Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

LII. Superest, ut nonnulla de tempore , quo isthaec adis ditio facta sit , adnotemus. Variae autem sunt Opiniones. Prima est eorum , qui id adscribunt ipsi Concilio Constantinop. rati Voculam hanc nunquam ab ejus symbolo abfuisse. Secunda est Manuelis Calecae , qui libro contra Graecos censet hanc additionem eadem aetate esse factam jussu Damas. Tertia est Bellarmini, qui L. a. de Chri is c. a I. arbitratur eam seculo . circa tempora Concilii 6 generalis, in ingenti quis dam occidentalis Ecclesiae synodo sancitam. Julianus Cardinalis in Conc. Florent. hanc mutationem generali synodo a tribuit. Petavius I. r. c. a. id adscribit summo Pontifici Nicolao I. Alii rejiciunt in Benedietum VIII. & Seculum XI. Demum communis Theologorum opinio statuit , hanc additionem paulatim obtinuisse, paucis primum auctoribus, multis deinde sequentibus, omnibus tandem consentientibus.

Propos tum mihi hic non est, quaestionem hanc criticam ab aliis Historicis uberrime agitatam, persequi iusius: contentus ea adferre, quae certiora videntur. Ac primo quidem id compeditum est, particulam Hilioque apud Hispanos obtinuisse vertente secuto 6; nam reperitur in Concilio Toletano tertio A. 589. c lebrato, in quarto, A. 633. atque deinceps in aliis. Ab Ηispanis haec consuetudo manavit ad Gallos, & Germanos octavo saltem secuto ; ut constat ex Valafrido Strabone libro de rebus Eccles. c. aa. ubi asserit:. apud Gallos, o Germanos, pos δε-

Iessionem Felicis haeretici sub gloriose simo Carolo Francorum rege damnati, idem Ombolum latius , V crebrius in missarum offficiis cantari coepit. Damnatus est autem Felix A. 79 a. in concilio Ratishonens. In Conciliis autem Forobuliensi , & Francosordiensi additio recepta, & probata fuit. Rursum ex actis legationis ad Leonem III. post Concilium Λquisgranense constat , eam consuetudinem non modo visuisse ab aliquo tem, Pore ,

462쪽

sore, sed etiam id egisse Gallos, ut ea a sede Apostolica probaretur. Sub finem Seculi 9. additionem illam in symbolum admiserat sedes Apostolica. Constat id Ι. ex Photio, qui inter cetera id objecit Nicolao I. summo Pontifici, ac Latinis omnibus. ΙΙ. ex Ratramno Corbejensi, qui criminationem hane diluit l. a. c. a. III. Ex Manuele Caleca , qui testatur Photium id Romano Praesuli exprobrasse. IV. ex S. Antonino in Chronico P. 3. tit. 22. c. I 3. 'L IO. Ubi rem istam enucleate narrat. De quo etiam Pithaeus l. de processione Sp. S. Hanaquidem de Symbolo criminationem ipse Nicolaus non refert in Epistola ad Gallos e sed hoc ipsius silentium tot disertis testimoniis non praeponderat. Tandem additio illa probata fuit in Concilio Lugdunens sub Gregorio X. A. Ia g. 2 in Florentino sub Eugenio IV. A. I 439.

RESOLVUNTUR QUAESTIONES RELIQUAE

DT MYSTERIO SS. TRINITATIS.

REsutatis Haereticorum erroribus quaestiones eae veniunt explicandae, quae in Scholis usitatae, ineffabile hoc, de quo agimus , Mysterium magis illustrant. Hujus tractationis quatuor erunt capita. I. de modo cognoscendi SS. Trinitatem. II. de processionibus divinis. III. de divinarum Personarum subsistentiis, relationibus, notionibus, circum insessione , ac missione. IV. de variis singularum Personarum nominibus.

DE MODO COGNOSCENDI SS.

TRINITATEM. LIII. I audianus Mamertus, Ecclesiae Viennensis quinto Seculo Presbyter, non tantum docuit hoc myst

463쪽

DE DEO TE INO- έπsterium solius rationis ope demonstrari posse , sed & illud re- ipsa a Platone sola ingenii vi demonstratum fuisse existimat;

ut habetur to. 6. Biblioth. DP. lugd. edit. pag. IO62. Petrus Abaelardus , vir seculo I a. famosus , tantum sibi sumpsisse fertur , ut una ingenii sui subtilitate fretus , altissima quoquo fidei mysteria evincere se posse gloriaretur: de quo S. Berna dus Ep. I9o. Raymundus Lullus pari ausu arbitratus est, sutam clare , tamque perspicue probare posse hoc mysterium, nullus ut Gentilis , aut Nahumetanus dissentire polsit. Hi ergo Theologis inquirendi occasionem dederunt , num hoc mysterium sola ratione duce cognosci , ac probari possit 3 sit agitur sequenS

ASSERTIO.

-serium hoc M. Trinitaris Ibla ratioae naturali demonstrari

ia non potest.

V Eritas isthaec innuitur Proverb. 3o. V. 4. Ouod nomen est ejus , quod nomen milii ejus, s nosi 8 In quae verba haec scribit Hieronymus: de DEI Putris, O milii nomine dicit, cujus mserium scularis sapientia nasuraliter scire non potes , quamvis unum esse DEUM scire potes. Isaiae item 6. Seraphimi trisagium concinentes dicuntur velare alis suis faciem , quod expendens Chrysost. hom. a. de νerh.b . ideo factum arbitratur , ut ostendatur , Naturam Divinam ne Angelicis qui-ἀem mentibus patere. Matth. 16. Christus ait : beatus es Simon Ba Ona quia caro ,'sanguis non relevavit tibi, sed P ter meus , qui in coelis est. Quae verba exponens Cyrill. ΛL Orat. de Verbi Incare. quae refertur in Conc. Ephes. T' 6. c. I. hae

scribit: In ipsam rem noli lcuriosus inquireme non enim per Graecorum sapientiam , aut mundanum fessum percrpitur , sed ab utroque es aliena. Beatus es Simon Bauona inquiit Dominus R. P. Redihamre TheoL TL N m ni nam

464쪽

fg CONTROUERSIA V. nam Filii DEI cognitio cesese diuinae inspirationis donum est. Rudisum Christus Matth. II. nemo , ait, novit Filium , ns Pater, neque Patrem quis novit, nis Filius, Γ cui voluerit Filius rovelare. Hinc S. Iustin. Orat. in Gen. . Nec naturae ope , nec

humana cogitatione tam magnas, S Diνinas res homo potes pedicipere; sed dono descendente in sanctos viros caelitus. Accedit consensus plurimorum P P. a Petavio uberrime cit. qui loquuntur etiam supposita fide illius mysterii. Ratio autem hujus asserti in eo est , quod creata mens in Creatoris notitiam Uenire non possit, nisi discursu ex rebus creatis desumpto ; quae creaturae suadent quidem Creatoris, Judicis, Legislatoris existentiam, sed Trinitatis n conjecturam quidem movere, aut suspicionem ingerere possunt: creare si quidem , judicare, leges ferre, Naturae Divinae & commune opus est, non noti Onale , aut Personas Indicans. Etsi autem positive, seu ex principiis positivis , ratio na-turalis ostendere non polst SS. Trinitatem ; eandem tamen ostendere potest negative , hoc est, solvi possunt omnia, quae illius mysterii possibilitatem impugnant: ut Parte priore contra Socinianos pro viribus fecimus, quorum etiam Sophismata nullius esse momenti declaravimus. Imo supposta revelatione imperfectae in rebus creatis imagines mysterium hoc aliqua ratione adumbrant, idque nulli contradictioni obnoxium humanae menti ostendunt. Qualis idea a mente nostra est desumpta , quae, licet una, tribus pollet facultatibus, intellectu, v. luntate, & memoria. Ecce ergo, inquit Augustinus, mens meminit sui atelligit , diligit ser hoc si cernimus, cern imus Trinitatem , nondum quidem DEUM nam illa similitudo est admodum impersecta , maximeque distat a distinctione reali personarum Divinarum in unitate ejusdem naturae) sed jam imaginem DEL

465쪽

DE DEO TRINO. 4 9 LIV. Opponunt quidem I. Philosophos gentiles, qui non obseure loquuti sunt de hoc ysterio : quales erant Zoroastres Bactrianus, Sybilla Erithraea , Plato , Aristoteles , ac prae omnibus Magister Trismegistus , cujus haec est celebris sententia: monas genuit monadem , S in s suum reflexit ardorem. Negat quidem D. Thomas q. 3 a. a. I. ad Ι. eam notitiam ad Paganos pervenisse, idque probat ex his Apostoli verbis: D-quimur DEIsapientiam , . . . quam nemo Principum hujus seculi

cognovit. Sed quidquid de hoc sit, illud certe quod Philosophi de hoc arcano dixerunt) aut ex divinis scripturis , aut antiquis Hebraeis, Moysisque discipulis, aut certe ex gentilibus quidem, sed tamen quoad multa mysteria a DBo inspiratis Prophetis, sybillisve , non Vero ex naturali discursu hauserunt; ut quidem notarunt Iustinus Apol. a. Clemens Alex. l. s. Strom. Eusebius i. D. Praep. Tv. Augustinus i. a. de do et

Christ. C. 28.

Opponunt II. ea est boni natura, ut sese diffundere, & communicare amet: atque adeo boni infiniti, qualis est D Eus, debet esse infinita quaedam communicatio. At infinita haec esse non potest ad extra : creaturae enim conditio infinita esse non potest. Ergo debet ea esse ad intra, & quidem in intellectu, & voluntate, cum utraque facultas si infinita. Hoc posito statim cognoscitur mysterium SS. Trinitatis. Resp. cum distinctione tinfiniti boni debet esse communicatio infinita, quoad modum operandi, concedo: quoad rem ; iterum distinguitur & id ratione innotescit, nego, non innotescit, Conc. Philosophus solo rationis praesidio innixus , nullam unquam ad intra communicationem , aut productionem deprehendet; cum enim nihil sit

in rebus creatis cum DEO Ut Trino aut connexum , aut ejus effigiem ita in se reserens, ut vel conjeetiara inde creatae men

si injici possit de communicatione boni infiniti alteri substanti H m m a liter

466쪽

46o CONTROUERSIA V. liter indistincto: manifestum est , id non , nisi fidei lumine , cognosci posse, Admittetur fortassis, sola ratione duce, commmunicatio infinita ad extra, non quidem quoad rem; id enim non fert natura creatar sed quoad operandi modum, quia imsinita vi utitur ad creandum. Opponitur III. Demonstrari potest Christianam religionem, quae mysterium SS. Trinitatis agnoscit, veram , ac Divinamelle. Igitur simul demonstrabitur idem mysterium. Certe non demonstratur illud esse impossibile; ergo demonstratur esse possibile. Resp. Non quaerimus hic , an generatim Religio Christiana ostendi possit; sed an sit speciale quoddam argumenti genus , quo illud mysterium possit probari : negamus igitur id ostendi posse argumento proprio, ac intrinseco, etsi admittamus probationem ex argumento eXtrinseco , ac alieno. Rursum etsi possibile ac impossibile sint contradictoria; non tamen talia sunt demonstrari possibile , & demonstrari impossubile. Atque adeo reipsa mysterium aliquod aut possibile est, aut impossibile, cum nullum inter ista medium assignari queat rat inter demonstrari impossibile & demonstrari possibile potest medium aliquod assignari , nempe nullatenus demonstrarL

CAPUT ILDR DIVINIS PROCESSIONIBUS.

ΡRaesens caput in tres quaestiones distribuimus et Prima erit de numero, S principiis divinarum processionum; altera de discrimine processionis Fihi a processione Spiritus Sancti tertia de cognitione, ex qua Filius procedit.

467쪽

sininam sit numerus Divinarum procelsionmu ,

quale principium '

m. Nomine processotus notatur origo unius Divinae Pedit' sonae ab alia, quam esse immanentem, aeternam necessariam, ac substantialem fides docet, ut quisque natur tem illam, ac incommutabilem generationem , ac spirationem secernat a libera , ac contingente productione creaturarum. Et processiones quidem in DEo esse admittendas satis, supe que parte priore tum ex scriptura , tum traditione Patrum ostendimus contra Haereticos. Ex eodem loco constat duas tantum in Divinis admittendas esse processiones , nempe tot, quot sunt Personae procedentes: fide autem certum est duas

tantum esse Personas procedentes, Filium , & Spiritum S. P. ter enim est ingenitus, principium sine principio , fons, &origo totius Divinitatis. Videndum igitur, quodnam sit harum processionum formale principium, an natura Divina , ad aliquod aliud attributum 7 nomine autem principii intelligimus id, in quo sita est ratio potentiae generandi , aut spiram di, seu per quod Persona immediate operatur. Putant Theologi distinguendum esse inter principium quod & principium quo; & illud quidem esse personam subsistentem, non est, qui vocet in dubium. At de principio current quo inter se dissentiunt.

Durandus has processiones fieri formaliter per Naturam docuit', statuitque illarum principium proximum esse mentiam Divinam, quae habeat foecunditatem praecise ex sua infinitate , & non ex hoc , quod sit intelligens , ct volens. Verum hanc doctrinam temerariam, errorique proximam censet Suaregius, nec immerito , quippe quae in re gravissima --N m m 3 - gula

468쪽

46a . CONTROVERS IA V. gularis est, adversaque scripturis, PP. ac recepto illi effato in Concilio Lateran. confirmato : essenIta non es generans , neque gentia , neque Procedens. Scotus distinguit in Divino Intellectu duos adtiis,intelligendi alium, alium dicendi, & similiter debet in voluntate Patris, & Filii admittere duos actus, alium amandi, spirandi alium: intelligere vult esse commune toti Trinitati, at-.que adeo Patrem per intellectionem non generare; cere esse proprium soli Patri, atque ideo dicendo Ρatrem generare Fi- 'lium. Notus autem est Scotus hoc argumento Durandi, qui, cum intelligere & amare omnibus Divinis Personis communest, existimavit consecuturum , quamvis Divinam Personam &gignendi , & spirandi facultatem habere, si Filius nasceretur intellectione, & Spiritus s. procederet amore. Verum intelligere , ac dicere in divina Patris mente nec sormaliter , &distinctione ratiocinata inter se secernuntur: nam nec aliter Pater sibi sese, & cognoscibilia omnia loquitur, quam illa intelligendo. Communior opinio censet processiones Divinas esse immediate ab Intellectu , ac voluntate; ita ut Pater generet Filium intelligendo , & Pater , ac Filius spirent Spiritum S. amando: qui intellectionis , ac voluntatis actus sibi superaddant Decunditatem , seu vim generat am, & spirativam. Unde producere verbum , est intelligere cum vi generante , &producere Spiritum sanctum , est velle cum virtute spirante.

Sit igitur ,

Principia proxima processionum sunt intelle lis, ac voluntas, prout stibi superaddunt foecunditatem. .

. t .

LVI. CEntentia haec plurimum accedere videtur ad mentem, O de loquendi modum tum scripturae, tum SS. PP. Nam

469쪽

DE DEO Tar No. 463 Filius dicitur Verbum , ac sapientia Patris , & spiritus S. Chari-

rsis , amor: Jatu Vero Verbum pro immediato principio habet Intellectium , & Charitas ad voluntatem pertinet. Certe PP. fere omnes per proprietates, & actus intellectionis, ac amoris has processiones explicant ; ut Cyrillus i. I. in Joan. c. I. Basilius Homi l. in Evangelii secundum Joann. initium. Theodo- retus i. a. ad Graecos. Irenaeus l. 2. C. 48. Damascenus l. I. de Fide c. 9. Anselmus in Monol. c. 34. Pro omnibus au di Augustinum l. I s. de Trinit. c. 13. ita loquentem et Inbum natum es . . . de Patris Icteistia , de Patris sapientia. Et c. I . Spiritum S. idcirco ait appellari amorem , dilinionem, chariIatem , non autem Eilium , quia voluntas imaginem sui,

ut mens, non efformat. . ,

Dixi autem: prout Iihi hanc saecvn latem adjiciunt, acDTe addunt. Nam eadem Intellectio , prout est in Filio , & Spiritu S., hac Recunditate caret, & idem hic Amor, prout est in Spiritu S. . caret hac vi spirativa. Idcirco tamen proprie admitti non debet in D Eo alia intellectio absoluta , & alia notionalis; alius amor absolutus, & alius notionalis. Conficit id paritas desumpta a Natura Divina , quae idcirco quod ut est in Par 'tre, adsciscat sibi aliam hypostasm , aliam , ut est in Filio )non potest proprie dici alia in Patre, & alia in Filio, neque ipsa a se distinguitur formaliter , quia non importat hanc hypostasim, in quantum natura est. Simili ratione dici proprie in DEo non potest intellectio alia absoluta , alia notionalis, quia non ideo , quia est vis intellectiva , est Recunda in generante ; sed quia eadem intellectio quae est in Filio, &Spiritu S. ut conjuncta in Patre cum hac Recunditate constituit Patrem generantem. Sic pariter dici non potcst alius amor absolutus alius notionalis, quia non ideo secundus est inspirante , quia est amor : sed quia idem amor qui est in Spiritu S. ) ut conjunctus cum vi spirativa, in spirante simul Patre, ac Fit o constituit spiratorem. LVIL

470쪽

46 CONTROvERsIA V. LVII. oppones I. SS. ΡΡ. dicunt Verbum esse Filium natura, imo x infinitate Naturae divinae consequitur , illam esse Recundam, & communicabilem pluribus personis ; igitur ipsa

erit immediatum communicationis sui , ac proinde processionum principium. Resp. Patres per nomen natura non significant principium generationis , sed ejusdem modum , ostendentes nempe contra Arianos procetaonem Filii non esse liberam & arbitrariam , sed naturalem & necessariam , nec proinde Verbum esse Filium adoptivum, sed naturalem. Ex infinita autem Naturae Divinae persectione omnino oritur foecunditas; sed ita duntaxat , ut ejusdem infinitas postulet identitatem cum intellectus, ac voluntatis actibus , quibus formaliter fit processio , & naturae communicatio.

Opp. II. Intelligere , & amare Divinis est Persionis commune : igitur si Filius nasceretur intellectione , & Spiritus S. procederet amore , quaevis Divina Persona & generandi, &spirandi haberet facultatem. Resp. Ex dictis lacilis ratio redditur, cur solus Pater generet. Generat namque Filium plerintellectionem, ut est a se, & incommunicata, prodeunte eXvi intelligendi in actum virtuti huic adsequatum , quo nempe omnia intelligibilia cognoscit : huic igitur virtuti intellectivae cum essentia communicatae Filio , & Spiritui Sancto alius talis actus respondere non potest , cum adaequatum jam in gener tione terminum habeat. Similiter Pater, & Filius per amorem ut est vel omnino incommunicatus , Vel ut est communis catus quidem sed tantum per generationem , se mutuo amando ex vi voluntatis spirant Divinum Spiritum , eumque spurando divina voluntas jam adsequatum virtuti suae obtinet tesminum : ut proinde prout communicata per voluntatis emansetionem Spiritui S., hanc amplius spirandi foecunditatem habere

Regueatis

SEARCH

MENU NAVIGATION