D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

PLURIMORUM MARTIRUM. 1 saias: in nouo vero ut Bartholomaeus apostolusci alii plures. ntati sisne, subaudi promissionibus,ut Ioseph ab uxore Phutiphar: & Machab iab Antiocho. In nouo verb tcstameto multi sancti promissionibus a diabolo & diabolicis hominibus tetati sunt,utChristo derelicto, simulachra adorarent: ut sanctus Sebastianus,sanctus Hypolixus Ioannes,& Paulus,sancta Agnes ancta Agatha, sancta Catharina, & multi alij. In occisionemd, mortui siunt: ut in veteri testamento Abimelech coni 8 indutis Ephor,& Vrias.In nouo autem Iohannes Baptista, Paulus apostolus, & alij multi. Orcuierunt, subaudi diuersa mundi loca, in melotis, id est, vilibus & asperis tunicis tecti. vclquod dicit in melotis,exponit subdens in pedi caprinis. Dicit enim quidam melotam esse vestis genus, factie ex pellibus caprinis,qua, propter se speritatem Helias,Ioannes Baptista,& adhuc albqui E remitae utuntur. Semper agentes, subaudi necessariis:angustiati in animo. tim diuersis tribulationibus. P mid est quoru conuersatione nouerat mundus dignus, id est amatores mundi In Isit

ludimbin errantes in montibus ni eluncis , in cauernis

terra:vt Helias,& filij prophetarum,quos Abdias iunc quinquasenos paula. In nouo autem test mento multi solitarii sic vixerunt .Hi omnes fratres mei, & nos si vere fidites sumus, quotidie pro modulo nostro sustinemus. Si enim vere fideles sumus distendimur:& si non in tormentis, saltem ieiuniis abolibus in anteriora nos extemdentes,non suscipientes redemptione corporalis

dictionis,ut meliorem inueniamus resurrecti

492쪽

COMMUNE

nem. Si vere fideles sumus,ludibita experimur a1nudanis hominibus nostrum bonum propositu irridetibus,& nos vel insanos,vel hypocritas, vel impostorcs vocantibus.Verbera quoque freque- ter patimur,vel ab homine,vel a deo taquam pio patre nos flagellis erudiete,ad nostram purgationem vel probatione . Carceres quoque si fideles sumus quotidie experimur: vincula scilicet diui nae legis & charitatis: quibus tenemur ne contra Dei voluntatem aut velimus aut faciamus, iuxta

es,ι - - quod apostolus ait, Solieitiservare viaitatem spi. V ritus in vinculo pacis Carceres quoque quotidiς rh .i. p titur anima nostra & si no alios saltem angustias S molestias corporis. dum cupientes distorur l. i. vi Sin cum Christo,cum Propheta ad dominuclamamus,Educ de carcere Anima meam,Vt confiteatur nomini tuo. Lapidamurque laequenter si fideles sumus a mundanis honunibus, saltem lapidibus contumeliarii , iniuriarum, detractionu, cu accusationum. Sectamur etiam ab his omnibus diuersa de nobis opinantibus,aliisque diceti bus:bonus est,aliis dicentibusno,sed seducit rii bas.Tentamur quoque a propria came,vel a di bolo,vel a diabolicis hominibus nos seducere volentibus:contra quos opus est nobis auxilio diauino, & lucta quotidiana. In occisione quoque

gladij morimur, si gladio verbi Dei usque ad intiriora penetratis,nos ipsos mortificamus,ut moriamur mundo, vivamus autem Deo. Circuimus

quoque peregrinationem istius mundi,si intelligentes nos non habere hic ciuitatem permano cro,suturainquirimus: Et hoc in melotis in pel-

493쪽

v Nivs MARTYRI s.

libus c. prinis.vel ad literam ciliciis & saccis poenitentialibus nos induentes,vel vilitate, & asperitatem,&corruptionem,qua circundamur,semper considerantes. Egentes quoque sumus fratres

mei, magis diuinae gratiae & spiritualium virtutuquam terrenorum stipendiorum: ut dicat unus. quisque nostru quotidie cum Psalmista: Ego vero egenus & pauper sum, Deus adiuva me. Angustiamur quoque quotidie cum videmus aliam legem in membris nostris regu gnantem legi metis nostrie,& captiuantem nos in lege peccati, &clamamus mulquisque nostrum cuna Apostolo, Infaelix homo quis me liberabit de corpore lilii' Afflicti etiam sumus pro peccatis nostris frequerer & corpore meter Vel etiam pro alienis mete: dum considerantes infinitos diuinae legis iras gressores,dicere postumus unusquisque cani Propheta ad dominu, Tabescere me fecit Zel meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei .In solitudinibus quoq; erramus,si in udanae perditionis se que tata & lata itinera fugientes,& secreta vitam ducentes, mudanis hominibus errare videamur, dicentes unusquisque cum Propheta:Ecce elon gaui fugiens,& mansi in sollitudine: ad montes, virtutum quotidie ascendentes, & tamen in sp luncis nos humiliando, & in cauernis gloria humanam fugiendo latitantes. Et ν,inquit,testimonii

ei, subaudi operum probatisiunt. Ac si dicat liu iusmodi omnes qui tanta fecerunt & passi sunt testimonio fideliu operii probati sunt apud Dei Quibus nos adiuuare dignetur & pr mio & morito,pater,& filius & Spiritus sanctus. Amen.

494쪽

Vm audieritis praeliam seditiones , nolite terreri, Cr rel. Quoniam tribulationes& ex improuiso venientes, prostrare solent etia sortiores, ideo Dominus rexedemptor noster venturus longe ante praedixit discipuIis suis perturbationes,Vt tanto minus eos

perturbarent, quanto magis illi clipeo praescicia riae,muniti essent. Primo iῖitur cis praedist tribulationes praecedentes & signifieantcs sine mil-di, & contra eas consolationeni. secundb vcro praedixit eos tenendos, & ad tuaices traheodos,& contra eos consolationem. Tertio dixit eos Abinimicis occidendos, & contra hoc consolatio nem. Primb itaque tribulationes praecedentes &fghifi cantes finem mundi, eis praedixit cum di- η υ iri xi cum audieritis praeliam seditiones. Porro beIsa, iuriis,' statrea me ad hostes pertinent: seditiones ad ci-

ad cisti. ues. Vt ergo nos indicet exterius interiusque turbandos, praedixit nos ab hostibus & a fratribus esse passums. Sicut enim humanum corpus in se nectute patitur crebrius passiones mortis praeabulas,& ab exterioribus accidetibus exterius, &ab dissenantia humorum interius: sic fiet immianente fine in corpore machinae mundialis. Surget eum ,inquitgriis contra gentem, Cr regnum aduerjus regnum,m terraemotus per loca magni , runt pestilentia

fames, terrore que de caelo. dc sicut in quibusdam codicibus legitur,m tempestates, G si a ma a γ

495쪽

PLURIMORUM MARTIRUM. 16runt. Sane ligna ista demonstrantur esse ventura, qti dam e coelo, quaedam e terra,quaedam ex elementis, quaedam ab hominibus . ait enim Gurget Seos contra gentem. ecce perturbatio hominum. Erunt terraemotus per loca.Ecce ira Dei desuper. u; pestilenti cce inaequalitas aeris. Quia igitur omnia cosum manda sunt, omnia ante cosumn tiobe perturbatur. Et qui in cuctis desin qu ur, in cu-ctis puniuntur, ut impleatur quod scriptu est ru- SQ. 6.gnabit pro eo orbis terraru. Quia enim omnib

quae ad usum vitet acceperamus, abutimur, ideo cuncta nobis in ultione conuertutur. Bonu pacis vertimus in usum securitatis. Peregrinatione ter- rae pro habitatione diligimus patriae. Salute corporum,in abusum vertimus vitiorum. Abundantia ubertatis, non ad necessitatem utimur, sed ad voluptatem. Aeris serenitatem ad mundani gau-dsi retorquemus vanitatem. Iustum est, ut cui

ctis seriamur, qui cunctis abutebamur:& quot ex illis habuimus praua oblectamenta tot ex illis, sentiamus tormenta. Quare autem adiunxit tempestates inter signa,nisi quia tempestates ordine

temporum non seruant consuetum Z Quod nuper, experti sumus, qui totum tempus aestiuum vidimus conuersum. Porro contra haec futura mala discipulos suos consolatur,cum addit: Nolite terreri. Et consequenter. Oportet enim primum haec

feri: Erunt enim ligna ista iustis ad con lationem & cruditionem. Vnde prius dicitur, Hu ui te feri incipientibus leuate capita vestra,appropinqua it enim redemptio no stra. Quibusdam vero peccatoribus erunt ad poenitentiae festinatione. Reprobis

496쪽

eriit de aeternae poenae inchoatione. Sed nodum in crus in ius. Vltima enim tribulatio multis tribulationibus demo stratur. Et ideo debent multa mala praecurrere,ut malu valeat sine fine nutiare. Sequitur pars secunda, in qua dominus praedicit discipulis,eos icnedos,trahendos,& iudicandos,

cu subdit: ante haec omnia iniiciat vobis manus, crfersq::entur vos tradentes ins na PS er ω lodias, trahentes ad reges CV praeside propter nomeu meum. Ac

si aperte dicatu Ideo signa & aeterna da natio sunt vetitura super reprobos: quoniam ipsi prius hoc merebutur reddendo vobis mala pro bonis. Vobis quippe volentibus eos de manu diaboli liberare,iniicient manus. Vos quoque volentes eos

liberare ab aeterni iudicij damnatione , ad iudicia regum & praesidum trahent.Et ta inquit facient, vobis propter nomen meum. Quasi dicat: propter me vos odibunt, qui propter me vos diligere debuerant. Quae utique causa sicut erit vobis causa coronae,ita erit eis causa damnationis aeternae. Vi de& subdit: Continget autem vobis in testimonium. In testimonium videlicci coroni; vestrς,&in testimonium damnationis suae: qui vobis sali rem suam qnaerentibus,quod est vobis causa coronar,non crediderunt, imo &persequuti sunt. In testimonium provobis,& in testimonium co-tra illos. Vnde enim vos coronam, illi inde recipient damnationem.Vnde Psalmista, Deus laude meam ne tacueris: quia os peccatoris, & os dolos super me apertum est. Locuti sunt aduersumme lingua dolosa,& sermonibus odi; circuded runt me,& expugnauerunt me gratis. Pro eo ut

497쪽

rcvni MORUM MARTI RVM. s me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam, de posuertat aduersiam me mala pro bonis,& odium pro dilectione mea. Sed quis inde huiusmodi homini euetus': Cu iudicatur, exeat c5demnatus. Porro cotra praedictas traditiones &accusationes coso latur dominus discipulos, cum subdit. Ponite erga in cordibus vestris, nonpraemeditari quemadmodu restondeatis. Ego enim dabo sobis os id est eloquentia. Et quia eloquetia sine sapientia non prodest adiungit in sapientiam cui non poterunt rem sere, ' contradicere omnes aduersari, vestri. Ac si di cat nolite praemeditari cotrahuiusmodi: quonia& si vos verba pro sertis,ego per vos loquor: Asi vos ad certamen acceditis ego per vos pugnor

Sequitur pars tertia,in qua dominus praedixit discipulis suis etiam ab amicis perimendos cu subdit Trademias autem a fratribus, parentibus, O cognatis , in morte asscient ex vobis. Tolerabilius est pati ab extraneis quam ab amicis. Maiore enim dolorem nobis incutiunt tormenta ab amicis illata, quia cum damno corporis mala nos cruciat

amisiae charitatis. Hinc est quod de Iuda proditore per Psalmistam dominus dicit, Et quidem si P .s in

inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem tique. Tu vero homo unanimis, dux meus,& notus meus.Et rursum:homo pacis meae in quo speraui: qui edebat panes meos magnificauit super me supplantationem. Haec omnia fratres mei,in primitiua ecclesia contingebant: quando diabo lo per eiectionem suam furente , tanta erat rhbies persecutorum, quod feruor idololatriae n 1 turalem vinceret pietatem: & filios, & amicos, HE

498쪽

COMMUNE

quos ex vi naturae homines solent diligere etiam contra deum ipsi odiebant, & persequebantur,& contra naturam , & contra deum. Sed quia cos praedixit perimendos, protinus eos consolatur, lubdens: Cuiam de capite vestro non peribit. Capillus fratres mei, minima pars corporis nostri cst, quae etiam abscisia non sentitur. Est ergo argumentum a minori. Ac si dicatur, Si illud quod in vobis minimum est, de quod incisum non doler,in vobis perire non potest, multominus illud quod in vobis maius est: de quod incisum dolet. perire non potest. Mystice vero non solum olla nostra id est fortia gesta, vel dicta peribunt, imo

remunerabuntur: sed etiam capilli,id cit bonae cogitationes nostrae, quae de cerebro, quasi de corde exeunt,non peribunt apud Deu,sed iusta mercede donabuntur. οἱ πω, inquit, vest ala sit te bitis anima/ vestro. Sicut fratres mei impatiens nopossidet animam suam,sed potius ab ira, tristitia,& indignatione caeterisque animae perturbationibus superatum sic qui patiens est,animam silam possidet,dum animae perturbationibus dominatur. Per patietiam ergo animas, quae corpus possident,possidemus, cum eas ad patientiς ςquanimitatem, ratione gubernamus. De hoc Salomon

,, ait: Melior est patiens viro forti, & qui domin

uestim, tur animo suo,expugnatore urbiu. Pauca viribus DAq-- sed omnia patientia superantur. De patieti a rur-da, 4 diabo sus Salomon ait: Doctrina viri per patientiam μ,σ q' noscitur. Quamd ergo aliquis est magis patieu ,-AMut tanto est magis doctus. Notadum,vero est quod muri quaedam a deo, quaedam a diabolo, quaedam a

499쪽

proximo sustinemus. A deo quippe flagesta,a diabolo tentationes, proximo iniurias toleramus. Et stagella quidem Dei sic aequanimiter portare debemus, ut non remurmuremus, sed potius intelligentes cum omnia iuste agere & paterno aia sectu suos castigare, eum benedicamus. Tetationes quoque diaboli,vcl carnis sic sustinere debe-imus, ut de victoria per Dei auxilium non desperemus, sed viriliter eis resistamus : ne ad delectationem, vel consensum inclinemur.Iniurias vero proximi sic sustinere debemus,ut non ad ultione,

sed potius ad compassionem moueamur,intelligentes quoniam no qui patitur,apud Deum, sed qui facit iniuriam miser. Quod utique facere poterimus si hoc ita consideremus: Scilicet quod nihil patimur sine iusto iudicio Dei,cuius ordinationi non resistendum, & quod pro peccatis nostris iuste patimur:& ideo no contra lunam nos Vexantium, sed contra vitia nostra est nobis iras.cendum:& quod non homo,sed diabolus per ministcrium hominis, cui tanquam insidet nos persequitur. Et ideo non contra homine, sed contra diabolu miseri hominis incestarem,cst nobis prς liandu.Vt videlicet diabolum expellamus,& nomine ab eius potestate eripientes,amore & benesciis Deo lucrifaciamus. Omnes enim mali a diabolo vexatur,& quasi dementati quid facia nonattedui. Inde est ψ Stephanus protho martyr a Iud is patitur,& eoru insaniet co paties orat pro cis dices. D ne dimitte eis, quia nesciui quid faciut. Refert b.Gregorius,quod Stephan' pater monasterii iuxta Reatina urbem siti. fuit valde sanctus

500쪽

& poenitentiae singularis. Hic pro amore coelestiu omnia terrena despexerat, possidere aliquid in hoc fugiebat. Tumultus fugiebat hominum, crebris & prolixioribus orationibus intentus erat.Tantςque patientiae cra ut suu adiutore crederet,si quis sibi aliquid molesti et irrogasset. Reddebat pro contumeliis gratias, & damnum suae paupertati illatum suum putabat lucrum. Hunc

cum dies mortis euocaret, conuenerunt multi, ut sanctie animae animas suas commendarent. Et

abj angelos ingredientes corporeis oculis viderunt , alij vero nihil viderunt, sed utrosque tantus timor inuasit, ut nullus illa sancta anima egrediente illic consistere potuerit. Pensate fratres quantum terreat omnipotens deus cum distriactus iudex & visibilis veniet: si sic gratus, remunerator , & inuisibilis assistentes terruit quando venit-Ecce seruata illa & in ecclesiastica pace patientia,ad quantum gloriae culmen illum evexitὶ Nullo iste gladio percussus occubuit, dc tamen

coronam,quam per patientiae virtutem in merito tenuit,in remuneratione percepit. Nos quoque fratres mei, si patientiae virtutem seruauerimus,corona martyrij nequaquam expertes futuri sumus. Quoniam Ioannes Euangelista bibiturus calice passionis, a domino dicitur. qui tamen non per gladium, sed in pace legitur defunctus:

Propterea fratres mei virtutem patientiae teneamus, diligere inimicos & benefacere persecutoribus nostris addiscamus, quatinus oratione sanctorum martyrum coparticipes esse mereamur:

Largiente deo & domino nostro Iesu Christo,

SEARCH

MENU NAVIGATION