D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

Et si, inquit, abiero Cr praeparauera vobis locum , ἱ-

erum veniam ad vos , cr accipiam vos ad meipsum. Ossicio nuntij & praeambuli fungitur summus dc humilis dominus, dum qbit & praeparat

nobis locum, de iterum redit obuiam nobis, Ut ad locum nos ducat praeparatum. Sic enim fac re solent potentes huius seculi,cum vadunt,in aliquam ciuitatem, praemittur nuncium, qui prae 'parat hospitium. Quo parato eis obuiam redit,& eos ad hospitium ducit. Sic quoque deus &Dan . i . dominu noste , qui Venit in hunc mundum non ministrari sed ministrare, tanquam praeambulus abiit ante nos, & ascendit in coelum praeparare nobis ocurn, de iterum redit obuiam nobis, vel quando ab hoc seculo migramus suscepturus pipias nostras: vel certe in extremo iudicio, quai ribis ς0xpQ ς α anima glorificati rapiemur obuia' .. v ε' Christo in aera, &sic semper cum domino eri' mus. pi soc est quod hic dicitur, Et accipiam vos adm ipsum,ut ubi ego sium, vossitis. Non ait,ubi ego ero, sed ubi sum, ostendens se semper praesentialiter este in gloria per diuinitatem cum pa-xre,in qua nondum erat per humanitate. Et quid fratres mei, quid beatius quam esse in illa beatitudine,in qua est Deus pater, dc eius unigenitus

Quare ergo ad hanc promissionem non exardes .cimus λ Quare propter eam omnia temporalia tanquam stercora non reputamusὶ Quare per Omnes amaritudines de passiones eam non apprehendimusὶ ει quo ego,inquit, do scitis dc viam scitis. Ac si aperte dicat, No debetis de recessit meo

132쪽

PHILIPPI ET IACOBI. 6Ixurbari,quia scitis quo ego vado,ad patrem scilicet causa praeparandi vobis locum. Et viam scitis,

scilicet exemplum & doctrinam meam, per quam e sequendo potestis ad Deum patrem, pr pa' ratamque vobi4 gloriam peruenire. Et hoc qui' dem Thomas per auditum sciebata quia tamen quid esset ad patrem ire ignorabat, se nescire dicit,cum respondens ait : Domine nescimus quo vadisin quomodo psis mus viam silareὶ Est autem haec pars secunda, in qua Dominus Thomae respondens dicit se esse viam , quὶ itur ad Deum Patre cum subdit: Ego sum via, veritas, Cr vita, Porribquatuor de causis Christus dicitur via: quoniam

per cius cognitionem, per eius exemplum, pei eius doctrinam, per eius auxilium, itur ad Deum Patrem. Tribus enim de causis dicitur veritas:

quoniam verum & immutabile esse habet cum uDeo Patre : quoniam in eo adimplentur lex dc Prophetae: quoniam verax est fidelibus suis in omni promissione. Tribus quoque de causis dicitur vita: quoniam essentialiter,& immutabilitet cum Deo Patre vivit: quoniam causaliter per eum siue corporaliter, siue spiritualiter vivitur:& quoniam potentialiter per eum mortuus,siue in anima, siue in corpore vivificatur. Quantum vero ad praesentem locum pertinet, sensus est cum dicitur, Ego sum via,veritas vita .d est,ego sum ductor eundi ad veram viram, quae ego dc Pater sumus. Quod exponens subdit,N-ο venit ad Patrem, nisi per me. Ac si aperte dicat, Nemo venit ad beatam cognitionem, & visionem Dei

Patris , nisi per me ductorem, nisi per mei co-snitionem,

133쪽

gnitionem, exemplum, doctrinam,& auxilium. O Domine Iesu Christe, ut ad beatam & desiderabilem Dei Patris &tui visionem peruenire

valeamus, da nobis ducatum tuum , da nobi tui cognitionem, da nobis sequi exemplum , dc doctrinam tuam, da nobis manus tuae opitul tionem. Et quidem tardiusculi sumus Domine, utpote quos aggravat inhabitatio dc miseria corporalis. Sed tu trahe nos post te, & curremus in

Odore Unguentorum tuoru . Si cognouissetis me, ii

quit, Cr I'atrem meum utique gnouissetis. Ex duplici ratione accipit consequutio ista necessitatem videlicet &ex ratione relationis,& ex ratione cosubstantialitatis. Pater enim & filius sunt relati-ua: de ideo sunt similes natura dc cognitione. Rursus Deus Pater,& Deus filius sunt no solum similes, sed etiam eiusdem substantiae:& ideo cognito uno,cognoscitur de reliquus . Si ergo perfecta fide cognouissent discipuli filium Dei, co- .gito uisIent utique dc Deum patrem. Et a m do,inquit, gust Ω- eum, quando scilicet accepto spiritu cincto in fide cosolidabimini: Cr iam etiam distis noFuit,eum, fide scilicet imperfecta, qualidc me filium esse vidistis: quomodo dc nos nunc Domine Iesu te & patrem tuum videmus: sed quod minus est in nobis, tu per spiritu sanctum in nobis perfice, ut de hic perfectiori fide nos v-num Deum elle credamus, & in futuro beatitudinem faciei vestrae remota nube videamuS. S quitur pars tertia, in qua Philippo quaerenti sibi patrem ostendi respondet Christus in se patrem cognosci,cum dicit,Tanta tempore vobiscumsum

134쪽

ntn clinouistis mei Philippe qui videt me,videt cm Pa trem meum. Porro in hoc quod Philippus postulat sibi patrem ostendi', fatetur se eum non comgnoscere. Vnde quia non cognito patre non cognoscitur filius, arguit eum ipse filius increpando,quod non vere cognoscat eu:cum tanto tempore conuersando cum eo potuerit eum, per diuina miracula,virtutes,& pr dicationes, esse Ve'

rum Dei filium cognoscere . qui et iti inquit,vie, videt.'Patrem. Sic de duobus valde similibus dicitur propter accidentalem similitudinem, qui id et unum,uidet alterum. Maxime de patre deo& filio eius, quorum non solum similis, sed una eadem est substatia, potest vere dici, quod qui Dei filium oculis fidei vid si, & patrem, cui est consubstantialis,videt.Est ergo ac si dicat,qualis

ego sum,talis penitus est pater meus. Sicut videtis quod ego sum sapientia iustitia,misericordia, &charitas,ita credite quod pater meus, cum quo unum sum, est sapientia, iustitia. misericordia,

charitas.Non credu,inquu ,quia ego in patre, cV pater

in me esὶ Si dicitur quod aliquis pater carnalis sit in filio suo,& filius in patre propter solam similitudinem: quanto verius dicitur quod Deus filius est in Deo patre, & Deus pater in Deo filio, propter eandem utriusque substantiam . Quod vero deus pater in deo filio sit, probat ipse filius ex hoc,quod nec loquitur, nec operatur ex se,se dex deo patre, qui in eo, & per eum, & loquitur operatur. Vnde & subdit, Verba quae loquor πο-bu ra meipso non loquar ed pater in me manens ipse facie opera. Si autem deus filius cum sit eiusdem pote-

135쪽

statis & auctoritatis cum patre,nihil sibi, sed totum deo patri attribuit, quanta est superbia hominis, qui cum nihil penitus boni ex se possit,bonum sibi a deo praestitum sibi praesumptuosὸ audet arrogares Propterea fratres charissimi, infirmitate nostram semper consideremus, & si quid

boni habemus, non nobis,sed deo attribuamus, malum vero quod habemus, nobis ascribamus. Non creditis, inquit, quia ego in Patre, Cr Pater in me esὶ clioquinpropter ipsa vera credite. Ac si apertὸ dicat Si sine experimento mihi credere non vultis, experimentum habetis diu morum operum quae ego operor,& propte inuς credere debetis. Sequitur pars quarta,in qua quid vera fides mereatur,ostendit dominus cum subdit. sivi credit in me,vera qua ego facio CV ipse faciet, in maiora horum faciet, quia ego vado ad Patrem, Et quicquid petieritis Patrem in nomine meo ho actam. Duo sinit quς prOmittit dominus in se credentibus,videlicet quod diuina opera operabuntur, k quicquid petierint Patrem in nomine suo,consequentur. Porro dis uina opera quae filius Dei operatur, operati sunt etiam credentes in eum, iuxta quod Dominus etiam alibi prςdixit,In nomine meo d monia eii ciciat, linguis loquentur nouis,&c. Et maiora inquit, lusi.Maius est enim lanare infirmos ob solam umbram, quod factum est per Petru, quam

propter tactu fimbri ,quod factum est per Christum. Maius est etiam totum mundum conuertere ad fide,quod factu est per discipulos, quam paucos Iudaeorum quod factum est per Christu. Maius etiam & mirabilius est quod homo mortuus

136쪽

tuus suscitatur ab homine mortali, & etiam a mortuo, quam quod suscitatur ab omnipotente Deo. Quomodo autem Christus,vel quomodo discipuli eius essent operaturi,ostendit cum subdita. Opera quae ego seria, Cr ipse sciet. Ego ero adiutor,ille erit minister. Ac si dicat,sine me nihil potestis dicere nec facere. Quod verb potestatem

sic operandi possit dare discipulis suis, ostendit

cum subiungit. quia vada ad Patrem. Ac si aperte dicat,bene possum hanc potestatem credentibus in me dare, quia habeo potestatem ascendendi& confedendi in eade in aequalitate cum Patre. Et non solum vobis credentibus hoc concedam, sed etiam quicquid petieritis Patrem in nomine meo hoc sciam. Non ait faciet,sed faciam,vt ostendat candem suam & Patris elle operationem. Porro in .

nomine Iesu id est, saluatoris, petit qui salutem aeternam petit. Qui proculdubio si illud toto desiderio & perseuerantia petit,adipiscetur. Itaque

fratres mei, firmiter in Iesum Christum saluato- rem nostruin credamus, & fide per dilectionem Operante, ei adhaereamus: quoniam dabit nobis ut etiam opera quς ipse facit, faciamus:videlicet misericordiam, iustitiam, sapientiam, Virtutem, temperantiam. Dabit etiam nobis potestatem caecos & si non extorius, tamen quod maius est, interius illuminandi,claudos in via dei spirituali ter erigendi captos a fauce diaboli, prece & com reptione eripiendi. mortuos in peccatis per bonum consilium resuscitandi,sed re salutem aete nam nobis toto desiderio & perseuerantia postvuntibus proculdubio largietur,ut eum vide

137쪽

i tri V ENTIONE laus & benedicamus in secula seculorum. Ame Amta diui Iacobi minoris, per D. Udorum. Iacobus . clphaei episeopin Hierosolymorum, primus cognomento iustus lororis matris domini ius, unde crdomini frater vocatus est,homo lucis, operarius verit tis,tantaei etiamsans titatis, ut bria vesimenti eius certatim cuperent attingere populi.Hic duodecim tribi

bus, quaesunt in distersone gentium epi istim seripsit.

sui dum in merusalem Christum Dei lium praedica- rei,de templo a iudaeis praecieitatus, lapidibus opprimi tur , ibis iuxta templum humatus est. sitiem Iosephus tantasanctitatis perhibet, ut propter eius necem Hierosolyma credatur esse diruta. Vita D. Philippi Cpsol per eundem. Philippus qui interpretatur, os lampadis,a Bethsaidariuitate Andreae in Petri, Gallis praedicat Chri iam. Barbaras gentes vicinάsque tenebris Q tumenti Oceana coniunctas,ad scientia lucem fideli deducit. Deinde in Hierapoli urbe Phrigiae prouinciae crucifixus, lapia datusque occubuit erectόquesepulchro sepultus es. Curus natalis est calendis Mais

. . . . . .

In inuentione sanctae Crucis.

'o A de vobis in Domin/,quod'nihil aliud mapietu, Crc. Fratres mei, haec loquitur Paulus Galatis,quibus Pseudo- praedi- catores prςdicauerant legem cu Euangelio esse tenendam:contra quorum falsam praedicationem scribit eis Apostolus.Facit autem sex

138쪽

sANCTAE CRUCI s.

in hac lectione. Primo dicit sis co fidere in Deo de

stabilitate fidei eoru . Secundo Pseudo-praedicatoribus minatur iudiciv.Tei tib demonstrat seno praedicare legis obseruatiam. Quarto optat perturbatorum inparationem. Quinto demonstrat quantum praedicent legis observantiam. Sexto

dicit se non in lege, sed in cruce Christi gloriari. Primo igitur dicit se confidere in Deo, id est, de

fidei eorum stabilitate, cum ait, Confido de vobis mdomina quod nihil aliud sapietis. Ac si dicat, quanuis pseudo- praedicatores vobis praedicent coir ria fidei, temen confido de vobis in domino, quod nihil aliud a virtute fidei sapietis. Boni magistri est de discipulorum errantium emendatione nunquam, dum sunt in hac vita, desperare: dc

ideo nunquam a correctione, nunquam ab oratione cellare: quoniam & si de incorrigibilium emendatione quantum in eis dissidat, tamcn decis in domino confidere debet: qui non solum errantes potest reuocare,imo etiam de lapidibus suscitare filios Abrahae. Inde est quod ait, Confido M t 3-

de vobis in Domino, non in vobis, quoniam male- . .

dictus homo qui confidit in homine. Nullus e- '' nim per se stare necdum resurgere potest. Quod autem Apostolus tunc dicebat Galatis, ego fra-ties charissimi, nunc dico vobis. Quanuis inter iniquos & haereticos habitetis, quorum alij malo exemplo, alij mala doctrina vos corrumpunt: tamen confido de vobis non in Vobis, sed in do irastis . mino , quod nihil aliud ab unitate fidei sapietis elsastisa vel facietis. Qui enim ab unitate Ecclesiasticae fi- f ei noes

139쪽

1N INVENTros uoratur.Sequitur pars secunda,in quaApostolii, Pseudo praedicatoribus iudicium minatur sv

dens: em autem conturbat vos ortabit iudicium, quicunque est ille.Si nullu malum Deus relinquit ameunitum, quanto supplicio debet ille puniri, qui fideles disturbat a rectitudine vitae & fidei λ Si

nim tantum peccatum est occidere corpus hominis mortale, quantum peccatum est occidere

M. - Qui standalizauerit unum de pusilis istis qui iu

me credunt,expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius,& demergatur in profundum

maris. Quia videlicet praedicator qui offensione mali exempli vel doctrinae pusillos in fide facit

ruere,melius esset ei ut circuittis ponderosus v tar secularis eum in aeternam damnationem praecipitaret, quoniam solius animae suae reum minor poena cruciaret: nunc autem tot supplicia sustinebit quot animas ruere fecit. Portabit, inquit,iudicium,vel hic voluntarius, vel in futuro. inuitus. Qui enim hic de perpetrato peccato seipsum per contritionem, consessionem, & satis.1.c.f.ii. factionem accusat & iudicat, aeternum iudicium euitat.Vnde idem Apostolus alibi ait Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Itaque fratres mei, praeueniamus diurnum iudicium. Hic nos de peccatis nostris acculem VS, ne in futuro accusemur. Hic nos iudicemus, ne in futuro iudicemur. Nam quicunque est ille. quantuscunque,qui minores i via dei deviare fa- Sapien. c. cit,iuxta gradum tuum iudicium suum porvabit.

Nam grauius iudicium in his qui praesunt, fieri: Et

140쪽

Et potentes potenter tormeta patientur:&λrtioribus sortior instat cruciatio. Sequitur pars tertia nqua Apostolus demonstrat se non praedicare legis obseruantiam cum Euangelio : Legalia enim sacrificia& obseruantiae , venturam Euangelij obseruantiam praesi- furauere, propterca Euangelio corrulcante deuerunt ccitare. Quam legis consummationem& cessationem Dominus in sua passa one demon- Ioan. i,.strauit, cum ait, consummatum est. Qui igitur ex tunc figuras legis obseruat i Christum nondum ventile, sed adhuc venturum esse demonstrat. Itaque ex tunc legalcs figuras obseruare, non tantum est inutile, sed etiam mandatum;& sperantibus etiam in eis damnosum . Vnde

idem Paulus alibi ait,Si circucidamini , Christus nihil proderit vobis. Demostrat igitur Paulus se

non praedicare legis Obseruantiam,cum ait: Et fratres si circuncis mem adhuc praedico, ut quid adhue

persequutionem pati χ' Ac si aperte dicat, Et hoc patet,quia circuncisionem non praedico, quia Iu- ''daeis amatoribus circuncisionis persequutionern

spatior. Qui ob nihil aliud me persequuntur, nisi

quia circuncisionem euacuo, quam amant, dc

crucem praedico Christi. in qua scandalizantur. inquit, euacuatum est secandalum crucis, si non crucem praedico sed circucisionem in qua Iudaei non scandalizantur, sed potius laetantur. Quod autem tunc Paulus patiebatur a Iudaeis, idem patimur hodie nos, licet indigni praedicatores quibusdam peruersis Christianis. Quia cum eis non grata sed vera,non placita sed dura dicimus:

SEARCH

MENU NAVIGATION