D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

eius cupiditates amplectimur & sectamur,& pro

regno coeloru laborare negligimus, praedicationi nostrae,operibus obuiamus. In quo infirmos scandalisamus, qui opera nostra considerantes,si inquiunt sacerdos vel Episcopus regnum coelorum expectaret, nequaquam mundo tantisper, mundanisque desideriis adhaereret: & sic malo exemplo nostro exorbitantes regnum coelorum non expectant: sed mundo adhaerent, quem sic semper duraturum putant. Sed certe ipsa ruina mundi, tam nos quam illos accusat,qui nobis tacentibus iam se castarum clamat,&aliud regnum venturum demonstrat.Tot & tantis quippe mia seriis & tribulationibus mundus amarescit. quod etiam ipsos amatores suos suis amaritudinibus a se repellit. Itaque,fratres, quia mundum cadere

cernimussum fugiamus, ne cum cadente,simul cadamus. De ruina mud pios quantorius subtrahamus,&cx ea quos possumus cxtrahamus, &ad mercandum regnum coelorum praemittam US.

Quarto quid dcbcant agere ostedit cum cibdit:

Isirmos curate uortuo suscitate eproseos mundate , ' mones e cite . Quia enim tunc mundus adhuc florebat,homo diu vivebat,visibilium bonorum opulentia exuberabat, & ad se homines trahebax, ut alia bona non putaret, nisi quae videbant: ideo sanctis praedicatoribus adiuncta sunt miracula, ut virtus ostensa daret verbis fidem, & noua facerent,qui noua praedicaret: quatenus per ea mi

racula quς faciebant in rebus visibilibus, crederetur eis de iovisibilibus. Ad hoc quippe miracula corruscant, i corda videntium ad inuisibilium

442쪽

sdem trahent. Vnde cum fides nunc ubique pene dilatata est, multi sunt in Ecclesia, qui vitam

quidem virtutum tenentsed signa virtutum non

habent. Nam teste Paulo, linguae in signum sunt non fidelibus , sed infidelibus. Vnde idem Paulus qui ad praedicationem suam dormietem Eutycum,cadentemque defenestra sua, dc ita mo

tuum coram infidelibus suscitauit: & in insula Mitiletiae infidelibus plena patrem Publij dissenteria vexatum sanauit. Discipulum suum Timothaeum infirmum verbo no curat, sed medicinali arte ei mederi parat,dicens, Modico vino utere propter stomachum & frequentes tuas infirmitates. Cur ergo, sicut infidclem,ita fidelem verbo non curat'Nisi quia ille per exteriorem curationem intus curandus erat: & iste exteriori signo erudiendus non erat, qui intus salubriter vivebat. Qima igitur,fratres mei, hianc fideles exterio ribus lignis non egent, insistamus interiori animarum curationi: infirmos in fide, doctrina, &admonitione curemus & confirmemus. Mortuos in peccatis correctione & spirituali consilio resuscitemus. Leprosos haeresum & errorum varietate,doctrinis fidelibus emundemus. Vexatos

a diaboli suggestionibus, sacerdotali opere liberemus. Quin id quomodo haec facienda sint, ossedit,cum subdit: Gratis accepistis gratis date. Praesciebat namque dominus non ullos ipsum sancti Spiritus donum ad auaritiam declinaturos. Vnde Simon perimpositionem manus edita miracula concupiscens, hoc pecunia emere voluit, Vt deterius venderet quod male comparasset. Hinc '

443쪽

de templo Dominus flagello de resticulo turbas

eiecit,cathedras vendentium columbas, euertit.

Columbas quippe vendere est impositionc manuum qua spiritus sanctus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare: Et sunt nonnulli qui quidem & u non conferant ordinatione, Vel aliquam aliam ecclesiasticam ministratione,propter pecuniam, tamen ea conferunt, vel propter obsequium,vel propter fauorem,vel propter cognationem, vel propter familiaritatem, vel propter precum instantiam , vel propter potentum

timorem,Vel propter aliquam aliam terrena intentionem. Qui omnes proculdubio nec gratis, nec iuste tribuunt, quoniam in tribuendo non Deum, sed terrenam causam attendunt. De quibus Psalmista: In quorum, inquit, manibus Iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Et Esaias beatum virum describens ait: Beatus qui excutit manus suas ab omni munere. Ille

igitur solus gratis & iuste donat,qui propter deusolum & digno donat. Itaque,fratres mei, totam vitam nostram scrutemur de circumspiciamus: caueamus ne mala quoquo modo, nec etiam bona vana intentione faciamus. Intentionem omnium voluntatum & operationum nostrarum ad Deum dirigamus,omnem vanitatem a nobis circuncidamus: mundu cum cupiditatibus suis contenamus,paucis cotenti Vivamus: quaecunq; pos

sumus de ruina huius mundi ad celeste patria per

manus pauperu transferamus: illuc toto deside- xio,totis viribus suspiremus & tendamus: quod

nobis annuat pater & filius, & spiritus sanctus.

444쪽

COMMUNE

DE MARTYR BUS.

Vnius Martyris Sermo.

tentationes vario incideritu, CV cater a.

Quadripertita est haec lectio fratres mei. Primo enim nos monet Apost Ius,ut in tribulationibus nostris gaudeamus. Secundo,ut sapientiam a Deo postulemus. Tertio, promittit humili exaltationem:&diuiti humili tionem. Quarto, ostendit beatum esse qui habet patientiam . Primo igitur quoniam plerique nostrum fratres mei, in aduersitatibus vltramodum dolent,deficiunt ἐκ despcrani,hortatur nos Apostolus ne in aduersitatibus doleamus, sed potius

gaudeamus,dicens: Omne gaudium existimat ratres τὸ tacones. cu in tentationes variaου incideritis. Vocat aute adue states & tribulationes huius mundi tetationes equoniam per eas tentamur,virum firmi vel infirmi simus. Has autem vocat varias: quonia quemadmodum iuxta varietatem mcmbrorum,est v rietas medelarum, ita iuxta Varietatem morum,

adhibetur a summo medico, Varietas tribulationum . Quia namque quidam delinquunt, in ni-- mio amore & ysu rerum temporalium, ideo iuste puniuntur in damnificatione earum. Quia vero alij delinquunt in nimio amore coniugum filiorum & amicorum, ideo iuste puniuntur in a-

missione eorum . Quia quoque plures alij delinquunt in voluptate carnis propriae,ideo iusia puniuntur in eiusdem affectione. Et de similibus

445쪽

similiter. Conuenieter autem iuxta infirmorum aestimationem,ait, inriderisu, quasi de alto & improuiso . Infirmi quippe reputant temporalem prosperitatem elle quasi altitudinem &tbelicitatem. Aduersitatem verb quasi quandam profunditatem & miseriam: & dum in alto prosperit iis, quasi securi requiescentes, non praeco siderant tribulationes quasi de improuiso cadunt. At s litens qui omnes temporales prosperitates interuigit esse,non exaltatione,sed potius insidias,te lationes & aduersitates nouit esse iustis perutiles: quia semper eas praeuidet & expectat,cu v niunt non cadit,sed potius eas gratanter excipit .

Ait ergo,fratres meidum incideratis in varavi tent. tiones em timate omnegaudiis vobis prouenturum. Pose iro gaudiorum,aliud est omne gaudium aliud nullum gaudium, aliud quoddam gaudium. Omne

gaudium est gaudium generale, verum, & aeternum. Generale sine aliquo moerore. Verum sine

falsitate,aeternum sine fine. Vnde dominus discipulis suis, ait, gaudebit, inquit, cor Vestrum,n mo tollet a vobis. Gaudium vero nullum, est gaudium mundanum, de quo Salomon, Risum reputaui errorem. Et gaudio dixi: Quid frustra deciporis . Gaudium quoddam cst gaudere inter aduersitates huius seculi in spe gaudi j futuri. Vnde Apostolus, Non solum autem, d gloriamur Noman. σin tribulationibus. Sane hoc particulare gaudiusanctos inter miserias 3c tribulationes huius Gaudendis mundi recreabat,consolabatur & sustinebat. D, scamus igitur, fratres mei, & inter aduersa huius mundi, gaudere,& inter prosperitatcs plangere:

446쪽

Iustus omania adcersa aequanimia

vt sic nec eleuemur in prosperis, nec deiiciam ut in aduersis. Quare autem sit gaudendum inter aduersitates, ostendit Apostolus cum subdit: Sta entes quod probatiosidei ve irae patientiam feratur,p

tientia autem probationem, sitis in omnii in perfemo in nulli deficientes. Vocat autem tribulationem.

probationem fidci: ideo scilicet,quia per tribui tionem fides probatur, hoc est, quod Paulus dicit, his verbis: Scientes quod tribulatio patientiam,operatur: patientia verb probationem. Probatio vero spem: spes autem non confundit. Tribulatio igitur per exercitium operatur patientiam. Sicut enim pullus rudis ad prima verbera impatiens est, sed postea per exercitium cotidianum mansuescit,& fraeni sellaeque patiens fit. Ita rudis animus hominis ad primam tribulationem inhorrescit,& impaties est:sed paulatim per frequens tribulationum exercitium mansuescit de patiens sis,praecipuE cum intelligit & ordinationi non Dei elle resistendum, & te per huiusmodi purgandum : & non contra limam, sed contra vitium suum esse irascendum. Patieti a Vero operatur probationem , siue opus perfectum, id est, perfectionem quod idem est. Cum enim iustus omnia aduersa aequanimiter sustinet, non solum in his, non murmurans, sed etiam Deum ben dicens,probatur,id est,perfectus esse demonstratur. Iuxta illud aurum probat fornax, & iustos persecutio tribulationis. Probatio vero operatur spem. Qui enim se per tribulationes purgatum intelligit probatum, non vana spe,ut quidam: sed certa. spe futuram gloriam praestolatur. - .

447쪽

VNIVS MARTIRI s. 32

Haec autem spes non in homine qui mendax est, sed in Deo qui fallere non potest, posita:& si prudentibus mundi eo quod humana no potest asse

ri, ratione,vana Videatur: tamen non confundit:

imo ad beatitudinem perducit. In qua stis per fecti R integri in nullo deficientes. Secundo nos monet Apostulus ut ad intelligendum quomodo tribulationes sint nobis utiles, a Deo sapientiam postulemus, cum subdit. D quis autem -- strum indiget Sapientia, postulet a Deo qui dat omniabus assuenter: qui non improperat,sedabitur ei. Postumlet autem ei in e nιhil haesitans, in caetera. Quibus verbis quatuor nobis insinuat. Videlicet, qui debeat petere,& quid,& a quo,& quomodo. Qui debet petereὶ Qui indiget. Nam si non indiget& petit, ociose & male petit. Quod aperte est Acontra illos, qui res temporales quibus abundant, adhuc sibi multiplicari petunt: & contra illos , qui res sibi non necessarias, iiDd sibi inutiles δc honores S administrationes, & huiusmodi, petunt. Vnde idem Iacobus insequentibus diacit, Petitis & non accipitis: eo quδd male peta' tis, ut in concupiscentiis vestris insinuatis. Proinde, fratres mei,non nisi necessaria & proficua 1

deo petamus:& si dubij sumus an illud quod petere volumus sit utile nobis, cum conditione petamus , dicentes: Domine da nobis illud. si icis quod expediat nobis. Quid debeat petereὶ Praecipue sapientiam. Qia e petitio, haud dubium, quid sit iusta& expediens. Omnes enim indigemus: vel quod sapietia nobis detur: vel quod data nobis multiplicetur. Hanc Salomon a Domino sibi ρο i

448쪽

COMMUNE

3- optionem postulandi dante, postulauit dicens:

Domine Deus ego sum puer paruulus, ignorans ingressum& exitum meum. Da ergo cor docile seruo tuo,ut possim iudicare populum tuum, discernere inter bonum & malum. Et placuit domino &ait: Quia non postulasti iuxta verbum hominum dies multos & diuitias, dc animas inimicorum tuorum,feci tibi sermones tuos. Dedi tibi cor lapiens, in tantum ut nullus ante te tibis milis fuerit. Sed haec quae no postulasti dedi tibi, si tamen ambulaueris in viis meis, ut pater tuus. Itaque fratres mei petamus a Domino non longaeuitatem, non diuitias, non honores, non caetera huiusmodi vana, quae multis fuerunt causa perditionis, sed veram sapientiam orantes cus apiente: Emitte Domine sapientiam de sede m gnitudinis tuae,ut mecum sit & mecum laboret: re ut sciam quid acceptum sit ante te omni tempore. A quo petenda est sapientiat A deo,quonia omnis sapientia a domino deo est. Frustra igitur confidis de ingenio, vel de temporali doctore, frustra studo de vigilas: quoniam non potes s pientiam obtinere: nisi a patre luminum . qui clat, inquit, Omnibi , subaudis disiae petentibus, dat& affluenter: sine thesauri sui diminutione

pios faciens abundare. Et non improperat: ut quidam homines improperates aliis vel ignobilit tena,vel infirmitatem: vel excelsum, vel huiuscemodi. Quomodo debet petereὶ Cum fide,cum siducia cum simplicitate. Et qui sic petit, procul' dubio dabitur ei. Quod cum fide debeat postulare,ostendit cum dicit: Postulet autem inside. Vid

449쪽

licet firmiter credendo Deum omnipotente haec μή f. dc c tera dare. Vnde Dominus : Si credis, inquit, ζέ omnia possibilia sunt credenti, Et alibi. Si habue '' 'ritis , inquit, fidem quantum granum sinapis dicetis monti, transset te,&fiet. Qus d cum sidutiaostedii cu subit: Postulet aute nisul haesitans. si sitat autem in postulationei quem coscientia interius mordes dissidere facit de impetratione. ut enim, inquit se iratfimitis es Ere, maris,qui a vento m

uetur Cr circumsertur. Fluctus enim vento cedit.

Sic de ille qui per fidei incredulitate,vel percon scientiae prauitatem dissidit, omni vento fetita tionis cedit,& a Deo recedit disi inquit, exi simu homo quod accipiat aliquid a D.mino. A ccipere quidem potest foenum temporalium stipendioni ii culti iumentis,sed non aeternae stabilitatis. Quod elim simplicitate debeat postulare, osten dit cum subdit: Vir duplex animo inconstans eston o milibus viis suis, subaudi, & ideo non potest aliquid impetrare. Propterea cum simplicitare postulandum est. Porro eum simplicitate po stula nitis,quado quod petimus a Deo propter ipsum' Displiὰ

postulamus. Duplex vero animo est,qui cum ali-mmo.

quid videatur petetd a domino Deo, & propter

Deum,interius in intentione habet aliquid terre num. Duplex etiam animo est; qui ipsam inten- tionem diuidens,lum propter Deum, tum prompter seculum facere intendis. Duplex quoque animo est, qui & hic gaudere chm seculo,& in suturo regnare cum Deo quaerit. Itaque fratres si . . volumus , Deo exaudiri, petamus ab eo sapien-

450쪽

'tiam, Caeteraque spiritualia & coelestia dona &t petamus ca cum fidei Γrmitate,cum fiducia mun dae. conscientiae, cum intentionis simplicitatς. Tertio promittit Apostolus humili exaltatione,& superbo diuiti humiliationem, cum subdit: glorietur autem fater humilis in exaltatune Da. Ac si . dicat. licet aliquis fidelis inter tribulationes humilis & abiectus,tamen non inde doleat,sed potius glQHelux: quoniam merito humilitatis suae proculdubio exaltabitur. Praesens abiectio est

at' siiblimatio erit maxima, a terna, & gloriosa Diues perodia quit,glmetur in humilitatesua. Ironia est Questigicat: Quia modo in diuitiis gloriatur, iato humiliatur Gloria prς sens est parua,bxemuis i& contemnenda ii sumiliatio vexo damnationa. eius erit ingens, aetern , & perhorrenda. Quod innuit si oniam sicut Di frauaranssiat. Exortus est enim sol cum ardore & arei cis finivim, stos. ius decidit, & decor vultus eius deperit. Ita & diues in itineribus suis marcercet. F nu quippe gradatim Viret, crescit, flore L. arct, perit. Sic & diues vired, per prosperitatem: rescit,per temporalem exaltationem: floret per mundanam gloriam, arct,pcr mortem, perit Peraeternam damnationem. H qc sunt itinera vani desuperbi diuitis. Flos foeni cum pulcher vadeatur, res parua est re vilis. Sic S gloria mundi, ira dei seruesccnte de eidit: flos foeni, sine aliquo fruere perit : gloria mundi suae aliqua utilitate per traiisit. Unde Psalmista,Vidi impium opercaal

SEARCH

MENU NAVIGATION