장음표시 사용
91쪽
84 CONTROVERsIA I. DE DEO UNO tim qui censuerunt, DBUM esse universam , ex qua res quaelibet constat, materiam. Quod figmentum postremis his temporibu, renovavit Benedimas Spinosa ex Judaeo Amselo da- mensi Atheus, qui insanam suam doctrinam methodo Geometrica adornavit in sua Ethica P. I. de oΕO. Impii Systematis haec summa est; DEUM esse universi materiam, cui competit magnitudo, & intelligentia; omnia, ex quibus mundus coaluit , sive corpora , sive spiritus, esse hujus immensae, &aeternae iubstantiae modos , adeo ut obnoxia sit omnibus mutationibus, passionibus, flagitiis, & miseriis, quae in orbe cernuntur; cum ipsa sola agat, & patiatur. Quam insanum,& ab omni non tantum religionis, sed & rationis sensit alienum sit istud Spinosse systema, uberrime ostendunt moderni
Ιnter Christianos pervulgatus suit, magnasque turbas in Oriente IV. Ecclesiae Seculo excitavit error quorundam in AEgypto Nonachorum, qui humanum corpus D EO attribuerunt; a quo turpilIimo errore dicti sunt Anthropomorphita; ut
testantur Socrates l. 6. c. T. Et SOZomenuSl. 8. C. II. & I4. Sunt
quidem inter Theologos, qui hujus erroris incusant plures ex veteribus eruditione insignes, Melitonem Sardensem; Tertublianum, S. Epiphanium, & Theophilum Alexandrinum; verum nullum ex dictis P. P. in ejusmodi errorem prolapsum esse, facile ostendi potest. Ac inprimis quidem, Melito secundiu Ecclesiae Seculo Sardensis in Asa Epilaopus summis laudibus effertur ab Tusebio l. . Histor. c. 26. & Hieronymo clib. de Scriptor. Eccles. propter egregia in rem Christiandim merita; neque ab ullo ex antiquis probatis scriptoribus hujus erroris accusatur. Origenes quidem illum hujus insaniae arguit, quod apud Theodoretum q. ao. in Genes. referat Melitonem scripssse, DEUM esse corporeum ; verum deceptus fuit Origenes inscriptione illius libri, quem Melito scripserat, non quidem . de
92쪽
Div INIsQUE EJUs ATTRIBuTIs. 8s de DBo corporeo, sed de Deo corpore induto scilicet per inca nationem; prout Rumnus titulum ita latine reddidit. Nec morari nos debet censura Gennadii, qui l. de Dogmat. Ecclesc. 4. Melitonem Anthropomorphitis accenset; nam cujus fidei esse debeat, inde patet, quod praecipiti admodum judicio veteres damnare soleat, e. g. S. Dionysum Alexandrinum Arianae impietatis, & S. Augustinum profanae novitatis.
Et si Tertullianus a S. Thoma s. I. contra Gentes. c. 2.9 a S. Fulgentio clib. de veritate Praedes. c. aT.9 aliisque nonnullis Theologis in hac parte graviter errasse dicatur ; non immerito tamen post S. Augustinum defendi potest, eo quod ea do- iceat, quae cum errore Anthropomorphitarum consistere minime possunt. Sic Apologet. c. Io. DEos Gentilium falsos esse contendit, eo quod homines sint, iique corporei. Apologet. c. VI. DEUM immensum , ac infinitum esse docet, neque ullo loco circumscribi posse ; adeoque humano corpore carere,. quod certe finitum est, locoque, ac terminis circumscriptum. Umde l. contra Praxeam c. s. de modo, quo DE Us fuit ante crea
tionem, loquens ita inquit: ante omnia DEUS erat solus, ipsesbi is mundus , ta locus, o omnia, quod certe enti corpO
reo competere nequit. lib. aduersus Hermogenem. c. a. probat
DEUM partes non habere in quas dividi possit; Hermogenes squidem ex eo, quod DEus sit indivisibilis, ac immutabilis, inferebat eum ex semetipso nihil producere potuisse, sed ex pr.ejacente duntaxa ' materia: alias, inquiebat ille, partes ipsius fio lsent, quaecunque ex semet se fecisset Dominus. Consecutionem hanc negat Tertullianus; sed principium, seu
DEUM partes non habere, eumque esse immutabilem, plane' affirmat; quod quomodo cum errore Anthropom Orphitarum conciliari possit, non video. c. 20. contra Praxeam' contenden
tem Patrem Divinum non quidem in se passum, sed in filio compassum suisse; probat Christum passum secundum carnem L a dun
93쪽
duntaxat, nec Patrem ei compassum fuisse: s impassissis Pater , inquit, utique incompassibilis . . . tam autem incompasi, bilis Pater , quam Hilius ex ea conditione, qua DEUS est. Hinc l. de Baptismo c. a. simplicitatem numerat inter Divina attributa: proh pisera inquit, incredulitas, qua denegat DEO proprietates suas , simplicitatem , G potesatem. Ex quibus omnibus facile intelligi potest, Tertullianum ab illo errore, qui humanum Corpus D Eo affingit, prorsus alienum fuisse. Neque opponi potest ejusdem testimonium t. contra Praxeam c. I. contentum, ubi postquam dixisset De 1 Filium in imagine DEI constitutum esse, haec subjicit: in qua erite DEI 'utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit DEUM
Corpus esse , et si DEUS Spiritus est Spiritus enim Corpus jurgeneris in sua di te sed O invi ilia illa , quacunque sunt, hahent apud DEUM G suum Corpus, Γ suam formam, per quae soli DEO visbilia sunt. Nam etsi teste Augustino cl. Io. de
Gen. ad Liti. c. a 5. I existimarit quidem Tertullianus D Eu Messe Corporeum; non idcirco tamen ; ut idem Aug. de Haeresibus c. 86. ait, Haereticus fuit; quippe qui Corpus non prodii uso in longum , latum , & profundum ente, aut pro principio sensibili, aut impenetrationis radice, sed pro sola substantia sumpsisse videtur: potuit, inquit Aug. propterea putari Corpus DEUM Acere, quia non es nihil, non est inanitas, non est Corporis, vel animae qualitas: Ied ubique torus per loco rum spatia nulla partitus: in sua tamen natura es atque subsantia immutabiliter permanens. Quo sensu & Apostolum ad Colos his verbis r in quo Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, scripsisse putat Cornelius noster, ita nempe, ut το corporaliter sumatur pro τυ subsantialiter; & Hilarius in IIati h. ait: nihil est, quod non in substantia, S creatione corporeum si , nam o animarum 'ecies fve obtinentium Corpora, fuea Corporibuς exulantium, Corpoream tamen naturaenae substantiam ortiuntur. Et August. Ep. 23. ad Hieron. ita loquitur ; Incore
94쪽
Div INIsQUE EJus ATTRIBUTI s. 8 poream quoque esse animam et a difficile tarsoribus persuaderi possi, mihi tamen fateor esse persuasum. Sed ne Verbi controuersum vel Iuperfluo faciam , Vel merito patiar, quoniam cum de re consat , non essi opus certare de nomine, se Corpus es omnis subsan. tia, vel esentia, vel f quid aptius appeliatur id, quod aliquomodo es in se i or Corpus es anima. Item s eam solam incorpoream Placet appellare naturam, quae summe incommutabilis,
Ur ubique tota es, Corpus es anima , quoniam tale aliquid it a non es. Porro si Corpus non es, nisi quod per loci spatium aliqua longitusne, lutitudine, altitudine ita Iisitur , νel movetur
ut mavore Di parte mavorem locum occupet, is breviore brevi
r em, minusque si in parte , quam in toto , non es corpus
Nirum praeterea videri debet, S. Epiphanium & Theophis' lum in suspicionem violatae fidei circa simplicitatem DRI c; tos esse; cum nihil ex eorum scriptis proferri possit, quodve t minimum errori Antro pomorphitarum faveat. Damnarunt quidem libros Origenis, non propter doctrinam , qua assere. bat DEUM incorporeum, ut calumniati sunt Origenistae, ex quorum salsis rumoribus Socrates, & So Zomenus historiam suam concinnarunt; sed propter alios errores, ut refert S.
Hieronymus L de erroribus Ioannis ister6bdimitant; ubi ite- statur ipsum S. Epiphanium in amblica concione fidem suam circa istud dogma Catholicum duclarasse. Esto benigius cum
illis monachis egerit Theophilus, nec eos a sua communione separarit; non propterea eorum errori subscripsit, sed illorum pepercit imperitiae, quae erat potius erudienda, quam punienda. Denique salsum etiam existimamus Audaeum, sive
Audium lU. Ecclesiae seculo primum quasi parentem turpissimi hujus erroris suisse; nam S. Epiphanius ipsi coaevus qui adeo propius Audaeum, ejusque Sectam inspexit, totaque Haeres .o. de illa agit) suspicionem erroris hac in parte pror-ν sus
95쪽
83 CONTROVERsIA I. DE DEO UNO sus removet, aitque , Audaeum in nulla re , nisi levisssima, a
XXVII. Non minus contra Divinae simplicitatis rationem errarunt ii, qui longe aliam, quam fides docet, di 1tinctionem inter attributa Divina tum inter se, tum cum essentia comparata confinxerunt. Inter hos praeprimis numeratur Gilherius Porretanus Episcopus Pictaviensis, vir dialecticis argutiis plus aequo deditus; qui cum in publico quodam Ecclesiae suae consessu, divinitatem non esse DEUM, Jed formam, qua DEUS es; dixisset, & in quibusdam ad Boetium de Trinitate commentariis, Divinam essentiam esse substantiam, qua DEUS es; non quae DEUS es, scripsisset, ad Eugenium II l. Romanum Pontificem delatus est, errorisque postulatus. Post multas altercationes postquam summo ardore pressus fuit a S. Bernardo in Concilio Remensi ab Eugenio , ceterisque Concilii Patribus communi consensu error illius est damnatus; quam sententian cum Gilbertus reverenter excepisset, & ea, quae prius scripserat, & assirmarat, publice rectractasset, indulgentiam est consecutus, & suae DaueCesi restitutus. Totam Gilberti historiam descriptam habemus a tribus coaevis script ribus; S. Bernardo Serm. 8 o. in Cantica, Gausti do tum in
Epistola ad Episcopum Albanensem, tum in vita S. Bernardi;& otione Frisingensi Episcopo l. I. de Gestis Friderici I. imp. V. Baromum ad An. Christ Ir . N IIψ8. Quaestio autem
inter Theologos est, utrum Gilberius aeque distinxerit inter attributa absoluta, & essentiam Divinam, ac inter eam, &personas: nam nonnulli opinantur; eum duntaxat distinxisse inter proprietates relativas, & essentiam Divinam; nullo vero modo inter proprietates absolutas tum ad se invicem, tum adessentiam Comparatas. Verum haec Controversa ex nupo alio melius decidi potest . quam ex S. Bernardo quo agente error
ille in Concilio Remensi est proscriptus qui loco citato refert,
96쪽
DI v I vis QUE EJUs ATTRIBUTIS . 89 Gilbertum docui se attributa etiam absoluta realiter distingui a natura Divina di sic enim habet. Recedant novelli, non dialectici, Ied haeretici, qui magnitudinem , qua magnus es DE URitem boniitatem , qua bonus, sed U Iapientiam , qua sapiens, U Iusstitiam, qua Iustus , postremo divinitatem, qita DEUS es, DEUM non esse impiissime disputant. Divinitate, inquiunt, DEUS es, sed Diuinitas non es DEUS. Ninus dubitari
potest; utrum iste error in Remensi Concilio sit condemnatus ; nam licet dictum Concilium in collectione Conciliorum non extet extat siquidem Remense Unicum duntaxat sub Leo ne ΙΙΙ. celebratum) tamen ex Gallia ab Anciolo Antisodorens Episcopo ad Gregorium XIII. Romam transmissum est ;& celebratum esse ob multiplex Bernardi testimonium negari non potest. Neque obest; condemnationes Gilberti in codice
Vaticano, ubi descriptum est hoc Concilium, non legi: ilenim inde esse existimari potest, quod sortassis descripti solum sint canones, qui ad mores pertinent, ob quos coactum fuerat Concilium; praesertim cum emendatus jam Gilbertus in ipso hoc Concilio errores suos retractarit.
XXVIII. Ioachimus Abbas vir admodum pius, sed non adeo in rebus Theologicis peritus Petrum Lombardum tanquam haereticum, & insanum traduxit, eo quod docui sibi summam quandam rem esse Patrem, Filium, & Spiritum Sanctum quae
neque est generan S, neque genita, neque procedens; unde ex mente hujus Abbalis Unitas in Divinis vera non fuit, &propria , sed tantum collectiva ei, qua net ulti homines dicuntur unus populus, similis. Damnatus hic error est in Concilio Lateranens IV. An. Ia I s. in quo cum Innocentio IV. PD tres contra nominatum Abbatem ajunt: nos autem sacro, universali Concilio approbante credimus, G confremur cum Petro
Lombardo) quod Una quoedam summa res es, incomprehen hisis quidem , is instabilis, quae veraciter es Pater, is Hilius, UR. P.Rednamer Theol. T. I. Μ Θμ
97쪽
9o CONTROVERSIA I. DE DEO UNO Spiritus V tres simul personae, ac sngulatim quaelibet earundem. Et illeo in DEO Trinitas est Diummodo , non quaternitas : quia quaelibet trium personarum est illa re ς, videlicet Iilbflantia, esentia, natura Diuina, es universorum Principium praete quam aliud inveniri non ρotes, illa reS est non generanς, neque genita, neque procedenS, sed est Pater, generat, Filius
qui gignitur, Spiritus S. qui processit hanc Sanaam Trinitatem confitemur) fecundum substantiam individuam, is secundum personales proprietates ese discretum. XXIX. Oppositum errorem, sub specie nempe asserendae Deo simplicitatis persectioris, amplexi sunt Seculo 1, . Aetius,& Eunomius Arii Sectatores, qui omnia Divina attribula tum inter se, tum cum essentia & natura Divina ita identificarunt, Ut ea tantum verbis qualiter Petrus, & Cephas disse uni)non conceptu, aut distinctione rationis quam graeci ἐλίνοισιν,& εννοκτιν appellant) differre voluerint. Et vero Opportunus erat hic error eorum impietati, qua negabant Filium Patri consubstantialem ; nam exclusa omni penitus de DEo dillinctione non magis Filium dici posse DE UM , quam ingenitum, censuerunt; cum ergo ex concesss catholicorum Filius non sit ingenitus; eum nec DEUM esse concludebant. Contra hos Haereticos ex professo pugnarunt S. S. P. P. Basilius, Gregorius Ny slenus, ae N agi angenus, aliique bene multi; ut infra videbitur.
Utrum DEUS sit ens omnino simplex, omnis resis
compositionis expers ' XXX. om postio realis est conjunctio partium re ipsa di- stinctarum , & multiplex esse potest. I. Fit ex partibus essentialibus realiter distinctis, ex materia & forma e. g.
98쪽
DIUINIsQuE EJUS ATTRIBUTIS . 9I ex corpore, & anima. II. LX partibus integrantibus e. g. ex membris, quae essiciunt corpus integrum. III. Ex substantia, & subsistentia , ex quibus resultat unum suppositum , seu persona. IV. Fit ex subjecto, & accidente, ut conjunctio actus cum mente hominis , ex qua homo dicitur ratiocinans, seu cognoscens: utrum igitur aliqua harum compositionum in DEO reperiatur, contra haereticos supra allatos est definiendum.
DE US purus est spiritus, omnis realis compositionis expers , seu ex materia, F forma; seu ex partibus integrantibus; seu ex natura, F proprietatibus: sive ex subjecIo, FaccidentibuS. Dogma hoc Catholicum simplicitatis Divinae' probatur I. contra AnthropomorphitaS ex scripturis. Joan. . V. 24. dicitur : Spiritus es DEUS, O eos, qui a runt eum in Spir, ru, V Veritate Oportet adorare. a. ad Corinth. 3: Dominus autem Θ ritu ς es. In aliis locis ea tribuuntur DEO, quae soli vero Spiritui convenire pos Iunt. Sic loco coarctari non potest. Jer. 23: coelum, terram ego impleo. Mutationi non est obnoxius. Malach. 3 : ego Dominus, o non mutor. Immortalis est, & invisibilis r ad Limoth. I. nullis lineamentis, nulla imagine depingi potest. Is 4o: cui ergo similem fecistis DEUM
aut quam imaginem ponetis et Jam vero haec omnia non in corpus , sed in purum duntaxat Spiritum cadere possunt.
. Probatur II. Ex communi P. P. doctrina, S. Irenaeus l. 6. c. I 6. sic habet: multum d stat omnium Pater ab qitiet Pr emunt hominibus, assessionibus- S piisssionibus I simplex, non compositus , cum D totus SpirituS, rotus ratio. Urige- M a . nes
99쪽
9a CONTRO PERSIA L DE DEO UNOrnes t. I. de principiis c. non ergo aut Corpus aliquod, inquit, aut in corpore et e putandus es DEUS , sed intellectuaris natura, si lex , nihil omnino in se adjunctionis admittens,
tit se ex omni parte monas, ta ut ita dicam, rotus mens. S. Gregorius Nati ann. orat. 3 . ita ait: an Corpus eum dices quonam ergo modo immensus, in sinitus , figura expers est, ac Dnrsae ellugmo , ur nec tangi, nec Oculis cerni queat ' an haec quoque in Corpora cadunt 8 . . . an vero corpus quidem se latues , immensum uero, atqιte infinitum ceteraque hisu ς generis e se negabis 8 . . .. enlyr sis ferri Pores, car colatur , atquenisnetur, si circumscriptus es' aut quid causae esse dicemus,
quin ex elementis constatus si, atque In eadem denuo red garur,
ac prorsus inrereat compostis enim pugna initium est, pugna autem dissili, dissidium solutionis r 1olutio porro nullo modo in DEUM ac primam illam naturam cadsit. Quocirca nulium diffsdium admitrendum est, ne Iolutio consequatur: nec pugna, ne diffdium oriatur et nec comptatio, ne pugna existat. Ac proinde ne Corpus quidem es, ne adloquin compossum quidem eum esse necesse fit. Mitto alios Ρ. P. qui ex professo contra Anthropo-morphitas scripserunt, quorum testimonia copiose adfert doctissimus Peta UiUS. Gravissima etiam rationum momenta Divinam simplicitatem manifeste ostendunt. Negari non potest, naturam fmplicem persectiorem esse, quam compositam; in natura enim simplici nihil reperitur perfectibile, nihil quod se haberet per modum materiae perficiendae a forma; scut se necessario aliquid habet in omni natura composta; hinc est, naturam, quo persectior est, eo esse simpliciorem: quam ob rem apud Dio-nus de Eccles Hier. angelorum cognitiones, quae simpliciore surt, eo dicuntur esse persectiores, & diviniores Θεοπρε-ι θεοειδεῖς μαλλον; quo impersectiores sunt, eo eaSexistimat magis μερικὰς, id est concisas, & partiales esse:
100쪽
D1vru IsQUE EJUs ATTRIBUTIS, 93 eum igitur D Eo tribuenda sit natura persectissima, compositio omnis abesse debet. Hoc argumento urget Gilbertum Porrinianum Bernardus i. s. de Considerat. his verbis : mihi non dees, quid cogitam melius GusMA DEO tuo. Quaeris quid Θ mera simplicitas. Nam vero judicio natura simplex multiplici ant fertur. Rursus cum compositum concursu fiat, & collectione partium , id, ex quo illud fit , prius est eo , quod inde fit: quis vero cogitet, D Eo esse quid prius ; alioquin non foretens primum, ens a se, sed ens secundum, & ab alio, nempe ab hac partium collectione. Hoc argumento utitur origenest. I. Periarchon c. I. ubi ait: DEUM, qui omnium es principium , compostum ese non es putandum, ne forte priora illo principio inveniantur elementa ese, ex quibαs compositum est omne, quidquid illud es, quod compositum dicitur. Ex quo etiam illud sequitur, quod non est primum, indigere eo, quod ante se est, & quod non est simplex, indigere iis simplicibus,
quae in Ipso sunt, & ex quibus constat: Jam Vero quis ignoret, DEUM, ob summam αυτα ρκεια , seu sum cientiam, im digere non posse alio ad existendum 8 Hoc argumentum adhibet D. Anselmus in Monol. c. Io.) ita arguens: omne compostum ut sub sat, indiget his, a quibus componitur, Et tulis debet quidem, quod es; quia qui uid es, per illa es, illa quod sunt, per illud non sunt, Γ idcirco penitus summum non
es. Certe pars qt evis D EUM componens esset D Eus plenuS,& perfectus, quia ens a se; & non ellat, quia tantum cum altera parte conflaret DEUM plenum, & persectum. XXXI. Ex hactenus autem dictis contra diversos variorum temporum Haereticos manifeste colligere licet, nullam compositionis physicae speciem cum Divina natura congruere. Ac primo quidem DEUS componi non potest ex materia, o forma, aut ex corpore, V anima, aut ex parribus integrantibus: in omni enim ejusmodi composito materia