D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

PLURIMORUM MARTYRUM.

deremus Deus solus est timendus. Neque enim homines, neque daemones,neque ferq,neque se pentes, neque alia creatura potest nobis nocere, tibi.

nisi domino permittente. Vnde nec diabolus v- nam solam oviculam Iob tangere potuisset, nisi prius potestatem a Domino accepisset. Non in gregem porcorum potuit intrare, nisi Dominopcrmittente. Non enim est potestas nisi a Deo. Vnde Dominus Pilato dixit: Non haberes pote- Itam. 13. statem aduersum me ullam , nisi tibi datum est et desuper. Non est,inquit,malum in ciuitate,quod non faciat Deus. Omnium igitur poenarii Deus auctor est: daemones vero vel homines, ministri.

Vnde Dominus pessimum regem Assyriorum, I per quem ydololatras Israelitas flagellabat, virgam suam vocat dicens Virga furoris mei Assiir. Non ergo diabolus, non homo , non fera, non serpens , non aliqua alia creatura timenda est,sed sis Q potius Deus solus in his omnibus timendus est,

qui per ista quos vult, flagellat,tanquam per instrumenta. Qui ergo Deum secum habere potest, nihil timere potest. Unde APostolus, si Deus abis s.

pro nobis, quis contra nosὶ Ac u aperte dicat, si Deus pro nobis est, dc si quis videatur este contra nos, tamen pro nobis est,dum ea quiae inseri, non solum non obsunt, sed etiam prosunt nobis. Vnde & scriptum est. Qui timet Deum,nihil trepidabir,Et Philosophus, Qui timet Deum,nia

hil timet. Et qui timet Deum, omnia timent eu. Qui vero non timet Deum, timet omnia. Itaque fratres mei, Deum super omnia offendereti meamus, quoniam si Deum nobiscu habemus,

512쪽

COMMUNE

nihil timere possumus: Scientes, si deus timentibus se flagella, tribulationesque permittit eueni-ro,tamen eas in bonum faciet eis prouenire. Sequitur pars tertia,in qua dem sistrat Deum etiam cum timore diligendum cum subiungitur: Nonne quinque'seres veneunt dipond:ο,id est ,duobus astibus,m vnin extilis non est in oblimcne coram Loὶ Nolite erga timere, multu passeribus pluris. subaudi, precisestis vos. Ac si dicatur, Deum non solum timere, sed etiam diligere debetis. qui tantae benignitatis est,quod vilibus volatilibus,& quod maius est, suis contemptoribus prouidere hon obliuiscitur. Et quanto magis nobis rationalibus suis dilectoribus prouidebit3 defensionem suam prae bebiti My stice vero quinque passeres sunt homines mundani, quinque sensibus corporis dediti,

qui sursum volant per inanem gloriam, deponu-tur in terram per terrenorum dilectionem, uiuut de alieno per rapacitatem, capiuntur a diabolo per deceptionem, veneunt dipondio, id est, vili precio terrenae cupiditatis & voluptatis,in aeternam animae & corporis damnatione. Sed si Deus memor csst etiam talium,vel eis corporalia subsidia praebendo,uel etiam multotiens per poenitetiam ad salutem vocando, quato magis fidelium suorum, qui ei semper adhaerent,eum toto corde diligunt. & ei in omnibus obtemperant λ Sed capilli inquit,vestri capitis,omnes numeratisiunt. Ac si

dicat,Non hominem, sed solum deum timere, dc diligere debetis, a quo non solum nimae Vestrae,& corpora vestra, sed etiam quaelibet vestri mianimae particulae, & quae abscisae non sentiuntur,

numero

513쪽

PLVRIMOR vM MARTYRUM. 'numero suo conseruantur. Non debetis ergo ti-inere,quod caetera maiora in Vobis pereant,cum nec etiam ista minima domino conseruante, in

vobis perire queant. Mystice vero capilli capitis vestri,id est, subtiles cogitationes cordis vestri, pud deum numerantur: quoniam nec subtilitas, nec multitudo earum, summum iudicem sallere

pollunt, qui pro singulis & pro omnibus retributione est redditurus. Si ergo Deus no solum facta& dicta, sed etiam minimas cogitationes ad iudicium reseruat,quanta diligentia debemus,fratres mei, cor nostrum custodire, ne malae vel vanae cogitationes in eo surgant, vel ne surgetes crescant,

sed statim paruuli Babylonis teneantur,&ad petram Christum allidantur. Sequitur pars quarta in qua dominus ostendit quid se confitentibus vel negantibus sit facturus. Primum igitur quid se confitentibus sit facturus, ostedit cum subdit.

Omnis quicunque confessus fuerit me coram hominibus, flius hominis constebitur eum coram angelis Dei.

Consellio fratres mei,non est tantum oris. Qui enim Christu solo ore praedicat, fatetur quidem

eum,sed non confitetur. Vnde dominus, populus hic labiis me honorat,cor autem eoru longe est a me. Sed tunc est confessio vera, quando, cor, os, opus sunt cosonantia. No enim sufficit sola fides cordis,nisi adsit, maxime quod necessariu est,c fessio oris. Vnde & Petrus corde credens, & ore negans Christu,damnatione incurrisset,nisi pe catu lachrymis poenitentiae dilutilet.Vt enim ait Paulus, corde creditur ad iustitia ore aute cosessisio fit ad salute. Sed nec fides cordis, nec conses

514쪽

eo MMVNiso oris, sufficiunt, si non sequatur, si tempus asi fuerit,attestatio operis. Teste enim Iacobo, fides sine operibus mortua est. Daemones enim credul& contremiscunt.vnde in Evangelio dicunt, fili dei, ut quid venisti ante tepus torquere nosὶ QHi ergo vult Christu vere confiteri,cum simul corde ore,& Opere confiteatur. Et etiam coram hominibus,ut videlicet Christi humilitate, passionem cruce caeteraq; improperia Christi, nec co-fiteri nec imitari timeat vel erubescat, coram homiliabus publice, ubi scilicci talis confessio pluribus per exemptu potest prodesse. Et quid Christus faciet sic se confitentibus 3 conflebitur illum

coram . Cngelis Dei. Quali dicat, publice confitentes,publice confitebitur. Confitebitur quoq; eos corde,ore,opere: Corde, eos tanquam fratres Acohaeredes verὸ diligendo : Ore,eis dicendo,Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Opere, eos in regnum aeternae beatitudinis introducendo.

Quid vero facturus sit negantibus se subdit, uui

autem negauerit me coram hominibus , negabitur coram. Melis Dei. Omnes profecto qui negant Christu,vel corde, ut Iudaei & Pagani, vel ore, ut imperfecti Christiani, qui timent pro eo mori. Vel opere,ut falli Christiani,qui verbis quidem confitentur Deum,factis autem negant. Omnes ii quam isti negabuntur a Christo. similiter corde, ore, & opere: Corde,eos odiendo & reproba do: Ore, eis dicendo, Recedite a me operarij in quitatis. Opere, eos in ignem aeternum praecipitand*.Ita ue fratres conteamur Christum, eum

515쪽

PLVIO iso RVM MARTYRvM sscor de vere credendo & diligendo. Ore eum semper benedicendo. Opere, eius vitam & mores imitando, paupertatem & humilitatem , patientiam, chal itatem caeterasque eius virtutes aemulando, et hisque praeceptis obediendo, quatinus ipse nos confiteatur in die iudicij, & cum sanctis suis aeternorum participes faciat gaudiorum.

Amen.

Tabunt iusti in magna constantia aduersasi os 'in se angustiaverunt cir abstulerunt iabores rarum, Cr ωtera. Quoniam fratres

in hoc mundo,iusti spoliantur, opprimunturA vexantur ab iniquis, unde, Iusti multoties conti istantur & conturbantur. Et e contrario , Iniqui in spoliis dc oppressione iustorum gloriantur ideo ad consblationem iustorum de correctionem peccatorum, demonstratur in hac lectione, primo quantam potestatem iusti super malos in resurrectione sint habituri. Secundb quid iniqui sint passuri. Tertib qui de sua miseria iustorumque gloria sint dicturi. Primum igitur quantam potestatem iusti super malos in iudicio sint habituri demonstratur.cum dicitur: Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angusti Merunt, tera. Sed cum Dominus in Euan

gelio dicat tu os in iudicio super duodecidi

516쪽

rudieantis

sedes cessuros , et duodecim tribus Isiretiet iudieaturos. Quid est: quod hic dicitiarsabunt 3 Quoniaiudicantis est sedere, dc ultionem exercientis stat-re. Vnde ek de Phinees perforante pro pter iustitiam Israelitam cum madianita fornica intem, si scriptu est,stetit Phinees, & placauit, cessauit quassatio. Qui enim iustitiam in reos e xercet, stare debet: stare in virtute,stare in rectitu dine, state in ri ore.Stare debet in virtute. Nam si in vitium defluit,quo modo vitiosum damnabit. Quomodo enim adulter adulterum, auarus au arum , la

tro latronem damnare potestὶ hinc ve litas dicit: Qui sine peccato est, primus in adult eram lapidem mittar. Stare debet in rigore, vi s cilicet nubia misericordia a rigore promeritae set atentiae reflectatur. Nam ut pnilosophus ait,luc lcx damn tur cum nocens absoluitur. Stare dei diei in rectitudine, Vt quanta poena debet, & qc tanta intentione debet damnandos damnet. Bes ne igitur dicitur de iustis, quoniam stabunt in imagna constantia. In constantia videlicet viri utis in constantia rigoris, in constantia rectitud linis, & Iustitia confirmati. Tunc fratres mei erit tempus exercendae iustitiae in malos, sicut laxanc est tempus exercendae misericordi et & patieriti et in illos.

Dominus namque in primo aduen tu suo venit vocare peccatores per patientiam & misericordiam: In secundo veniet iudicate peccatores per iustitiam. Sic iusti exercent nunc in malos misi ricordiam & patientiam, in futuro ucro exerceabunt tantum iustitiam & poenam. Tianc erunt γ

lecti sic coniuncti diuinae voluntati, quod nihil

517쪽

VRIMORUM MARTYRVM. 6

poturunt velle, nisi. quod scient dominum veller Et ni hil poterunt amare, nisi quod sciant domin una amare. Vnde nec super damnationem pare- tun i & amicorum suorum movebuntur, scd potius diuinae iustitiae, consentient & congratulabuntur,iuxta illud psalmistae, laetabit ut iustus cuviderit vindictam. Aduersus inquit cos,qui se angustiaverunt, & qui abstulerunt laborcs eorum. Dupliciter angustiant mali bonos in hoc mundo, vel cis mala inferendo, vel eorum bona contemnendo. Licet enim nulla alia mala inferant, tamen eos multum in hoc, in mente affigunt de cruciant,quod deum contem nur,quod mandata eius abiiciunt, quod verba salutis nec audire volunt. Hinc psalmista, Tabescere me fecit et elus meus,quia obliti sunt verta tua inimici mei. Zelus domus tuae comedit me, dupliciter quoque auferunt mali labores iustorum, vel eorum temporales substantias diripiendo, vel labores quos iusti propter conuersionem eorum in corripiendo & admonendo suscipiut,inanes faciedo. Vnde eis a domino praecipitur, quatinus puluerem pedum suorum excutiant in illos qui verba eoru accipere noluerunt, in testimonium illis. Vnde merito iusti stabui in magna costantia, & sententia aduersus eos, quatinus sicut illi labores san- storii abstulerunt,ita & labores eorum auferantur,quoniam relinquent alienis diuitias suas, &sepulchra eorum domus illoru in aeternum. Sed si forte fecerint aliquem bonum labore, auferetur ab eis, ne valeat eis ad salute. Et sicut illi sat

ii iij

518쪽

istos angustiaverat, ita ipsi in incendiis gehennalibus,& anima,& corpore in aeternum angustiatur. Iuxta quod in Apocalypsi Dominus dicit ad

sanctos suos, a synagoga reproborWm Vexatos r

Reddite, inquit, illi, sicuDpsa reddidit vobis: dc ' duplicate duplicia secundum opera eius. In poculo quod miscuit vobis, miscere illi duplum. Quantum glorificauit se,& in delitiis fuit, tantudate ei tormentum & luctum. Secundo demonstrantur quatuor supplicia, quae reprobi gener liter in alia vita sunt passuri: primu est terror, de quo subditur, Videntes turbabuntur innare binibili.

Porro in hoc quod praemittit, videntes, unde tatus timor eis eueniat, demonstrat. Quoniam ex visione maiestat s tremendi iudicis, & omnium sanctorum quos vidobunt contra se sententiam clanatiqnis ferre: Ex visione quoque terribilium daemonum,quibus videbunt se tradi. Ex visione .liam infernalium tormentorum, quae videbunt sibi praeparata esse. Sed maiestatem summi iudiacis,fanctorumque,non nis; ante iudicium, vel in ipso iudici6v debunt. Post iudicium enim nullatenus videre poterulit eos. Scriptum est enim, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sancti ve' ' tb reprobos , in tormentis semper videre pote runt,quatinus videntes supplicia,vel quae peccindo ipsit incurrerunt, & quae ipsi evaserunt, semper causas glorificandi, dc hinc Dei miserico diam inde Dei rustitiam collaudandi habeant.Sedundum supplicium est inuidia,de qua subditur, D mratantur, id est, mirates inuidia cruciabutur

519쪽

PLURIMORUM MARTYR v M. 68

in siubitatione inliteratae si lutis: nascitur enim inuidia ex admiratione,& ex odio. Quia namque re- pio bi,illos quos oderant,videbunt, subito & ex insperato apud deum glorificatos inuidia cruciabuntur intus, & tabescent, senticiues inde tot Atantas cruciationes,quot de quantas videbunt in sanctis glorificationes. Quantum enim suppliciust inuidia ostendit Salomon dicens, putredo ossium,inuidia. Quasi dicat,non solum carnes, sed etiam osta tabefacit. Et poeta lustius inuidiani- 'ρ Ιε hil est,quae protinus ipsum, Auctorem punit,excruciatque suum .Et alius: Inuidia Siculi n5 inuenere tyrani, mat' tormetu. Tertium est poenitentia, de qua subiungitur. I tra se paenitenses. Sane reprobi, qui in hoc seculo poenitere noluerunt, tunc Velint nolint, in aetersenum poenitebui. Extorquebit enim ab eis poenitentiam, hinc publica confusio cuctarum turpi tudinum, quae omnibus patebit: hinc infinita tormentorum vexatio. Illius igitur poenirentiae

cruciatus, tanto maior erit interius, quanto maior erit exterius turpitudinum pudor omnibus reuelatarum, & irrogatorum v cxatio suppliciorum. Caeterum poenitentia illa penitus erit infructuosa, pupriam non minuans, sed duplicans: in inferno pnim nulla erit redemptio: & ideo nulla remedia ibi valere poterunt. Quartum est dolor de quo sequitur, Ettrae an ii stiritin geme ter. Videntes quippὸ se iusto iudicio in aetemnam tradi damnationem, ubi vermis non moritur, & ipnis non extinguitur, spiritu prae dolore ansustiato gemontes, plangentes,& eiulante

Ii iiij

520쪽

COMMUNE

optabunt mori,sed mors fugiet ab eis. Nos ergo

fratres mei dum licet, has poenas anticipemus,&in bonum nobis vertamus:timeamus illam qter nam damnationem, & timentes , peccare desistamus & bene agere studeamus. Admiremur ergo sanctorum virtutem, & beatitudinem, non per inuidiam ut reprobi, sed per aemulationem ct imitationem, Poeniteamus etiam de nostris excessibus,& dum licet,lachrymis poenitetiae, dc operibus misericordiae, illa redimamus. Dole mus quoq; nos peccando aeternam damnatione promeruisse Et continuis doloribus animi & co- punctionibus,aeternos dolores anticipemus, & a nobis auertamus, Poeniteamus hic,ne in aeternuibi poeniteamus. Lugeamus hic ne ibi in aeternulugeamus.Tertio quid reprobi in alia vita sint dicturi,ostenditur, cum se oditu r, Hsent quas alia quando habuimus in deripum, & insit militudinem, id est, parabolam impropery .ms insensati,vitam δονι. timabamus insaniam, Crfnem isiorum sine honore. Quos enim in hoc seculo sapientes & iustos, in- spientes esse putabunt, tunc in retributione se econtrario,inupientes,& sanctos intelliget suis se sapientes.In quo considerandum est, quoniam

reprobi in alia vita vires animae & sensus corporis integros sint habituri, habebunt quidem in-xegram memoriam,vi recordantes qua incipien-xer de male se habuerunt aduersus sanctos,magis inde puniantur. Habebunt δ integram ratione, ut intelligentes se iuste damnari, iustos veroi

se saluari,in gis inde puniatur, habebunt & ii Icgra prouidentiam, quatenus praeuidentes suam

SEARCH

MENU NAVIGATION