Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

4 CONTROVERst A I. DE DEO UNO num selicitatis, & alterum malum, supplicii auctorem ς idem

quippe Daus, ut bonus, dona sua coronat, ut justus peγcata ulciscitur. Quod vero de pugna illa veterem inter, ac novam legem dicitur, somnium est Manichaeorum. Etsi enim nova sit persectior veteri, haecque illius umbra fuerit, ac figura; continet tamen non minus, ac illa, praecepta morum optioma, diciturque lex Sancta , ac immaculata, quam Christus non venit solvere, sed adimplere. Unde quando praecepta, veteris legis dicuntur non bona . cum vetus testamentum dicitur, culpa non Nacasse, & Occasionem Peccato dedisse, sensus duntaxat est de minore persectione. Praecepta veteris legis dicuntur non bona, eo quod partim suerint gravia, cevem nialia, ac onerosa, partim quia eX sese gratiam non conserebant. Hoc ipso sensu vetus testamentum dicitur culpa non vacasse ; id est, non ita perfectum sutile, ac novum. Pariter peccato occasionem dedit: Occasione accepta, ait Apost. Rom. T. Peccatum per mandatum veratum es in me omnem concupiscentiam: sine lege enim peccatum mortuum erat. Verum non ex se occasionem dedit peccato lex, sed per accidens duntaxat ob malitiam hominis in vetitum nitentis, alioquin lex peccatum laret, quod negat Apostolus ibidem v. .

DE NATURA, ET ATTRIBUTIS DIVINIS

S. I.

Qvisuam sit proprius Naturae Divisae, est essentiolis

Character XIX. c uamvis . DE Us si simplicissimus, nec si in eo quid M prius, & posterius, sed quidquid in illo deprehen

82쪽

ditur , sit realiter, &, ut ajunt, identice ipsam et Divina esi

sentia; Theologi tamen ad mentem S. S. P. P. distinguunt none nihil inter naturam DEI, ejusque proprietateS, aC attribula, concipiuntque in Ente purissimo aliquid tanquam primum habens rationem essentiae , unde velut a priori ordinata cogitatione omnia reliqua attributa, tanquam proprietates Divinae naturae, deducantur.

Porro concipi posse in D Eo proprietates, & attributa ab ese sentia Divina, tanquam a radice, profluentia, abunde SS. P. P. testantur: non sapientia ait Chrysostomus Hom. I. de incom

prehensibili Dai natura) substantia DEI est,ssed ex subsantia sa

pientia. Basilius i. I. contra Eunom. ita loquitur: qu nampas onon irridendus st, s creandi virtutem subsantiam esse dicat, sprovidentiam rursus subsantiam: eodem modo G praescientiam , operationem subsantiam putet. Damasc. l. 1. de fide c. q. Nams bonum, ii ausum, δε Iapiens, s qui uam tandem aliud iuxeris,

non naturam DFI dicis, sed qua circa naturam & c. Ia: At vero bonum, Iustum , sanctum S id genus alia naturam conse- . quuntur; non autem Iubsantiam ostendunt. Hinc D. Thomas p. l. q. I9. a. a. ad I. ita loquitur: licet divinum. velle si evus esse secundum rem, ramen disperi ratione secundum diversum modum intelligendi. Et q. a 6 a. a. S r in DEO autem non est alitis esse, ta intelligere secundum rem , sed tantum secundum intelligentiet rationem. Et q. I. de Potent. a. I. d. I. inquit, essentiam non habere principium sui cognitionem vero DEI habere pri cis pium secundum rationem. Iam vero si quaeras, quaenam nobis de DBo cogitantibus prima occurrat persectio, tanquam radix aliarum proprietatum, seu perlactionum; aptiorem aliam cs mentem S. S. P.Ρ.s rationem ipsam spectes . deprehendes nullam , quam necess-tatem essentialem e hadi. Hoc declarasse uidetur S. Hilarius Κa N.

83쪽

N. 3. a nobis citatus, idem clarissimis testimoniis exprimunt P. P. alii: Una es DEI, O sola natura, qua vere es inquit Himronymus in Epist. ad Damasum id enim, quod subsistit, non fimber aliunde, sed suum es. cetera, quα creata sunt, etiam videmtur esse, non sunt: quia aliquando non fuerunt potest rursus . non esse, quod non fuit. DEUS solus, qui aeternus est, essemtiae nomen vere tenet. Idcirco G ad Mosa de rubo loquitur: ego sum, qud sum. S. Ioam Damasc. l. I. Orthod. fid. c. Ia: ex omnibus, ait, nominibus quae DEO tribuuntur, nullum aeque Proprium Nidetur, atque entis nomen . . . Universam eniim id quod est, tanquam immensαm quoddam, infla tam essentiae pelagus complexu suo continet. Denique ut alios omittamus, S.

Bernardus l. s. de consider. c. 6. quis est' inquit, non sane Occurrit melius , quam quil est. Hoc ipse de se voluit reison deri, hoc docuit, ocente mores ad populum, imo quidem im

uenter qui es, mist me ad νOS. . . Merito quidem . . . s h

num , s magnum, si beatum , si sapientem, vel quidquid tale de DEO xeris, in hoc verbo instauratur, quod es, EA. Nem hoc es ei esse, quod hac omniis esse, At G centum talia addas, non recessi ab esse, I ea cixeris , ' niihil addidisti: s non dixeris,mhil minuisi.

Hinc formamus sequens argumentum: Ex communi loqu em di modo S. S. P. P. essentialis ac proprius Divinae naturae character consistit in ea perfectione , unde reliqua attributa, tanquam ex radice, deducuntur; atqui ex eate necessario, D a se ex ente sic deducuntur reliqua DEI attributa; ut partim patet ex allatis testimoniis; partim quia quod habet esse a se, necessario habet omnem persectionem. Nequo opus hic est immorari , refutandis aliorum Theologorum opinionibus, qui eo sentiam DEI constituunt vel in collectione perfectionum omnium; vel in infinitate essentiae ; vel in intellectu, aut voluntate seu radicali, ut ajunt, seu actuali. Nam si constituis essentiam DEI

84쪽

. - DIvIUSQUE EIUS ATTRIBUTIs. τοDgr in collemone omnium persectionum; contra mentem: S. S. P. P. nullae sorent proprietates ab essentia Divina per ristionem nostram distinctae. - Si DEUM conceptu entis infiniti, explicare velis; non adducis radicem persectionum aliarum, sed puram proprietatem entis necessario existentis I cum noni foret major ratio pro Una DEI persectione infinita , quam pro altera. Quod si demum intellectum, & voluntatem Da I pro essentia habeas, proprietates adsers extra essentiam contentas; nam prius certe est esse, quam esse intellectivum, esse volitivum. . Verum haec ad Philosophos potius quam Theologos

pertinent.. . . ,

Quomodo perfectiones omnes in Divina essentia

includantur p . '

XX. Dersectiones alia: dicuntur a Theologis simpliciter Impli L ces, & aliae simplices secundum quid. Persectio secum dum quid talis ea dicitur, quae in suo conceptu imperfectionem aliquam includit, ut esse corpus, videre, audire &c. Perfectio autem simpliciter simplex definiri solet cum D. Anselmo in No nolog. c. I s. quae melior es ipsa, quam non ipsa seu ut alii exposnunt, quae est melior omni alia perfectione a se realiter distincta ;ut proinde nulla alia realiter distincta eidem possit esse aequalis. Quaeritur igitur, quomodo utriusque generis perfectiones in Divina essentia contineantur Porro cum etiam Attributa Divina duplicis sint generis, alia absoluta , ut intellestiis, voluntas &c. Et alia relativa, ut paternitas, filiatio, spiratio activa, '& passiva; quaeritur rursus, utrum tam illa, quam ista attributa Physicam DEI essentiam , subsanetiam, & naturam constituant' usurpo autem hic in eadem significatione plura nomina; quae licet nonnui insani: a P. P. in alio etiam sensu ac-

85쪽

78 CONTROvERsIA I. DE DEO Uuo cipiantur, pro eadem tamen essentia Divina usurpantur in C. firmiter de summa Trinit. desumpto ex Lateran. ob Innoe. Ill.

quod ita habet: tres quidem persona , sed Ga Mentia, su fantia, seu natura omnino simplex. Quaeitio isthaec procedit duntaxat in consideratione Theologica, fundata lin lumine fidei Divinas hypostases, S subsistentias nobis revelante, ac pr

. . .. . .. . .

Perfectiones omnes simpliciter fimplices eontinentur in Essentia Divina formaliter; perfectiones autem simplices, F secundum quid eminenter duntaxat.

XXI. Drobatur Pars prima ex scripturis, & S. S. P. Ρ. Prover, 8. de se ait increata sapientia e meum est Conislium, aequitas mea es fortitudo. Et Joan. I 4. Christus de se ipso dicit: Ego sum via, O veritas, νita. Ex quibus sic a guttur : quae de DBo praedicantur secundum rationem forma. lem , sunt in D Eo formaliter, & quoad substantiam: atqui perinsectiones simpliciter simplices de DEo praedicantur secundum stationem sormalem, & sic etiam in illo tanquam ente persectissimo quo nihil melius est, & cogitari potest continentur. Hinc S. Augustinus I. I s. de Trin. c. se Non isa est, inquit,

in illa inessabili, simplicique natura. Quidquid enim fecundum qualitate; illic videtur dici, secundum subtantiam, vel essentiam es intelligendum. Absit enim, ut Spiritus secundum substantiam dicatur DEUS, s bonus Iecundum qualitatem; Ied utrum quo

secundum substantiam. . . Probatur Pars altera ex conceptu entis persectissimi, a quo labest vel umbra imperfectionis; cum igitur persectiones simplices, S secundum quid aliquid imperfectionis ratione sui temper admixtum habeant, ia DEo formaliter, & quoad suo.

86쪽

Drvi NIsQUE EI Us ATTRIBUTI x. 79 stantiam esse non possunt; sunt tamen in eo eminenter, hoc est nobiliore, & digniore modo , nempe ab omni peorsus imp ritate segregatae. Hinc Augustinus l. s. de Gen. ad Liti. c. I s. ita ait: Creara omnia meliora sunt, ubi veriora, ubi aeterna, incommutabilia. Et l. s. de Trin. c. I. Deum nominat sine qualitute bonum, sine quantitate magnum, sine loco ubique totum, ne tempore δε iternum.

Sola Attributa communia, seu ab oluta Essentiam DEI 'HUicam confiituunt.

- . . in . 4

ILF sec Assertio, etsi de fide non sit, probatur ex C. C.& PP. In Symbolo Nicaeno Filius Divinus dicitur Deus de Deo vero; & ex eodem Symbolo Nagian genus filium Divinum dicit perfectum de perfecta es plenum de pleno o igitur pro priori originis ad filiationem intelligitur Deus, Deus verus, Deus plenus, Deus persectus: ergo ratia sormalis, cur Pater sit Deus, non est filiatio: ergo non attributa relativa, sed absoluta; certe ad argumentum Arianorum quo intende. hant probare filium non eile consubsumialem Patri, eo quod ab eo noo habeat praedicatum innascibilis, & ingenitu dixerunt P.P. innascibilitatem, tanquam attributum Patri proprium ad conceptum substantiae, & naturae Divinae non pertinere; ut videre est apud Basilium l. Io. Conti Eunom. & Epiph. Haeres. 6. Haec autem responsio parum probaret contra Arianos, s diceres attributa relativa naturam Divinam constituere. Rursus in edicto fidei Justiniani Imp. quod habetur Tom. ΙΣ. Cono. ante V. Synodum generalem) dicitur: omnes Sancti Patres cori-

sonanter nos docent, aliud esse noruram , seu subsantiam, V fommam , ta aliud subfulentiam , seu personam di is naturam quidem, 'vel sub tantiam, O formam hoc , quod es commune, fgm ic reς sub-

87쪽

eo .CONTROVERsIA I. DE DEO UNO submentiam vero , seu personam hoc, quod es speciade. A cedidunt testimonia S. S. P. P. Ofentia, inquit D. Athanasius Dial. i. de Trin. r. declarat communitatem : Uii quid es Essentiae proprium, id commune est hypostasibus. Universa plenitudo, S integritas Deitatis idem inquit in orat. contra gregem Sabell. o Pater ut Pater: umversa item plenitudo Deitatis es filius ut filius: quandoquidem amborum una forma intellimur, quae imregre se in utroque, G solide exhibet. S. Augustinus cl. . de Trinit. c. r. de Patre, filioque ita scribit: uterque autem simul

a Supientia, G Essentia , ubi hoc es esse , quod sapere : non

autem simul uterque verbum , aut filius, quia non hoc es ese, quod verbum, aut filium esse. Ex omnibus autem his testim niis ita arguere licet: nomine Essentiae, Substantiae, & naturae Divinae in sensu nempe reali non quidem identieo, sed formali, au Theologico) intelligimus formam illam, ob quam

quaevis persona Divina est DE Us et haec autem sorma constitubtur in solis attributis absolutis ; ut patet ex allatis testimoniis. Et certe sicut ratio formalis, cur humana individua dicantur habere naturam humanam , non sunt ipsae individuationes, sed sola praedicata communia in quovis homine reperta; ita & ratio formalis, cur Divinae perχnae dicantur habere eandem numero naturam , non erunt ipsae personalitates, sed sola a tributa absoluta.

q. m. '. - Proponuntur, , solvuntrer objectiones.

XXIII. pponitur I. contra dominam nostram Ν. XIX. cos tentam. S. S. P. P. docent, Attributa Divina non praedicari de Dxo ut accidentia, sed ut essentialia r sic Augu- sinus l. 6. de Dinit. c. 4. ait: hoc es DFO ese, quod fortem

aut Iustum esse. Basilius cL de Spiri S.C. 9. de filio dicit; cui

88쪽

Div INIsQUE EI Us ATTRIBUTI s. 8 Ibonitas es ipsa essentia; &S. Anselm. Monol. e. 4 . summum bonum, sumum magnam, sumum ens, sue Iub sens, id est Iumum omnium,

quaesunt. Ex quo infertur, nullum in Dao cile attributum primum, unde reliqua tanquam accidentia, & proprietates deri- ventur. R. Allata testimonia intelligenda etae de essentia , &qualitatibus Physicis: nempe attributa Divina non praedicantur tanquam aliquod accidens Physicum , quod DEo contingenter adjaceret; sed praedicantur ut aliquid DEo realiter identificatum: quo non obstante ex mente P. Ρ. supra adducthrum remanebunt accidentia Metaphysica, ct ut aliquid eisentiae per nostrum cogitandi modum adjacens. N. Opponitur II. Contra Assertionem N. XXII. propositam auctoritas P. P. D. Athanasius Sermone 4. contra Arianos ait: quoniam Hilius es imago Patris , necessum est, ut cog res Deitatem, G proprietatem Patris i am essentiam filii cons

tuere. S. Anselmus in Monolog. c. 27. ita loquitur : M totus

Pater in Filio , D Lilius in Patre, G Spirituis S in Patre ,

Hilio. Cui consonat Hymnus Ecclesiae: in Patre totus militis, S totus in verbo Pater. S. Cyrillus L I. Thesauri c. 6: qui Deum negat Patrem esse, is facunditatem aufert a Divina natura, ut jam perfecta non sit, cum generanssi virtute careat. Denique juxta modum loquendi a Ρ. P. usurpatum Pater in Divinis dicitur sons, & origo totius Deitatis. Singulis his objectionibus ut satisfaciamus ; R. I. D. Athanasium loqui de Essentia hilii ut Sub silente, quam proprietas Patris, tacunditas nempe, & spirativa facultas quae ut in Patre, ita quoque in Filio est) constituit. II. S. Anselmus, quando pronuntiat totum esse in Filio Patrem, de plenitudine Deitatis accipiendus est juxta illud ad Colos . a: In ipso inhvsitat omnis plenitudo Divinitatis: non autem exponendus est ita, qua si Pater sit in Filio ut ejusdem in esse DEI constitutivum: R. P. Rednamer Theol. T. I. L . Nam

89쪽

Nam ipse c. I 5. ita loquitur : de relativis nulli dubium est, quod nullum eorum substantiale est illi, de quo relative acitur, quares quid de natura summa dicitur relative, non es ellus fgnificatum subsantiae. III. S. Cyrillus loco citato in natura Divina agnosecit Decunditatem, seu virtutem generandi non quidem formalem , sed radicalem; non enim ipsa est sormaliter faecunditas, sed illam duntaxat ob summam suam persectionem exigit. Motura Divina inquiunt P. P. Conc. Lateran . IU.) neque generat , neque gignitur, neque procedit, sed ἐγ Pater, qui generat, Filius , qui gignitur, O Spiritus S. qui procedit. Denique S. S. P. P. Patrem in Divinis nominant sontem, & originem totius Deitatis, non quasi gignendo Filium, & spirando Spiritum S. gignat, spiretve partem constitutivam Deitatis; sed eatenus tantum, quatenus gignendo Filium, & spirando Spiritum S.

eis communicat totam Deitatem. XXV. Oppon. III. Essentia Divina complectitur omnia illa attributa, quae per veram identitatem realem reperiuntur in omni supposito Divino, in quo reperitur essentia Divina; ideo enim e numero constitutivorum naturae humanae excluditur subsistentia creata, quia non reperitur in Christo, in quo tatamen est natura humana; jam vero non tantum attributa absoluta, sed & relativa continentur in omni supposito Divino; in Patre quippe est filiatio, & spiratio pamiva et in Filio Paternitas, & spiratio palsua; in Spiritu S. Ρaternitas, & filiatio per veram identitatem , non quidem personalem , facientem unam numero personam, sed essentialem lacientem unum numero DEUM, ut fides docet. R. non omne illud constituere essentiam rei, quod in omni illius supposito reperitur ; sed quod reperitur ut communis, propter quam illa .res in sua est specie, sorma; quo modo attributa relativa non contineri in quovis Divino supposito ex dictis intelligitur. Neque contra nos argui potest ex reali identitate inter relationes Divinas, &ipsam

90쪽

Div INIsQUE EJUs ATTRIBUTI s. 83 ipsam naturam; nam licet ex illa identitate sequatur, personalitates cum essentia, seu natura Divina esse in sensu reali , &ellantialiter idem, minime tamen sequitur, eas formaliter constituere essentiam Divinam ; sicut ex eo, quod natura Divinast identificata Verbo quod dicitur terminare unionem hypostaticam) non sequitur , naturam Divinam ejusdem unionis esse terminum formalem, cur natura humana in Verbo submstat. Constituitur quippe natura Divina per id, quo perficitur in esse naturae, non per quod perficitur in esse suppositi, seu personae; constituitur per omnem perfectionem simpliciter smplicem pertinentem ad rationem naturae, seu absolutam, non item per omnem etiam notionalem: constituitur denique per exigentiam identitatis cum tribus personis, non item per ipsam identitatem, quae attributa relativa aeque, ac absoluta im

portat.

CAPUT III.

DE SIMPLICITATE DEI.

g. I. Exponuntur mores Haereticorum simplicitati Disana

Natura adversanteS. XVI. ontra simplicitatem DEI inprimis pugnarunt Pagani, quotquot turpi, & carnali cogitatione finxerunt

DEUM habere verum corpus, atque constare eX materia, ac forma. Tales erant Idololatrae omnes, qui creaturaS corpo

reas, statuas, & vana simulacra pro Diis habuerunt ; & inter Judaeos Sadducaei, qui nullam pure spiritualem substantiam admittebant. Act. 23. Et ex veteribus Philosophis partim ii, qui dixerunt, DEUM esse vel ignem, vel citattim aerem, νelorum stellarum de quibus Tullius l. I. de Nat. Deorum par- . L a tim

SEARCH

MENU NAVIGATION