D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

sigillatim distri iuntur Mariae uniuersaliter co- feruntur. Sed δc insuper, quod nemini via quani potuit cotingere, cum gloria virginitatis gaudet Maria ma etiam holiore parentis: gestans intra se non quai rgr i . lemcunque, sed Deum,& Dei filium, fontem omnium gratiarum, per quem gratia dc Veritas est, Iesum Christum. Rogemus igitur fratres mei, matrem gratiarum, quatinus de fonte gratiarum quem parit,aliquem riuulu nobis impetret impartiri, Γο--, inquit,te =u. Tecum per essentiam,tecum per gratiam,tecum per amorem, tecum per incarnationem: Tecti Dominus in cor de, tecum in ore, tecum in opere, tecum in Ventre. Illi igitur qui adeo tibi familiaris est, de qui

sempere it tecum,nos piissima domina reconcilia i per te dignetur esse etiam nobiscum. Ben dictatu, inquit , in mulieribus, Imb prae omnibus. mulieribus ut pote quae caeterarum mulierum es remedium,honor,& exemplum. Remediu, quia flagella caeterarum mulierum expias: honor, quia inhonestatem cςterarum mulierum honoras.Exemplum quia caeteris mulieribus viam virginitatis de omnis virtutis tui exemplo demonstras.

Bene igjur benedicta in mulieribus, quae prae omnibus mulieribus digna es benedici. Vnde omnes mulieres, imb omnes beatam te dicent generationes. Tertio turbatam confortat angelus.

Cum audisset cnim insolitam salutationem Lia est in sermone eius. Solet quippe virgines, quae verae virgines sunt semper esse formidolosae, Scad subitum occursum virorum insolitorum tr pidare.Timent enim pericula floris virginei, qui cito

122쪽

cito amittitur, d amillus non recuperatur. Sic igitur beata virgo,ex subito aspectu angeli,& ex insolita salutatione, turbata est, sed non est perturbata. Imo prudenter cogitabat quaia esset ista salutatio, Nouerat quippe quod aliquando satanas transfigurat se in angelum lucis,& sub salutatio- 1.cis in ne occultat fraudem: sub commendatione,deceptionem. Cogitabar igitur an ista salutatio &comendatio elliet falsitatis, an veritatis. Cogitabat an ex adulatione ellet,an cx amore. Quod Sc nos cogitare debemus fratres mei, quado aliquis nos salutat dc commendat. Quod si falutatio & commendatio falsitatis est erubescamus & contradi

Deo totum,non nobis attribuamus. si ex adula- aliqvis nastione est, non recipiamus, sed tanquam falsitate salinati repudiemus. Si vero cx amore,amicis, qui in iudicio rei amatae tape falluntur, non omnino crodamus. Turbatam igitur & cogitantem beatam Virginem, angelus quod proprie est bonorum angelorum confortat: de quod maxime timore pellere solet, proprio nomine eam vocat dicens. Ne timeas Maria. Et quare non sit ei timendii, imo

potius gaudendu subiunxit: Iimenisti gratiam apud Deu.Ac si aperte dicat, mi adeo no hominibus placere desiderasti, apud deu gratiam inuenisti. mi hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus spreuit eos.Vnde.Apostolus, Si adhuc, ii quit, hominibus placere, Christi seruus noellem. Gai Heu quam vani fiunt illi qui tota vita, corpus ac anima suam expendunt propter emerenda inane

camus, S quales praedicamur,esse studeamus. autem veritatis est, non apud nos eleueinur, i

123쪽

principum mortalium gloriam:quam vix habere pollunt: habitam cito perdunt. Quam facilius possent inuenire veram ex aeterna gloriam apud

De viri. Ecce concipies,inquis CV paries silium, Q vocabis nomen eius Iesiim. De hac conceptione praedixerat Hieremias Propheta dicens Nouum facieti αδεν 3r. Dominus super terra,mulier circundabit virum. Mulierem concipere e parere fi liu no est nouit. Sed in hoc partu notium e& mirabile fecit Deus, vel in hoc quod non ex utero virgo suscepit, sed in utero & ex utero tantum. Vel in hoc quod noper interualla primum caro decisa est de carne matris, S post aliquot dies spiritus infusus est, . sed simul concepit plenum virum, ex Vera carne& vera anima constantem, Deum & dominum nostrum Iesum Christum. De hoc eodem Esaias

aes 71 dicit, Ecce virgo concipiet in utero, & pariet filium. Cum autem hic tantum iste nominatiuus virgo ponatur, necflle est ut ad utrunque verbum referatur. In quo apertὸ demonstratur sicut in conceptu, ita quoque in partu, Virginem permansuram esse. Et vocabitur,luluit, Emanuel, quod interpretatur nobiscum deus. Hic autem ait angelus. vocabis nomen eius Iesum : quod interpretatur

biblom saluator. Quid enim aliud est nobiscum deum eia Deum csς se,quam nos saluaret Et quid est nos saluare, qua et t. nobiscum deum esseὶ Per partum igitur virginis deus nos saluat & nobiscum est. Nobiscum est, nostrae carnis assumptione, nobiscum est chariatate, nobiscum est protectione Hic erit, inquit,

maginus. Et vere magnus, quoniam eius magnitudinis non est finis. Et ibin absimi vocabitur, non adoptiuus

124쪽

VIRGINIs MARIAε. 17 adoptiuus,sed naturalis. Sed cum ab aeterno fuerit magnus & filius altissilii, quare ait per futu- tum erit magnus, & altissimi filius 3 Ad humanitatem , ex ad hominum notitiam referendum est: quoniam qui primo paruus secundum humanitatem aestimatus est, postea magnus a stimatus est, postea magnus & dei filius esse tiperibus attestantibus innotuit. Hic est elisin ille paruus lapis. qui excisus est de monte sine inanibus, ct postea excreuit in magnum m Gntem,&O cupauit totum orbem. Et duintilli dominus Deus sedem David patris eius : ut videlicet populo iri quo David regnauit corporaliter & temporaliter , Iesus regnet spiritualiter & aeternaliter. Et regnabit in domo IaaeobIn aeternum, id est, in eccletia, quae per fidei imitationem ad Patriarcharum pertinet sortem. Sectemur fratres fidem ir - patriarcharum: simus Iacob , id est supplant, L.

tores victorum: non regnet peccatum in nostro

mortali corpore, & regnabit lesus in nobis. In maliuolam enim animam non intrabit sapie-tia : & non habitabit in corpore subdito peccatis. Et regni, inquit, eius non erit sinis. Non erit finis pote itatis & gloriae, non erit finis praemio rum. Quarto quaerenti modum, angelus determinat. Cum enim beata virgo promissionibus angelicis fidem adhiberet, de modo adimpletionis dubitans ait : quomodo siet istud, quoniameturum non cognοροὶ id est me non cognituram proposui . Alias super hoc dubitare non deberet, utpote quae desponso suo concipere posset. Modum ergo determinans Angelus est. Spiritusin'

125쪽

inussiuperuetuet in te. Ac si aperte dicat, Non de virili semine concipies, sed de virtute spiritu Gsancti. Sed cum superius beata virgo plena gratia describatur, quomodo hic spiritustanctus dbcitur superuenturusὶ Non Ut eam gratia repleret , qua iam repleta erat, sed ut eam sancto M intro modo grauidam ess ceret. Et virtus alti mi Obumbrabis tibi.Virtus altissimi potest dici vel Spiritus sanctus, iuxta illud quod Lucas ait, Vos autem sedete in ciuitate, quousque induamini. - . Virtute ex alto. vel ipse filius, iuxta quod Paulus vocat eum dei virtutem & Dei sapientiam. Ait

ergo, Virtus alti mi obumbrabit tibi, id est, Spiritus sanctus aestum victorum a te excludet, ut habitatio munda in te dei filio praeparetur. Vel . . .. certe Virtus altissimi.i. filius Dei obubrabit tibi, I id est obumbraculu carnis accipiet in te. Quia enim immensitatem diuini fulgoris , infirmitas hostrorum oculorum contemplari non posset, ideo sol iustitiae Iesus Christus sese velavit carne, vi sic quodam modo melius eum contemplaremur sub nube. Ideoque videlicet, quia non ex. , virili semine, sed ex spiritus Lancti virtute concipies, quod nocetur ex te sanctum, vocabitur stius

ori,id si ille qui nascetur. Non enim per hoc r Iatiuum quia, sola caro, sed persona significatur.

Neutrum tamen positum est,ad maiorem rei expressionem. Si enim dixisset ille sanctus homo, vel ille sanctus vir, parum dixisse videretur, Sed ait illud sanctum, si aperte diceretur: Ille in quo nihil nisi sanctitas, nihil nisi bonitas est.Et ecce E-ι7aeth cognata tua is concepit filium in Iem -

126쪽

nfisa. Postquam beatae virgini gaudium se uni nunciatum est nunciatur ei ει g dium chgnatq& amicae suae, ut ita gaudium staudio cumuletu ti& ut ad mutuam matrum vilitationem & congratulationem,infantes quoque sancti in sanctifuteris congratulentur. Et hic missis est sextus illi quae vocatur sterilis. Ac si ei dicatur, sicut cognata tua te praecucurrit concipiendo, ita filius elu, tuum praecurret praedicando & baptizando. uuia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Ac si apertὰ dicat, Non solum partus virginis, vel anus,vel sterilis Deo est possibilis: imo etiani quicquid hominibus videtur impossibile, Deo est possibile: cui facilius est quicquid vult sacere,

quam nobis Verbum proferre: & propter hoc dictum est potius omne verbum ; quam Omne factum. Non ergo desperet quaecunque animasterilis, quoniam licet per totam vitam suam sciactum bonum non fecerit, speret tamen in Domino, qui in senectute, & etiam in extremo articulo vitae, peccatores ab omni bono opere steriles respicit,& per poenitentiam fluctificare facit: Quinto beata virgo suam profitetus humilit

rem dicens, Ecce ancilia domini. Ecce fratres mei,

beata virgo quantiis gratia plena, quatiuis malet Dei & domini nostri electa, tamen solam profitetur in se subiectionis humilitatem: nec litic sola voce & fictione suiquidam faciunt) sed corde α opere. Vnde & statim post annunciationem angelicam surgens ut in sequentibus cotinetur vadit salutare & obsequium praestare Helisabeth mater de matri hominis: mater regis, matri se

127쪽

ui. Quod est contra plerosque nostrum fratres mei, quos si quandoque nostris simulationibus Ecclesia decepta & Deo permittente, ad aliqua administrationem Ecclesiasticam pr0 mouerit: ' nostris meritis hoc ascribimus, & nostrae fragilitatis obliti, caeteros contemnimus, immemores domini exempli, qui non ministrare sed ministrari volumus,nosque non patres, sed dominos demonstramus, numerum equorum, acer

uum diuitiarum, mutatoria mollium vestimet torum nobis aggregamus, cum pompa gloriaque procedimus, & in alto sublimari mortales videre dedignamur, quod facientes non humilitatem quam Dominus demonstrauit nobis sed superbiam diabolicam imitamur. Deinde beata virgo per desiderativum & deprecativum verbudesiderat tota mente & deprecatur adimpleri promi 'sum cum subdit, Dat mihi Iecundum sembum tuum, Quod est contra teporem quorun dam nostrum,fratres mei, qui ad aeternas & beatas dei promissiones torpescimus cum tamen ad promit Hones temporales inardescamus. Certe si aliquis rex temporalis promittat nobis honores& diuitias vanas ,eas cum toto desiderio non disserri optamus & postulamus. Et ecce deus promittit nobis aeternum & beatum regnum, promittit nobis coelestia bona, quae nec oculus vidit nec auris audiuit, & in cor hominis non ascendis& ad illa torpescimus& negligentes sumus. Vt quid hocὶ nisi quia temporalia nimis ardenter mamus, ct coelestia bona,vel non credimus, vel

contemnimus. Erat,inquit, m 'undum verbum

128쪽

VIRO IN Is MARI Ar sotuum. Fiat mihi & in me verbum patris, secundum verbum tuum. Et ecce gloriosa virgo, desiderium tuum adimpletum eis. Secundum enim angelicum verbum,Verbum patris factum est in re re tibi, imo, & mihi, & omnibus qui in eum firmiter credunt & sperant,qui eum ardenter diligunt, qui eius mandata faciunt. Sed ecce piissi madomina, dum hoc facere volumus, inimici nostri qui animabus nostris insidiantur,nos impediunt,& in partem suam tyahere volunt. Sed tu domina , materna pietate pro nobis seruulis tuis esto solicita. Si nos tentat Daemon,iuua; Si nos tentat caro, iuua: Si nos tentat mundus, iuua: i md semper iuua, quatinus potentissimis intercessionibus meritisque tuis adiuti, ad aeterna gaudia peruenire mereamur, per filium tuum

dominum nostrum , qui cum Patre & spiritqsancto vivit & regnat deus per omnia Iecul jeculorum, Amen. IN FESTO P O S TO-lorum Philippi Iacobi. Ixit Iesus discipulis suis, Nen turbetur cor

dite reliqua. Omni sciens dominus fratres cli rissimi, praeuidens animos discipulorum ex sua passione perturbandos, eos praemunire & praeconsolari dignatus est. Minus enim laedunt iacula quae praeuidentur, quam ea quae non praeuidentur. Igitur iturus in ipsa noctu

129쪽

ad passionem eos praemuniuit & pra instruxit,st' ut in praesibata Euangelij lectione modo audibistis.Facit autem in ipla lectione quatuor. Primo enim eos consolatur. Secundo ad interrogationem Thomae ostendit se esse viam perquam

ad Patrem itur. Tertio ad petitionem Philippi per se cognosci patre dicit. Quarto quid mereatur vera fides ostendit. Itaque eos consolans ait, Non turbetur cor vestrum. Ac si dicat, Propter passionem meam non commoueatur cor Vestrum astabilitate fidei, & suae tranquillitatis. Et quare non debeant perturbari, ostendit cum subdit. Creditis in Deum in me credite, id est, si creditis Patrem elIe omnipotentem, consequens est Venae quoque consubstan alem eius filium credaris Omnipotentem, qui detineri non possum a morte, sed sum dominus mortis & vitae. Sed Asi contingat vos in passione mea turbari usque, vel ad fugam,vel ad dubitationem, vel etiam ad negatione,tamen no perturbemini usque ad desperationem: quoniam in domo patris mei coelestis,non solum qui nunquam ceciderunt, sed etiam qui ceciderunt, & per poenitentiam resurgunt locum habent. Vnde & subditur. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Quod autem Dominus tunc dicebat discipulis, ego nunc quoque fratres mei charissimi, dico vobis. Si contigerit vos turbari cadendo: in aliquod graue peccatum , non perturbetur cor vestrum usque ad de perationem ἰ quoniam nullus tantis flagitiis de

celeribus potest implicari,qui per poenitentiam.

130쪽

PHILIPPI ET IACOBI.

non possit reparari, & locum in regno coelorum adipisci, in quo sunt diuersae mansiones, id est,

meritorum & praemiorum diuersitates. QuonN& si unus aeternae beatitudinis denarius detur Onibus electis, tamen stella differt a stella in claritate. Et secundum gradus meritorum, diuersi δsunt gradus prςmiotum. Sed tamen maior claritas ibi per superbiam no eleu tur, nec minor claritas per inuidiam cruciatur. Sed in dispari claritate, par susscientia& par gaudium est. Omnia quippe singulorum bona facit communia

charitas eu voluntas una. Ad illa ergo vera & aeterna bona fratres charissimi , toto desiderio festinemus , contemnendo falsa & momentanea

huius seculi bona, in quibus nec suricientia, nec

Verum gaudium repetatur. Sequitur, Squominιμ, id est, si non est ent diuersae mansiones paratae in domo Patris mei, Lissem vobis: quia vado parare vobis lacum. Etsi abiero in praeparauero vobis locum terum veniam ad vos. Paratae quidem sunt ab origine mundi in regno cxlorum multae mansiones, sed tamen nondum erant praeparati illis mansores. Propterea dominus descendit & rediit, ut illis mansionibus mansores pr pararet. Ascendi pigitur dominus & pr parat nobis locum : dum nos praeparat loco Ita fac domine Iesu Christe ut promisisti. P parasti mansiones, Praepara nos mansionibus. Fac nos dignos illis mansonibus, qui ex nobis indigni sumus. Mansiones sunt sanctae & nuptiales.Tu quoque indue nos sanctita-tς α nuptiali veste, ut ibi, discumbamus secure.

SEARCH

MENU NAVIGATION