D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

insidias contumelias , & iniurias ab eis patimur. Cum cnim hunc corripimus de luxuria, illum de auaritia, hunc de ira, illum de crudelitate, alium de mollitie & distolutione , cos lucrari Deo cupientcs,n OS Odiunt, unde diligere debuerunt. Sequitur pars quarta, in qua Apostolus, optat perturbantium separationem cum subdit,

Vtinam absim lantur qui vos conturbant. Sicut prudens pastor separat morbidam ouem vel porcum ab ovili,ne eius contagio totus grex percat: ii a doctor gentium optat separari iniquos male docentes vel viuentes, a grege fidelium, ne eos sua contagione corrumpant ,& in anima occidant . Illos enim debemus retinere in gregem nostrum, qui de nostra societate sint meliores, vel de quorum societate nos meliores sinius. In- corrigibilem vero, qui de nostra bona conuese satione non sit melior,& nos de sua deterio- - r J- res fieri . possumus , a nobis excludamus. Scri- Psisuta prum enim, Auferte malum de medio vestri. .kedi.mia Hinc est quod sancta Ecclesia, adulteros, faenecare. ratores,haereticos, caeterosque publicis sceleribus inuolutos , excommunicare & eliminare

ςonsueuit. In hoc tam sibi quam illis consulens: sibi, ne contagio eorum intertu corrum-

patur: illis, qui cum videntes propter scelera sua se deiectos, erubescant & salubriter confundantur . Sequitur pars quinta , in qua demonstrat Apostolus quare obseruantia legis praedicetur a Pseudo-praedicatoribus: & ponit

duas causas e primam , ut euitent persecutionem: secundam , ut acquirant sibi nomen.

142쪽

sANCTAE CRUCI s. 66Quicunque euim volunt placere in came, id est, cat-naliter, & non spiritualiter, hominibus & non

Deo : hi cogunt nos circumidi r tantum subaudis in carne : vel tantum hac causa ut crucis

Christi peissequutionem non patiantur. Romani enim Imperatores, Augustus , Tiberius,& Gaius, dederant libertatem Iudaeis . ut ubique possent patriis legibus donee viverent; in pace deseruire. Propterea Pseudo- praedicatores dum viderem Christianos persequutionem pati, legales olli eruantias tenebant , & suos tenere cogebant, ut hominibus non displicerent, & persequutionem euitarent. Quorum etiam hodie sunt similes quidam seso nomine Laistitia pastores , qui non Vera sed grata , non dura pastorei. sed placita dicunt & faciunt horninibus, hac videlicet causa ut cis placeant. Sed ut ait Psau IN LI*.mista , qui hominibus placent , confusi sunt: satis quoniam Deus spreuit eos: Et Apostolus, Si ad- nuc, inquit, hominibus placerem, Christi setuus non essem . Secundam vero causam ponit cum subdit, Neque enim qui circunciduntur, subaudis tantum in carne, legem custodiunt, quae spi xitualem magis quam carnalem praecepit circula, cisionem, Sed volunt, inquit, vos circuncidi, ut ιν

came vestra, id est, in carnali vestra circuncisione, glorientur , dum plures pro solitos faciendo nomen sibi acquirent. Quales sunt hodie sui de dolendum est in multi, qui Praedicant & legunt, non ut auditoribus proficiant, sed ut in

multitudine auditorum glorientur de nomen

sibi acquirant. Sed tales quicunque sunt, iam

143쪽

IN 1NVENTIONE receperunt mercedem suam. Sequitur pars

sexta, in qua Apostolus dicit se non in lcge sed tantum in cruce Christi gloriari. Quali dicat: illi

gloriantur in circuncisone, mih utem absit ο- fari nisi in cruce Dontim noIura lesiis CDrtui. Noluit

dicere cum posset Apostolus, mihi absit gloriari nisi in sapientia vel potentia, vel in aliqua alia Nirtute Iesu Christi: sed ait, nisi in cruce. Quareξ

quia crux est arma per quae nos Christus redimens diabolum superauit, & nos eum supera- re docuit. Sicut ergo aliquis miles gloriatur in , armis suis quibus superauit host citi suum: ita Paulus gloriatur in cruce Christi, per quam victor erat omnium suorum aduersariorum. NeCMaia reis ait simpliciter in cruce, sed in cruce Domini nostricti. Iesu Christi. Multae quippe sunt cruces, id est, causae patiendi. Est enim crux sinistri latronis, qui pro peccatis suis inuitus patitur: nec emendatur, in qua non est unde glorietur, sed unde, damnetur. Est S crux dextri latronis pro peccatis suis patientis, sed tamen poenitentis,& constetis:nec in ea est unde glorietur, sed unde corripiatur. Est & crux Circnaei in Angaria , sed non morientis , id est, hypocritae carnem affli Mntis es mundo viventis, nec in ea est unde vele glorietur sed unde iudicetur. Est & crux Chiisii ii nocentis, pro peccatis nostras sponte morientis,& in ea est multum unde glorietur. In hac Paulus gloriatur. Quoniam ct ad exemplum Christi in cruce pendentis, carnem suam crucifixerat cum viciis & concupiscentiis, mortuus mun-

ω. G do, sed vivus Deo. Vnde idum ait, Vivo ego,

144쪽

SANCTAE CRUCIS. c iam non ego,vivit verbin me Chiistus. Et etiam Galat. 6

pro Cinitio quotidie paticbatur contumelias, iniurias, flagella, carceres , lapides, S huiusem odi. Vnde idem ait, Ego stigmata Christi porto In corpore meo. Et suppleo, inquit, quae desunt passionum Christi. His igitur armis iam superauerat Apostolus , non solum mundum,

sed etiam seipsum , Vnde & subdit, Per quem, id

est, per cuius amorem, per cuius imitationem, mundus mihi crucifixus esse, ne me trahat concupiscentiis: Et ego mundo, ne eum sequar. Id est per quem vici mundum,& etiam meipsium. Sed nos fratres, si adhuc, mundo, si adhuc carnis conc piscentiis vivimus quo in odo in cruce Iesu Christi gloriari possumus Nonne dum signum crucis fronti nostro imprimimus, & tamen concupiscentias eu vitia in nobis non mortificamus, paupertatem , humilitatem, contumelias, iniurias, infirmitates, caeterasque infirmitates, caete-Iasque anxietates patienter non portam VS, non

ne facti sumus similes Cireneo, qui crucem qui dem portat, sed non moritur Itaque fratres, si volumus gloriari cum Christo , patiamur cum eo:per viam quam ipse ambulauit, ambulcinus: diuitias, honores, & glorias mundi, contemnamus: membra nostra cum viciis & concupiscen- tiis crucifigamus : miserabilibus pcrsonis compassionem ex misericordiam exhibeamus, Om- nia dura spe regni coelorum amplcctamur , pro O risto,eiulque iustitia usque ad mor em dccer- Lemus quatinus eius gloiiae participes esse me-

145쪽

IN INVENTIONE

aquilis propter tres eorum proprietates: quo niam pennis virtutum altius ad coelestia subleuantur : quoniam oculis contemplationis lem iustitiς subtilius contemplantur:&quoniam; .Vetustate non corrumpuntur, sed renouatur ut

aquilae iuuentus sua. Quibus ut associari mereamur , vetustatem peccatorum nostrorum fratres mei, per poenitentiam cxuamus, & de die in diem per nouitatem virtutum renouemur,& toto mentis desiderio ad videndum Deum deorum in Sion suspiremus. Tertio demonstrat Domii nus quas res in siccundo aduentu suo sit factu rus, cum subdit, Statim autem 'It tribulationem Herum idorum , Ibi ει curabitur, luna non dabit lumen siuum . Et sella cadent de caelo, O virtutes coelo rum movebuntur . Porro iuxta lit cram,sol, luna, A. stelles ad tempus suo lumine privabuntur, Ut instantem aduentum Domini significent: sed post μCa mundo renouato , maius lumen rccipient. Scd & tanta claritas erit veri solis sanctorum que ad iudicium venientium, quod ad comparationem eorum, sol & luna obscurabuntur, Mstellae cadent a sua claritate: tantaque seueritas Crit districti iudicis contra reprobos, quod virtutes & potestates coelorum mouebiitur. No quod de se timeant,sed quod tantam seueritatem exei ibb.is. cciri Videant. Vnde Iob, Columnae, inquit, coeli contremiscunt & pavent aduentum eius . Et si tremebunt angeli fratres mei, quanto magis ho-I.Pa. . Rix I cobus , Vix iustus saluabitur. ' impius & peccator ubi parebunt ZMystice verbmulti qui videbantur hic radiis bonorum operii,

146쪽

quasiani & luna mundum irradiare Domino veniente, qui illuminabit abscondita tenebrarum, de manifestabit consilia cordium, Obscurabutur: i c. & multi qui fulgere videbantur ut itallar,cadent:& qui hic firmi videbantur quasi virtutes coelorum, ruent. Quarto quoque ostendit dominus, cum quibus insignibus ad iudicium sit venturus cum subdit:M tunc apparebit signumst, hominis in

coelo. Sicut rege seculari cum equitatu suo veniere, solet vexilla eius praecedere: sic fratrcs mei, fiet domino ad iudicium veniente. Praecedet enim vexillum sancti; crucis. Et hoς ob tres causas. Prima est,ut ostendat quale sit signum victoriae suae, quod prius videbatur opprobrij esse de deiectionis: secunda est, ut dilectoribus suis, suae crucis

baiulatoribus inspirci iucunditatem: tertia est, ut crucifixoribus, suaeque crucis contemptoribus, incutiat confusionem dc timorem . Unde scriptuna est, Et videbit eum omnis oculus, etiam qui eum pupugerunt . Tradunt etiam qui vestigia vulnerum quae pro nobis pertulit , runc demonstrabit : dc reprobis impropcrabit. Pro aea. r. pterea fratres mei, propter nos crucifixum diligamus , dc cius crucem , quantum positamus,

baiulemus: cspiditates carnis dc amorem mun- .

di iii nobis crucifigamus , paupertatem, humilitatem, contumelias iniurias, infirmitates , dc dolores cum patientia sustineamus . Erga miserabiles personas compassionem de miseria cordiam habeamus, spe regni coelorum omnia dura pati non timeamus, pro Christo usque ad mortem decertemus, luatinus Christum cru-

147쪽

IN INVENTIONE

cifixum in iudicio securi videre mereamur Quinto demonstrat dominus quid mali sint habituri, mali in iudicio cum subdit . Et tunc plangent se omnes tribus terne, id est aliqui de omnibus tribubus qui Christum perscquuti sunt,uel contempserui in hoc in udo.Vnde & subdit causam qu re plangant.quia videlicet videbunt tum hominis

venientem innusibus caeli,sicut in nubibus caeli a cendit.Venientem dico cum virtute magna & maiestate, ut readat unicuique secundum opera sua. Plangent quidem & poenitebunt reprobi,sua interius conscientia eos accusante: sed sero: quonia planctus & poenitentia illa non erit purgatoria, sed principium aeternae miseriae. In qua quidem erit planctus sine con latione, poenitentia sine indulgentia, dolor sine remedio , cruciatus sine refrigerio, ardor sine rore, supplicium sine spe, mors sine fine. Sext b demonstrat dominus quid boni suis sit collaturus,cum subdit, Et mittet a

gelos cum tuba Cr voce magna,videlicet tam immen- fa& tam essi caci, quae omneS mortuos ubicumque sint,possit excitare,&adiudicium concitare. Et congregabunt, inquit, electos elud a qu tuor ventis

id est ab omnibus partibus in udi: asiummis coeloris que ad terminos eoru : id est ab omnibus locis qui sub coelo sunt, a Mediterraneis usque ad ultimos terminos terrae. Hi sunt meliores angeli,qui iuxta parabolana Euangelicam zizania.& lxiticum pariter colligent: scd zizania colligent in fasci

culos ad comburendum, triticum vero congrcgabunt in coeleste horreum . Ut autem statres,

tunc non ad ignem, sed ad vitam colligi mere

148쪽

sANCTAE CRUCIS. TOmur, interim formidinem extremi iudicij semper ante oculos nostros ponamus,quam terribilis veniat summus Iudex semper cogitemus: pe cata nostra lachrymis poenitentiae diluamus, MOmnia transitoria contemnentes ad illa aeterna bona toto desiderio festinemus : Deum super omnia, & proximum sicut nos diligamus:& si luctu dicem nobis illum misericordem inuenire cupimus,nunc misericordes simus, patientibus co- patiamur,esurientem pascamus, sitientem potemus , nudum vestianuas , peregrinum suscipi mus, infirmum visitemus, In carceratum redim 'mus, quatinus tunc a summo iudice aeternaliter

pasci, potari, vestiri, suscipi, & consolari mere mur. Ipso largiente qui cum patre & spiritu saticho vivit regnat Deus per omnia secula seculorum, Amen. Q o MODO CRUX D O MI N IC inuenta est, ex Eutropis instorico lib. 1 r,

rerum Romanarum in Flauio Con animo. Mater Constantini Imperatoris Helina nenitne, insmnis admonita, Hierapolymam properauit, C epuliarum Christi, licet disticissime, tamen inuenit, sordibus coopertum, desu 'r templum Veneris aedificatu, ubi mrgines cantibus mstultabant: praecipitque destrui scelerat imum, ipsums puluerem funestis sacra ismiolatum eiici, a ciuitate procul dissergi. Exin locum purgari praecipiente ,satim palam monumentum Domini apparuit. 'paruerut Cr circa illud sustose tres crupes er claui, l cr titulus literis Graecis cr Latia

149쪽

IN NATIVITATEnis conscriptim: Iesm Narare is rex Iudaeorum. Dicitur autem quia etiam mo=tuus crum tactu surrexit.

δε huc igno Sybilia dixit apud δ' nos. O ter iratum

lignum in quo Deus extems est. nc ego qua crux Domi ni esset,quae latronum dubιtare coepe, ut. Proinde M camin ciuitatu piaesul, huiusmodi tactu dubitationem joluit. MDltera nanque nοιιbtate clarae longa agritudinefatigatae unam earum crufum cum oratione promptis ι- ma adhibens, virtutem I luators agnouit. Mox enim mAlierem attig t crux a donem saeuissimae aegritudinis

IN N TIVI TE IANCTI Ioannis Baptistae. Riusquam te formare in utero nou; te,

CT antequam exires de ventre sanctι-

faui te, CD prophetam ingetibus dedi te, Urc. Hςc sunt fratrcs charinlimi, verbu ad Hieremia prophetam,de electione eius in prophetam. sed quonia nihilominus beato praecursori domini conueniunt, ideo conuenienter recitantur in eius natiuitate, qua nos hodie celebramus. Sunt aute huius lectionis quatuor partes. Primo enim dicit dominus Hieremi ς se cum in Prophe tam praedestinasse: Secudo Hieremias se Oxcusat: Arierem.r. lugTertio dominus consolatur eum: Quarto iniuri

git ei prophetiae ministerium. Mitturus igitur

150쪽

Dominus Hieremiam ad officiu prophetandi, ne ipse propriae impetitiae fragilitatέ que conscius,

iniunctu ossicium renueret, primo demo strat ci, quod ipse ad hoc iit praeclectus,cu dicit. Tra ausi te sermare in utero noui te, id est approbaui de clegite: cit antequam exires de vulva sanctis ui te re prophetam in pn ibin dedi te. Ecce quam mitabilis, quamque i tu pendus fracres inci, est diuinae prae- .

oelii nati om S cffectus, quae hominzm antcquam pratistis sit, cligit : antequam de immunditia excat, mun- rionis dat antequam loquatur, proph.tam facit. Iuxta quod de eo scriptum cli, Q ni fecit quae futura sunt: Et alibi, iam vocat ea quae non sunt,tanquaea quae sunt. Qtiae aute hic de Hieremia dictitur, R . . sint iliter imo cxccllentius,sanctissimo conueni ut Domini praecursori. Istum enim similiter & antequam formaret in utero elegit, imb venturum per Prophetas praedixit, & per angelum nascit rum pronunciauit. Istum quoque antequam exiret de vulva sanctificauit, imo iuxta verbum a changeli,eum Spiritu sancto ex ut cro matris suaeropleuit. istu similiter antequam exiret de vulva prophetam in gentibus per praedestinationem dedit, inio per propheticum gaudium, S per os matris suae,aduentum Christi in utero sanctet vi ginis prophetare fecit. Ecce videtis quomodo onmia haec excellentius beato Ioaian, conuenia quam Hieremiae. Nemo aurem vestrum fratres mei,ex istis verbis quae hic dicuntur, priusquam te

formarem in utero noui te, suimat crroris occasione,

aestimando quod ideo Dominus vel Hieremiam, vel Iohannem elegit, quod eos futuros bonos ,

SEARCH

MENU NAVIGATION