D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

sa vitia fluetes. Per arbores,terrenitate caecedet es& fructificates . simadusque, inquit,signemus ster ρα. Ne nostrι infrotibus eam. Hinc datur intelligi quounia AE pter electos,qui inter reprobos in hoc ma-ldo habitant, prohibetur aliquado daemones persecutione exercere in reprobos, ne forte eradicantes zizania,esadicet simul & triticum. v v quo electi muniantur & co firmentur vel ut Lor, de medio tollantur.Est autem haec pars tertia, iaqua ostenditur quam potens sit Christus suos custodire inter malos & siluare.Signe ira, inquit,id:

eli,discernamus, muniamus, & confirmemus,ego interius & mei ministri exterius. Ego interius fide crucis,& etia ministri mei exterius signo crucis. Ego interius oleo inuisibili, & mei exterius oleo visibili. Fide enim crucis & oleo gratiae spiritualis, Christus interius suos a non suis discernit,contra persecutiones munit, in bono confirmat & constantes facit. Ministri vero Christi eos visibili cruce & oleo visibili exterius signantes, eos interius discerni,muniri,& confirmati demolirant.I lanti, inquit,inu. Porrb puer quado catechi fatur, signatur oleo in m sdu crucis in pectore,ut fidem Christi habeat in corde. Sipna ut inter scapulas , ut onus solius Christi portet. Signatur in vertice, ut rationem quae est iudex hominis, coseruet. Quod bene significatur,per hoc quod de sanguine agni liniebatur uterque possis& superliminare domus, in qua agnus comedebatui. In confirmatione verb fit unctio in moducrucis, Infionte, quae est sedes pudoris & para

352쪽

corporis magis eminens, ut fidem Christi non erubescat in tribulatione, sed potius co fiteatur αpraedicet aperte. Quod bene significatur, per hocs dominus praecepit in Ezechiele signari littera Thau in frontibus dolentium dc gementium de iniquitatibus alioru,ut sic discernerentur & pr

munirentur, nec cum peccatoribus perderentur. Et a. μι,in quit, numerumsi atorum, centum quadraginta quatuor milia senati ex tribustiorum Israel. Cum iuxta literam videatur per hunc numerumelcctos de Iudaeis significare, & per turbam innui merabile, qua subiungit,clectos de getibus. Sed quia super hoc incerti sumus,& fere totus iste i , ber ςnigmaticus est, ad mysticum referamus, Ut intelligamus per hunc numerum non quot, sed quales sint signati ex omni tribu filiorum Israel, id est, ex omnibus gentibus fidem Iacob imitantibus. Per cetum igitur quadraginta quatuor milia , omnes electi de quatuor mundi partibus significantur. Per quadraginta enim accipiuntur Poenitentes,per centum perfecti, per milia perfectiores,per quatuor,quatuor partes mudi.Ex tria bubnquit,Iuda duodecim milia gnati. Per Iuda qui constens interpraetatur, conluentes significa tur. Quorum duodecim,id est, ter quatuor, suntsgnari,id est,omnes de quatuor partibus mundi,

in confessione sanet g Trinitatis perfecti, sunt Deo signati & electi,& sc de caeteris intelligen-. dum est. Significatur autem per has duodecim tribus,duodecim virtutes. Ouas qui sequuntur, saluantur. Per Iudam confitentes accipiuntur,

quibus sola confessio sufficit , cum non habent

353쪽

OMNIUM SANCTORUM.

tempus operandi, ut latroni in cruce confitenti.

Et quia habenti rempus operandi, sola confessio non sufficit,sequitur Ruben, qui vides filium interpretatur , per que significatur illi qui ad bene

operandum sunt reseruati, qui videbunt fructum manu u suarum in aeternum. Et quoniam quidam bene operantes,minu S prouidi sunt tetationum, sequitur Gad, qui interpraetatur accinctus , per quem accipiuntur illi qui contra tentationes se praeparat & accingui.Iuxta illud, Fili accedes adseruitutem Dei,praepara animam tuam ad tentatione. Et quia quida etiam post longa lucta succumbui, sequitur Aiser,qui interpretatur beatus,

per quem significantur illi quibus datum est foe-liciter contra tentationes pugnare, & tetationes

in profectum prouenire. iuxta illud, Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit,accipiet coronam vitae. Et quia patientiam debet comitari charitas, sequitur Neptatim, qui interpretatur latitudo, per quem significatur illi qui ex latitudine charitatis suae etiam persecutoribus suis largiutur. Et quoniam quidam,quamuis exteriora sua persecutoribus suis largiantur, tame iniurias in corde retinet, sequitur Manasses qui interpretatur obliuiosus,per que illi significatur, si iniuriaru immem es sunt. Et quonia quida de praedictaru virtutu cosecutione nimis hilarescui, sequitur Simeo,qui interpretatur tristitiae exauditio, per que significantur illi qui ne virtutibus suis nimis hilarescat, semper cor suu ad co- sideratione peccatoru pr teritoru &miseria hui' mundi co uertunt,ut inde cotristetur & humilie-

354쪽

OMNIUM SANCTORUM. S64

meratis igitur sub figura virtutibus signatorum, agit Ioanne. de ipsis signatis subdens,Ps hae via

di turbam magnam .vocat autem uniuersitatem tur

bam,propter sui multitudine & incomprehensibilitatem. Porro de hac turba dicit septem, videlicet, quata esset,unde venisset quomodo,vel ubi se haberet, quem conspiceret, quo Vestita esset. quid in manibus haberet, quid diceret. Quλnta δώ- esset o stendit cum subdit, qua dinumerare nem ξρ- θω u. Iuxta quod dominus dixerat Abrahae, multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, & scuta renam quae est in littore maris,electos enim ille solus potest numerare, qui stellas coeli & arena maris potest numerare.Et hoc contra eos qui dicunt, Quis poterit saluus esseὶ Vnde venissent ostendit,cum subdit. Ex omnibus gentibus trib bus, Crpopulis, cr linguis. Et hoc contra illos, quis utant tantu in latina vel in graeca lingua cathoicos esse, ut enim petrus ait,in omni Sente qua Aorno ximet deu & operatur iustitiam, acceptus est illi, Et Paulus,unde est,inquit masculus aut foemina, Iudaeus & gentilis,circuncisio, S praepuctu, seruus & liber, sed omnia in omnibus Christus, id est nulla diuersitas apud deu praeiudicat.c neque seruu, neq; nationum, neq; obseruantiaru, neq; linguarum, neq; conditionu, sed solus Christus est omnia in omnib'. Nemini enim nocet vel si ritas gelis suae, vel malitia tribus suae,vel victu populi sui,vel barbaries linguet Qq si tantu Christus

vita & moribus & fide teneatur. Quomodo verbse habeat ostendit cu subdit. tanto ante thronum,

id est, ssistentes deo iudicanti,& regnanti. Qui

X iiij

355쪽

cantare ante thronum Dei,illi soli merentur. quirquicquid boni habuerint,non sibi, sed Deo attribuere didicerini,haec est enim laus quae magis diuinam delectat maiestatem. Ad quam laudem ut

magis nos invitet, ostendit illam omnes angelos approbare & confirmare. Quorum attestationi, t magis acquiescamus, innuit prius ipsos angelos este protectores,& exemplatores nostros. Eos protectores nostros esse ostendit,cum dicit, Et omnes angeli abant in circuitu throni, id est,Ecclesiae, in qua deus sedet. Iuxta illud ,Immittit Ange 'E.ιι.lus Dei in circuitu timetium eum, & eripiet eos. Et non solum in circuitu throni,sed etiam in circuitu seniorum in quatuor animatium, id est,praedicatorum veteris &noui Testamenti. Seniores enim de quatuor animalia sunt in circuitu throni,

sed Angeli sunt in circuitu & seniorum & quatuor animalium & throni. Quoniam praedicatores circumeunt vigilando Ecclesiam , ipsos vero praedicatores, & ipsium simul Ecclesiam circumeunt angeli &custodiunt. Eos verb exemplares nostros esse ostendit,cum eos humiliare in facies istas & dominum adorare ostendit, Et hoc inco Dectu throni,id est,Ecclesiae, quatenus consideras Ecclesia ipsos Angelos, qui nul quam peccaue runt, se tamen humiliare,& suam ex se infirmitatem attendere discat & ipsa quae peccauit multo magis se humiliare, suam infirmitatem cognOstere De auctori quiuquid boni habet, attri-b uere. Et adorauerunt ia quit icentes semen. Quasi homines benefacitis, quia salutem vestram non

vobis,sed Deo attribuitis. Quia non solum salus,

356쪽

IN FESTO

sed etiam omnis benedictiod est,donum quod est

benedicendum,m clarito siue exterior siue interior, apientia,tua mala vitamus & bona eligimus, gratiarum assilis de colatis bonis, oti siue temporalis, siue aeternus, CV virtus interior, in fortitudo exterior. Omnia haeς sunt Dei,ita ad deudebent referri: qui haec in manu habet , cui vult, praebet,cui est honor & gloria,per omnia secula

seculorum, Amen. Infesta omnium Sati Arum. Idem Iesus turbas. sicendit in monte. Et rel.

Hanc sanisti Euasgelij lectionem, se

tres charissimi,toto corde audire &r tinere debemus quoniam in ea demostratur nobis doctrina sine qua non potest haberi salus. Sunt autem huius lectionis partes duae. Primo enim instruit nos dominus, exempl' sui Secundo doctrina verbi. Porrb exemplo sui nos instruit, cum videns turbas, ascendit in montem& ibi sedens discipulos erudiuit, Monens nos v- niuersialiter, ut si cum sequi volemus, non cum rurbis in imo remaneamus,sed tumultum strepiatumque mundi dc ima vitiorum fugientes, ad altitudinem vixi utum ascendamus,& in ipsa viri tum altitudine sedeamus id est,non elate sed humiliter nos habeamus,& codescende do minoribus nos coaequemus, quatinus sic eos ad nos a cedetes docere & Deo lucrari valeamus. Spςcialiter vero nos praedicatores instruite ut caeteris

357쪽

OMNIUM SANCτ ORVM. Issconscendamus. Iuxta illud Esaiae, Super moptem excetium ascςde tu qui Euagelizas Mon,exalta in forti; diue vocem tua qui euangelizas Ierusale. In ipsa quoque vitae & doctrinae celsitudine sedeamus. cum per vocationem, tum etia per condescensionem. Per vocationem, quia magistroruest no discurrcre sed sede se,non te negotiis secularibus implicare. Vnde& in gestis pontificalibus legitur Tot & I ut annis sedit ille vel ille Episcopus. Sane sedentii par. inferios recumbit quae

manet quieta: pars vero superiur erigitur,& manet directa.Spiritualis quoque magister, pars ii Ditur id est sensualitas,debet a seculari decursione & implicatione quiescere, & pars superior, id est ratio,ad praedicanda coelestia debet assurgere. Per condescensionem, quia spiritualis magistri est sicut infirmitati, sic de capacitati subditorum

condescendere, quatenus non minus alta, nec importabilia primo eos praedicet, sed iuxta c/pacitatem illorum eis distillet. Iuxta quud Dominus in Euagelio discipulis suis dicit, multa habeo vo- his dicere sed no potestis portare modo. Quatenus no ingrauet nec detereat auditores, ut quida faciunt,sed eis condescendendo eos ad se trahar.

Debet quoq; os suu aperire,id est,clausum & Obscuruuerbii aperire&doctrinaliter erudire. Quasi enim clauso ore docet,qui intelligibiliter no docet Sed doctor Ecclesiasticus, ut legitur in Esdra,

debet distincte loqui & aperte ad intelligedu, ut videlicet no sibi sbli,sed aliis loquatur. Quod cotra quosda est,qui ut se ostentet, obsςuris verbis si inusitatia loquutui sinules illis qui magis ap- - o.

358쪽

IN FESTO

petebant olim linguis loqui, quam interpretari, x.cor. I . quos Paulus reprehendit,dices:Nisi manifestum sermone dederitis, quomodo scietur id quod dicituri Et post pauca,in Ecclesia volo magis qui

que verba meo sensu loqui, ut vos instrua, quam decem milia verboru in lingua. Sequitur pars si cunda,in qua dominus instruit nos verbi doctrina,hortas nos ad octo virtutes aeternae beatitudinis consecutrices.Quaru prima est paupertas voluntatis. Ad hanc nos inuitat,cum dicit,Beati par peressuritu,quoniam ipsorum est regnum caeso m. Quae utiq; doctrina mundanae sapientiae est contraria. Mundus enim putat pauperes esse miseros,& di- E. 1 3. uites esse beatos. Iuxta illud, Quorum filij, sicut nouellae plantationes in iuuentute sua. Filiae eo Tum compositae circum ornatet ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena,eru stantia ex hoc in illud. Oves eoru foetomabundantes in egressibus suis.Non est ruina maceriae neque transitus, . ' neq; clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt.Sed econtra dominus senties,hic dicit, Reati paupere 'rim, id est,uolutate. Voluntaria enim paupertas si propter Deu fiat virtus est. Quae a prophetis frugalitas appellata est. Porro quatuor sunt species paupertatis. Alij quippe sunt pauperes rebus,&no spiritu: alij Biritu,&non rebus: Alij & spiritu,& rebus: alij spiritu,& mediocribus rebus. Sane pauper rebus &non spiritu est, qui cum no habeat mundanas diuitias eas tame ardet dc desiderat:Sed quia pauper est,putat se esse miseru & Deo exosum.Diuires verb putat esse fortunatos. Propterea furatur,. rapit

359쪽

OMNIUM SANCTORUM. I

rapi decipit,mentitur, periurat,occidit. Qui tato peior & damnabilior efficitur,quanto de flagello paupertatis non emendatur. De huiusmodi dicit dominus per propheta, Curauimus Babylonem , & non est sanata. quasi diceret fecimus quod ad correctionem eius potuit sufficere, sed tamen ipsa perdurat in sua iniquitate. Pauper v ro spiritu de non rebus est, qui cum diuitias habeat, eas contemnit, & dum est inter opes,sentit se dispensatorem,non dominum. Pauperibus est largus, sibi vero parcus. Illas verb credit solas esse diuitias, quae dominum suum non relinquunt,utfdem,spem,& charitate,& caeteras virtutes quς

hominem sanctificant simul de beatificant. Qui

tanto maior est & mirabilior, quanto maioribus

opibus circundatus.Vitiis earum non tenetur,noeneruatur,non inflatur,non sollicitatur. Opes ei,& si arrident, non tamen irrident. Talis. paupererat Abraham, talis pauper erat David, qui positus inter diuitias seculares dicit, Ego sum pauper. doles.Talis pauper erat Iob, qui dicit se de di-umis suis gaudia no habuisse. Est autem liqc pauperies sortium virorum,qui in diuitiarum molitie norunt fortiter continere se. Pauper verb dc

spiritu & rebus est, qui non solum mandata, sed etiam consilia sequutus,vendit omnia quς habet de dat pauperibus, & nudus nudum Christu si quitur.Talis pauper fuit Elias propheta,talis Ioannes Baptista tales pauperes fueriit Apostoli MEremit .Est autem haec paupertas tantum perfectorum virorum, qui sunt in fide sortes, in vita continentes, in duris patientes. Qui certissime

360쪽

iu prs Totio tui nulla sibi debere, Deo sibi necessaria pro

uidete. Pauper vero spiritu & re mediocriter est, qui cum diuitias, tanquam vanaS contemnat .i men non vult eos omnino relinquere , times, ne, forte egens fieret, mendax,fur,raptor, atque dolosus. Rursus nec vult magnas possidcre diuitian timens ne forte diuitiae eu aut cisceminarent, aut inflarent, aut nimis sollicitum aut sicurum eum facerent. Propterea mediocriter vult necessaria possidere,orans Dominum cum Salomone, D

Pre, j.3o minc diuitias & paupertates ne dederis mihi, sed

tantum vici uim eo tribue necessaria. Est autem

haec paupertas imperfectorum, qui non habent tantum virtutis, ut possint dicere cu Paulo, Scio M abundare & penuriam pati Qui enim nec sol-Phal. 4. uixur prosperis, nec frangitur aduersis, scit ab umdare , penuriam pati. V os itaque fratres, si non

potestis omnia relinquere, nec potestis inter diuitias continenter vivere, saltem necessaria sola retinete,superflua erogatae,& estote pauperes M. humiles mente.Solis enim contemptoribus t renarum diuitiarum,promittuntur diuitiae regni coelorum. Non est enim coetellium diuitiarum,' amator terrenarum . Secuda virtus est militudo siue mansuetudo. Ad hanc nos inuitar Dominus cum subdit, Beati nites quoniam ipsi possidebunt temram. Est autem militudo virtus mentis irae, roris, impatientiae, & totius asperitatis mitigatrix. Est etenim irae contraria,& sicut iracudus homi- nes a se repellit, ita mitis eos ad se attrahit. Miti- tudinis termini sunt asperitas ct mollicies.Tunc enim fratrca mei, virtutes micitudinis recte tonem us

SEARCH

MENU NAVIGATION