D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

ribus & in bonis operibus habere videamur, t

men si per arenam & in vacuum aedificamus, nissi Christum , & fundamentum , & lapidem angularem, id est, pi incipium & finem habeamus.

In quo sita omnis aedificati imarusia, crescit in templum sanctum in Domino. siue constructa sit ex pluribus personis in eiusdem Ecclesiae viaioncm, siue ex pluribus virtutibus bonis moribus, & bonis operibus in eiusdem personat sanctificationem . Est autem haec pars tertia, in qua ostendit nos si veri Christiani sumus, elle templum sanctum Domini, & etiam habitaculum Dei, cum

post subditur n qua re vas coaedificamini in habitaculum Dei in stiritu sanctu . Non solum fratres charissimi, omnes quotquot sumus fideles, s mus smul unum templum & habitaculum Dei, sed etiam unusquisque sidclis templum & habitaculum est Dei, teste Paulo, qui dicit, Nesci- I. r. s. iis, quia membra vestra templum sunt spiritus sancti , quem habetis a Deo, dc non estis vestri. Et templum quidem est, quoniam sicut intemplo Deus adoratur & ei sacrificatur, & exoratur: ita in anima uniuscuiusque fidelis Deus adoratur , & ei sacrificatur , re exoratur . In anima quippὸ deus per fidem verius adoratur. Vnde ait Dominus ad Samaritanam , venit Dan. . hora, quando nec in monte , neque Hierosolymis adorabitis patrem. Sed veri adorato res adorabunt patrem in spiritu & vcritate. Spiritus est Deus, & eos qui adorant cum , in spiritu & veritate oportet adorare . In anima quoque verius Deo sacrificatur, per compii

392쪽

COMMUNE

. cit suum esse: quoniam omne mandatum, ex sola surgit de perficitur dilectione . Sicut enim ex una radice multi arboris rami prodeunt, sic ex una dilectione multς virtutes procedunt: nec habet in se aliquid viriditatis ramus boni operis nisi maneat in radice Charitatis. Dominica igitur praecepta multa sunt per diuersitatem operis , sed unum in radice dilectionis. Rama . 73' Vnde Paulus, plenitudo , inquit, legis, est dian. W3- lectio . Omnis inquit consummationis vidi finem , latum mandatum tuum nimis . Est ergo ac si diceret, Hoc praecipue & specialiter est mandatum meum. Meum, quod in me praecipue demonstro, dum per nimiam in vos charitatem me humilio & mortem sustineo. Meum quod prae caeteris vobis praecipio, & repetens

iterum iterumque monebo . Meum, per quod me vestrum , & vos meos efficio . Teneamus

hoc mandatum fratres naci, & diligamus Deuro,& in Deo diligamus alterutrum . Vera dile- chio fortissima est, dulcissima est , utilissima est,& fortissima: quoniam iuxta Salomonem, Fratres se diligentes murus aeneus , & fortis ut mors dilectio , imo plusquam mors . Nam per veram dilectionem mortem contemn, mus , & eam moriendo superamus,& de mortalibus immortales essicimur . Nam quid dubcius quam obseruare benignitatem , concordiam , & amorem ' Huius dulcedinem admirans Propheta dicit,Ecce quam bonum & quam iucundum habitare fratres in unum. Vtilissimanu i est: quoniam vera dilectio nos de inimicis eisicit

393쪽

APOSTOLO RVM. Famicos, de temporalibus aeternos , de hominibus Deos. Et quoniam dilectio tantisper est ne Acellaria nobis, ideo diabolus prae caeteris hanc nobis auferre molitur. Trahit enim quantum potest ad delectationem & amorem terrenorum, ut dum eadem & a nobis &ab aliis concupiscuntur, inuidia,& odium inter nos seminctur,& charitas extinguitur Si ergo fratres mei, dc charitatem Dei,& proximi in nobis coieruare volumus,

terrena omnia contemnemus, Ut ea nec aliis inuideamus,nec nobis auferri doleamus. Qui enim propter rem aliquam temporalem fratrem suum odit,amorem Dei & proximi perdit, dum ci renitemporalem pretponit. Hinc constar,quod nemo potest habere simul amorem Dei&amorem in di. Deinde nos exhortatur Dominus ad mutuam dilectionem exemplo sui, cum subdit istu dilexi vos.maiore dilectionem nemo habet, ut anima siua ponat quis pro amicis suis Ac si aperte dicar, diligite inter Vos,quantum & qualiter ego dilexi vos. Et qualiter Dominus nos s Gratis, spiritualiter, & fer uenter. Gratis, dilexit nos: quoniam non propter meritum nostrum , qui nihil nisi malum mereramus , nec propter meritum suum , qui nullius indigebat, sed propter commodum nostrum, qui multum indigebamus . Spiritualiter, quoniam non dilexit nos ad terrena, sed ad coelestia,ut scilicet nos de carnalibus spirituales,deterrenis coelestes,de temporalibus aeternos faceret . Feruenter, quoniam nosmon tepido Sc ficte dilexit,sed seruentissime: dum non solum sua,

sed etiam seipsum pro nobis dedit . Diligamus

394쪽

φ COMMUNE

itaque seatres mei, sicut & ipse dilexit nos. Diligamus gratis,non expectantes quod alis nos diligant,sed ipsi nos priores eos diligamus,nec comoda nostra, sed aliorum quaeramus. Sed quoniaquidam carnaliter diligular, eu gratis, ut parentes filios,diligamus etiam spiritualiter,ut scilicet se

tres nostros,non ad terrena & vana,sed ad coelestia & aeterna diligamus. Sed quoniam quidam diligunt & gratis, re spiritualiter, sed tepide diligamus sciuenter, non in v crbo & lingua, sed in

opere & veritate: tepidos enim nauicat &odie Dcus. Q nantum vero dominus nos dilexerit, ostendit cum subiungit, Maiorem dilemonem nemo habet, ut animam suam ponat quupro amicusuis. Sodnonne maius est ponere animam suam pro inimicis suisὶ Est viique. Et Christus animam suam posuit pro inimicis suis. Sed inimicos vocat amiacos non quia iam eum diligerent, sed quia eos diligebat,& de inimicis amicos facturus crat. Vt profecto nobis ostenderet, quia cum diligcndo, lucrum de inimicis facere possumus, ipsi amici sunt,qui persecutur. Sed nemo nos usque ad mortem persequitur. Vnde ergo probare pollumus an inimicos diligamus i Si non habemus locum ponendi animam nostram, certe habemus locu quotidie ponendi rem nostram. Proximus nos cresurit,frangamus ei pane nostria, friget,demus ei vcstimentum . Nam qui tempore tranquillitatis non dat proximo egenti pro Deo tunicam suam, quomodo in tepore perlecutiois daturus est pro eo animam suam 3 Virtus et go tranquillitatis, ut inuicta sit in persecutione, nutriatur per miseIi-

395쪽

cordiam in tranquillitate. Sequitur pars secunda, in qua dominus ponit praemium mandati sui, cusubdit, Vos amici mei estu. O quanta misericordia conditoris nostri. Serui digni non sumus & amici vocamurio quanta est dignitas hominum elle amicos Deil Sed auditis gloriam,audite & laborem. Sifeceritis, quae ego praecipio vo s. Ac si aper;edicat gaudetis de culmine, pensate quibus labq-ribus peruenitur ad culmen. Hinc filiis Zebedaei poscentibus iuxta Domino in regno suo sessione dicitur: Potestis bibere calicem quem ego bibitu Matti torus sum 3 Ac si dicat,iam vos locus delectat celsitudinis,sed prius via vos exerceat laboris. Cum aute dicatur quadoque amicus qui diligit, & non

diligitur,quadoque qui no diligit & diligitur: hic

magis proprie dc absolute pro utroque ponitur amicus, qui scilicet diligit,&. diligitur. Nam viri sancti & amici dei sunt,quos scilicet deus diligit pro cis,ut superius dixit anima suam pone do. Et amici dei sunt, qui scilicet deu diligunt praecepta eius,ut hic subiugitur facie do. Est ergo ac si dicatdfis, facite quod pertinet ad vos, quia facio quod pertinet ad me. Ego facio quod amicus, animam mea pro vobis pone do. facite & vos quod amici, me dilige do, & madata mea faciedo. Quod si facitis, iam non dicamoniait,vossemεs: quia simu scit quid faciat Dominus eius. Vos autem dixi amIcos, quia omnia quae audiui a patre meo. iota feci vobis. Dinferentiam assignat inter seruum & amicu in hoc quod seruus secretorum domini sui ignarus est: amicus vero eorum familiaris & conscius est. Et

seruus quidem operum domini, ignarus est non

396쪽

solum spiritualium quae hic dominus operatur, in sanctis:& aeternorum quae in futuro praeparateis. Sed etiam ipsorum visibilium: quorum intentionem & finem non intendit, immo pilam eorum quae Deus per ipsum seruum facit, ipse se Mus ignarus est, quia in illis Dei auctoritatem Asinem non intelligit. Unde Apostolus, Animalis, inquit, homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Amicis vero suis dominus omnia quae audi uit, id est nouit a patre eius reuelanda, reuelauit. Quoniam non ibium dulcedinem, amoris sui Amundae conscientiae, spiritualiumque virtutum suauitatem eis intimauit: sed etiam festa summae beatitudinis non solum per fidem S spem, sed etiam per quadam contemplationis praelibationem eis hic inspirauit. Ad quam nos exhortatur Propheta dicens, Gustate & videte quam suauis est dominus,beatus vir qui speret in eo. Et alibi,

Qua magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abicondisti timentibus te. Dum cnim se tres mei coelestia diligimus, iam ea quodammodo nouimus: quia amor ipse quaedam notitia est . Porrb huiusimodi amicos dei admiras idem Propheta cit, Mihi autem nimis honorati sunt mici tui deus. Et quare Z Nimis confortatus est principatus eorum. Ecce electi dei carnem domant sini ritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus choruscant, praesentia despiciut, aeternam patriam voce & moribus praedicant. Occidi propter eam possunt,sed flecti nequeunt: imbad eam perlingui. In ipsa passione qua ceciderutin mortem carnis, videte quantum fuerit culme

397쪽

mentis. Vnde hoc, nisi quia confortatus est principatus eorum ΘSed si magni,forsitam sunt pauci.

Ideo subiungit, Dinumerabo eos, & super arena multiplicabutur. Qi 'niam cum sint numerabiles,nobis innumerabiles simi. Ecce fratres mei, totus mundus martyribus & amicis dei plenus est, ut & infinitos testes veritatis habeamus nos eorum numero posse fieri ne desperemus. Sequitur pars tertia, in qua dominu uostendit nos meritum & praemium suum, non in ostra fa- pientia, sed sua tantum gratia consequi posse, cu subdit:Non vas me eleg tu,sed ego elegi vos. Sed cum

Moyses dicat ad Israel dominum elegisti hodie in deu,& unusquisque iustus cligat seruire Deo, magis qua mundo, quid est quod dominus dici si non vos me elegistis ZSed quod elegimusis eruire Deo, non est ex nostra sapientia , sed elethione di gratia diuina. Ipse enim praeelegit & p

dilexit nos,ut eum diligamus & eligamus inquit,elegi vos,mpabulos, ut eatu, C ructum ratu, Ur fructus sester maneat. Elegi vos gratis ab aeterno praedestinando, posui vos in via,gratis fidem inspirando, ut eatis per gratiam cooperantem bene volendo, & fructum afferatis bene o- .perando,& fructus Vester maneat bene perseue-liando. Quicquid fratres mei, propter prςsens se-iculum laboramus, fugit & perit. Vnde Prophe ta, Cum dederit,inquit,dilectis suis inanium, eo ce hqreditas domini. Quoniam cum temporalis haereditas desinit,aeterna incipit. Vilescant igitur nobis labores seculares, & tales fructus oper mur qui maneant. Insistamus virtutibus & vise

398쪽

COMMUNE

tutum operibus, quae semper manebunt,non solum in retributione,sed etiam quaedam corum in re. Charitas enim,sapientia,iustitia,foi titudo,modestia.& huiusmodi, in ill beata vita non solum permanebunt, imo etiam perficientur & confirmabuntur, ut quicquid, inquit citeritu patre vi nomine meo det vobis id est aetcrnam beatitudinem, itiqua omnia optata succedentiimb plura quam optata. Cum enim in illa i terna beatitudine, sint bona, qdae nec oculus vidit,nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. constat quoniam plura& maiora,& meliora, ibi nobis a Deo dabuntur, quam petere, vel desiderare valeamus. Ad quae

fratres mei, ut peruenire mereamur, mandata

dei & praecipue dilectionem teneamus . Diligamus deum plusquam nos, proximos nostros sicut nos 'Proximis nostris ponamus non sol uni nostra, sed etiam nosmetipsos. Cum enim nostra temporalia, Sc etiam ipsa vita temporalis transeat & pereat,quid sapientius,quid melius,quam de rebus perituris haereditatein emere sempite nam Z Ecce admiramur & beatificamus Sanctos,

qui pro Dei proximique dilectione non solum sua, sed etiam seipsos posuerunt. Quare igitur ia o ca sinitamur eos Rcfert beatus Gregorius, quod quidam presbiter nomine Sanctolus, vir fuit ni-

miae charitatis. Hic rogauit Longobardos,ut cuia dam Diacono, quem vinctum sciacbant, Viram

concederent. Quod cum illi renuerent petiit ut sibi eum traderent custodicii sum. Tibi inqui ut eum custodiendum damus, scd ea condicione, ut

si ipse fuserit, tu pro eo moriaris. Quod . ii Dci

399쪽

Atos TOLORUM. 8 concedens eum in sua fide suscepit. Quem nocte media cum Longobardos omnes dormientes videret, excitauit oc ait: Surge & quantocius fuge, liberet te omnipotens dominus. Qui ait, Fugere non possum, pater, quia si fugero, tu ipse pro me morieris. At vir Dei eum ad fugiendum compulit,dicens: Ego in manu Dei sum, tantum in me facere possunt, quantum Deus permis rit. Mane Longobardi commendatum requirunt. Quem cum ille diceret fugisse, dicunt: Tu ipse scisi quidconuenit. Qui ait, Scio. Bonus ii

quiunt homo es tu, nolumus te per varios cruciatus, moti . elige mortem. Qui ait, In manu Dei sum, ea morte me occidite, qua ipse permi

serit. Elegerunt crgo virum fortem, qui eum uno

ictu truncare post et . At vir dei postulato orat di spatio, prostratus orauit. Quem diutius orat rem gladiator calce pulsauit, ut surgeret, & ce uicem tenderet. Qui collum extendens & cd

etiam pactum intuens dixit, Sancte Iohannes si scipe illam. Tunc gladiator percussurus gladium leuauit,sed brachium diriguit. Quod omnes qui

aderant videntes, virumque dei mirantes dc la dantes, rogant eum, ut brachium gladiatoris sui sanaret. Ego, inquit, pro eo non orabo, nisi prius iurauerit, quod cum manu ista de caetero. Christianum non occidat. Cui iuranti brachij libertatem restituit. Cum vero Longobardi ea quae depraedati fuerant, ei offerrent, rc spuit : sed animas captiuorum, postulauit & accepit. Sic. quoque factu est, ut dum unus pro uno sic ino . ti obtulit, multos a morte liberauit, Teneamu*

400쪽

Omnia

COMMUNE

igitur fratres mei charitatem, quae iuxta Apost lum Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, quae nunquam excidit,nec suos obseruatores excidere permittit, sed ad aeternam beatitudinem eos perduxit. Ad quam peream nos perducere velit omnipotens & miscricorsDominus.Amen. DE APOSTOLIS. Cimin quoniam diligentibus Deum, omniad cooperantur in bonum in qκi pecundum propo- sitrim vocati suntsancti, Crc. Quatuor hic

Apollo lus fratres mei, dicit. Primo siquide dicit omnia esectis in bonum cooperari. Secundo demonstiat, quo ordine Deus propositum electi nis suae compleat in eis. Tertio dicit neminem posse eis nocere. Quarto nihil posse cos a Deo separare. Primum igitur demonstrat omnia in bonum electis cooperari cum dicit, Scimus Crc. Ac si1 dicat,nos Apostoli Dei,quoru authoritati credendum est,scimus non per solam scientiam, sed etiam per experimentum, quod omnia cooperatur in bonum diligentibus Deum. Sed quoniam quidam diligunt Deum ad horam : addit , m qui secundum popositum, diuinae electionis vocati sunt, ut sint sancti. Aeque omnia, prosperitas & a uersitas, sanitas & infirmitas, fauor & contradictio,pax & certamen, amor & odium, vita Mmors,& caetera uniuersa. Sicut enim prosperitas, sanitas,fauor & pax,amor & vita,dant bene agedi opportunitatem & materiam electis: ita & iis contraria dant eisdem bene agendi occasionem - de

SEARCH

MENU NAVIGATION