuntur Objecta Polytheistarum.

XVIII. cupponuntur I. varii scripturarum textus, quibus plures Dii nominantur. Ps. 8 I. dicitur : Ego dixi o Dii estis, Γ flii excessi omnes. Exod. 7. Dixit Dominus ad Moysem : Ecce ego constituite DEUM: Pharaonis. I Corinth. 8 . Sunt, qui dicuntur Dii, sue in coelo, sue in terra qui dem funt Dii multi, G Domini multi. Denique Christus Divinitatem suam contra Judaeos. probat hoc medio: Nonne scriptum

es in lege vestra, quia D xi : Dii sis' si illos Dixit DEOS, ad quos sermo DEI factus es, ta non potes solvi Scriptura: quem Pater sana cavit, si mst in mundum, vos scitis, quia

blas 'hemat. Joan. Io. Dii igitur in lege veteri scripti eodem modo dicuntur, quo ipse Christus, qui natura, & substantia DE Us est. R. Deorum illorum appellationes in scripturis fieri

78쪽

DIvINIsQUE EIUS ATTRIBUTIS. II seri non proprio sensu, sed improprio : ita Iudices de quibus Ps. 81. Dii nominantur non propter substantiam ; sed ob

potestatem Vitae, ac necis, quam a DRO acceperunt ; statim enim V. I. additur: Vos autem scut homines moriemini. DEus Pharaonis nominatur Moyses propter specialem potestatem, . quam a D Eo in regem illum obtinuerat, & virtutem patrandi miracula, quae per eum tanquam ministrum D Eus ipse est

operatus; ut v. 5. ibidem dicitur: Scient AF prii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super A tum. ApostoluS loco citato non ex propria sententia , sed ex falsa gentilium opinione, multos esse DEOS dixit: nam statim v. 6. subjungit: nobis tamen Unus DEUS. Angeli etiam, & Pr phetae in scripturis Dii dicuntur; hi quidem ob notitiam futurorum a DEO acceptam; illi vero, quod nomine DEI loquerentur, ejusque personam sustinerent. Quod attinet citatum Joan. Io. locum; ibi cui notat Tournelius) non tam agitur de substantia, quam nomine DEI : neque enim Christus exemplo illorum qui in veteri te1tamento Dii appellantur ' se natura, ac substantia D nurui ostendit; sed hoc Unum voluit evincere, merito sibi arrogare potuisse nomen DEI; nec propterea blasphemum esse; ut falso Judaei criminabantur: quia in lege ipsa homines nonnulli Dii dicuntur. Quas diceret: si multi in lege vestra Dii appellantur, & quidem sine blasphemia ς quare me blasphemum dicitis, quod me, quem Pater sanctificavit, DEUM dixerim 3 Talem autem se esse postea v. 3 . &38. directe probat ex operibus, & miraculis: si non facio M opera Patris mei, inquit, nolite credere mihi, s autem facio, Is mihi non vultis credere, operibus crediIe, ut cognoscatIS, Ocreitatis, quia Pater in me es, ta ego in Patre.

opponitur II. cum Trillieitis. Non repugnat esse tres personas Divinas: igitur neque tres DEOS; cum tres personae sint tria entia maxime necessaria , & summe bona. Certe etsi

79쪽

eta CONTROVERsIA I. DE DEO UNO unaquaeque persona sit infinite persecta, sunt tamen numero plures: quidni pariter plures Dii esse possunt, tametsi natura

Divina si summe persecta Τ ut adeo argumentum pro Unitate Dgr ex idea summi boni deductum pro demonstrativo vem ditari non possit. R. tres personas, etsi unaquaeque si summum bonum, tamen non esse tria summa bona, neque tria entia necessaria ; scuti neque tres Dii runt; quamvis enim inter se realiter distinguantur ; non distinguuntur tamen in substantia, & natura; quia sunt Una, eademque res necessaria,& infinita tribus veluti modis subsistens. Omnia, qua habet Pater inquit S. Damast. l. I. Orthod: fidei c. 8.) Mii junt, hoe Uno excepto, quod ingenitus non es s quα quidem vox nec natura dijcrimen, nec dignitatem, Ied sub sendi modum indicat. Bonus Pater ait D. Aug. l. s. de Trinit. c. 8.) bonus Filiius, honus Spiritus S. Nec tres boni, sed Unus ut bonus. Nulla personalitas Divina secundum se spect ta est infinite perfecta simpliciter, sed tantum in suo genere; cum duntaxat simpliciter, & in omni genere perfectast per identitatem realem cum natura Divina. Hinc neque Una est, . neque dici potest altera persectior e. g. Paternitas filiatione; sed omnes aequaliter in suo genere sunt persectae. At enim L Eus non est infinite perfectus in aliquo duntaxat genere, sed in omni; ideoque necesse est, ut vel formaliter, vel eminenter contineat omnes perfectiones possibiles ex quo fit, ut neque superiorem habere possit, neque parem, sed unicus esse debeat secundum naturam. Sed de hoc Mysterio fusius suo loco.

Opponitur III. cum impio Manichaeorum grege. Tot, inquiunt, admitti debent rerum principia, quot sunt essemas varii, & opposti; quot leges contrariae, & inter se pugnantes, quot creaturae rationalis fines diversi : atqui multi sunt effectus oppositi, boni nempe, qui a principio bono proveniunt; & mali tam Physici, quam morales, qui non, nisi a

80쪽

DIvINIsQUE EJUS ATTRIBΠTIs. 73 principio malo , 'esse possunt. ast quoque constans inter ca nem, & Spiritum pugna, & dissensio, quam ab Uno, eodem. que principio esse, quis credat Τ Lex vetus tota erroris e1 , ac vindictae; continet praecepta non bona; occidit denique; Lex nova optima amoris, ac dilectionis praecepta habet, jugumque Christi suave efficit, & vivificat. Denique, cum

creaturae rationali ex Una parte vita, eX altera mors sempite

na sit proposita, non satis intelligi potest, quomodo optimus DB u s facturas suas ad aeterna supplicia condere potuerit. Propositis his Haereticorum objectis generatim respondem dum est, effectus etiam varios, ac oppositos esse ab eadem causa generali nempe DEO, qui ad manifestandas perfecti nes suas, atque ob fines altissimos plura dissimilia, ac diversa producit; inter quae certe nihil absolute est malum, secundem illud Gen. I. Videt DEUS cundia, : qiuae fecerar; D erant valde bona. In Physicis igitur nihil absolute est malum , & si quid etiam aliis nocumenium adfert, poena peccati est, per quam Iustitia Divina elucescit, peccati gravitas ostenditur, dolor ac poenitentia delinquentis exercetur. Quidquid autem in moralibus mali est; id totum homini est adscribendum; DEUS enim intentator maiorum est cyac. I. I dedit quippe homini luhertatem ad bonum , & malum , non quidem eo fise, ut pec-eet; sed ut recto arbitrii fui usu DEI mandato obtemperans& obedientiae meritum, & aeternis beatitudinis praemium reportaret. Offert etiam cuique gratias suas ad prosequendum bonum, & malum iugiendum , ut adeo culpa hominis sit, si

misere pereat, beneficium autem creatoris, ac redemptoris, si aeternum vivat. ' Non alius nobis finis in ereatione propcim e

tus est, quam aeterna selicitas, si nempe in accepta justitia perseveremus: quod si peccato provocatus D Eus hominem contumacem ammis addicat suppliciis et ad ejus Iustitiam peditineti nec mde inferri potest , duo esse principia, Unum bin

SEARCH

MENU NAVIGATION