D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

IN NATIVITATE quarta fuit ad eius redemptionem.Illae tres per inobedientia corruerunt: haec quarta restaur uit ruinas eoru.Est igitur haec generatio, caeteris maior, mirabilior, dc nobis utilior. Maior,

quia maior est si nascitur,scilicet dei fili'.Mir bilior, quia mirabilius est qubd Deus in forma serui de muliere dignat' est nasci si quod seruuplasmauit. Nobis utilior,quonia utilius est no- bis ad vitam aeterna renasci quod habemus per Christi natiuitate) quam ad mortem in hoc seculo nasci per carnis natiuitatem. Cum itaq; de hac sola Christi generatione hic intendat Ma

thqus agere,cur altius exorditur multas texedo

generationesξVt videlicet ostedat hebr is quibus scripsit,se no cuiuslibet Christi scribere generationem,sed illius solius, qui antiquis patribus in lege promissus est. Unde de duos patres Ionit,David,scilicet &Abraha, quibus spe-

ter deChristo de semine eorum nascituro,

promissio facta est. Abrahq quippe dictum est,

In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et David, & ponam in secutu seculi seme eius, Mthronu ei' sicut dies seculi.Vnde & Hieremias longo tempore post David,& iam tendente regno Iudaeorum ad finem,ait: Ecce dies veniunt dicit domiti',& suscitabo David germe iustu, dc regnabit rex Sc sapiens erit:& faciet iudiciu& iustitia in terra. Et hoc est nomen quod Vocabunt eum,Dominus iustus noster. Exordies igitur Euagelista Christi genealogia,ait: --huge it Isaac, Isaac ante genuit Iacob, c. In hac igitur genealogia fratres charissimi, quatuor

302쪽

VIRGINIs MARIAE. Is seosiderare debetis. Ipsius genealogiae qualit

tem, personarii diuersitatem,numerum,& o

dine. Et primum, qualis est ista genealogia: Admirabilis,sancta eu fructuosa. admirabilis est,

& in principio, & in fine. Mirabiliter quippe

Abranam, cum senex estet, de matre sterili de senex, genuit Isaac. Mirabilius vero sacratissima virgo Maria, absque Viri consortio genuit,

non qualemcumque, sti ipsum Dei filium.

Deum ac creatore suu. Prima est generatio 1dmirabilis, quia contra natura: ista vero mirabilior, quia supra & contra naturam. Vnde bendper mirabile virgae Aaron fructificatione praefigurata est.Sicut enim virga Aaro cii sicca cuset, sine adminiculo radicis vel humoris, mirabiliter floruit & nuces itulit: ita imo mirabili' beata virgo Maria cit ardore spirit'facti, omnis cupiditas in ea esset desiccata, sine exteriori adminiculo cocepit eperit. Sacta vero est i sta generatio,quia sancta est radix, fact' stipes, sanctus truncus,sanctior virgo Maria,sanctissimus verb flos & fructus. sanctus enim fuit , vbraha & c teri Patriarchae, qui sunt prima credendi via.Sacti quoque Prophetae, qui fueriit organum spiritus acti. Sancti quoque Reges, . qui habueriit sapientiam se & alios rege di. Sachior verb fuit beata virgo Maria,quq est teptu

Dei,sacrarium spirit' sancti,cella aromatu,paradisus delitiaru. Sactissimus vero sanctus sanctorii Deus dc domin noster Iesus Christus,in quo habitat omnisplenitudo diuinitatis corporaliter,& septem spiritus missi in omne terram

303쪽

IN FATIVITATE

Sanctitate huius generationis praeuides Esaias ait,Egredietur virga de radice Iesse,&flos de rar i. ii. dice eius ascedet,& requiescet super eu spiritus Domini,spiritus sapietiς &intellectus,spiritus consilij dc fortitudinis,spiritus scietiae cic piet tis, replebit eu spiritus timoris Domini. Vti lis quoque est genealogia nobis,si tame sancti tale patrum praepositorum,imitati fuerimus, si

ad ex eplum patriarcflaru recte vivamus dc do ceamus, si ad exemptu bonorum regum nos δίalios bene corrigamus & regamus, si ad exemplum beatae virginis,munditiam humilitatem,&omnem sanctitatem habere studeamus: si Iesum Christum diligendo ut redemptorem nostrum sequendo,& praecepta eius faciedo, eius redeptionis fieri participes laboremus. Per hac enim genealogiam,misit dςus verbum suu tanquam hamum in carne absconditii,inter aquas humani gencris ut eo diabolum caperet,& nos

ab eius fauce liberaret. Hic beato Iob dicit, Nuquid capies Leviathan hamo subaudis,ut ego. Iob o. qui dum silium meum tanquam hamum in carne abscodo, diabolu carnis auidum capio. Quidum illum,in quem ius no habebat,glutire cupit, etiam genus humanu in quo ius habere videbatur,amittit. Secudo considerada est diue sitas personaru, quae in hac ponuntur genealo-Qui dii, th gi . Ponuntur autem hic tam viri quam mulie

nealogia res,tam Iudaei quam Gentiles,tam reges quam

Christi boni , in . . . ' . O

ct mali ρω interiores,tam antiquiores quam iuniores, tam

n xuri boni quam mali: omnes enim Christi redemptione indigebat. Et ideo de omni u genere car

304쪽

vIRGINIS MARIAE. Is nem sumpsit, ut omnes redimeret. Sicut enim mali indigebat peccatorum remissione, ita boni indigebant regni caesorum apertione,qubd nisi per amisia has anguine Christi poterat aperiri. Sed & aliqui ma obuii a li ideo in hac generatione sancta interseruntur, H - i. ut ostendatur malitia non obesse sanctitati Quo- i hia iam iuxta Prophctam anima quae peccauerit, ipsa morietur:& filius non portabit iniquitatem patris,& pater non portabit iniquitatem fili j. Iustitia iusti super eum erit,& impietas imp ij crit super eum. Non enim nocet bono patri, malitia sui fibj si tamen prout potuit eum correxit. Nec nocet bono filio malitia sui patris , si eu imitatus non fuerit. Alias dc malitia fili j nocet patri negligenti, ut apparet in Heli, & malitia patris nocet latio patrem imitanti.Vnde Dominus, Ego inquit . sum Deus zelotes, vindicans peccata patrum in 'filios, usque in tertiam & quartam generatione. Sed nec econtrario bonitas patris prodest malo filio,imo nocet, dum propositum & proximum sibi exemplum sequi contemnit. Nec bonitas fi- iij prodest: malo patri, qui nec verbo nec ex eplo

eum instruxit. Tertio vero numerus ait edendus

est. Enumerantur hic quadraginta duae generationes usque ad Christum. Totidem quoque mansionibus filij lsrael ad terram promissionis peruenerunt. Nos quoque per eiusdem numeri sacramentum, id est per Decalogi in quatuor Euangeliis: & per quatuor Euangeliorum in decalogo, cum gemina charitate impletionem ad terram promissionis & ad Christu pervenimus.

305쪽

VIRGINIs MARIAE. S

uationis,nobis fratres mei demonstratur. A fide Fidei μα- enim quae est fundamentum omnium virtutum, --γηνε& sine qua nihil potest placere Deo, viam ad Christum incipimus, quae non sussicit, quia fi' lata iades sine operibus mortua est, sed ex ea proficientes & per quatuordecim, id est per Decalogi , &quatuor Euangeliorum doctrinam , ad regnum, quo scilicet nos & alios bene regere sciamus, peruenimus. Sed nec hic debemus cessare , imo ad transmigrationem diuinae contemplationis toto desiderio tendere: quam per quatuordecim,

id est per septem dona Spiritus sancti, in gemina

charitate duplicati acquirimus. Vnctio enim Ia-.Lspiritus docet nos interius quo tendere debe mus : & inflammat nos per verum amorem , Ut toto desiderio a terrenis ad aeterna, a mundo ad Deum transmigremus. Sed haec transmigratio contemplationis aenigma est & umbratilis. Ex parte enim hic cognoscimus, & ex parte Prophetamus. Vnde Dominus ad Moysen,Non videbit me inquit, homo & vivet. Propterea sta- tres mei, ab hac umbratili cotemplationis transmigratione ad veram Dei visionem debemus festinare, cupientes dissolui & esse cum Christo. Ad quod per quatuordecim peruenimus, id est per duplex septenarium, hoc est per duplicem

corporis & animae requiem, quae in depositione huius mortalitatis,iustis cofertur. Vnde Psalmi- PFIIα .sta,cum dederit,inquit,dilectis suis somnum, e ce haereditas domini filij merces fructus ventris.

Ac si diceret, Dumsunt in hoc seculo electi cum reprobis , filij liberae cum filiis ancillae simul va

306쪽

sANCTAE CRUCIS. I 'principem mundi eiiciendum de ita udo cum dicit, Nunc iudicium e=mundi. Porro tria sunt iudi- 'ria Deicia Dei: Vnum est retributionis, quod erit in fine, luando Deus reddet unicuique secundum opera sua. Alterum est discretionis, quod fit quotidie in sancta Ecclesia, quado Deus discernit me- I. r. .rita singulorum. Qui autem, inquit,me iudicat Dominus est.Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Tertium est expulsionis Diaboli a cordibus hominum, de quo Dominus imminente sua passione, hoc quod modo

audiuimus dixit,Nunc iudicium est mundi. Nunc agitatur causa de habitatoribus mundi, quis ma- Ugis eos debeat possidere Deus an diabolus. Cum cnim costans esser,quod deus mundum & habitatores eius tanqua creaturas suas iure possidere deberet,ia me diabolus videbatur eos iuste posiDdere: eo quod homo sponte sua se ei subdidisser, ct quia eum iam longua praescriptione possedi sisset. Cum autem dominus potestative creaturam

suam ad se reducere posset noluit,ne diabolus coquereretur,se no per iustitia spoliari sed per potentiam. Placuit igitur ei ut fraudem & iniuriam

Diaboli non per potentiam sed potius per sapieriam & iustitiam vinceret, de ut eum no per alie nam naturam, sed per eadem quam superauera

superaret. Occultauit igitur hamum diuinitatis sub humana carne,non quidem peccatum, sed similitudine peccati habete: que du malignus prς- do more solito cupit capere,capitur ipse. Et dii in 'eu,in que ius non habebat, praesun it: etia illu inque ius habere. videbatur, amittit. Hoc est ergo

307쪽

IN EXALTATIONE

quod sequitur, Nuc princeps muri huius si istumo ras vocat diabolu principem mundi,non quod in in udo principatu habeat,sed quia est auctor mali ita: mudanae, & in cordibus maloru principatur, qui ex hoc quod diligunt mundia, nomine mudimeretur appellari. De quoru tamen cordibus ex magna parte per passione Domini eiectus est, getibus ubique terraru ad praedicatione Apostolo ru credetibus de abrenuciantibus diabolo & po-pis eius. Qui quide diabolus, quamuis a cordibus Patriarcham & prophetam olim eiectus fuerit, tam e nuc precipue dicitur eieci' esse: quia quod olim in paucis,nuc factu est in multis :& quia ta-

tu per passionis fide sicut nuc ab istis, ita ab illis

olim eiectus est.Sequitur pars secunda,in qua o stedit diis per que ec quomodo diabolus de mu-do eliciendus sit cu subdit. Et ego si exaltatus fuera a

terra, omnia traham ad meipsum. Ac si aperte dicat,

Ego in quo princeps mudi huius no habet quic-

qua, ex eo quod me in iuste exaltabit in cruce, ea

iuste deiicia: dc possessa ab eo iniuste,ad me iuste reduca.Vnde Sc hoc expones Euagelista subdit, me autem, inquit, dicebat ,significans qua morte Uset

moriturus. Pario cu tota Trinitas diabolu eiecerita cordibus hominu , dc homines ad se reduxerit, tamen hoc specialiter dicit filius dei se facturu, eo quod ipse nostrae liberationis non solum cum patre di Spiritu sancto fuit auctorsed etiam mi- iister. Ipse enim fuit in causa nostra aduocatus, pusil,& patrqnus.Quare auten i dominuspotius voluit per crucem, quam alio modo diabolum vincere,& suos ad se reducere, ostedit Dominus

308쪽

- SANCTAE CRUCI s. ' I o

per triplice figurae crucis proprietate, quam in nuit in verbis i iis. Crux enim cu sit vili minu genus.mortis, tame alta est super terram : & qui in ea crucifigitur,oportet exaltari a terra.Voluit igiIur Do minus se vili morte morituru,tame in cruce exaltandum,ut significaret se per humilitatem& patiet iam diabolu superaturu, & super omne potestatem exaltandu. iuxta quod Apostolus de ipso,ait, humiliavit semetipsum factus obcdiens usq; ad morte, morte aute crucis. Propter quod N Deus exaltavit illu & donauit illi nome quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur. Rursius crua brachia habet expcia: & qui in ea afligitur, extensis brachiis similis est amati amplexanti,& ad se trahere voleti.Voluit ergo Dominus se in cruce extensis brachiis pro hominibus mori,quatinus nimiam charitatς qua erga homines habebat demostraret,& se amplexu attractu tu eos ad se significaret. 2t hoc est quod ait Amma traha ad me Di m. Rursus quatuor brachia crux habet, quibus quatuor mundi par-xes respicit, Christus quoque in cruce positus: ca rite reipicit orientem,pedibus occident c,dextra austrum,sinistra aquilone. Per quod significauit dominus se per crucem de omnibus mundi partibus homines ad se tracturii. Et hoc est quod ait omnia.Hος aut e fratres mei faciens pro nobis dominus, ostedit nobis quid pro eo facere debem'. Vnde Petrus ait, Christus passus est pro nobis, Vobis relinquens exemptu ut sequamini ucstigia eius.Dedit igitur nobis exeplum,quatinus no ii

meam' pro eo & cu eo humiliati & pati, si cu eos iiii

chia habet.

309쪽

volumus exaltari. Per humilitate enim & patientiam venitur ad rc gnum, sicut per superbiam venitur ad infernii. Dedit igitur rursus nobis exemplum, ut pro eo & ad similitudine eius per chari tate omnes homines amplecteremur, & ad diligendit Deum & nos, bcneficiis attraheremus Doso tu notos,sed etia quoscunq; de quibuscunque partibus inudi, & ad exemptu eius diabolu deiicere,&vasa captiuitatis ei auserre,& ad deu redure decertemus.Sequitur pars tertia, in qua turba Iudaeorii Dno respondes demonstrat se in 1 steriucrucis ignorasse, cu subdit, Nos audiuim s ex Lee,

quia Chri Au manet mat rnu. Et quomodo tu dicis,oportet exaltari filia homini 3 Cu dominus obscure morte in sua tu crucesignificallet,lame Iudari ci id in- te Ilexerui ea, ut pote qui de ea in me te sua ia tractabat. Qitis est iste,inqui ut filius hominisὶ quasi dicat. No est Christus 'alii est crucifigendus. Coeterii se it perpetuitas regni Christi m lege significata est,ita &eius passio. Sicut enim dc rcgni cius perpetuitate dictu est, multiplicabitur eius i in periit & pacis no erit finas: Ita & de passione citis dicitur, Sicut ouis ad occisione ducetur,&. sicut o Dis cora tondente se obmutescet, sic non aperietos suu . Sed Iudas perpetuitatem regni tanquam Christo bene conueniente intellexerat, passione vero quam nullatenus putabant Christo conuenire intelligere no poterant. Hoc est enim ut ait

Apostolus, mysteriit abscoditu a seculis & quod nemo principii hui' seculi cognouit: Quis enim intelligere posset deu pro hominibus immortale pro mortalibus sic morituruὶ Sed nec cita quida

310쪽

sANCTAE CRUCIS. I I

hodie iam impletam & attestata Christi passione

credere volunt. Quia enim diabolice & superbe sapiunt, & virtute humilitatis &patienti despiciunt,eam deo conuenire non crediit. Ac e contrario sicut Deus detestatur omnem superbia,ita diligit humilitatem. Et sicut per superbia humanum genus fuerat praecipitatu, ita per humilitate statuit Deus illud reparandum. Nos quoque fratre, mei redemptorem nostrum sequentcs, amemus humilitatem, patientiam paupertatem , Acharitatem. Haec sunt enim arma per quae Christus diabolum expugnauit,& nos redc mir,ost endens quod per haec eadem arma oporici nos diabolum expugnare & ad patriam nostram redire. Sequitur pars quarta, in qua Dominus hori tur Iudaeos ad fidem dices: MCDuc modicum lumen in vobis est, hoc scilicet quia modo dixistis, quia Christus manet in aeternu sed non susscit. Quoniam non sufficit vobis credere Christi aeternitatem, nisi pariter credatis & eius passionem. Vel certe. Duc modicum lumen in vobis est,id est, ego qui sum lumen, adhuc modicum, id est, modico tempore inter vos sum. bulate, subaudi, credendo & bene operando, dum lucem habetis praesentem & se vobis osscrentem,ut non tenebrae infidelitatis,exc cationis & danationis,uu comprehe- dant. Nam qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.

Quisquis enim sine vera fide est, errare potest, ambulare no potest. Et si enim quida infideles videantur in bono proficere,bonis operibus,bona, opera addedo,tamen propter hoc ni, perueniant

ad salutem, quia impossibile est aliquid sine fide a 45M.

SEARCH

MENU NAVIGATION