D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

catur per hoc quod tabernaculu Moysi erat exterius coopertum pellibus & fagis cillicinis ad expellendam intemperie aeris. Interius vero splendebat coccus, purpura,& bissus. Quia cnim quidem homines gros Le mentis, sunt minus idonei tractare spiritualia,ideo debet illud ad quod idonei sunt facere, scilicet exteriores curas, & perturbationes suscipiendo ab eorum iniuriis contemplativos protegere. Et quia quidem homines spirituales ad exteriora tractanda sunt minus idonei , debent interiora & spiritualia ad quod ma- gis idonei sunt tractare, ne fortὸ si purpura Al bissus ad intemperiem foris prodeant, gratiam

suam amittant. Et econtra si sagae & pelles interius ponantur,indecora & inutilia fiant. Vidi enim quosdam a claustro contemplationis egres.sos , non regressos esse, sed more cotui missi a Noe, cadaueribus adhaesisse. Sunt & aliae perso-,nae, quae ad utrumque fiant idoneae, quae & exte- . - iri ora & interiora conuenienter norunt tractare. is, gestisia. Isti debent rectores Ecclesiarum constitui, qui ν--d isi vicissim sciant cum Moyse,& in tabernaculo pex μ' tui. contemplationem dominum consulere, & foras ad erudiendum regendumque populum exire.

Qi' ad exemplum columbae Noe egressi, nec in

exterioribus requiem inuenientes, cum ramo

liuae,id est, opere misericordiae exterius adepto, ad arcam contemplationis festinant redire. Qui more Iacob speciem Rachel,id est,co templationis magis diligant,& Liam,id est,activam vitam propter operum foecunditatem sustinere non recusant. Mystice vero castellum in quo dominus 4 intrauit

272쪽

intrauit,ut rus est beatae virginis. Quod bene cori gruit ci & nomine & signa ficatione. Nomine, lquoniam castellum siue castrum dicitur a castrado,eo quod propter Vigilias & laborem armoruom usi libido eliminetur a castro. Ab utero quoque beatae virginis omnis libido Propter labores& honestas exercitationes exclusa fuit. Signis catione,quoniam castellum dicitur quod est muris & propugnaculis circunuallatum,custodibus munitum, necessariis repletum. Castrum quoque beatς virginis fuit propugnaculis vallatu, ut abstinentia, contra ingluviem: castitate contra tu xuriam: munificentia,contra auaritiam: pati cntia contra iram, humilitate contra superbiam. Vnde colo. . in canticis canticorum, hortus conclusus soror mea sponsa,hortus conclusus,fons signatus. Item

Collum tuum sicut turris David, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clipei pendant ex

ea omnis armatura fortium. Fuit enim beata virgo collum , per quod exiit ad nos verbum Dei. Fuit etiam custodibus munitum, utpote quam Gabriel, caeterique angeli, & sancti homines ut Ioseph,& Ioannes Euangelista, ut Dei templum sanctissime custodierut. Fuit & necessariis repletum, utpote in qua secit sibi cellarium panis vi- . rae, & aqua sapientiae. Fuit igitur beata virgo

castellum, & quoddam id est singulare: quia

quamuis caeterae virgines possint esse mundae

ct castae, tamen nulla potest esse similis, & virgo& mater. Qubd & si concedamus posse fieri .n ulla tamen alia potest esse mater fili j dei. Qui sicut est unico Patri ta est unicus unicae matri. in hoc

273쪽

ligi ut castissimum castellum intrauit Iesus. Po ta vero per quam intrauit, Fides est. Quia enim credidit, perfecta sunt ei omnia quae dicta sunt ei a domino. Nec intrans Iesus hoc castellum violauit: Icsus enim saluat,no violat. Secundum nomen eius,ita & opus eius. Et mulier quaedam Ma tha non e excepit icum in domum suum, circ. Nulla sic exequuta est officiu Marthae, ut beata virgo.

Alii quemlibet hospitem in domo sua suscipi ut: Haec & istud ad literam fecisse creditur, & quod est i natus , ipsum filium Dei, qui non habet ubi

caput suum reclinet, utero suscepit . Alij nudum quemlibet, Veste cooperiunt: haec & istud fecisse creditur, & quod maius est, ipsum filium dei propria carne vestiuit. Alij quemlibet esurietem cibo vel potu reficiunt: haec & istud fecisse creditur,& etiam ipsum filium dci secundum carnem esurientem, etiam interiori lacte suo potauit,& cςtera humanitatis ossicia ei diligentissime exhibui ut de ea merito dicatur. Martha vero

satagebat circa frequens ministerium. Inter haae etiam sollicita erat, & turbabatur , cum fugeret in , E-gyptum a facie nerodis suum talem filium pe sequentis. Turbabatur cum Iudaeos insidiantes,

dc ei mortem machinantes agnosceret. Comprehenso quoque & crucifixo alluit, imo etiam irsius animam idem gladius passionis transiuerberauit.Vnde & bene congruit quod dicitur, Ma tha, Martha, sollicita es, & turbaris erga plurima. Nemo vero dubitat quin beata Maria vellet

filium suum de omni tribulatione liberari,& seipsam in turbatione adiuuari a diuinitate, quam

274쪽

eidem filio suo nouerat inesse per Theoriam quae est pars Mariae. Et est quod conqueritur Martha, quod eam solam soror ministrare relinquit. Et si talis est in beata virgine pars Marthae, qua-.lis putatis est in ea quae optima pars praedicatus Maria: ὶ ο quam magna multitudo 'dulcedinis i fuit in ea, quando spiritus sanctus in eam venit,& virtus altissimi obumbrauit, & de eodem spiritu sancto concepit. Quid de Deo non aspiciebat, in qua Dei sapientia latebatὶ Et quid de

Deo non iapiebat, quae ipsum thesaurum sapientiae & scientiae in se portabat ξ Nemo unquam sic gustauit quam suauis est Dominus. Haec coi seruabat omnia verba Angeloru,Pastoru, Magorum necnon & ipsius filij sui, conferens in corde suo. Circa plurima occupabatur, ut Martha: circa unum delectabatur, ut Maria. singulariter igitur partem Marthae peregit, singulariter optimam partem Mariae elegit. Sed pars Marthae ei aufertur bono suo, quia pars Mariae ei perficitur

quae non auferetur ab ea. Exaltata est enim si- per choros angelorum, repletum est in bonis desiderium suum, quae gaudet & regnat cum filio suo inaeternum, apud ipsum pro nobis semper intercedens, si tamen ad exemplum eius fueri mus, vel Martha Christum in pauperibus suscipiendo, cibando,vestiendo,caeteraque opera misericordiae ministrando: vel si fuerimus Maria, soli Christo cunctis transitoriis spretis adhaeren- .do, contemplationi, lectioni, orationi, caeterILque virtutibus vacando,& ad Deum toto deside-tio festinado de perueniedo. Quod gloriosis pr

275쪽

ςibus eiusdem beatissimae matris suae nobis com cedere dignetur, qui cum Patre & spiritu sancto vivit & iegnat Dcus per omnia secula iuculorum. Amen.

Ccta est contentio inter discipulos , quis

eorum vide etur esse maior, reliqua.

Quinquepertita est lectio ista fratres mei. Primo enim contendunt discipuli de praelatione. Secundo dominus eos redarguens, ostendit de quo non debeant vel debeant contendere . Tcrtio exemplo suo eos inuitat. Quarto quae sit summa meriti eorum demonstrat. Quin id quod praemium esset eis daturus manifestat. Primo igitur discipuli narrantur de prςlatione, contendisse, cum dicitur Facta est contentio inter discipulos quis eorum videretur esse maior. Sicut bonorum est in scripturis attendere unde in melius proficiant: sic peruersorum est in scripturis accipere , Vnde nequitias suas vel demendant, ut excusant. Ideoque multo ardentius attendunt, quod facta est contentio inter discipulos Christi , quis eorum videretur esse maior, quam quod multitudinis credentium erat cor unum & anima una. Multb recolunt. tenacius quod facta est contentio inter Paulum& Barnabam , ita ut discederent ab inuicem:

quam quod idem Paulus dicit, Chm sit inter vos zelus & contentio, nonne carnales estis r Quasi

Peruersi exscriptismaccipiut, -- de nequi

276쪽

nobis infirmitas sanctorum praeponatur imitanda & non illud, potius quia conualuerunt de infirmitate sortes facti sunt in bcllo. Non enim proponitur nobis contentio vel infirmitas san chorum ad imitandum, sed potius ad cauendum. Attamen de qua praelatione contenderent, dubium est. Si enim de exteriori prςlatione contendebant, constat quia tanquam carnales adhuc, errabant. Vnde & a domino redarguuntur dicente, R es gentium dominantur eorum: Et qui potestatem habent seu per eos ben fici vocantur. Vos autem non sic. Ac si diceret, Non more secularium de praelatione & laude contendatis. Si autem quod magis credo) de praelatione virtutis contendebant, iuxta quod Dominus eis praeceperat, contendite intrare per angustam portam , nequar Maιι. . quam in hoc peccabant, nec de hoc a Domino Luca13. redarguuntur: sed potius ab eo erudiuntur,quod de virtute & sanctitate contendere debent, non per elationem, sed per humilitatem . Porro in- Nasis situm est nobis fratres mei, naturaliter concu-teν -upiscere & ambire. Cum enim ompis anima psim . . creata sit a Deo concupiscibilis,naturaliter concupiscit profectum & honorem suum. Sed in. electione concupiscendorum , falluntur sec lares, qui spiritualia & qterna bona .vcl ignorantes vel negligentes , sola transitoria mirat tur,cupiunt, & ea quocunque modo rape e contendunt. At viri spiritu ases, spiritualia sona iam degustantes, & aeterna praeodorantes, illa sola, contemptis diuitiis secularibus & honoribus, ambiunt & appetunt. Sed quia norunt prose-

277쪽

Praseam ctum virtutum sine humilitate esse praecipitium, virtutibus per humilitatem profiscere con-rit,' st; tendunt. Qui igitur fratres mei, non concupitium est. scere non pollum uS,Vcra & aeterna bona concu-

piscamus. Quanto magis enim desiderauctimus

aeterna,tanti, magis vilescant nobis terrena. Sequirur pars secunda, in qua Dominus discipulos

de quo non debeant, Vel dcbeant contendere, informat . Porro de quo non dcbeant contendere , eos informat, cum subdit: Reees gentium dorminantur eorum, Q qui pote tem habent super illis benefici voci tur . Ac si aperte dicat, Illi pcr ambitionem rapiunt sibi regnum,uci potestatem super gentes. Exercent super eas non regimen , sed magis dominationem per superbiam& , amant ab eis laudari & honorari per inanem gloriam. Vos autem non sic, id est non ambietis praes tionem . Et si ad eam fueritis vocati, non ama bitis dominari & honorari, sed potius humili ri,laborare,& ministrare. Vnde & Petrus,Nei que, inquit, ut dominantes in clero, sed forma I. Pit r. - Licti gregis ex animo . Cum enim omnes ho-Om' hq mines aequales creati sint , superbia est super aequales velle Sed quia quidam a ratione deuiantes, peccando hunt nimales, necesse est ut rationales & spirituales homines eis corrigendis & regendis praeficiatur,& in hoc non hominibus sed animabus domi- so nentur 2 Debet igitur praelatus se exhibere dctrinali cisi bonis tanquam socium , & peruersis tanquam ω bq'qi or dominum: ita tarnen quod in ipsis peruersis sciat ' i' ' prudenter persequi ulpam, &lauere natur Πλοῦ

278쪽

ut nec propter corrcctionem cadat ab more,nec Ipropter amorem,a correctione. Sed etiam ipsum lquem corripit exterius, sibi praeponat intcrius, attendens se cum maior sit gradu & scientia s- milia vel Ictiam grauiora commisisse, vel committere possb. Quod apertu contra quosdam est, qai per ambitionem super meliores & prudentiores rapiunt principatum non regnum super eos exercent, sed tirannidem, amantes pri' tu M. mos accubitus in coenis, S salutationes in foro,

dc vocari ab hominibus Rabbi, vitia tam in se qua in subditis nutrientes, & spiritum extinguentes. De quibus vero discipuli Christi debeant con tendere ostedit ipse cum dicit. qui maior est et 'D Q, fa sicut iunior quipraece sor est cui mini fratur. Ac si aperte dicat Non contendetii depra alioue dc dominio, sed potius de humilitate dc ministerio qui maior est, inquit, vestrum , sub audis, merito virtutum i t sicut iunior , id est inferior : non quidem sola vose & so Miliud ne, ut hypochritae sςd etiam vera sui aestima- . tione . Quod erit si seipsum vere cognoscens, semper infirmitates, Nici , dc peccata ilia, alio- Drum vero bona consideret. Hoc enim pensans: non solum bonis quibuslibet minoribus noti debit se praeferre, sed nec etiam quantulacum qRe peccatoribus, cogitando se pol se ruere, Millos per poenitentiam, etiam ad summas virtutes ascendere posse. Quis enim considerans Iudae Apostoli ruinam , dc Magdalenae restaur tionem, audeat se quantulacumque iustum, pr ferre alicui quantulacumque peccatori: Et

279쪽

tuprara.

ossi ium

aeces rest, inquit, gradu praelationis , Fiat sicut ministrator , non sola similitudine, scd veritate: ἰρο- Cum enim Episcopus superintendens dicatur, pς ' & intendere,vigilare, custodire, timere, & sol- φ. ' ' licitum esse pro subditis, sit magis nanaistrantis quam dominantis ossicium, patet quod officium spiscopi cst magis ministrare quam ministrari, M serpi & Epitcopus magis minister debet dici quam μις est mi' Dominus . Hoc autem probat per similitudi-ncm cum subdit, Nam quu maior est, iuxta iudicium scilicet seculi, pia recumbit an qui ministrat' Norane qui recumbιt ' Porrb ossicium ministri est , tam pro se quam pro aliis sollicitum esse , neccssyria praeparare,& quod unicuique necessarium est , apponere . Rccumbentis vero est pro se solo sollicitum esse, sedere, & appOstis uti . Episcopus ergo & Sacerdos in Ec-ςlesia tanquam minister : quoniam non tam pro se quam pio aliis sollicitus cst : & quo niam S cramenta dc praedicationis verba aliis habet praeparare : & quoniam unicuique ver-' bum vel sacramentum necestarium habet apponere . plebs verbest in Ecclesia, quasi recumbens , quoniam pro se tantum unusquisque sollicitus est : & non stat quasi ad aliquid agci dum , sed semper quasi discumbit ad audiendum : &appositam, expositamque suscipit praedicationem. Sequitur pars tertia,in qua Dominus exemplo sui inuitat discipulos ad humilitatem & ad minis ci sum, cum subdit . Ego autem in medio v

iimmsium cui qui ministrat. ino modo Dominus

280쪽

ossicium ministri expleat, ostendit ipse cum se officium pastoris & medici facturum demostrat , Per Ezechielem prophetam dicens ,Ecce ego re- 'i 'quiram oves meas, eu visitabo eas sicut Past orvisitat gregem suum in die,quando fuciit in medio ourum suarum dissipatarum. Quod perierat requieta, quod abiectum fuerat reducam, Scquod fractu in fuerat,alligabo: & quod infirmufuit consolidabo:& quod forte &pingue,custo G diam:& pascAcos in iudicio & iustitia. Et Elatas, sicut pastor,inquit,grcgem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, de in sinu suo leuabit, et as ipse portabit. Lanc Dominus quod pe-xierat requisiuit, quando hominem perditum redimere venit . Quod abiectum fuerat reduxit, quando gentes per idololatriam abiectas ad fidem vocavit. Quod stactum fuerat, alligauit: quando Magdalenam eu Salalum, & consimi les,desperatione fractos alligauit. Quod infirmufuerat consolidavit, quando infirmitatem disse,pulorum per Spiritum sanctu roborauit. Quod

forte & pingue cit custodir, quando Viros ian- ctos ne aliquando in tentationibus corruant,custodit. Pascit eos in iudicio & iustitia, quoniam eos recte& iusta intentione instruir. in brachio suo congrcgabit agnos,quoniam electos suos de diuersis mundi partibus in unionem fidei coi

uocat, in sinu suo eos leuat, quoniam earum teneritudinem in sinu misericordiae suae confovet& conseruat.Foetas ipse portat, quoniam animas per praedicationem alias generantes, nec ab hoc

labore deficiant, bencficio gratiarum supportat.'

SEARCH

MENU NAVIGATION