D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

i placere Deo. Fides enim est via ad salutem. Bona vero per charitate operatio,est ambulatio. Sicut igitur nec ambulatio sine via,nec via sine ambu-δ- M latione potest nos perducere ad proposita meta: ita nec bona operatio sine fide, nec fides sine operatione habente tempus & locu potest ducere

ad salute.Sicut enim scriptum est, quod quicquid fit sine fide peccatum est: ita & scriptu est, quod

fides sine operibus mortua est. Unde&iubdit, Dum lucem habetis, subaudis praesentem & se vobis offerentem, editem lucem, ex non quocunq; modo,Diabolus enim credit & contremiscit, sedit f tucissitis imitatione, adoptione,hqreditate. Quod tunc dicebat Dominus Iudaeis,ego fratres δει, ν ' mei,nunc dico Vobis. Ambulate dum lucem habetis,ut non tenebrae Vos comprehendent. Operamini dum dies est,quia venit nor in qua nemo potest operari. Poeni lcmini & conuertimini ad Dominum dum tempus habetis, quoniam iacia instat tempus in quo non poteritis. Et qui modo

dum potest,operari non vult, tunc cum Volet o-Zacha.r. Perari, non poterit. Pensemus fratres mei, quoniam Dominus qui nunc nos misericorditer ad μές'-zy. expectat de clamat, Couertimini ad me,& ego conuertar ad vos, tunc seuerius conte-ptoribus suis clamabit, Amen amen dico vobis, nescio vos. Propterea fratres mei, tempus ad p nitentiarn nobis datu non perdamus, sordes pec catorum nostrorum lachrimis abluam tis,corpuS nostrum cum vitiis & concupiscentiis crucifigamus: vitam nostralia in melius mutemus, orationibus, ieiuniis, & operibus misericordiae insist '

312쪽

IN F ESTO BEATI MATT i amus,mundum &concupiscentiam eius contemnamus, ad coelestem patriam toto desiderio tendamus. Ad quam nos perducat qui pro nobis crucifigi voluit Dominus noster Iesus Christus, qui cum patre & spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. Infesto beati Matthaei.

nitatem beati Matthaei Apostoli & Euangelistae, hodie fratres mei, celebramus,recte lectio, Euagelica couersionis eius co-tinens historia,in Ecclesia recitatur. Est aute haec lectio quinquepertita. Primo enim dominus videt & vocat Matthaeu: secudo Matth us sequitur eum: tertio Iesus apud eum maducat cum peccato ribus: quarib super hoc a Pharisiaris repreheditur: quinto de stulta responsione Pharisaei, a Domino conuincuntur. Primum igitur Dominus Matthaeum videsino solum corporalibus oculis, sed etiam oculis misericordiae, & oculis praestae-tiae. Multos forte tunc ibidem videbat corpor libus oculis,sed istum solum tunc ibi vidisse naruatur,& oculis misericordiae, quibus Petrum negantem,ut poeniteret,vidit,& quibus filios Israel

in Egypto afflictos se vidiste dicit.Videns vidi aD flictionem populi mei qui est in AEgypto. Sed Meum etiam oculis praescientiς vidit, utpote quem ab aeterno praedestinauerat vas elcctionis & Apostolum in Ecclesia sua futurum. Et quid viditὶ Hominem. Et qualem Z publicanti, ut alitis Euangelista tradit. Et ubi eum vidit In theloneo se-

313쪽

dentem. Ac si aperte dicar, Vidit quidem hominem, sed peccatorem, & in proposito peccandi

perseverantem. Publicanum quippe dicitur qui publieis sceleribus foedatur, vel qui publicis ne gotiis implicatur, quae sine peccato vel vix vel

nullatenus exerceri possunt,quatis est negotiatio& theloneum. Telos enim Graece, Latine dicitur vectigal. Constat autem quoniam exigere vectigalia,& exactiones facere,non est sine crimine.

Vidit igitur Dominus hominem, imaginem quidem Dei in se habentem, sed eam peccatis de Gmantem, & in hoc proposito perdurantem. Itaque fratres mei,exprimitur eius miseria,ut maiormiteretis Dei appareat misericordia, quς de tam malo tam sanctum effecit: ut eum non solum di-' scipulum suum,sed etiam Apostolum constituerit:& ei non solum praedicandi, sed etiam scribe-di Euangeliu auctoritate prςberet: ut comunica-yto cum stipernis spiritibus vocabulo, Euagelis ha nominaretur de ellet. Quod omnipotens S pius, Dominus voluit facere triplici ratione. Primum ut omnipotentiae suae effectum nobis demostra ret, qua quantumcunque sceleratum, quam cito vultiiustificare potest. Secundo ut immensitatem misericordiae siuae nobis aperiret,quam nulla scelerit ignominia superare potest. Tertio,vt veniae spem omnibus quantumcunque criminosis praeniatiue beret. Audi tamen peccator,Non proponitur tim. - . ἡ-,ία bi M lxh thctonarius in exemplum peccant is udi. di,sed in Qxemplum poenitendi. Cave ne pecces. Si tamen peccaueris, non desperes: quoniam ad exemplum Matthaei, per poenitentiam resurgere

potes,

314쪽

BEATI MATTHAEI. I spotes, si peccatum tuum accusaueris. Matthaeus cnim non se excusat,sed potius accusat de veteri peccato, cum dicit,sedentem in theloneo,& dum nominat se nomine magis noto, Matthaeum nomine. Alii vero Euangelistae dicut nomine Leui. Erat enim binomius. Sed alij Euangelistae coeua-

gelistam suum minus noto vocabulo nominare Voluerunt,ne eum de Veteri conuersatione notare viderentur. Ipse vero iuxta quod scriptum estis

Iustus prior accusator est sui, seipsum magis ii ' to vocabulo vocat. In catalogo quoque Apostolorum se Publicanum vocat, dicens iThomas dc Matthaeus Publicanus. In quo nobis fratres mei, exemplum proponitur, quatinus peccata proxi- morum nostrorum discamus reuerenter tegere, propria vero humiliter confiteri. Vnde & Paulus, Christus,inquit,venit in hunc mundum sal uos facere peccatores,quonia primus ego sum. Sequitur. Et ait id Smere me. Ac si diceret, Linque lucrum mundi. &eius cupiditatem ,& me sequere.Sequere me corpore, sequere me corde,'

sequere me imitatione. Sequere corpore meam lconuersationem, sequere corde meam volunta' tem, sequere imitatione meam vitam. Secundo demonstrat Mattharus Dominum vocantem se

sequutum,cum stibditur, Sisiurgens squi tio est et . Lucas plenius dicit, Relictis omnibus, sequutus

est eum. In quo fratres mei, attendenda est &vocationis Domini mira essicacia, & vocati velox obedientia. Et vocationis quidem Dominil mira essicacia in hoc apparet, quonia quam cito dicit,tam cito enicit. In quo demonstratur quo-

315쪽

niani sicut dicere Domini est facere, iuxta illud;

'i ' ppse dixit & facta sunt. Ita eius vocare est trahere. Vocat quippe no tam exterius quam interius. Vocati vero velox obedientia in hoc demonstratur,quoniam vocatus non dubitauir,non mor

tus est: non rationes vectigaliu reddidici sed periaculo principum spreto, quam cito ad unam sola

vocationem,Dominum tam exterius quam interius sequutus est. Et quid ad hoc respondere po-

tetimus fratres meiὶ Matthaeus Dominum adhuc mortalem ad unam solam vocationem sequutus est,& nos eum iam immortalem in omnibus di uitem, in coelo & in terra regnantem, & multas vocationes & minas & terrores, flagella & promissiones sequi cotemnimus. Vnde fratres mei, multum formidare debemus, ne Deus nobis iratus exigen tibus meritis nostris, nos non iam exteritis interiusq; vocet ut Matthaeum,sed exterius tantum ad tollendam nobis excusationem. Vnde in Evangelio, Si non venissem,inquit, & loquutus eis non suissem,peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de pecca,to suo.Et alibi Clamavi & renuistis r ego vero in interitu vestro ridebo. Porro in hoc quod hic drucitur, uigens,o' relictis omnibus. sequutus est eum, perfecta de omnis abrenuntiatio demonstratur. Oh, ah. Rnx ςnim tres abrenuntiationes.Prima est abr

nuntiare vitiis & cupiditatibus. Secunda est re-ho. lnuntiare ipsis rebus. Tertia est abrenuntiare V luntati propriae. Primam abrenuntiationem intelligitur fecisse Apostolus clim dicitur , gens, subaudi a vitiis & cupiditatibus suis, Secuudam intel-

316쪽

BEATI MATTHAEI.

intelligitur fecime etiam cum dicitur,reum omnι-bus.Tertiam cum subiugitur, C equutus Vi eum, id est voluntatem eius non suam. Persecte igitur omnibus abrenuntiauit, qui vitiis suis,rebus suis .& etiam voluntati suae abrenuntiauit. Et nos sese tres mei, si non pollumus rebus nostris abrenuntiare, saltem abrenuntiemus vitiis & concupiscentiis nostris. Si non possiamus relinquere omnia, saltem relinquamus superflua. Victum enim t.Tλα & vestituin habentcs, his contenti simus r ut simus habentes tanquam non habentes:&vientes

hoc mundo,tanquam non utentes.Tertio demo

stratur Dominus apud Matthaeum manducasse, cum subditur, Et Iactum e scumbente eo in domo, ecce multi publicam peccatores venientes discumbebant cum eo, C discipulis eius. Porro quod Matth usde se humilitatis causa inde terminate dicit, Lucas apertius exponit dicens, Quia fecit ei Levi conuiuium magnum in domo sua. Hinc discant auditores,praedicatores,& monitores suos suscias ppere, pascere,& honorare. Vnde Dominus, ii lquit,Edentes & bibentes quae apud illos sunt. Et Apostolus, Si vobis, inquit,spiritualia seminaviamus, magnum est si vestra carnalia metamus. Sia I .cori,

cui enim hi debent illis spiritualia sic illi debent istis temporalia. Conuersus igitur Matthaeus suti scipit Christum,non solum corporaliter, sed etias spiritualiter, ipso Domino teste. Si quis diligit Iro. i .

me sermonem meum scrvabit: Sr pater meus di liget eum,& ad eum veniemus,& mansionem

liud eum faciemus. Pascit quoque eum non sos' um corporaliter,sed etiam spiritualiter, eodeni

317쪽

'P. attestante qui ait Ecce sto ad ostium & pulso: sit quis audierit vocem meam,& aperuerit Ianuam,

introibo ad illum, &coenabo cuillo,&ipse mer cum . Stat quippe Dominus ad ostium & pulsat,l cum voluntatem suam, vel per praedicatoris vo cem vel per inspirationem suam, in cor nostrum immittere quaerit. Audita vero Voce ciuS,ianuam ei aperimus, quando voluntatem suam gratante accipimus,&ad implendam eam opera damus. Coenat vero nobiscum, & nos cum illo, quando ipse pascitur & delectatur nostra deuotione, nos citis amore, Hinc discant praedicatores &lpastores sanctae Ecclesiς,ut quando coenant cum 1 ubditis suis magis delebentur in deuotione eo rum , quam in comestione ciborum appositorii: . . magis in corum profectu quam in suo eiu . Qui enim magis quaerit a subditis suis pasci corpora liter quam spiritualiter,non pastor sed mercena- . rius est. Non solum Dominum ex discipulos suosi Matthaeus pascit, sed etiam multos publicanosia peccatores. Et pulchro Veroque praesagio, quit Apostolus & doctor Gentiu erat futurus, In prima sua conuersione peccatorem gregem post se trabit & pascit,ossiciumque euangchzandi quod erat expleturus ib exordio fidei tuae coepit. Non solum enim qui fratrem suum verbo, sed etiam qui exemplo erudit, ministerium gerit doctoris.

Illi Publicani & peccatores iam ad imitationem s. i. i. Matthaei Christum sequebantur,teste Marco qui dicit multi Publicani di peccatores discubebant

cum Iesu. Erant enim multi qui etiam sequebantur eum. Quia igitur non unus sed multi conuer-

318쪽

si erant, non priuatum sid sollemne conuiuium S gaudium erat celebrandu Si cnim iuxta parabolam, epulari & gaudere oportebat, dicente mpatre, quia filius meus mortuus fuerat & reuixit perierat & inuentus est multomagis nunc epulari & gaudere oportebat, quia multi sth erat .

mortui, ec reuixerunt. Nam si gaudium est in coelo supcr uno peccatore pinnitentiam agente, quanto magis super multis peccatoribus poenitentiam agentibus Z inarto Dominus a pharissaeis repraehenditur, cuia discipulis eius dicunt,

uisare cum publicanu Cr peccatoribuis manducat magia

ser vester λ Ac si aperte dicant, Conscntiens est ire culpa eis, qui consentiens est eis coena. Hi in tribus peccant. Primo, quia iustitiam quam non habent, sibi arrogant.Secundo, quia Dominum de dubiis iudicant. Tertio, quia peccatoribus

non compatiuntur, sed eos contemnunt & dedignantur. In quibus tribus se non este iustos demonstrant. primo enim si vere iusti ellent, bonum non habitum, sibi non arrogarent, sed potius habitum diis mularet, & in oculis suis paruum vel nullum putarent. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor λ Hinc psalmista ad Domin num,In conspectu tuo non iustificabitur Omnis vivens. Et si astra non sunt munda in eoi spectu eius, ut ait Iob, quanto minus homo cuius vita non est nisi tentatio, de qui domum habitat luteam, qui & terrenum habet fundam ei rumὶ Debemus enim fratres mei, dicere cum Propheta, Omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae ante te domine.Secudo si vel Eiusti- Esaia

319쪽

IN FESTO

essent,Dominum de comestione cum peccatori bus non iudicarent. Manducare enim cum pec-

. caroribus, quia potest & bono & malo animo' fieri, est opus indiserens:& ideo non debemus de huiusmodi althuc iudicare nec in mala parte interp retari,sed potius in bona. Tertio si vere rustiestent peccatoru miseriae per charitate copateretur,nec eos contenerent,nec dedignaretur.Sed

Potius eis codescenderent, ut eos Christo lucri- facerent. Quarto dominus pharisaeos de iniustare praehensione confutat,cu eis respondens dicit, Non est opus valentibus medico , sita male habentibus. Ac si aperte dicat Iusti, quales vos esse aestimatis non indigent iustificatore sed peccatores,quales isti se esse in quo verbo Dominus rePraehensionem pharisaeorum conuenienter confutat , oste-dens contra tria quae illi in verbis suis significauerant,videlicet eu se non consentientein peccatoribus,sed potius medicii peccatoru esse , ct ipsos iuxta opinione sua iustificatore no indigere,& istos peccatores esse & indigere iustificatore. Est ergo ac si dicatur, Ego quidem sum iustifica tor peccatorum: sed vosde falsa iustitia elati, quia iustificatore vos non egere putatis, vix vel nun quam iustificabimini. Sed isti peccatores humi. Ies,quia nouerunt se iustificatore indigere, cito iustificabuntur. Veruntamen pius & misericors. Dominus consilium eis donat,cum subdit, Eutes autem,subaudis a temeritate vituperationis,Di cita quod est nisericordiam isto non scrificium. Ac si

apertὸ dicat, intelligite quid significat illud verbum Domini per prophetam licetis, Miserico diam

320쪽

diam volo: & non Vos propter legat

iustos reputatis: sed teste Propheta; deus plus re quirit misericordiam, quam tactificium Exteriora quippe sacrificia & oblationes, sine interiori misericordia, Deo placere non possiant. ista vero sine illis, Deo placuit & accepta est. Nihil enim sic Deu placat sicut misericordia miseriar subu niens vel compatiens alienae. Nori enim Domi-n' in iudicio reprobis dicet, Ite maledicti in igne aeternum, quia non sacrificavistis mihi hostiam, non obtulistis mihi oblationem,& hon construxistis mihi Ecesesiam,licet haec dona magna sint. Sed potius dicturus est, Esurivi enim, & non de- Mart. αὶ distis milii manducare. Sitivi,& non dedistis mihi potum. Hospes eram: & non suscepistis me,&c. Deinde Dominus pharis aras ad sequendarei misericordiam exemplo sui inuitat, cum sebdit,

Non enim venι vocare ιμ os,sed peccatores. Id est non . ivni vocare Angelum iustum quino indigebat' sed hominem qui indigebat. Omnis enim homo vel alieno peccato, vel suo reus erat. Vel certε

non veni vocatione colligere superbos iustos, sed humiles peccatores. Quamuis entin nonnunquam superbi iusti vocentur: tamen non veni ut ad Deum , nisi primo humiliati peccatores se ei se peccatores confiteantur.Itaque fratres, si ςterrina vocatione a Deo vocari volumus, nos pecca-stores& credamus de confiteamur. Lachryinis verae poenitetiae,& operibus misericordi ς peccata nostra redimamus, seper in oculis nostris nos

humileshabeam': nos seper iudicemus alios vero '

SEARCH

MENU NAVIGATION