Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

se Damascenor appellatur igitur Christus DEUS de DEO ,

id est, persona divina ex persona Divina. Instabis. Si Filius generatur ex Patre; vel is haec generatio jam praeteriit, vel adhuc durat r neutrum dici potest. Si praeteriit ; ergo factus est D Eus eX generante non geneis rans. Si adhuc durat , nondum perfecta est verbi divini generatio. R. gigni Filium nihil aliud fgnificat, nisi existentiam habere a Patre: habet autem DEI Filius semper existentiam a Patre; semper igitur gignitur. Non tamen idcirco nondum perfectus est ; ut ea, quae gignuntur in tempore , quamdiu gignuntur, periecta non sunt. illud namque aeternum gignere instantaneum est, & simul dat totum indivisibile, & persecium verbum : sed instans illud tota est aeternitas, quae omnia in se complectitur tempora, quae praeteritum , quae suturum nescit , quae est interminabilis vitae tota smul , & perfecta possessio , quae proinde, omni tempore praesens , facit, ut omni tempore gignere Filium , Pater dicatur. V. Nyss. 8.contra Eun. Athan. Orat. I. conia a Arian. August. in Ps. a.

Opp. II. Pater vel genuit Filium existentem, vel non existentem ; s prius, frustra genitus est: s posterius, ergo Filius

aliquando non suit. R. Pater semper gignit Filium semper existentem : non existentem quidem independenter ab hac generatione, sed per hanc generationem semper existentem. Quare & Filius nec genitus est ex non extantibus , neque ex jam extantibus; ut monet Nazianz. Orat. 33'. quia nihil aeternam Filii generationem praecessit ; nisi velis ex jam extante Patris substantia Filium esse genitum, non tamen ut haec praecesseis rit Filium, sed tantum sic, ut ipsa aeternum genito Filio a Patre non largiendo, sed generando sit communicata.

432쪽

gas CONTROUERSIA V. Si quaeritur cum Arianis, Paterne Filium volens, ais no lens genuerit 3 reponendum inprimis cum Nata orat. 35. - DEus ne volens, an nolens DBus est y deinde dicendum, neque volando , sed necemate naturali Patrem genuisse Filium, in Oaturali necessitate DEus est DEus. In naturalibus enim ut habet Cyrili, Thes. . nulla praecedit voluntas 3 quae locum in iis solum habet, quae sunt extra deliberantis substanxiam 4 sciat bonus & omnipotens DBus est, quae quamvis non habeat praecedente voluntate, & electione, non lamen invitus haec habet : vult enim id esse , quod est. Sic licet non px voluntMe senuerit Filium , non tamen invitus eum habet. Opp, IIL ex Eunomio. DEI proprietas est esse ingenuum ;Filius non est ingenitus : ergo non habet DEI proprietateS. Item Filius est similis Patri; similitudo est inter plures di versae substantiae : ergo diversae substantiae sunt Filius, ac Pater. Rursus, Pater est persona Divinae Filius non est Pater: igi, tur Filius non est persona Divina. Resp. ad I. ingenitum est D Ei proprietas, si s gnificat non

factum, non creatum: Conc. si notat non natum, non genrtum, N eg. nam sc sumptum est proprietas personae , non naturae.

V. Cyrill. l. II. Thes. e. I. Ad II. dico Filium esse simi,. Iem Patri non secundum qualitatis proprietatem , sed secundum identitatem substantiae : ut loquitur Basilius L p. ad Caesar. I 4 I. Demum nomen Patris non significat substantiam divinitatis , sed habitudinem , ct relationem. Ita L, 3. Nazian,

zenus,

433쪽

CAPUT HILDE DIVINITATE SPIRITUS SANCTI.

AGendum hie est contra P acedonianos , qui docuerunt Spiritum S. Patre F ilioque minorem , nec ejusdem eum Patre, & Filio λbssantiae , sed meram creaturam esse. Huic controversae rursus se Iniscent Soc niani , qui Spiritum S, dicunt non esse ipsum D EuΜ summum cujus divinisatem lati Patri tribunnt sed virtutem , per quam DEus fideles suos sanctificat, eosque supernaturali potestate exornat. Contra hos Pneum atomachos duo nobis demonstranda veniunt Io Spiritum S. non esse puram DEI esseaciam , sed propriam, subsistentemque Personam. II. Lam osse aeterno Patri, ac Filio cons stantialem o

Ostenditur confra socinianos, spirisum sanctum

ese propriam , Verique nominis Personam. XXXIV. π TY ordine procedamus, generale argumentum Ita praemitto. Si scripturae Spiritum S. conjungunt eum Ρatre , ct Fisicr, tanquam distin tam personam ; s eidem tribuunt actiones personarum proprias : Si illum secernunt a donis spiritualibus, dicendum' est , spiritum S. non esse puram Da I emcaciam, sed veram, distinctamque Personam. At qui ista omnia in stripturis habentur.

I. enim conjungunt Spiritum S. cum patre, & piso, tan, quam distinctam SS. Trinitatis personam ; ut patet ex baptis mi ab ipso instituti formula , ex promissione Spiritus S. ab ipso Dcti , ex ipla Divinarum personarum tessimonio, quae omnin

434쪽

428 CONTRovERSIA V. susus j. a. Cap. I. persecuti sumus. Addo testimonium Apostoli a. ad Corinth. I 3. ita loquentis : grata Domini noviri Iesu

Chrisi, S Otiiritas DEI, S communicatio Spiritus S.Iit cum

omnibus Amen, Hic ea ratione communicatione Spiritus S. qua

ratione gratia IKsu Christi seu DEI Filii , & Charitate Dcr,

seu Patris benedicit Corinthiis suis Apostolus. Igitur aequalis omnes potestatis , virtutisque esse profitetur. , II. Tribuunt Spritui S. Scripturae actiones personarum proprias. Solarum enim personarum est loqui , & quidem tanquam causam principalem , per alium tanquam aliquod instrumentum: docere , testimonium dicere , revelare futura, intelligere, & scrutari profunda DEi , largiri dona spiritualia pro suae voluntatis arbitrio. Intelligentia enim & voluntas,& quae ex his consequuntur, solis personis inesse possunt. Atqui haec singula adscribuntur Spiritui Sancto , Matth. Io. V.

I9. Ioan. I 6. U. 13. Ioan. 15. a 6. Joan. I 6. V. I 3. I. Corinth. a. U. Io. I. ad Corinth. I a. ubi, postquam Apostolus varia recensuisset gratiarum dona, subjungit : haec autem Omnia operatur unus , atque idem Spiritus , dividens Iingulis, prout Vult. III. Secernunt etiam Spiritum Sanctum a donis spiritualibus. Et si enim non negemus , aliquando Spiritus nomine designari dona, & Charismata , eo quod essecta saepe pro suis causis memorentur : idem tamen Spiritus frequenter ab illis secernitur, nullus ut esse possit errori locus. Luc. 4. dicitur rta regressus symus in virtute Spiritus S. A L r. 8. Accipietis virtutem supervenientis Spiritus San si in vos. I. Corinth. I 2. vlones gratiarum suaι , idem autem Spiritus Ucr. Variis molitionibus has auctoritates inlatagere conatur Famstus

435쪽

DE DEO TRINO. - 429sus socinus L. contra Sp. S. Ait enim primo, formam baptismi pro Trinitariis, minime pugnare ; cum Matth. 3. legamus: ego quidem baptiro vos aqua, sese vos baptirabit in Spiritu Sanao , N igni. Sicut igitur aqua , & ignis, quibus baptismus fieri dicitur, non sunt personae , neque persona erit Spiritus Sanctus , quo baptizamur : Nam persona non potest esse id , quo quis baptizatur. Deinde non obstat, quod in formula baptismi conjungat ur Spiritus S: cum Patre , & Filio; etenim sepe cum personis res non subsistentes junguntur, ut - . ad Eph. 6. confortamini in Domino, N in potentia virtutis ejus Et I. Thessal. I. gratia vobis, Spax a DEO Patre nostro Uc. Neque plus evincunt actiones personarum propriae, quae Spiritui S. tribuuntur; cum actiones personales persaepe in scrituris tribuantur rebus non sub sistentibus. Sic lex dicitur loqui ad Rom. 3. Unctio DEI dicitur docere , I. Ioan. a. tes,

monium perhibent etiam Opera Ioan. ro. in aqua & sanguis&c. Demum non probatur Spiritus S. persona ex eo , quod

nonnunquam jungantur virtus simul, & Spiritus S. Nam ad Rom. IS. I9. scriptum est: in virtute Ignorum, G pro glorum, in virtute Spiritus Sancti. Si ergo persona non sunt

signa, & prodigia, quare persona creditur esse Spiritus Sam

Futilia sunt hae e Socini efiugia. I. enim non negamus hapti ari Spiritu Sancto significare quidem interius animae lavacrum, id est sanctificationem , & gratiam, per quam baptismus Christi praestantior est baptismate Ioannis , qui ex se non conserebat remissionem peccatorum: sed ex hoc ipso eruimus praeter hanc remissionem peccatorum quae per metonymiam dicitur Spiritus S. dari hujus causam efficientem, quae est Spiritus Divinus. Si enim res essecta sumitur interdum pro persona efficiente, si teste D. Ioanne ce. 3. v. 6. quod na

436쪽

tum es ex Spiritu Spiritus es, si remissio peccatorum,charitas ,reis generatio diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum ad Rom. v. 5 ac proinde si remissio peccatorum est res a Spiritu S. effecta, ab eoque distincta , nonne sequitur praeter Spiritum S. qui est donum Dra , & Charisma , dari Spiritum Sanctum, qui est persona renovans corda, & sanctitatem es-ficiens. H. non ex sola conjunctione Spiritus Sancti cum Patre , & Filio conficimus , personam esse spiritum divinum , sed ex tali conjunctione , quae personam distinctam indicat. Sic in baptismo Christi eodem modo commemoratur Spiritus

S. quo Pater , & Fibius ς & Christus dicitur vidisse Spiritum

DFI descendentem. In baptismi formula dicitur in nymine G. ut adeo baptismus eonseratur aeque auctoritate Spiritus Sancti, ac aliarum perlanarum. Sed de his egimus c. I. f. a. III. Tursum non negamus interdum in scripturis rebus inanimatis tribui actiones personales: sed certi sunt Characteres, qui ous personae a rebus ceteris secernuntur. In primis ex subjecta materia, ex antecedentibus , & consequentibus aestimandum

est , quo sensu loquatur Seripturae. Cum igitur Spiritus s. 'constanter in scripturis designetur ut persona subsistens, ct a Donis fuis distinguatur , quidni dicemus, Scripturam in iis i eis proprie loqui 3 sane cum nomen Spiritws accipiatur modo pro energia, seu efficacia, modo pro re subsistente, consequens est , ubi nomen Spiritus donum , & energiam nonsgnificat, debere personam aliquam significare. Quare cum Ioan. - scriptum sit: nondum erat Spiritus datus , quia I us nondum fuerat glori sus. Et 16: ς non abiero, Par aestatus non Metiuet y atque his locis nomen Spiritus nequeat significare solam virtutem, & energiam, quonlam haec ante glorificationem , & ascensionem Christi tum Patriarchis , tum ipsis Apo- . stolis collata suerat; consequens est , ut spiritus Paraclitus,

qui glorificato Christo delaendit , non sit sola virtus, & enedi

437쪽

rix. Reliquis Socinianorum objectis insta Occurremus.

Dewonstratis Spiritum S. esse verum Deum, Patri,

Fdioque consubsantialem. XXXV. V ogma hoc fidei ostendimus cumprimis testimo- mistam veteris , quam novi foederis. I. 2. Reg. 23. est David et Spiritus Domini hebraice Iehovae) locutus es Per me rum exponens, quis sit ille Spiritus, subdit; dixti DLUς Israel mitii , locurus es fortis Israel. Similis est sententia Isaiae 6. Et dixit Dominus exercituum Iehova, de quo paulo ante) vade, S dices populo hvice audite audientes, Nnolite intelligere. At id de Spiritu S. interpretatur Paulus Ast.2 8. 23. Rursus passim D Eus dipitur esse locutus per prophetas; at idem ille DEus statuitur esse Spiritus S. Ast. I. D. E. Petri I, Iam vero idem ille Spiritus Sanctus a Patre distinguitur , & tanquam ab utroque alius exhibetur in plurimis stri plurarum locis capite primo allatis; praesertim vero Ioan. x 4. I 6. Ergo Spiritus s. vera est Persona Divina a Patie,

st Filio distincta.

I. Spiritus Sanebis est quid unnm cum Patre , & Hlio Μattha 28, & I. Joan. c. s. quae loea expendimus alibi. In Ep. I. ad Corinth. ait Apostolus: nescitis, quia templum DETeuis , additque statim : Spiritus DEI halitat in vobis. Fatetur ergo Spiritum D QM esse , cujus templum suos esse monuit. Actorum s. v.' 3. Petrus se Ananiam affatur: Anania, cur tentavit Satanas corruum mentiri te Spiritui Sancto .: . non ςs mentitus homiribus, sed DEO. Unde sic colligimus :

438쪽

43 a C NTROVEasIA V. Ananias mentitus erat Spiritui Sancto. . At statim Petrus rem explicans addit, non hominibus, sed DEO mentitum esse. Eo. go Spiritus S. est D Eus.

Neque est , quod Crellius dicat , I. graece esse mentiri Spiritum Sanctum , seu eum fallere. II. Spiritus Sancti nomine Apostolos intelligi , quos decipere volebat Ananias , & in

quibus erat SpirituS S. Utrumque enim Vanum est. Mentiri

enim alicui graece dativo , vel accusetivo in scripturis promiscue exprimitur, de quo consule Deut. 33. 29. Ps. 65. 3. Is 5 . II. Deinde vero sive Spiritui Sancto mentiri, seu fallere eum voluisse dicatur Ananias, perinde est; is enim, cui mentiri , vel quem fallere voluit, dicitur DEus. Quis autem unquam audiit Apostolos Spiritus S. nomine fuisse insignitos 7 Secernuntur ibidem Apostoli a Spiritu S. dicente Petro: non es mentitus hominibus, sed DEO. . De Traditione veterum PP. dubium nullum esse potest. Apertis enim verbis Divinitatem Spiritus Sancti declararunt S. Iustinus Apolog. I. Athenagoras in Apolog. S. Irenaeus l. 4. c. 37. S. Clemens Alex. L. I. Poeda g. c. 6. S. Cyprianus Ep. 3. In his igitur reserendis operam non ponam ; cum hanc traditionem confirment generalia concilia, Nicaenum , & e

pressius Constantinopolitanum I. in symbolo , & in Epistola Synodica ad Episcopos occidentis ; neque id negant haeretici

Sociniani, contra quos potissimum disputamus: quorum aliqui catholicam de Trinitate doctrinam appellant commentum veterum Patrum ex Ethnica Platonis schola in religionem Christianam intraductum. , ut WolZogenius c. 6. in Ioan. aliqui audacter proserunt hoc dogma non esse in scripturis contentum, sed iisdem potius contrarium, ut Faustus Socinus comtra Wiehum p. 617. Quare reliquum est, ut illorum obiectae Pendatam. III.

439쪽

Refelluntur Objecta Socivianorlim.

XXXVI. rgumentum primum proponit Faustus Socinus L. II contra Wiehum c. v. hoc modo. Et si Apostolus I. Cor. I 3. Charitati tribuat actiones personis proprias , quando ait : non amidatur, non agri perperam, non quarit, quae sua sunt in. Illa tamen non est persona subsistens , sed do-ntim DRI , & accidens. Cur igitur idem dici nequeat de Spiritu Sancto, etsi interdum et actiones personarum attribuantur 3 R. disparem omnino esse utriusque rationem. Tropi namque , ac metaphorae ex Verborum complexu, & subjecto cognosci possunt. At Spiritus nomen personae est, neque significat solam energiam , sed aliquando rem subsistentem , prae sertim cum de Divino Spiritu agitur, ut paulo ante vidimus. Sicut alia est Charitas, quae diffunditur in cordibus nostris ,& alia , de qua dicitur : DEUS Charitas es; ita alius est spiritus , qui est charisma , ac gratia, & alius , de quo dicitur: Spiritus es DEUS. Videat Socinus dari duplicem charitatem, & duplicem spiritum, accidentalem, & substantialem,

effectum, & causam, donum, &personam. Instat Socinus. Spiritus DRI nomine significatur virtus,& efficacia , ut Is 4o. . Legitur exarescere herbam, &cadere florem, cum spiritus Domini sufflaverit in eum. Quis autem virtutem, & efficaciam dixerit esse personam 3. R. non solam virtutem hac voce spiritus concedimus significari, sed&Ventum, Vocem, animum, affectum, substantiam, aliaque, quae collegit Joan. Clericus P. a. Arta Crit. Sect. I. Art. s. Frustra tamen hinc inseres, nulli bi leo nomine designari per sonam. Imo, quod supra monui, res effecta incientis per-

440쪽

3 CONTROVERsIA U. . sonae nomen sortitur; & Spiritus Sanctus idcirco appellatur, quidquid ipse praestat. Hoc modo & animam pro Vita, ac voluntate, Moysem, & prophetas pro eorum libris, Linguam

pro sermone usurpamuS.

e . . . . .

XXXVII. Opponit II. Wolgogenius l. de 3. in una deitate pers. varia Scripturarum loca. Spiritus S. nuncupatur donum DEI, Acti 8. ao. Atqui donum non est persona. Dicitur e fundi, Act. a. Imo ibidem, significatur esse distri- . butus singulis Apostolis. Rursus dicitur duphicari, extingui &c.

4. Reg. c. a. V. 9. & I. Thessal. I. I9. At haec omnia in personam non cadunt. R. omnia paucis resolvi, si dicatur , Wolgogenium Spiritus Sancti dona cum ejus persona confundere. At quoniam aliqua divinae quoque personae converniunt, singulis erit respondendum. iIo Donum aliquando sumitur pro persona. Sic enim

Christus Joan. 6. saepe testatur se esse datum hominibus a DEO;& idem Gal. I. v. 4. dicitur semetipsum dedisse pro peceatis nostris. Et vero nihil obstat , quo minus persona aliqua alte ram dono det, aut semetipsa. . . Quare recte Spiritus S. dicitur donum DEI, id est Patris, & Filii : imo potest & sui ipsius dici donum. II. tam potest persona dici in aliquos effundi, quam ea quosdam indui. Atqui Christiani in baptismo dicuntur Christum induere. Ceterum effunditur spiritus in gratiae muneribus juxta illud Acti x. gratia Spiritus S. usa est. III. Dividitur spiritus ratione symbolorum, in quorum divisione unitatem servat substantiae , ut colligitur ex c. a. Ain ubi recensetur multitudo linguarum , & unus spiritus , denique monemur, ne extinguamus spiritum, posito personae nomine pro re effecta; i idque valde proprie , cum spiritus in ignis forma descenderit. . .

i . . . XXXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION