Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

XXXVIII. Opp. III. Λd Rom. 8. scriptum est: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. & ad Eph. 4. n

lite contripare spiritum. At gemere , contristari DEo neque-Unt ConUenire. Rursus Ioan. I. habetur: omnia facta esse per Verbum; igitur si Spiritus S. est aliquid , factus est , ideoque res creata. Scrutari quoque dicitur profunda DEI, I. Corinth. a. quod ignorantiae est argumentum. R. Spiritum S. hoc sensu postulare pro nobis, quia postulare facit: cujus expositionis veritas patet , quia eodem Capite appellatur spiritus adoptionis , in quo clamamus, Abba Parrer. Atque Zach. I a. spiritus gratiata precum. Nam acti nes tribui solent iis , qui agendi conferunt potestatem. Joan. I. per omnia comprehenditur universitas creaturarum, a quibus ut distinguitur Pater ., qui verbo suo condidit caelum , & teruam ita sejungitur spiritus oris ejus , a quo est qualiscunque virtus eorum. Demum Tu scrutari non semper indaginem , & ignorantiam notat, sed saepe certam , intimamque notitiam , ut Ps. I. Io. Jer. II. ao. Apoc. a. ubi dicitur DEus scrutari renes, & corda : quo sensu accipiendum hoe Verbum. loco citato liquet, quia illic το πνεῖμα strutari dicitur τύ θεου , profunda DEI; nempe consilia occulta , &altitudinem sapientiae DEI, cujus viae , ct recessus creatis sunt mentibus inscrutabiles.

AN SPIRITUS SANCTUS PROCEDAΤΛ PATRE, AC FILIO δ

atuor erunt huius argumenti capita. Primo quaeremus, quae origo, &quis progressus fuerit hujus controversae. I i i a Se-

CAPUT IT

442쪽

436 CONTROVERsIA V. Secundo an re ipsa Spiritus S. a Filio procedat: Tertio an, si non a Filio procederet, ab ipso distingueretur : quarto an symbolo Constantinopolitano recte inserta sit vocula, Utho

que.

De brigine, V prugressu hujus Controversiae.

XXXIX. FNgens versatur Latinos inter, & Graecos de proces1 sone Spiritus S. dissidium, his, non quidem Om nibus , sed levioribus tantum & Schismaticis, asserentibus a solo Patre procedere, illis propugnantibus originem habere a Patre , & Filio. Atque erroris graecorum auctor teste Bellarm. l. a. de Christo c. a I. ) & Petavio l; 7. de Trin. c. r. creditur Theodoretus,qui in confutatione IX. Anathematismi Ἀ-rilli ait, impium esse, ac blasphemum , s Spiritus S. ita dicatur proprius Filii, ut ex Filio, & per Filium existentiam ha

heat.

Septimo seculo, circa A. 64o. Graeci insurgebant in Latinos, quorum adversus populares suos patrocinium idcirco suscepit egraeca gente scriptor S. Maximus martyr,in Esto ad Marinum, de qua PetaVius i. . a. c. a. N. Sed octavo seculo longe acrior exarsit disputatio: quo laetiam est, ut ea de re plures sub Pipino,& Carolo Magno synodii habitae fuerint; nempe Gentiliacensis ad Lutetiam, Forojuliensis, & Francosordiensis omnium celeberrima. Ineunte 9. seculo , cum eadem ferverit contentio, duae insuper aliae synodi sunt habitae, Aquisgranensis & Are-

Verum sub ejusdem seculi finem hic ignis in apertum incendium erupit, opera Photii pseudopattiarchae Constantinop. quem hominem totius orientis exitio natum Synodus Octava con

443쪽

DE DEO TRINO. - 43 demnavit. Ille cum ob ejectum e sede Constant. Ignatium a Nicolao S. Pontifice damnatus esset , non modo in ipsum sententiam retorsit, sed& pestilentes adversus eundem , &omnes latinos literas conscripsit, in quibus hoc eis inter alia obojicit, quod Spiritum S. a Filio procedere censerent. Objecta capita Nicolaus misit ad Hincmarum Remensem , aliosque Episcopos gallos , qui errorem graecorum refutare aggressi sunt. Sed graeci nihilominus Photio adhaeserunt , & in hunc errorem ita deinceps conspirarunt, ut hac potissimum tess ra a latinis dis inguerentur.

Undecimo autem seculo instaurata pugna est , & persectum Schisma, inventore praesertim Michaele Cerulario, Constantinopolitano itidem Patriarcha, & favente Constantino Monomacho Imperatore. Nichael enim ambitione amplificandae dignitatis aestuans, & ita inflammatus in latinos , ubique promulgare caepit eos omnes ut ab Ecclesiae sinu exclusos spectari oportere, quod & fidem temerare , & voculam Filioque in symbolum intrudere ausi essent. Cum ergo discordiae lues in-

dies magis ac magis augeretur , ut tanto malo necessarium remedium adhiberetur, varia subinde concilia sunt coacta. Ac Ι. quidem Barense in Italia A. Io 9 . sub Urbano II. S. Pontifice, ubi Anselmus Cantuariensis Episcopus insigne sibi nomen comparavit , & singularem pro Catholica fide navavit

operam. Alterum suit Lateranense IV. sub Innocentio III. A. Ia I S. in quo ad Romanae Ecclesiae communionem redierunt graeci, & Sedata est contentio. At relapsi contintio in antiquum errorem. Hinc coacta est synodus Lugdunensis ΙΙ. Α. 274. sub Gregorio X. in qua pax inter utramque Ecclesiam redintegrata est annitente potissimum Michaele Palaeologo gra corum imperatore, cujus & graecae Ecclesiae Episcoporum no-

444쪽

438 CONTROVERsIA V.. , mine legati ad S. Pontificem, & Synodum 'missi errorem palam ejurarunt, ac symbolum cui insertum erat: Hilioque una cum latinis in sacris solenni ritu decantarunt ; ut constat ex astis conc. Pugnarunt interim adversus domesticos viri celebratissimi Joannes Beccus, & Nicephorus Blemmydes , de quibus plura Petavius i. r. c. I. ' . Tandem A. I 39. sub Eugenio IV. Celebratum est Concilium Florentinum , quo aecessit ipse Imp. Joannes Palaeologus cum Patriarcha Constant. aliisque Ecclesiae graecae praesulibus , quos inter eminebat Bessarion, qui agnito gentis suae errore ad Latinorum partes accessit. In ea synodo post varias de hoc argumento dissertationes, graeci tandem Patres catholico dogmati substripserunt, uno excepto Marco Ephesio, qui graecorum partes ibi acriter propugnarat, & in patriam reversus , pro sua, qua plurimum valebat, gratia , suorum animos facile pervertit. Ex hoc tempore graeci antiquum suum tuentur errorem ; etsi complures sint, qui cum Romanis rectae fidei consessione communicens.

g. II.

fenditur Contra Graecos Schisemticos, Stiritum R

a Putre simul ac milio procedere. XL. VITRiplici argumentorum genere hoc dogma probamus,

x Scripturis, auctoritate Patrum , ratione. Sint e go primo loco testimonia scripturarum. L C. I 6. Joan. v. 7. habetur : s autem non abiero , Paraclitus nom veniet ad vos autem abiero, mittam eum ad VOS.

Spiritus ergo Sanctus mitti iur a Filio r atqui missio originem arguit. Nam primo hic est ordo narurae divinae, ut qui a nul

445쪽

lo est , a nullo mittatur, ut probat in Ep. ad Serap. S. Athanasius; & l. q. de Trin. C. I9. S. August. Deinde Filii processio a Patre inde probatur: misit DEUS filium Duni . quia exivit a Patre , & venit in hunc mundum. Ac demum qui

ab alio mittitur, debet ab eo recipere aliquam potestatem, ac saltem mandatum. Λt Spiritus S. tanquam summus D Eu' non accipit a Filio mandatum : recipit ergo potestatem, quae a

Divina substantia nequit esse distincta. Neque reponi potest a Graecis, Spiritum S. qui a Filio mittitur, non esse personam divinam , sed gratiam Sancti ricationis: nam misit Filius Spiritum , qui a Patre procedit. At Spiritum, qui a Patre procedit , personam esse graeci non dubitant. II. Rursus eodem capite Ioan. v. I 3.& I4. habetur: Non loquetur a semetipso sed quaecunque audiet, loquetur . . . Ille me clarificabit, qiDa de meo accipiet, o annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater, me uni o propterea dixi r quia de meo accipiet, ερ annuntiabit νobis. Ex his verbis per icuum est I. Spiritum S. non locuturum , nisi quod audierit a Filio. a. eundem recipere scientiam suam , seu esse a Filio. Quid enim accipere potest divina persona, cui essentia est , quidquid habet 8 Sed recipere esse idem est , ac procedere. 3. causam, cur scientiam hanc a Filio accipiat, esse , quia quaecunque habet Pater, eadem habet Filius. Si igitur Ρater habet de sua essentia, ut sit principium Spiritus S. similiter hoc habet Filius. Argumentum hoc insinuant Epiphanius in Ancorato N. 6 . S. Cyrillus i. II. Comment. in Joan. Athan. orat. 4. Contra Arium quae Graecis est tertia) Antiochenus Anastasius a Becco & Caleca citatus l. I. de rectis dogmatibus &c.

quos refert Petavius i. r. c. S.

Nihil efficit Responso Marci Ephesii , qui asserit Spiritum S. non ideo dici: accipere de Filio, quia Filius est ejus principiuta s

446쪽

44o CONTROUERSIA V. pium, sed quia ejusdem est cum Filio substantiae , quam Filius, ut a communi principio, a Patre accepit : & vel ideo Christum non dicere : quia de me accipiet; sed de meo, de meo nempe esse , quod & ego a Patre accepi. Nam si quid valeret contorta haec responsio, probaret etiam recte dici, Patrem: aut Filium Ex Patre procedere , Patrem accipere deesse Filii, de esse Spiritus S. Deinde ipse Christus diserte sen- tentiam suam explicat his verbis : Omnia quaecunque habet Pater , mea sunt. Propterea dixi &e. Si ergo Spiritus S. procedit a Patre, & quidquid habet Pater, habet & Filius sola

excepta Paternitate , quae Propter relativam oppositionem Filio communicari nequit) necesse est , ut Spiritus S. procedat etiam a Filio e alioquin frustra Christus ea verba protulisset. Nec obstat , quod dicat Christus futuro tempore , accipiet. Nam, ut recte observat Augustinus Tract. 99. in Joan. , in eo , quodsempiternum est, ponatur Verbum , sive praeteriti, sive

fuIuri , non mendaciter ponitur quia quod oeternum es, Ufuit,ta erit, Γ est fuit, quia nunquam defuit: erit , quia nunquam deerit: ερ es, quia semper est. Accedit, quod Christus respexerit etiam ad missionem Spiritus S. quae temporalem essemam sonat. Neque etiam dici potest cum Graeculis apud Ca- lecam c. 3. eatenus Spiritum procedere a Filio , quatenus Filius , relativum nomen , importat Patrem , a quo procedit. Nam sic recte etiam dixero Tlium procedere ex spiritu : nam& hic non minus relativum nomen Spiratorem suum , Patremque indicat, a quo Filius generatur. Sed omissis aliis script rarum testimoniis ad auctoritatem Patrum veniamus.

XLI. Primum ex Graecis quorum in hac causa potior est apud populares auctoritas) hujus dogmatis testem producimus Epiphanium, qui in Ancorato N. 6 . disertis verbis scri

bit: Christus ex Patre creditur , DEUS de DEO, O spiritu

447쪽

DE DEO TRINO. 44 ex Chriso, aut ab ambobus ut Chrisas his verbis asserit j quia Patre procedit, ta e de meo accipiet. Secundus adduci debet Gregorius Nyssenus L I. contra Eun. ut Patri, inquit , conuunctus es Filius, o cum ex illo esse habeat, non tamen po- serior exi lite se etiam Spiritus S proaime haeret Filio , qui sola cogestione secundum rationem principii prius consederatur prodi one Spiritus S. . . . adeo ut deIracta principii ratione nulla re S. Trinitas a s ipsa dissideat- Εn perspicue docet FTum esse principium Spiritus S. eoque solo Filium ab ipso distingui, quia in Dao sola origo mutua personas distinguit- Tertius Didymus Alex. ab Hieronymo latinitate donatus L a. de Spiritu S. illa Christi Verba: non enim loquetvr a smeti O, eXponens, hoc dogma ita profitetur: hoc est non sine me, U Patris arbi-δrio . . quia non ex se , sed ex Patre , o me est. Hoc enim

jgum, quod Divisit, a Patre , V me illi est Cyrillus 34-Thec sic loquitur : cum ergo Spiritus S in nobis misens co formes nos edictag DEo, procedat autem ex Patre , S Filio

perspicuum es divina ipsum esse substantiae substantialiter in ipsa taex i a procedentem. Pro omnibus autem audiatur Basilius, jus luculentum testimonium prostat L 3. contra Eun. magna partium contentione In synodo Florentina agitatum , in quo ad objectionem Eunomii qui ex eo, quod aliqui Spiritum S tertium dignitate, & ordine esse dicerent, inferre voluit, j dicasse eos, eum etiam natura tertium esse , atque impersectiorem Patre, ac Filio) respondet sequentia : cum mestorum

opinionem Eunomius) contemnat, qua Spiritum S. glorificant, sanctorum fi doarinam tenere semulat, ta quit eam ibi tra derint, etiam nunc tacet. Deinde ait: quid necese es , I dignitate, taordine pertius est 1piritus, tertium ipsum esse natura ut qui esse ab illo habeat, is ab imo accipiat, V annuntiet nobis, ta omni-ao ex illa cavo pendeat I mox paucis interpositis ita pergit rNam ut Filius est or ne quidem secundus a Patre , quoniam ab R. P. Red rur Theol. T. L Κ h h aci

448쪽

CONTROVERSIA V.

44 aes es, o dignitate , quoniam principium , causa ex sendi esti fi Pater . . . natura vero non es Secundus , qwa una est in utroque Divinitas. Eodem modo Spiritus , etsi poserior Filio es ordine , ac dignitate, ut hoc omnino concedaIur a nobiS, non tamen perinde id, tanquam alienae natura sit , habebit. Hoc testimonium eludere conatus est Marcus Ephesius in concilio Florent. Schismaticorum defensor , alique ea Uerba quae parenthesi clausa latinum dogma prositentur) in pluribus codicibus esse omissa : deinde doctrinam eorum qui docent Spiritum S. tertium dignitate , & ordine esse, adeoque non in Patre tantum , sed di in f ilio suum agnoscere principium) transmitti tantum hic a Basilio , ct non concedi; id quod notant termini; MI hoc omnIno concedatur a nobis Contra enim est, quod Joannes latini dogmatis in eodem concilio propugnator testetur, codicem , ex quo hunc Basilii locum deprompsi, sincerissimae antiquitatis esse , 6oo. & amplius annos ante concilium in membrana conscriptum , & a Cardinale Nicolao Cusano Constantinopoli allatum. Ex quo patet, graecos, non latinos Basiliana scripta corrupisse. V. PetaVium Tom. a. l. . c. 3. Quod autem eam Basilii tran missionem spectat , id quidem tantum transmisit , Spiritum S. posse tertium dignitate compellari quem loquendi modumqtidam , & non omnes PP. usurparunt) non autem ostendit se dubitare de iis, quae parenthesi clausa hoc dogma continent. XLII. Sed audiendi etiam sunt PP. Latini, quos generales synodi a Graecis receptae consecrarunt, ' qui ea floruerunt aetate, qua occidentales a Graecis veri Catholici habebantur. Ambrosus l. I. de Sp. S. c. X. ita ait et SpiriIus quoque Sanctus cum Procedit a Patre, o Filio, non separatur a Patre , non separatur a Hilio. Et de Symb. c. 3. Spiritus autem S. Mere Diritus est,

449쪽

procedens quidem a Patre , O Filio I sd non es sese Hilius, quia

non generatur , neque Pater , quia processit ab utroque non geni-rus, non ingenitus , non fas u ς. Augustinus l. 4. de Trin.

Neque frusta , inquit, idem Spiritus es Patris , , Hilii spiristus dicitur. Et tract. 99. in Joan. cur ergo non credamus ,

quod etiam de Filio procedat Spiritus S. cum filii quoque i est Diritus 8 Leo magnus cujus doctrinam generalis synodus I U.appellavit ςrλην ορθοδοξίας columnam mei orthodoare Ep. 93. scribit: alium esse, qui genuit, alium , qui genitus es, alium,

qui de utroque proce . Idem habet Uigilius i. I. contra Eutych. Sed cum Graeci hanc Latinorum ΡΡ. fidem , eamque a Synodo Lateranensi IV. Lugdunensi II. & Florentina comstitutam esse , ultro confiteantur, necesse non est, ut his di lius immoremur. Addo rationem Theologicam duplicem. Harum prima st: Quaecunque habet Pater, excepta sola ratione ingeniti , habet L Filius. Hoc siquidem ex allatis Christi verbis testanturΡΡ. Graeci, Damascenus C. 7. Op. Theol. Na Zian Z. Orat. in Pentecost. & communiter alii. Si ergo quidquid habet Pater, habet& hcilius , certe etiam hoc ipse habet , ut sit principium Spiritus Sancti. Accedit altera. Si Spiritus S. a Filio non procederet , ab ipso non distingueretur. Atqui haud dubie diastinguitur. Hanc quidem rationem nonnulli etiam ex Latinis ut Henricus quod l. s. Φ 9. & Scotus in I. dist. II. b invalidam esse existimant; sed de hoc insta disputabimus. Proponuntur argumenta Graecorum contra Latinos. XLIII. ' A Rgumentum I. Scriptura tantum facit mentionem procelsionis Spiritus S. a Patre Ioania I s. mittam vobis a Pasre spiritum veritatis , qui a Patre procedit. Imo cone. Constant. I. Symbolo Nicaeno addidit haec verba : qui a X. k k a P

450쪽

444 CONTROVERSIA V. Patre processit, nulla facta mentione Filii. R. etsi in scripturis explicite non contineatur dogma latinorum , continetur tamen impliciter nempe in locis supra citatis , quibus Spiritius veritatis dicitur mitti a Filio , de eo accipere , Omnia , quae habet Pater, habere & Filium &c. Ideo autem Filius ait spiritum procedere a Patre, ut osten dat Patrem aliarum esse personarum fontem, ac originem. Sicut de se ait, non loquia semetipso, opera sua esse Ρatris &c. quae Filio nequaquam negant, quae Patri adscribunt. Adde ad definiendas fidei controversias solam non sufficere Scripturam , sed standum quoque traditione, quam in hoc dogmate omnino exploratam haberi testatus est in Synodo Florent. Josephus Patriarcha constantinop. Quod autem synodum generalem II. attinet, nota, eam esse Synodorum religionem , nihil ut definiant , aut in symbolum inferant, nisi quod omnino necessarium est. Iam vero nullus tunc error erat de Spiritus S. a Filio processione: sed Macedonius , ac Eunomius asserebant ipsum a solo Filio Wocedere, eumque creaturam esse; quod in causa fuit, cur Concilium definierit, Spiritum S. a Patre procedere Urgenti In Conc. Ephes lectus est liber Theodoreti contra Anathematismum 9. S. Cyrilli, in quo postquam dixit Spiritum procedere a Patre , addit: s vero tanquam ex Hilio, aut per misium extantiam habeat , hoc ut impium , ta blasphemum

reIiciemus y atqui tamen non fuit ea doctrina a Conc. reprobata. R. eam doctrinam implicite saltem reprobatam esse.

Nam eo in Concilio approbata est Epistola synodica S. Cyrilli

ad Νestorium, in qua expresse profitetur Spiritum S. a Filio perinde procedere , ac a Patre: satis igitur improbata censeri debuerant Contraria Theodoreti scripta , quae post approbationem doctrinae S. Cyrilli referuntur. Ideo autem Concilium Ephes. non damnavit sententiam Theodoreti circa processionem Spiritus S. quia de illo dogmate non aSebatur contra Nes

SEARCH

MENU NAVIGATION