Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

DE DEO TRINO. 44s storium , sed tantum de unica Christi persona , & nomine Deb

XLIV. Aiunt Graeci dogma nostrum pugnare cum traditione. Inprimis Auctor l. de divinis Nom. c. a. Patersolus fons es Divinituris. Gregorius Nag. Orat. 24. ad Eoi lc. ait: quidquiid habet Pater , Filii ese, excepta causa. S. MaXimuS mar tyr , cum latini dixissent Spiritum S. e hilio procecere, atque id Graecis displicuisset, latinos excusat in Epistola ad Marinum, dum ait: Patres non concedere Hilium esse causam , id est principium Spiritus S. Accedit, quod si Patrum aliqui accurate de Spiritu S. egerunt ; hunc non ex Filio, sed per Filium esse dixerunt , ut Gregorius Nys . Athanasius , Cyrillus , &Damascenus l. I. de fide orthod. c. 13. ita loquens: Hilii Θ, ritus es , non tanquam ex ipso, Ied quod per ipsum ex Parre Procedat. Discrimen autem est inter particulam δια per & ἐξ ex, quod haec & non illa, efficientem causam significat. Resp. Patrem speciali quadam ratione dici causam , somtem , ac principium Divinitatis , quia prima est in Trinitate persona, nec Originem habet ex alia r id vero non efficit, quin etiam Filius Spiritum S. producat , & sicut est DRus de DBo, lumen de lumine, ita sit causa de causa, sons de fonte, primcipium de principio. Nam praeter alios PP. Epiphanius haeresi 96. & Cyrillus Al. in exposit. symb. Nic. diserte scribunt Spiritum S. a Filio profuere , eumque esse fontem de fonte. Ad alterum , quod additur, aio plures etiam π. suisse, qui dixerunt Spiritum S. esse ex Filio ; inter quos sunt Gregorius Nysenus Hom. 3. super Pater noser , Cyrillus Epim ad Nestorium, Epiphanius in Ancorato. Ceterum alii PP. parti eula ex primum, omnisque originis carentem fontem designa

452쪽

46 CONTno VRRsIA V. runt; ut ex Demetrio Caleca, & Bessarione animadvertit Petavius i. r. c. I . Sed & altera particula per producentem causam significat. Etenim Gen. 4. legitur : possedi hominem per DEUM, seu ut interpretatur Chrysostomus ex D ΕΟ. Joan. 1. dicitur: Omnia per ipsum facta sunt. Et ad Colos . I. omnia

per ipsum , S in ipso creata junt. Cyrillus quoque sine discrimine has voceS usurpat, quando in Epist. ad Theodosium scribit , Christum natum esse per S. Deiparam VirgiAem , & in

Epist. ad Nestorium, eum natum ex muliere asserit. XLV. Argumentum II. Si Spiritus S. a Patre , Filioque procederet, duo forent principia, duo Spiratores. Nam S. Hilarius i. I. de Trinitate ait : Spiritus S. a Patre, Sy Hilio auctoribus; confitendus es. S. Augustinus I. I 5. de Trinit. Spiritum S. docet principaliter procedere a Patre ; item non pauci sunt Patres, qui dicant Filium esse proxime eX Patre ; Spiritum vero Sanctum mediate tantum cui de Petavi mi. I. c. II.)igitur Ρater non eadem ratione , qua Filius , est principium Spiritus S. atque adeo non sunt unum , idemque principium. R. generalim. Ex eo, quod Spiritus a Patre , Filioque procedat, tam parum sequitur , esse duo principia spirativa , quam parum e X eo, quod mundus sit conditus a Patre, Filio,& Spiritu S. sequitur , cise tria distincta principia creati Va. Nam sicut in omnibus tribus Personis eadem est Omnipotcntia, ita eadem vis spirativa est in Patre, ac Filio : ut enim nulla Divina Persona opponitur omnipotentiae, ita nihil est in Patre , ac Filio , quod activae huic spirationi opponatur. Speciatim distinguo textum S. Hilarii ; vocat Patrem & Filium duos auctores adjective, hoc est , duas personas producentes, concedo. Subilantivo, ac proprie, nego. Nam ut loquitur

D. Thomas quaest. 36- Art. g. duo quidem spirantes sunt; nam hoc nomen adjectivum trans multiplex sit juxta multi-

453쪽

plicationem personarum : At Pirator nomen labstantivum est, quod non multiplicatur, nisi secundum multiplicationem formae significatae, nempe spirationis activae, quae cum una sit, unus etiam est spirator. D. Augustinus non ideo ait Spiritum

S. procedere a Patre principaliter , quia in Patre , F uioque non est eadem vis spirativa ; sed quod Filius a Patre habet virtutem spirandi; sic se explicat ipse D. Doctor : ideo addidi principaliter , quia is de Filio Spiritus S procedere reperitur , sed hoc quoque ei Pater dedit. Rursus ideo Filius dicitur osse

proxime a Patre , quod prima sit Persona a Patre producta; Spiritus vero mediate quod postrema fit Persona a Patre quidem procedens, sed interposito Filio , a quo simili ratione prod Cilur : non vero quod productionem Spiritus propius attingat vi sua Filius, quam Pater.

Instant. Spiratio activa vel est proprietas personalis vel essentialis : Si posterius , etiam ipsi Spiritui debet convenire; si prius , necesse est , ut uni duntaxat personae dicatur comperere, nam proprietates personaleS nequeunt mutuo communicari , alioquin Filio etiam ratio ingeniti conveniret. Resp. pr prietates personales proprie sunt, quae singulae conveniunt personis singulis, nempe Paternitas , Filiatio, ac processio: Itaque spiratio nec est proprietas personalis, nec essentialis , sed notionalis , .ut eam appellat D. August. l. 5. de Trin. c. 6. Sunt autem notiones, quibus Divinarum personarum distinctio innotescit, non solum proprietates illae tres, sed & innascibilitas , & spiratio, quam posteriorem Ρater Filio communicare debet, cum Filiationi relative non opponatur , neque stilla proprietas, quae constituit primam Personam in esse Patris.

454쪽

Ostenditur Latinos rite Vos fuisse hoe medio: Si Spi

ritus S. ex Hilio non procederet , ab illo non distingueretur. XLVI. 1 Foc argumentum quo Latini in Conc. Florent. 1 Spiritus Sancti processionem demonstrarunt sumdatur in ΡΡ. qui id aut diserte pronuntiant , aut saltem ea doctrinae principia constituunt, ex quibus illud perspicue eruitur L enim Greg. Naz. orat. 3 . de Filio , & Spiritu S. disserens, mutua , inquit , eorum relationis disserentia Aversa i is nomina procreavit. II. Greg. Nyss. l. I. contra Eunom. detracta principii ratione, ait, nulla re Sancta Trinitas a se ipsa dis et. Idem habet Epistola ad Ablabium. III. August l. 7. de Trin. ait, ea proprie dici distincte ad singulas personas pertinentia , quae relative dicuntur ad invicem. Et Tract. 39. in Joan. hoc solo, inquit, numerum in vant, quod ad invicem sunt. IV. Anselmus Epist. de Processione Sp. S. c. a. ad quaesitum, quomodo indivisibilis unitas, & insociabilis pluralitas in DEo se ad invicem habeant , ita respondet: Sequitur enim secundum unitatis DEI, quae nιillas habet partes, proprietatem , ut quidquid de uno DEDdicitur, de toto DEO Patre dicatur, υ de Filio , D de Spiria tu S . quia unusiquisque solus S torus , S perfectus: DEUS es. Supradicta νero relationis oppositio, qua ex eo nascitur , quia supradictis duobus modis DEUS de DEO es, proiubet Patrem, V milium , ta Spiritum S de invicem dici , D propria kngulorum aliis attribui. Sic ergo hullus unitatis F hvvus relationis

consequentiae se contemperant, ut . . . nec unitas amittat aliquam

do suam consequentiam , ubi non obviat aliqua relationis oppositio, nec relatis Perdat, quod tuum es, nisi ubi ob sit anitas inseparabilis. Ex his autem testimoniis ita arguitur: ubi in Divinis non

455쪽

DE DEO TRINO. ' έψ' obstat relationis opposito, omnia sunt unum ς atqni s Spiritus S. non procederet a Filio , non interveniret inter Spiritum, &Filium relationis oppositio: forent igitur quid unum , nulla imter illos distinctione reali interveniente.

XLVII. Oppones I. ipsum Anselmum , qui de process Sp. S. c. 3. definit Filium , & Spiritum S. eo praecise distingui inter se, quod diverso modo procedant, unus per intellectum, alter per voluntatem. Habent utique a Patre esse , ait,

Filius, G/ Spiritus S. Sed diverso modo , quia alter nascendo, alter procedendo ... O ideo ... Us per aliud non essent plures F, lius , ac Spiritus S per hoc solum essent diversi. Resp. spectato

solo subjecto hujus hypothesis r si Spiritus S. non procederet a filio, seu s supponatur Filius adhucdum procedere per solam generationem, & Spiritus S. per ῆlam spirationem, sequitur etiamnum distingui a Spiritu S. id quod unum hic Anselmus argute in Adversarios detorquet , ut ostendat, tametsi &Filius , & Spiritus S. a Patre procedat , illum tamen tantum, non hunc , Filium Patris compellari poste. Ceterum si spectetur praedicatum hypothesis seu quid inferri debeat ex eo, quod conditionate sub hac impossibili conditione de Filio praedicatur necessario inferri debebit , Filium tunc a Spiritu S. non distinctum iri ; quia sequetur neque Filium tun per solum intellectum, neque Spiritum per solam voluntatem procesilarum , participaturum nempe & Filium , quod Spiritus S. participat, & Spiritum, quod Filius, ob essentialem identitatem , quam nulla tunc misceret personalis relativa oppositior

id quod & praecedente statim capite Anselmus probavit, & his verbis, quibus librum suum concludit, ostendit : in hoe itaque quod DEUS ad DEUM dicitur , personarum admittit pluralit tem, G diversitatem.

R. P. Redg er TheoL T. I. LII XLVIII.

456쪽

cederet a Filio , essent tamen binae processiones , atque adeo etiam termini a se invicem distincti: nam spiritus foret te minus processionis ex voluntate proficiscentis , scut Filius so-ret terminus processionis ex intellectu. Resp. in hypothesi Graecorum fore unicam duntaxat processionem per voluntatem smul, & intellectum; cum enim tunc ob relativae oppositionis desectum, quidquid Filius habet, posset habere & Spiritus haberet autem necessario, quidquid habere potest, ob exissentiae necessitatem) illud quod a Patre procederet, necessario simul & generationem passivam, & spirationem passivam haberet , atque sic realiter ab intellectu , & voluntate procederet. Nam in illa hypothesi inter generationem passivam, &spirationem passivam nulla intercederet producentis , ac pro' ducti oppositio, adeoque & nulla 4stinctio. Sed instant. Saltem illae duae processiones essent oppostae disparate, ut aiunt, quae disparata oppositio sum ciens esse videtur ad fundandam realem pectonarum distinctionem. R. hanc relationem pure disparatam non lassicere. Nam neque

nunc Filius cui adversarii volunt) distinguitur a Spiritu S. formaliter per hoc, quod Filius procedat per intellectum, &per voluntatem Spiritus; sed tantum radicaliter, seu quia procedit per intellectum Filius processione tali, quae necessario exigit communicari Filio vim spirativam ; & βpiritus S. per voluntatem spiratione tali, quae exigat simul procedere a Filio, quae essentialis exigentia cum in illa Graecorum hypothesi desceret, Filius, & Spiritus non distinguerentur. Ceterum si relatio disparata sussiceret, etiam inter Paternitatem , & spirationem activam, inter intellectum , & voluntatem divinam intercederet realis distinctio, cum tali se relatione respiciant. Denique cum ex dictis Filius ideo sit filius, quia procedit a Patre ut foecundus, sequeretur in ea hypothesi modo impugnatari

457쪽

DE DEO TRINO. 4 SI Filium nullum fore, sed totum id , quod tunc procederet a Patre, germen quoddam aliud fore, quocunque demum illud nomine placuerit compellare , quo solo responso quaecunque Scotistarum Sophismata facile eluduntur.

Au Graeci jure occinent Latinos de addita Symbolo

νocula Filioque ' XLIX. oncilii Constantinopolitani Patres , Ilacedonii, &Eunomii haeresim impugnantes, Spiritum S. non esse creaturam definiverunt ; sed nondum exorta de processone Spiritus S. a Filio quaestione, cum haeretici assererent illum ex solo Filio extantiam habere, addiderunt Symbolo haec verba: qui a Patre procedit. Orto postea Graecorum Schismate addita est & particula Hilioque quam contra Ephesina synodi statuta adjectam criminantur Schismatici. Horum Criminationem ut refellamus , sit sequens

Recte ad ta es bmbola vocula r filioque. ΗΑnc assertionem adversus Schismaticos quorum caput erat olim Photius, & post Conc. Florent. Marcus Ephesius) ipsa Florent. synodus in definitione Fidei his verbis firmat: definimus in per explicationem verborum illorum: filioque veritariS declaranda gratia, ta imminente tunc necessitate licite, ac rationabiliterombolo fuisse appositam. Quod probatur. Λd faciendum symbolo additamentum duo requiruntur , potestas idonea, & causa gravis. Atqui utrumque hic intervenit. Ac I. quidem potestas maxima , nempe Ecclesiae. II.

urgens necessitas, nempe error Graecorum exortus. Igitur id

fieri potuit, ac debuit, eoque magis, quod post exortum hunc L l l a erro

458쪽

4sa CONTROVERsIA V. errorem symbolum errandi occes onem sicillime praebere potuerit. Certe Arianorum serpente haeresi synodus Nicaena addidit symbolo vocem 6μοκυω ; exorta haeresi Macedoniana synodus Constantino p. inseruit haec verba : O in Spiritum S. Dominum, o vivificantem Ula. Adversus Eutychia nos synodus Chalcedonensis haec addidit ; Consubsantialem Patri secundum Divinsitatem , consub tantialem nobis secundum humanitatem. Quod igitur aliquando Ecclesiae licitum fuit , cur idem non licuit novo errore grassante Τ Cur violatum non est a ΡΡ. Cone. Constantinop. & Chalcedonensis symbolum Nicaenum cur ad ditio particulae ομ6Ηριον est antiquae Fidei eX politio 7 Certe ubique ac semper potuit Ecclesia creditam sibi fidem servare, ex plicare , & contra portas inferi communire. L. Ideo Graeci aiunt non recte factam esse illam additi nem , quia id esset vetitum decreto Ephesinae synodi generalis, quae Sess. 6. ita definivit: alteram Adem nemini licear proferre , aut conscribere , aut componere, Prater eam , quae δε-

mira es a Sannis Patribus Nicaeae cum Spiritu S. congregatis. Qui autem alis fuerint fidem alteram proferre . . . hOS , siquidem sunt Epycopi aut Gerici, alimos esse , episcopos ob episcopatu , Γ clericos a clericatu decrevit Oc. Jam vero cum additio illa Hilioque peregrina sit , & in symbolo Nicaeno , aut Constantino p. non fuerit , eam fieri non licuit. At in ano est hoc Graecorum effugium. Nam hac definitione prohibetur fides, aut symbolum Nicaeno contrarium , non autem ejus addita me tum , aut expositio; quod sequentibus momentis ostendimus. . Primo id fatis arguit occasio , qua illud decretum est editum. Nempe cum Charisius Philadelphiae Presbyter quoddam Ephesinis ΡP. symbolum obtulisset, novum , ac erroribus i quinatum, cui Nestorius , ejusque sequaces subscribere cogebant eos , qui ad Ecclesiam revertebantur , id sanxit synodus.

459쪽

Propostum igitur erat PP. ejusmodi temeritatem comprimere,& nova id genus symbola explodere. Nam dum idem Charisius PP. Ephesinis exhibuit propriam fidei suae sormulam a Nicaena, & Constantinopolitana diversam , henigne exceptus est, ut constat ex.eadem actione , & monet Julianus Cardinalis Sess. II. Concilii Florentini. Rursus cum Joannes Antiochenus qui synodo Ephesinae, & Cyrillo ejus duci acriter, diuque obluctatus fuerat) restituta pace in concordiae signum suam fidei prole Tioncm , quae multa addebat symbolo Nicae no , ad eundem Cyrillum misisset , non solum idem Joannes

fidenter pronuntiat se novam fidei sormulam a Nicaena dive sam non condere, eamque duntaxat inponere ς sed & Cyrillus Joannem laudat mirifice , eamque fidei professionem amplectu tur. At nemo sane synodi Ephesinae mentem melius nosse potuit Cyrillo. Rursum synodus Chalcedonensis paulo post Ephe-snam coacta prolixam adjecit fidei expositionem adversus peculiares Eutychis errores: non putabat igitur nihil, quod comsentaneum foret, adjici oportere. Synmus etiam septima aedi . postquam symbolum Constantino p. pro more recitavit, peculiarem profert adversus Iconoctastas fidei expositionem, nec idcirco contra decretum Ephesinum se agere existimavit. Quare manifeste sequitur illam prohibitionem non spectare ad ipsam L clesiam, quae semper eadem suam sibi auctoritatem nec potuit, nec unquam voluit eripere: si ergo illa tempore Arii, ac Macedonii potuit nonnulla ad symbolum addere , quidni eadem semper potestate gaudeat 3

LI. opponunt Graeci exemplum ipsus synodi Ephesinae,

quae eis definierit B. V. M. esse Deiparam hanc tamen V cem non addidit symbolo, non alia certe de causa , quam quia omnem additionem , etiam ejusdem fidei explicativam prohibuit. Item cum Carolus magnus ex synodo Aquisgra

460쪽

nensi legatos missi et ad Leonem III. ut ipsum consuleret de additione voculae Hilioqire symbolo facta , id factum Ponti sex improbavit, ac insuper in duabus tabulis argenteis, quas ad confelsionem S. Petri reposuit , symbolum Constantinop. sine hac additione describi voluit. Denique quomodo haec additio inconsultis Graecis fieri potuerit , non apparet.

Resp. ad Ι. Vera ratio , cur Conc. Ephesi non inseruerit hanc vocem Deipara, est, quia sat expresse continetur in sym

bolo, in quo definit Christium esse DEUM uerum de DEO

Nero, & natum ex Marra Virgine. Porro fi DE Us ex illa est natus, vere Dei para est. Ad II. ajo , Leonem eam additionem non improbasse, quasi existimaret eam fieri non posse , sed quia judicavit, nullam adhuc hujus faciendae additionis sat gravem necessitatem, aut ad eam faciendam sat magnam auctoritatem accessisse. At postmoduin gravior longe necessitas fuit , &omnis Ecclesia in eandem additionem conspiravit. Quod a tem symbolum sine ad one describi jusserit , id fecit studio antiquitatis , non quod censeret nihil unquam in illud inseri posse. Vide Baronium A. 8o9. Et Sirmondum Tom a. Concit. Galliae. Demum ubi ea additio ab universa Ecclesia. occidentali est admissa, id non ignorarunt Graeci, nec tamen reclamarunt. Nam 9. Seculo ea additio in occidente obtinuit, paulo ante Photium , qui cum hac de re graviter conquestus esset , ne a suis quidem popularibus Catholicis est auditus r. postea enim habitum est ex utraque gente Concilium VIII. generale, in quo res tanta utrinque concordia gestae sunt, ut ne leve quidem dissensionis vestigium appareret. Reclamarunt quidem postea, sed eo tempore Schismate inquinati erant;

itaque non debuit additio jam prid em facta rescindi , sed potius ob errorem contrarium confirin ari.

SEARCH

MENU NAVIGATION